EXPERGĪSCOR.

Animum attende! Imperō tibi ut animum attendās.

Ante lūcem servus quīdam nōmine Dāvus ad

cellam, ubi dormiō, venit; forēs pulsat, āc mihi

ut surgam imperat. Ego dormīre volō; servō

igitur ut abeat imperō. Servus abit, sed pater eum

redīre iubet. Redit igitur et clāmāns "Pater tuus,"

inquit, "ut statim surgās tibi imperat." Ē lectulō,

in quō dormiēbam, sine morā surgō; sed vestēs,

quibus mē amicīre soleō, invenīre nōn possum.

Dāvō igitur ut novam tunicam quaerat imperō. Ille

autem "Cūr," inquit, "quod māter tibi imperat numquam

facis? Cūr eī nōn pārēs? Nam semper tibi

imperat ut tunicam apud lectulum tuum dēpōnās."

Ego tamen īrātus eī ut taceat imperō. Tacet igitur

et aliī imperat servō ut tunicam novam mihi det.

Servus ille alteram tunicam adfert, et mihi "Dāvus,"

inquit, "ut hanc tunicam tibi darem mihi imperāvit.

Imperāvit quoque ut celeriter tē amicīrēs." Fēstīnō

igitur et servum alterum calceōs (quōs in pedibus

gerere soleō) adferre iubeō. Calceōs ille adfert, quōs

ego pedibus indūcō. Deinde redit Dāvus, et "Māter

tua," inquit, "ut statim ad sē veniās tibi imperat."

Ad mātrem igitur eō, quae tunicam et calceōs meōs

cūriōsē īnspicit, et ut comās pectam mihi imperat.

Dāvum igitur pectinem (quō comās pectimus)

quaerere iubeō. Deinde māter mihi imperat ut

collum iterum lavem, atque ut ad lūdum lītterārium

(ubi nōs puerī lītterās discimus) proficīscar.

Servum mēcum īre iubet. Hīc igitur servus, quī

paedagōgus appellātur, mē ad lūdum comitātur.

Loculōs meōs (quī librōs continent) ut portet

imperō; at ille mihi imperat nē in viīs morer.

Hōc modō ad lūdum venīmus, et paedagōgō ut

domum redeat imperō.

Māter ad lūdum nōn it. Servōs ad sē venīre

iubet. Omnibus nē tempus terant imperat; hunc

ātrium purgāre, illum aquam ex impluviō (hōc est, ē

stāgnō in mediō ātriō sitō in quod pluviae cadunt)

adferre iubet. Dāvō tamen ut ad macellum (ubi

multae sunt tabernae ex quibus variās rēs emimus)

eat cibumque emat imperat. Dāvus igitur ad

macellum abit et vēnditōrī ut būbulam domum

nostram tempore mīttat imperat. Saepenumerō

tamen vēnditor nōn tempore mīttit. Pater igitur

īrātus Dāvum ad sē venīre iubet et "Nōnne," inquit,

"domina tibi imperāvit ut cibum emerēs?" Cuī

Dāvus "Imperāvit," inquit, "ut ad macellum īrem.

Ad macellum īvī; laniō, ā quō carnem emere solēmus,

ut būbulam mihi mōnstrāret imperāvī; nūllam

praestō habēbat, sed aliī cuīdam ut bovem quaereret

imperāvit; alius ille in agrōs abīvit, agricolaeque ut

bovem trucīdāret imperāvit. Agricola uxōrī imperāvit

ut cultrum sibi daret; uxor vīcīnō, quī prope

habitābat, cuī mūtuum dederat cultrum, ut sibi

redderet imperāvit. Is cultrum reddidit, et uxōrī

imperāvit ut grātiās marītō ageret. Uxor marītō

suō cultrum dedit, eīque ut bovem statim trucīdāret

imperāvit. Marītus ēius bovem trucīdāvit, servīsque

ut ad macellum portārent imperāvit. Servī ad

macellum bovem portāvērunt, laniōque ut pecūniam

solveret imperāvērunt. Lanius eīs nē nimis poscerent

imperāvit; ego quoque laniō nē nimis ā mē posceret

imperāvī; būbulam ad nōs statim mīttere iūssī.

Lanius ad nōs būbulam mīsit; ego coquō dedī, eīque

ut statim coqueret imperāvī. Coquus mihi ut omnia

tibi expōnerem imperāvit, āc būbulam coquere

incēpit, quae nunc, ecce! parāta adest." Pater

servum būbulam adportantem vīdit, et Dāvō ut ad

culīnam redīret imperāvit.

Pater mihi nē nimis celeriter edam semper imperat.

Ō mē miserum, ut multa sunt quibus semper

dēbēmus abstinēre! Magister semper mihi imperat

nē in lūdō lūdam; paedagōgus nē in viīs morer

imperat; māter mihi nē digitōs rōdam imperat,

imperat quoque nē frāterculum laedam. Frāterculus

mihi nē crepundiīs suīs (quibus ipse lūdere solet)

lūdam imperat. Herī frāterculum crepundia in ōs

īnserentem vīdī, cuī "Nōnne," inquam, "māter tibi

imperāvit nē crepundia in ōs īnsererēs?" āc

crepundia ab eō āvellere cōnābar. Ille autem vāgīre

incēpit; imperāvī eī nē īnfantem sē praestāret;

vāgītum tamen māter audīvit, et mihi ut statim ad

sē īrem imperāvit. "Nōnne," inquit, "tibi imperāvī

nē frātrem laederēs?" Cuī ego "Nōnne

frātrī," inquam, "imperāvistī nē crepundia in ōs

īnsereret? Ille tamen crepundia hōc modō in ōs

īnserēbat"—et digitōs in ōs īnseruī. Sed—ō mē

miserum!—digitōs māter vīdit et "Nōnne," inquit,

"nē digitōs mordērēs tibi imperāvī?" Deinde

paedagōgum ad sē venīre iubet, cuī ut mē ad patrem

dūcat imperat. Paedagōgus mē ad patrem dūcit.

Ego īre nōlō; itaque moror, sed paedagōgus "Nōnne,"

inquit, "saepenumerō nē morēris tibi imperāvī?"

Pater mē reprehendit et "Nōnne," inquit, "ut

mātrī semper oboedīrēs tibi herī imperāvī? " Ego

nihil respondeō, et pater mē ad cubiculum abīre

iubet.

Pons tironum · 第 5 / 22 题