PRAEFATIO

Libellum habes, lector benevole, quo quasi ponte usi

tirones a primo tirocinii anno in secundum transire

possint. Primo enim anno solum simplices, quas

vocant, sententiae tractari solent; secundo autem

adfectanda sunt difficiliora. Multa singularum

constructionum exempla in unoquoque capite ita

congregata sunt ut discipuli ipsa similium sententiarum

frequentia sensim difficultates superare

possint. Latinam linguam ubique, nusquam invenies

Anglicum.

Gratias debemus maximas amico nostro A. W.

Spratt, Aulae S. Catharinae socio, et W. H. D.

Rouse, viro doctissimo, gratissima nobis amicitia

coniuncto, qui ambo, qua sunt benevolentia, multis

modis nos adiuverunt. Si tamen menda te offendent,

ita nobis ipsis culpam ascribe, ut veniam non omnino

deneges.

R. B. A.

W. H. S. J.

Pons tironum · 第 4 / 22 题