mortuum, juxta quod propter aquas Jordanis multae ferae diversarum
specierum currunt, et noctibus pro praeda per valles ad gregum
custodias ascendunt, et animalia domestica rapiunt, si possunt. Ideo
David vigil pastor ascendentibus bestiis occurrit et occidit. Sic in
(#B#) hora et nocte nativitatis erant in valle pastores, custodientes
vigilias nocte super gregem suam. Porro circa hoc solet fieri quaestio:
quomodo pastores potuerunt custodire vigilias noctis, cum esset hiems,
et terra gelu constricta, et nivibus cooperta? Ad hoc dicunt
orientales, quod pastores bis in anno, scilicet vernali et hiemali
tempore vigilias super greges custodiunt. Nam in partibus orientis
aestas et hiems non generaliter totam terram immutant, sicut in
partibus occidentalibus. Inveniuntur enim in aestate valles
frigidissimae, adeo, quod in mense Augusti villani glacies et nives in
locis umbrosis vallium reperiunt, et ad vasa terrea ponunt, et in
civitatibus vendunt divitibus, qui vinum in eis refrigerant. Sunt etiam
montes aliqui adeo frigidi, quod semper habent cacumina nivibus operta,
sicut mons Libani, de quo dicitur Jerem. 18: Numquam deficiet nix
Libani. Candia, insula calidissima, numquam caret nivibus in certis
vallibus et cacuminibus, sicut manifeste vident in aestate contra
Candiam navigantes. E contrario reperiuntur valles adeo calidae, ut
numquam possit ibi nix aut glacies ad horam manere, etiam in medio
hieme; similiter montes, prae caumate calvi sunt, omni viriditate
carentes. De his autem vallibus calidis est haec Bethlehemitana una,
quae nives nescit, glacies ignorat, et in ea circa festum nativitatis
Domini hordeum incipit habere spicas, et ideo ex aliis locis mittuntur
in eam bestiae, ut hieme ibi pastum habeant et impinguentur, et emunt
ibi certas petias terrae ad tempus. Ideo lingua eorum tempus
nativitatis Domini dicitur tempus ad herbas. Per aestatem autem
fervescente sole est terra arida et adusta, et cum in Septembri solis
fervor mitescit, omnia terrae nascentia incipiunt virescere, sicut apud
nos in Aprili, nisi quod virgulta non producunt illo tempore flores.
Nec tamen est calidum illud tempus, sed recens, quo homines affligi
possunt frigore. In Majo vero est plena messis. Ex quibus omnibus
patet, quod tempore nativitatis Christi poterant manere pastores cum
gregibus in valle, quia erat calida et virens, nec gelu constricta erat
terra, sicut forte erat superius, ubi Christus fuit natus, ubi et
nives, et glacies et gelu erant. Patet etiam ex dictis, quod non duo
vel tres pastores ibi erant, sed multi per totam vallem, forte ultra
XL, quia non solum de Bethlehem, sed de regionibus per circuitum erant
ibi bestiae cum suis pastoribus, nocte dieque ibi manentes. Et necesse
fuit adesse multos, propter leonum, ursorum et aprorum incursum, et
propter fures et latrones, qui ab antiquo usque hodie in solitudinibus
Jordanis morantur, viventes solum de furtis et rapinis, contra quos
necesse erat esse multos pastores, qui non solum vocibus, sed et
fustibus arcere possent a gregibus tam nocivas bestias, quam bestiales
homines. Et hi pastores omnes in nocte nativitatis ad angelorum jussum
ascenderunt in Bethlehem et invenerunt infantem in pannis involutum et
positum in praesepio. Potuit tamen esse, quod tres inter eos, qui erant
principaliores, alios regerent, et illorum trium sepulchra sunt in
ecclesia praedicta. De hoc loquitur venerabilis Beda in Hom.: Pastores
loquebantur etc.: sic dicit: Angeli apparuerunt pastoribus in loco, qui
a conventu pecorum antiquitus terra gregis vocabatur, et uno milliario
ad orientem Bethlehem, ubi etiam nunc trium pastorum illorum
monumenta[TR332] in ecclesia monstrantur. Haec Beda. Quare etiam
Jeronymus in epistola ad fratres de vigiliarum sanctitate nominat
pastores illos sanctissimos. In custodiarum eorum valle illa fui
aliquoties tempore calidissimo, quo omnia virentia aruerunt, et tamen
semper in ea vidi greges ovium et caprarum. In alia parte vallis ex
opposito Bethlehem est villa in amoeno loco sita, in qua vidimus
grandes murorum ruinas, et dicitur ibidem fuisse monasterium sanctae
Paulae et suarum virginum. Visis ergo, quae dicta sunt, rursum asinos
ascendimus et contra Bethlehem tendimus, in clivo autem vidimus
primaevam dispositionem loci nativitatis Christi melius, quam in ipso
loco. Sicut et dispositio sancti sepulchri melius videtur in hortis
juxta Acheldama, quam in ipso sepulchro, ut supra patuit. Vidimus enim
in clivo Bethlehem petras et rupes latas excrescentes, sub quibus erant
cavernae latae, habitacula pauperum, qui propria non habent domicilia.
Et talis in principio erat locus nativitatis Christi, ut patebit.
Cumque sursum venissemus ad murum Bethlehem usque, gyravimus murum, et
juxta fundamenta et petram, supra quam murus consurgit, quaesivimus
cavam petram quandam, quam tamen invenire non potuimus.[TR333] Legeram
enim in quodam vetustissimo peregrinali cujusdam Sancti, quod Domino
nato Joseph paravit juxta morem pro parvulo balneolum in urceo, et
balneato infantulo accepit Joseph vasculum, et extra diversorium
portavit, et sine arbitrio sacrum lavacrum deorsum effudit per murum in
ipsas rupes de fundamento prominentes. Consistit enim locus nativitatis
in alto, habens clivum praecipitem, et rupes inferius, super quas et
ipsum diversorium stetit, de sublimi autem sacrum lavacrum decidens
cecidit in cavam rupem, in qua tota illa sacra undula recepta est et
servata, et mansit ibi aqua illa per multos annos sine putrefactione et
sine defectione. Ad hanc lacunam ducebantur olim peregrini, et de ea
lavabant vultus suos, et ex ea bibebant, et vascula sua implebant, et
ad partes transmarinas ducebant pro medicamento corporum, quia multi
debiles ex ea gustantes melius habebant, et tamen, quantumcunque de ea
portaretur, non fuit imminuta, miraculose, quia caruit refluxu. Hanc
ergo cavernam cum lavacro benedicto quaesivimus, sed minime invenimus;
nec mirum, quia interim fuit magna loci mutatio propter ingentes
structuras ibi erectas. Ultimo enim, quando Christiani terram sanctam
possederunt, rex Jerusalem munivit Bethlehem altis muris et turribus
per circuitum. Et ideo illa antiqua loci dispositio est ablata.
Ingressi autem sumus in Bethlehem, et dominos Mauros ductores nostros
paratos ad recessum invenimus; non enim descenderant nobiscum in
vallem, sed in ecclesia manserant in quiete et nos exspectabant. Erant
autem amari contra nos propter tardationem nostram et festinabant
redire in Jerusalem (#B#) ante solis ascensum, ne in fervore
affligeremur.
De valefactione et de oblatione peregrinorum ad
locum nativitatis Jesu.
Cum hora adesset recedendi de Bethlehem, cucurrimus omnes ad specum
dominicae nativitatis, ut valefaceremus puero Jesu, et puerperae
Virgini. Est autem consuetudo ex devotione peregrinorum inducta, quod
in ultima deosculatione loci sacri nativitatis Christi offerunt singuli
peregrini aliquam pecuniam, ponentes eam super sacrum lapidem
nativitatis Domini pro amore Dei et Virginis, et ecclesiae reparatione,
et fratrum in ibi degentium sustentatione. In illa vero oblatione
peregrinorum contigit quoddam detestabile factum, quod pro certo vereor
recitare propter peregrinorum reverentiam. Dicam tamen, ut hi, qui non
possunt ad illa loca sancta venire, cognoscant, quod locus sanctus nil
facit in non bene dispositis, et locus non sanctus non officit in bene
volentibus. Credo profecto, quod in his sanctissimis locis inimicus
magis tentet et insidietur incautis. Coelum empyreum, locus omnium
locorum sublimissimus, non juvit luciferum, paradisus nobilissimus non
primos parentes custodivit, coenaculum, locus sanctissimus, Thomam ab
infidelitate non servavit. Ideo scribitur in Can. XL.: non loca aut
ordines creatori nos proximos faciunt, sed nos aut merita bona
conjungunt, aut mala distinguunt. Cum enim domini peregrini cum tribus
regibus munera sua ad locum nativitatis offerrent, aliqui aurum, aliqui
argentum, aliqui annulos aureos, aliqui ceram, accessit quidam miles et
ducatum supra lapidem projecit, sicut ante eum plures fecerunt. Hunc
militem sequebatur quidam peregrinus orientalis, procidens ad loci
deosculationem, in ipsa autem deosculatione caute sacrilega manu
extensa duos propinquiores sibi ducatos subtraxit, et surgens abiit et
se in peregrinorum agmen ingessit. O furem et latronem mille patibulis
suspendendum! O raptorem in mille frusta discerpendum et rotis igneis
intexendum! O sacrilegum ignibus usque ad cineres concremandum! O
spoliatorem capite privandum, et in profundum maris immergendum! Quanta
impietas! quanta crudelitas te agitavit! quanta infidelitas te
excoecavit! ut in loco tam sanctissimo, ubi Christianus mentalibus
oculis videt pauperculam Virginem, egentem infantulum, Joseph
sollicitantem, pro utrisque furtum committeres. Porro, si tu haec non
credis nec cernis, cur te in loco prosternis? Cur crucis signum geris?
Et qua temeritate huc accedere praesumis? Si autem credis, et puerum ob
sui assumtam infantiam non timuisti spoliare, quare non dulcissimae
matris reveritus es oculos, quae puero assidet, et diligentissime
intuetur ea, quae circa infantulum suum aguntur? An ideo putandi sunt
non videre, quia vident tanto patientius quanto sapientius? Et si nec
puerum nec matrem curasti propter eorum immensam benignitatem, qua non
statim procedunt ad peccati punitionem, sed longanimiter exspectant,
debueras certe timuisse ipsum maturum et seriosum virum Joseph, (#176
A#) cui amborum cura incumbit, qui utrosque sine oculorum aversione
respicit? Porro, si haec tibi videntur vana, et nec puerum, nec matrem,
nec Joseph adesse dixeris, cur te non retraxit a sacrilegio dulcissimus
odor de loco spirans de infantilibus membris pueri Jesu, et de
castissimae matris ejus corpore derelictus? Forte contigit tibi sicut
avarissimo Judae proditori, qui ex suavissimo odore unguenti effusi
super caput Jesu, quo tota domus impleta scribitur, magis fuit
exasperatus, incensus et commotus usque ad magistri sui venditionem et
crudelissimam traditionem. Profecto, suspectum te habeo, quod si
tempore trium Magorum affuisses, munera oblata furatus fuisses, et
puerum parvulum, matrem tenerrimam, Joseph pauperrimum, sine verecundia
et venia spoliasses. Sed quid longius moror, furtum tuum nihil nocet
parvulo, quia non tantum jam veniunt ab oriente tres reges semel, sed
multi turmati huc currunt a quatuor mundi plagis, et cottidie offerunt
ea, quae a puero accipiuntur. Nec furtum tuum offerentes merito privat,
sicut nec illum, cui furatus es minima, et pietate spoliat, quam
exhibet sibi offerentibus, et justam vindictam suo tempore tibi cum
caeteris malis conservat. Similem exclamationem invehit Jeronymus
contra sacrilegium in eadem ecclesia commissum, in Epistola
objurgatoria contra Sabinianum diaconum, seductorem Susannae virginis.
Igitur dum domini milites obtulissent, et donaria numerarent, inventum
est adesse furem, et circumspicientes vidimus illum orientalem, et
nullo modo dubitavimus, nisi quod ipse nefas commisisset.
Comprehendimus autem eum in sacra spelunca, et perscrutantes invenimus
aurum, et coegimus eum ad locum reponere, et hoc facto repulimus eum a
nobis. Hoc furtum factum est in mea prima peregrinatione, et in secunda
simile contigit per unum Sarracenum, qui nobiscum ingressus fuerat, et
ad locum inclinatus tamquam oraturus occulte pecuniam surripuit. Quidam
autem peregrini astantes et dolum videntes eum insecuti sunt, et
comprehensum in specum sacrum retraximus, plurimum reclamantem et
renitentem. Cum magna ergo violentia sibi manus aperuimus, et pecuniam
invenimus, qua accepta cum indignatione furem infidelem extra trusimus.
In fine ergo locum deosculati sumus, et licentia accepta a sancta
puerpera de lacu [loco] ascendimus, et egressi ecclesiam asinos
ascendimus, et per viam, quam venimus, regressi sumus in Jerusalem, et
ibi prandium sumsimus, et post prandium ad quiescendum nos locavimus.
Praeterita nocte vigilavimus ad praesepe Domini, et futura nocte iterum
vigilaturi eramus ad sanctissimi Domini monumentum. Sequitur.
Descriptio Bethlehem.
Bethlehemitana peregrinatione praemissa restat nunc locum ipsum
describere: et primo civitatem, secundo locum nativitatis Domini
describam.
Bethlehem antiqua civitas olim quoddam nomen habuit, quod Scriptura non
(#B#) expressit, non enim invenio, quo nomine vocaretur, antequam
diceretur Ephrata. Dicta autem fuit Ephrata ab uxore Caleb, quae ibi
est sepulta, quae hoc nomen habuit, ut dicit Mr. in Spec.[TR334] hist.
Hanc autem Ephratam, uxorem Caleb, dicunt fuisse Mariam, sororem
Moysis, quae, antequam lepra percuteretur, dicebatur Maria, sed post
leprae infectionem et sanationem dicta fuit Ephrata, et mortua est et
sepulta in deserto Sin, ut habetur Num. 20, quam postea extumulavit
Caleb, eamque in Bethlehem, quae nondum sic dicebatur, sepelivit, et
nomen ejus civitati attribuit, Ephrata connuncupans. Quod autem illa
Ephrata fuerit uxor Caleb, omnes tenent, sed quod eadem fuerit soror
Moysis, multi contradicunt, ut habet Nicol. de Lyra super 1 Paral. 2.,
ubi in textu manifeste habetur, Ephrata fuisse uxorem Caleb. S.
Jeronymus tenet, quod Ephrata fuerit soror Moysi. Unde dicit in
Epistola ad Principiam virginem: Maria soror Moysis victorias Domini
canit, et Bethlehem nostram atque Ephratam stirpe nominis sui signat in
posteros. Multis ergo annis dicta fuit haec civitas benedicta Ephrata,
usque post famem ortam in diebus Elimelech, post quam tanta fuit ibi
abundantia, quod nominata fuit Bethlehem, i. e. domus panis. De ista
fame et abundantia sequenti habetur Ruth per totum. Beth enim in
Hebraeo dicitur domus, et lechem panis. Inde Bethlechem domus panis.
Ubi notandum, quod nomina civitatum et villarum terrae sanctae ut in
plurimum incipiunt a Beth, quam syllabam sequitur alia, significans
aliquam loci proprietatem. Sicut hic Bethlechem domus panis, propter
abundantiam frumenti, quae ibi postam magnam et diutinam famem fuit. Et
Bethphage dicitur domus maxillae, quia fuit villa sacerdotum, et in ea
nutriebantur pecora sacrificanda, de quibus cedebant maxillae in
portionem sacerdotum. Et ab isto facto accepit nomen Bethphage domus
maxillae, domus pecorum, quorum maxillae erant sacerdotum. Sic Bethania
dicitur domus obedientiae, quia ita quidam rex Jerusalem castellum hoc
aedificavit, ut esset sub obedientia curiae regis et civitati Jerusalem
et monti Syon. Ita Bethsames domus solis dicitur, propter templum, quod
in ea erat, in quo sol colebatur. Beth El domus Dei dicebatur, quia ibi
vidit Jacob secreta coelestia, et dixit: hic non est aliud, nisi domus
Dei, ut habetur Genes. 28. Sic Bethagla dicitur domus planctus, quia
ibi filii planxerunt Jacob, patrem suum mortuum, ut habetur Genes. ult.
etc. ... ... Et de multis aliis nominibus villarum a Beth
incipientibus, quarum interpretationem habes in Jeronymo de
interpretatione nominum hebraicorum. Similis modus denominandi
castella, oppida et civitates est in Alemania, nisi quod in Teutonico
syllaba illa, quae domum significat in dictione postponitur, in Hebraeo
anteponitur. Dicimus enim Offenhusen teutonice, latine domus aperta,
ebraice Bethboforum. Dicimus etiam Schafhusen teutonice, domus ovis
latine, Bethanania hebraice. Sic Ochsenhusen, domus bovis, Betschor.
Sic Gaishusen, domus caprae, Bethess. Sic quaedam villa prope Ulmam
dicitur Dreckshusen, domus stercoris, Bethsevell. Et si hodie Teutonici
essent possessores terrae sanctae,[TR335] tunc recte nominaretur
Bethlehem, Brothusen, Bethphage Baggahusen, Bethsames Sonnahusen,
Bethagla Flanhusen, Bethsaida (#177 A#) Fruchthusen, Bethaven
Abgothusen, Bethhara Berghusen. Bethaben Steinhusen. Bethrama
Hochhusen. Et ita de multis aliis est.
Bethlehem ergo civitas nobilis et habitatio nobilium ex antiquo fuit,
unde forte antequam diceretur Ephrata et Behlehem dici potuisset
Bethtonforon, i.e. domus nobilium. Quamvis ex scriptura non habeatur
authentica. Et quamvis fuerit nobilium civitas, numquam tamen fuit
magna, quia loci dispositio non admittit. Sita est ea super jugum
montis, non multum lati superius sed longi; et est in cornu montis vel
supercilio, ita, quod aquilone et oriente et austro vallibus
circumdatur, et recurvatur contra occidentem versus Jerusalem, et ab
eadem parte habuit fossata, muros et turres, sicut hodie etiam patet.
Circuivi oppidum, et curiosius ejus perspexi situm. Hodie vero villa
est satis populosa, et nec de muris, nec de fossatis curant, et major
pars habitantium ibi sunt Christiani orientales, confoederati
Sarracenis et etiam Arabibus, nutriunt se de rure. Nam fertilissima est
gleba per circuitum, frumento, vino et oleo abundans et pascuis. In
divisione terrae XII tribubus Israel cecidit in sortem tribus Judae, et
in partem nobilissimae familiae ejus tribus Phares.
Hanc civitatem Bethlehem laudabilem ostendit beatus Jeronymus multis
scriptis. Speciatim in epistola ad Marcellam sic dicit: Quo sermone
diversorium Mariae, qua voce tibi speluncam Salvatoris exponam? Et
certe praesepe, in quo infantulus vagiit, silentio magis quam infirmo
sermone honorandum est, ubi satis late porticus, deaurata laquearia. E
Bethlehem ecce in hoc parvo terrae foramine coelorum conditor natus
est, hic involutus pannis, hic visus et adoratus a pastoribus et Magis.
Et puto, sanctior locus est rupe tarpeja, quae de coelo saepius
fulminata ostenditur Deo displicere. Est quidem ibi sancta ecclesia et
populus fidelis, et urbs populosa, sed ambitio potius [?], magnam urbem
videri et videretur laudare et detrahere. In Christi autem villa tuta
rusticitas est, extra psalmos silentium est, quocumque te verteris,
stivam tenens alleluja decantant, sudans messor psalmis se advocat, et
curva falce attondens vites vinitor aliqua davidica canit. Haec sunt in
hac provincia carmina, haec, ut vulgo dicitur, amatoriae cantiones.
Haec Jeronymus. In tanto pretio fuit Bethlehem sanctae Paulae, ut eam
Romae praeferret, et auro tracto fulgentia informis luti vilitate
mutavit, ut inquit Jeronymus in epistola ad vitam et obitum S. Paulae.
De laudibus Bethlehem composuit ille Sophronius vir eruditissimus
ornatum librum, ut Jeronymus de viris illustribus refert. Qui etiam
omnia Jeronymi opera de Hebraeo in Latinum translata transtulit de
Latino in Graecum. Beatus Bernh. in sermone ad milites templi plurimum
commendat Bethlehem nativitatis Domini locum.
De loco nativitatis Christi, qualis fuerit et sit hodie.
Nativitatis dominicae locus non erat in oppido, sed adhaerebat
civitatis muro in declivio ad partem aquilonarem oppidi, sicut hodie
patet. De hoc dulcissimo loco delectat me loqui, sicut et delectatus
fui in eo morari, et volo dicere, qualis locus ille fuerit
I. Ante Christi adventum tempore judicum, prophetarum, et regum Judae.
II. In nativitate Christi, quo Maria Christum in ea genuit, qualis
fuerit.
III. Post nativ. Christi, quo Judaeorum malitia etiam in ipsum locum
desaeviit.
IV. Tempore Helenae, quae locum gloria et honore plurimum illustravit.
V. Tempore S. Jeronymi, qui sanctitate et miraculis ibi claruit.
VI. Tempore perversorum et malorum Christianorum, qui loca
profanaverunt.
VII. Tempore Sarracenorum, qui ipsum paene in nihilum redegerunt, et in
hodiernum statum miserum deduxerunt.
Quantum ad primum, qualis locus nativitatis Christi fuerit ante
adventum Domini, sciendum, quod Salmon, filius Naasson, accepit in
uxorem Raab, meretricem de Jericho, et erat ille Salmon unus de
praecipuis populi Israel, quando transito Jordane expugnabant terram.
Hic cum Raab uxore possedit Bethlehem, et erat domus castelli.
Aedificavit autem ad murum sibi grandem habitationem, ita, quod non
erat sua habitatio moenibus oppidi inclusa, sed per se firmata, sicut
etiam in partibus nostris domini civitatum habent seclusas habitationes
ad murum haerentes.[TR336] Porro ipsa habitatio fuit fundata super
petras, et ibi erat petra cava (#B#) habens specum aptum ad ponendum in
eum res, quae calorem sustinere non possunt, sicut cellarium, et quando
erant magni calores, dormiebant in eo homines, et puerperae in eo
pariebant, unde Raab genuit in eo Boas, qui post mortem patris sui
factus fuit judex totius populi Israel et dominus in Bethlehem, et
accepit Ruth, Moabitidem, quae in specu illo genuit Obed, cujus uxor
genuit in eo Jesse, et uxor Jesse genuit in specu illo David regem.
Postquam autem David factus fuerat rex, transtulit pecudes et domum
patris sui in domum, quam aedificavit in Jerusalem in monte Syon, et
dimisit vacuam domum nativitatis suae. Sed quia ibi natus fuit et rex
inunctus, dicebatur Bethlehem civitas David, sed et mons Syon, in quo
regnavit, dicebatur civitas David, et utrumque saepe habetur in
Scriptura. Facta autem ista translatione domus David minor erat
respectu ad domum in Bethlehem, unde valvis et portis destructis et
ruptis antiquitate, facta fuit domus communis mercatorum, in qua
vendebantur panes et panni et fructus, et ante domum erat platea, ad
quam de civitate confluebant homines ad colloquium et juvenes ad
choreas, et ita multis annis stetit haec domus quasi publica patega vel
locus pategarum, quae stabant sub testudinibus, et fuit diversorium,
hospitium nocturnum alienorum. Et iste est status primus ejus sacri
loci nativitatis. Secundus status illius loci talis fuit. Quia enim pro
conservatione loci in suis structuris nulla erat cura, tandem et ipsae
testudines ruptae ceciderunt, et muri desolati corruerunt, et nec
pategae aluerant, nec mercimonia; remanserunt tamen ibi ruinosi muri,
super quos vile et defectuosum aedificium erat, et tugurium, et specus
antedictus erat in fine vel in capite tugurii, et erat tugurium hoc
diversorium, ad quod pauperes divertebant, et bestias suas ibi
ligabant, et bigas ibi ponebant, et alia, quae non poterant in civitate
locari. Et ita stabat locus ille usque ad tempora Joseph, sponsi Mariae
Virginis. Qui quum ad edictum Caesaris Augusti de Nazareth venisset in
Bethlehem cum Maria Virgine praegnante, invenit civitatem repletam
populo, et omnia hospitia praeoccupata, et non inveniens, ubi ipse
maneret, exivit, et in diversorium hoc divertit, in quo stabant bestiae
et ruralium instrumenta, et ibi locum aptavit. Cum autem hora pariendi
adesset, intravit beatissima Virgo Maria specum, in quo ultimo primus
David fuit natus, et in eo secundum David, Jesum Christum, edidit, modo
dicto fol. 169 B., et in illo loco ad tempus habitavit. Quid autem sit
diversorium vide fol. 195. A.
Tertius status illius sanctissimi loci talis fuit. Nato Domino et post
in Aegyptum fugato, ad necem innocentum puerorum processit Herodes, et
cum magna furia diversorium scrutatus est, quaerens in eo puerum Jesum,
quia audiverat, ibi illam puerperam deguisse, cui Magi munera
obtulerant, et[TR337] non invento in (#178 A#) eo puero diversorium
destruxit, et muros, qui remanserant, dissipavit, nec voluit, ut ibi
amplius esset diversorium. Et ita locus desertus mansit usque post
Domini ascensionem. Beata autem Virgo Maria locum visitare incepit cum
suis sodalibus, ut dictum est fol. 173 B. Et ex consequenti caeteri
fideles accedebant et locum sanctum honorabant. Post beatae autem
Virginis assumtionem, cum fideles locum venerarentur, commoti sunt
super hoc Judaei, et ipsum locum et ad eum accedentes
excommunicaverunt, denuntiantes, locum esse immundum et maledictum, et
omnem ingredientem esse contaminatum, et punitioni obnoxium, et
obturaverunt lapidibus vias, quibus ad locum erat ingressus. Et mansit
locus sic conclusus usque ad tempora Titi et Vespasiani, qui
expugnantes Judaeam et Jerusalem destruentes ipsos Judaeos per orbem
disperserunt, post quorum dispersionem Christiani terram sanctam
inhabitare coeperunt, et locum dominicae nativitatis mundaverunt et
visitaverunt usque ad tempora Heliae Adriani imperatoris, qui idolis
sancta loca abominabilia Christianis redidit. Nam in loco mortis
Christi super rupem Calvariae posuit statuam Veneris, et in specum
sepulturae Christi collocavit imaginem Jovis, et specum nativitatis
Domini ad planctum Adonidis ordinavit, ita, ut in specu, ubi quondam
Christus parvulus vagiit et Virgo castissima puerum fovit, jam Veneris
impudicissimae amasius Adonis plangebatur, ut habet Hieronymus in
epistola ad Paulinum de institutione monachorum. De Adonidis planctu
vide etiam Ezech. VIII. X. 14 et part. II. fol. 140 A et plenius fol.
179 A. Et ita locus sacer factus fuit Christianis extraneus, imo exosus
propter idololatriam.