Quartus status illius loci sancti talis fuit. Sub cultura turpi

idolorum mansit locus ille ultra trecentos annos, post quos suscitat

Deus spiritum sanctae mulieris, Helenae, Teutonicae, quae imperatrix

facta et christianissima effecta, Jerosolymam petiit, et loca sancta

quaesivit, et crucem cum aliis insigniis nostrae redemtionis invenit,

et locis mundatis idolisque abjectis de Jerusalem ad Bethlehem

properavit, et locum dulcissimae nativitatis Domini mundavit, et

spurcitias idolorum de specu sancto eliminavit, et omnia ibi reperta

submovit, et praesepe Domini integrum sub ruinis invenit, in quo

reperit lapidem, quem capiti pueri beata Virgo supposuerat, et foenum,

et panniculos, et caligulas Joseph, et camisiam longam, in qua

pepererat juxta mulierum orientalium morem, quae habent camisias longas

et latas, dum sunt impraegnatae, sicut albae sacerdotum, et pedissequae

dominarum defluentia portant. Si vero sunt pauperes, quod non habent

pedissequas, procingunt se, et sursum dependentia trahunt. Talem

camisiam etiam habuit beata Virgo Maria, quam in loco illo cum aliis

rebus dereliquit propter festinantiam fugae, et divino nutu per multa

annorum curricula fuerunt incorrupta conservata usque ad tempora S.

Helenae, quae ea reperit.

Purgato ergo loco ecclesiam mirae pulchritudinis desuper aedificavit,

et convocatis optimis artificibus in ligno et lapide (#B#) intentionem

suam esse dixit, in hoc loco fieri pretiosissimam ecclesiam, ita tamen,

quod rupes illa, sub qua natus est Salvator mundi, integra maneret.

Artifices itaque locum aptaverunt pro grandi ecclesia erigenda, et non

nisi electam materiam lignorum et lapidum disposuerunt, tabulas

marmoreas candidas et politas, et columnas pretiosissimas, et ligna

cedrina et cypressina. Ad haec et alia dedit comparanda S. foemina,

aurum et argentum sine defectu praefectis operis, et alia metalla

obtulit sine mensura. Cunctos autem parietes et totum pavimentum

vestivit marmore candido et vario, et superiorem partem parietum

depingi fecit opere musaico. Et ita facta fuit ecclesia ingens et

inclita, oblonga, ordinatissima, ita, quod specus nativitatis Domini

mansit directe sub choro incorrupta, subtus sanctuarium. Est autem

ecclesia ista aedificata more ecclesiarum romanarum. Habet enim primo

ab occidente porticum testudinatum ante fores ecclesiae, et post

ingressum navem magnam, latam et longam, et postea in oriente chorum,

ad quem de navi est ascensus per aliquos gradus, et de choro est

ascensus in sanctuarium, et in presbyterium. Et de sanctuario est

ascensus per gradus ad summum altare. Ad utrumque latus chori sunt

capellae, et in utroque latere navis sunt absides. Et sub choro est

crypta nativitatis Domini quasi ad longitudinem chori. Et sub summo

altari est petra cava, in qua natus est Christus. Ad illam cryptam sunt

duo ostia, primum ad latus dextrum, de capella circumcisionis Domini;

secundum de capella sinistri lateris, et est descensus in cryptam per

gradus sedecim. Tectum habet plumbo factum, nec est testudinata, sicut

nec ecclesiae principales in Roma sunt testudinatae, et habet chorum

rotundum, plenum fenestris, et transitum ab extra supra fenestras. Et

navis ab utraque parte habet fenestras plurimas, et est ecclesia lucida

et clara. Et haec est generalis ecclesiae illius dispositio. In

speciali ecclesia illa habet in longitudine passus XXXVII, in

latitudine vero XVIII. Et habet[TR338] quatuor ordines pretiosarum

columnarum, quae magnae sunt et altae, et quaelibet per se est de uno

integro et indiviso lapide, oleo politae, quod homo potest in eis

vultum suum cernere, sicut in speculo. Ita etiam in tabulis marmoreis

politis, quibus sunt parietes vestiti, quae ita mundae sunt, quod homo

in eis potest videre omnia, quae sunt in ecclesia, clarius quam in bono

speculo. Quilibet ordo columnarum habet XII columnas, et quaelibet

columna passus VII distat ab altera, et in toto sunt columnae

pretiosissimae LXX secundum structurae indigentiam. Super capitella

columnarum sunt trabes positi de lignis imputribilibus, a quibus

consurgit murus sursum usque ad tectum ab utraque parte, et murus ille

a columnis usque ad fenestras est non de pictura, sed de lasura, et

opere musaico mirabili orte ornatus ab utraque parte, sicut ecclesia S.

Marci Venetiis, cum figuris novi testamenti et concordantiis figurarum

veteris Testamenti, et tota ecclesia in omnibus parietibus vel est

marmore candido polito tecta vel opere musaico decorata. Super omnia

autem specus nativitatis subtus chorum est pretiosissimis pavimentis et

tabulaturis ornatus et picturis (#179 A#). Et in his omnibus sancta

foemina nullis expensis pepercit, sed liberalissime contribuit. Propter

hoc Judaei derisive nominabant S. foeminam stabulariam, eo, quod supra

vile stabulum tam pretiosum erexit aedificium. Cumque sancta foemina

opus consummasset, inde praesepe ligneum, quod Joseph fabricasse

dicitur, et panniculos, et caligulas Joseph, camisiam longam beatae

Virginis [sumsit], et duxit in Constantinopolim, non ut Bethlehem

spoliaret, sed ut etiam alia loca cum bethlehemiticis reliquiis

honoranda redderet. Posuit autem praefatas reliquias Constantinopoli in

ecclesiam S. Sophiae, quae ibi manserunt usque ad tempora Caroli Magni.

Hic Carolus civitatem sanctam Jerusalem et patriarcham ejus Zachariam

liberavit de potestate Sarracenorum, et Christianis orientalibus pacem

reddidit. Qui dum cum exercitu suo in Constantinopolin rediisset,

petivit in refusionem laborum suorum praesepe cum foeno, panno, et

caligulas et camisiam beatae Virginis. Et omnia obtinuit, et Romam

duxit; foenum autem ad ecclesiam beatae Mariae majoris posuit, praesepe

vero ad sanctum sanctorum in ecclesia lateranensi collocavit; camisiam

autem et caligulas Joseph ac pannos, quibus involutus fuerat puer

Jesus, in Alemanniam bassam transtulit eaque Aquisgrani in ecclesiam

beatae Virginis, quam aedificaverat, posuit. Usque in hodiernum diem

monstrantur ibi semper in VII anno. Haec ego ibidem vidi anno 1467.

Quintus status loci nativitatis Christi talis fuit. Post illa praedicta

tempora conversus fuit ad Christum totus oriens, et loca sancta ab

universis mundi nationibus visitabantur, et quique devoti et Sancti

venditis omnibus, quae habebant, cum pretio ad terram sanctam

veniebant, et in ea comparata mansione vitam hic finire cupiebant.

Inter haec venit beatus Jeronymus de Roma, et in Bethlehem manere

elegit circa praesepe Domini. Quem secuta fuit Paula, sanctissima

vidua, et plures alii. Sicut patet fol. 6 A. et fol. 8 A. Post illa

aurea tempora crescentibus delictis Christianorum iterum Sarraceni

terram sanctam ceperunt tempore Benedicti octavi, sub quo schisma

magnum in ecclesia fuit ortum, et multa mala facta, et tenuerunt

Sarraceni loca illa sancta annis multis sub tributo. Deinde iterum

Christiani per mundum gemebant pro locis sanctis, et adunatus fuit

totus occidens, et ingressi per mare et terram in multitudine gravi

recuperaverunt terram sanctam multis laboribus, et regem in Jerusalem

fecerunt, et reaedificaverunt ecclesias et monasteria, instituentes

episcopos et praelatos in augmentum divini cultus, et in brevi tempore

gentes per circuitum subnervaverunt. Itaque nemo digitum contra eos

movit. Nam interea civitates et castella munierunt Christiani et

praecipue Jerusalem et Bethlehem muris et turribus obfirmaverunt contra

infideles. In illis temporibus fuit Bethlehem sancta populosa, inclyta

et dives, et de universis finibus Christianorum afferebant munera in

ea, et ditissimi mercatores ibi residebant. Unde hodie ante ecclesias

sunt testudines, sub quibus fuerunt pategae mercatorum, et tam populus

quam clerus in immensum (#B#) profecerunt tam in spiritualibus, quam in

temporalibus. Cum magnis autem turmis cottidie confluebant peregrini de

toto mundo, non solum ut loca sacra cernerent et indulgentias

acciperent, sed ut virtutum exempla viderent, et vitae emendationem

reportarent. Praecipue tamen ad festa principalia nativitatis Domini et

resurrectionis tanta multitudo de extremis mundi partibus confluxit, ut

terra eos vix capere posset, propter divinorum officiorum devotissimam

peractionem.

Festum quippe natalis Domini tali ordine solebant peragere. In vigilia

natalis Domini venit in Bethlehem de Jerusalem patriarcha

Hierosolymitanus, cum suis episcopis, abbatibus et clericis ac

monachis. Quem concomitabatur rex Jerusalem cum suis principibus,

comitibus, militibus, praefectis, nobilibus, et hos omnes sequebatur

innumera multitudo peregrinorum, quos ducebant magistri et praefecti

hospitalium, et communis vulgus, senes et juvenes, illo die in

Bethlehem festinabant. Media autem nocte pulsatis campanis omnis plebs

ad ecclesiam nativitatis Christi convenit ad divinum Officium, et

oratis matutinis episcopus Bethlehemiticus cum suis ministris sacris

induti processit in specum dominicae nativitatis et Missam in loco

nativitatis cantavit: Dominus dixit ad me etc. Hoc Officio finito cum

accensis facibus, candelis, lucernis, et luminibus universi

processionaliter de ecclesia exierunt, et in vallem descenderunt ad

ecclesiam Gloria in excelsis, et ibi Officium: Lux fulgebit cum magno

gaudio peregerunt, quod aliquis de magnis pastoribus et praelatis

cantavit. Post hoc officium reascenderunt, et reliquas horas canonicas

cantaverunt, quo tempore patriarcha hierosolymitanus se induit sacris,

et summum officium in choro perfecit: Puer natus est etc. cum

spectabili solennitate. Habebant autem stellam auream grandem, quam in

choro de tecto[TR339] submittebant quidam in medium, et stabant juvenes

superius, et gloria in excelsis cantabant, et stellam continue ab

oriente in occidentem movebant. Sic etiam in die circumcisionis fiebat

magna solennitas in Bethlehem. Et similiter in die regum omnis populus

ibi convenit cum suis muneribus. In octavis epiphaniae celebrabant

festum baptisimi in ecclesia S. Johannis Baptistae super Jordanem, et

ad hoc totus populus et clerus descendit ad[TR340] Jordanem. In die

annunciationis convenerunt in Nazareth. In die parasceves et paschae in

dominico sepulchro. In die coenae in monte Syon, et in die pentecotes.

In die ascensionis Domini in monte Oliveti. In die assumtionis

beatae[TR341] Mariae Virginis in valle Josaphat. Et totum studium

populi fuit, ut cum devota solemnitate divinum cultum peragerent.

Manente autem ista sinceritate et devotione ad loca sancta stabant in

magno honore et decore, (#180 A#) et populus christianus in pace et

quiete. O! si quis tunc vidisset ecclesiam Bethlehemitanam cum suis

ornatibus, utique obstupuisset a majestate ejus.

Sextus status loci nativitatis Domini fideli catholico moestitiam

affert. Pro ejus declaratione cogor, heu fratres humani, commotis prae

dolore visceribus, stilum vertere, et amaritudinis calicem vobis

propinare compellor, quem ipse moesto suscepi animo doloris acerbitate

repletum. Nam, dum Christiani Deo in terra sancta servirent, in pace

loca sancta possidebant, et omnes gentes ei serviebant. Sed Dei

servitio posttergato contrarium evenit. Erat autem anno Domini 1186

tempore Urbani tertii papae rex in Jerusalem, dictus Guido,

infortunatus et negligens, et inter eum et principes orta est contentio

et seditio, ita, quod nobiles terrae erant contentiosi et invidi,

sacerdotes vero et clerici facti fuerunt avari et superbi, et communes

populi incontinentes et mali. Quapropter consurrexerunt adversus eos

Sarraceni et usque ad exterminium eos persecuti sunt.

Porro in ecclesia Bethlehemitana commisit quidam Christianus facinus,

quo facto omnis fortitudo et vis resistendi Christianis ablata est, et

foeminis facti sunt debiliores. Horribili siquidem refertur infamia,

quomodo quidam Christianus septa ecclesiae Bethlehemitanae

gloriosissimae Virginis Mariae, quae castitatis mater, pudoris aula,

munditiae vas, constituit lupanar in genitricis Dei opprobrium.

Abominor quidem casum referre, sed loci ipsius flenda propter hoc

desolatio et miseranda despectio non sinit me silere. Fuit namque in

illis diebus quidam Christianus, qui amore polluto quandam Sarracenam

adamavit, et eam instanter cottidie ad consensum suum sollicitavit, et

ipsa constanter restitit et fugit. Quadam die dum eam importunius

molestaret, objecit ei mulier nomen Christi et christianae religionis

munditiam, quam ille parvipendit, et crimen non esse adeo grave sicut

fama dixit. Porro foemina illa probitatem Christianorum in multis

notaverat, et mirabatur de sua sollicitatione, et ducta curiositate

experiri voluit, si quaedam virtus esset in illo Christiano et timor

Dei, et quadam vice dixit ei: ecce, tua importunitate victa sum et tibi

consentio, sed non succumbam tibi, nisi in ecclesia S. Mariae in

Bethlehem. Hanc conditionem libenter acceptavit, et hora constituta

convenerunt in ecclesia, solus cum sola. Cumque mulier videret, quod de

ecclesia sibi cura non esset, ut in ea contineret sibi, dixit, hic tibi

non parebo, eamus in specum nativitatis Dei tui, ibi est obscurum et

secretum; qui statim cum muliere descendit, et posuit se mulier super

praesepe Domini, sedens; quam cum ille infestaret, surrexit mulier, et

sessum accepit super lapidem in loco sanctissimae nativitatis Domini et

Christiano dixit: ecce Christiane, hic Deus tuus de Virgine natus est,

si potes hic mecum cubare, (#B#) accede huc. Ille vero desperatus et

execratus intrepide accessit nihil de loco curans. Quod cernens mulier

facinus abhorruit, et Christianum illum indignata a se rejecit; vade,

inquit, scelestissime Christiane, et scias, nefas hoc nequaquam

impunitum transire. Et hoc dicto aufugit mulier, et primo Bethlehem

ingressa cum clamoribus et fletu sibi facta cunctis recitavit,

Christianis improperans et Sarracenos ad ulciscendum animans et

inducens. Et ex hoc facta fuit mulier illa quasi prophetissa inter

Sarracenos, praedicens eis, nullam esse amplius virtutem in

Christianis, et quod sine metu aggrederentur et ejicerent de finibus.

Quo audito zelo Dei Sarraceni accensi consurrexerunt adversus

Christianos, et saevire in eos inceperunt, eosque expugnaverunt et in

brevi tempore cunctos Latinos de finibus eliminaverunt. Fuerat enim,

qui praedictum nefas perpetraverat, unus de potentibus et magnis

Christianorum. O, si temporibus Jeronymi tantum facinus factum fuisset,

quantum lamentum et fletum hausisset! Nam suo tempore erat quidam

diaconus, nomine Sabinianus, et quaedam virgo, Susanna dicta, quae

phylocapti literas sibi invicem vel in specu nativitatis Domini, vel in

ecclesia pastorum reposuerant. Quas reperiens B. Jeronymus, quantum

fletum et lamentum desuper habuerit, qui scire voluerit, legat

objurgationis epistolam in Sabinianum, et vix continebit, quin cum

plangenti lachrimetur. Sic ergo terra sancta in manus venit infidelium

et inimicorum crucis Christi, et iam retinent usque ad hanc diem, et

iam habuerunt eam ducentis LXXXVII annis. Et ita patet, quod sicut in

Bethlehem incepit nostra salvatio, ita ibidem incepit nostra

exterminatio.

De moderno statu Bethlehemitanae ecclesiae.

Septimus status loci nativitatis Christi est ille, sub quo ego F. F. F.

locum vidi. Cum ergo, ut dictum est, Sarraceni triumphum contra

Christianos obtinuissent, eosque de terra ejecissent, irruerunt primo

in Jerusalem in ecclesiam sancti sepulchri, ut eam everterent. Sed

Suriani, i. e. Christiani de Syria, magna summa auri data Soldano eam

redemerunt. Post hoc venit Soldanus in Bethlehem, et munitionem

fortissimam ibi factam destruxit, et murum civitatis dissipavit, et

convertit se ad ecclesiam nativitatis Domini, et primum monasterium,

quod ecclesiae adhaerebat, quod erat magnum et solenne valde,

destruxit, et muros ac turres dejecit, quod Christiani magnis laboribus

et expensis fecerant, et miserabilem cumulum ruinarum per circuitum

ecclesiae dereliquit Porro destructis munitionibus aggressus est

ecclesiam, ut eam decalvaret et destrueret. Et ingressi primo altaria

destruxerunt et deinde imagines sculptas confregerunt. Soldanus autem,

cum vidisset tabulas marmoreas, quibus parietes et pavimenta erant

decorata, et columnas pretiosissimas, praecepit omnia deponi, ut ea

abduceret ad locum sibi placitum. Mira res, et fidelibus praedicandum

prodigium! Artificibus cum instrumentis accedentibus, et parietem juxta

ostium, quo est ingressus in specum Domini, tangentibus cum

ferramentis, astante et vidente Soldano, prosiliit de integro pariete

et sano, quem nec acus videbatur penetrare, serpens mirae magnitudinis,

et capite reflexo ad parietem tabulae primae marmoreae ore morsum

dedit, et ignea lingua ipsam tabulam divisit, (#181 A#) a qua ad

secundam tabulam accessit repentina serptione, et deinde ad tertiam et

ad quartam, et ita consequenter per unum latus processit, et omnes

tabulas divisit, et in aliud latus capellae trium regum saltavit, et in

politissimo pariete, in quo nec aranea figere pedem potest, cucurrit,

et XL tabulas per medium divisit, et disparuit. Hoc miraculo viso

obstupuit Soldanus et omnes sui, et mutato proposito a destructione

cessaverunt et recesserunt. Porro transitus serpentis per tabulas manet

usque ad hodiernum diem, ac si aliquis candens ferrum lapidibus

adhibuisset fortiter et ipsi lapides combustibiles fuissent, sicut

lignum. Hoc vestigium miraculi libentissime vidi et saepe curiosissime

perspexi mecum mirans.

Post hoc, anno 1341, venerunt Sarraceni, missi a Soldano, ut tollerent

columnas illas pretiosas. Sed cum manus apponerent, in tantum

perterriti sunt quadam horribili visione, quod membris dissolutis nihil

agere poterant, et cum timore fugerunt, nec manus amplius apponere

praesumserunt. Post decursum annorum iterum quidam Soldanus praecepit,

non quidem ecclesiam destrui, sed ut tabulas pavimenti tollerent, quae

sunt in specu nativitatis Domini. Sunt enim tabulae pavimenti praesepis

Domini valde pretiosae, magnae et latae, non omnino candidae, sed cum

candore medius color decorativus est admixtus, sicut sunt pelles

vehinae [?]. Cumque descendissent cum instrumentis, ut tabulas

levarent, quodcumque instrumentis tetigerunt vel manibus, rumpebatur in

minutissimas particulas, sicut lignum putridum, et si levassent, nihil

eis utile fuisset. Hoc cum vidissent, dimiserunt tabulas, in locis

suis, et fugerunt. Tabulas illas mensus sum, et habet quaelibet VII

pedes in latum et XII in longum, et politae [sunt] ut speculum.

Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Primum · 第 43 / 44 段