Domini praesepe, quod ad VII passus est a loco praedicto. Et cum
venissemus ad praesepe illud, devotissime deosculati sumus inclinantes
nos in ipsum, et indulgentias plenariae remissionis accepimus (††), et
simili odore, ut dictum est, recreati. Nec mirum, cum flos balsami in
hoc praesepe positum sit. Beatissima enim Virgo Maria puerum pannis
involvit et in praesepe posuit, quia non erat ei locus in diversorio,
in quo pastores angelo docente puerum invenerunt. Hoc praesepe stat sub
petra desuper pendente, in quo peregrini priores dicunt se vidisse
ferreos circulos et clavos, ad quos ligabantur bestiae, et Christo ibi
jacente stabant ibi ligati bos et asinus, cognoscentes et adorantes
Dominum suum, ut dicitur Esaia 1. Ostendebatur etiam olim lapis ibi,
quem Virgo mater supposuit capiti parvuli, quia pulvinar aut simile non
habuit; sed lapidem foeno texit. Unde ecclesia cantat: Foeno jacere
pertulit, praesepe non abhorruit etc. Erat autem praesepe Domini
saxeum, ex eadem petra excisum, quae superpendebat, sicut hodie sunt
praesepia in illis terris. Nec intelligo, quod dicitur communiter, quod
S. Helena tulit praesepe ligneum de loco, et posuit marmoreum, et verum
praesepe transtulit Constantinopolim, et inde dicitur esse translatum
Romam in ecclesiam lateranensem. Nisi vellemus dicere, quod Joseph
forte de lignis contexuit praesepe, et posuit super praesepe saxeum. Et
tunc oportet dicere, quod Joseph bovem et asinum secum in locum duxit
de Nazareth, sicut plures dicunt. Porro praesepe illud, quod hodie est
in loco, est marmoreum, tabulis albis expolitissimis factum in loco
vero praesepis Domini, et subtili schemate ornatum; quod deplorat
Chrysostomus, dicens: O si mihi liceret illud praesepe videre, in quo
Dominus jacuit! Nunc nos Christiani quasi pro honore tulimus lutum, et
posuimus argentum. Sed mihi pretiosius illud est, quod ablatum est. Nam
argentum et aurum miratur gentilitas, christiana fides et devotio
miratur luteum illud praesepe, quia qui in illo praesepi natus est,
aurum condemnat et argentum. Non condemno eos, qui honoris (#171 A#)
caussa fecerunt, neque etiam illos damno, qui in templo fecerunt vasa
aurea, sed admiror Deum creatorem mundi, qui non inter aurum et
argentum, sed in luto nascitur. Haec ille. Sunt enim praesepia illius
terrae aut saxea aut lutea, et non de asseribus aut truncis facta.
Habet autem praesepe modernum quatuor palmas in longum, et tres in
latum, paulo minus. Porro tabula polita marmorea, quae ex opposito stat
illi, quae ante praesepe genibus flexis stat, est valde subtiliter
polita, sicut speculum, et insigne hoc ex ea resultat: diligenter enim
et curiose inspecta resultat imago senis barbati, in dorso jacentis
super mattam, in habitu monachi defuncti, et juxta eum leonis effigies.
Et haec imago non est facta arte vel industria, sed ex ipsa politione
de se, sine intentione polientis est inducta; sicut saepe videmus in
mensis ligneis nodosis, laevigatis, contingere, in quibus nonnumquam
post laevigationem et politionem apparent diversarum rerum effigies,
sine intentione artificis inductae. Sic et ibi contigit. Dicunt tamen,
hoc esse factum ex intentione divina ob praecipuam sanctitatem gloriosi
Jeronymi. Haec imago non videtur ab omnibus, sed solum ab his, quibus
ostenditur, et qui sciunt; qui vero nescit, nunquam poterit eam videre.
Unde, dum primo mihi ostendebatur, putabam, quod frater ille, qui mihi
ostendebat, joco diceret, se videre in lapide St. Jeronymi imaginem,
nec potui per me ipsum videre, donec frater digito ostendit mihi
lineamenta[TR321] lapidis, et tunc manifeste vidi, ac si fuisset
subtiliter depicta. Legitur in epistola Cyrilli ad Augustinum de
miraculis beati Jeronymi, quod in ecclesia Syon antiquis temporibus
erat quaedam S. Jeronymi sculpta imago, quae maximis claruit miraculis.
De loco, ubi sedit beata Virgo cum puero, quando
venerunt tres Magi cum suis muneribus.
Perspecto praesepio sacro convertimus nos a praesepio ad altare, quod
ante ipsum stat in distantia duorum vel trium passuum, et ibi est
locus, ubi sedit beatissima Virgo Maria, habens puerum Jesum in gremio,
quando tres reges ingressi cum suis muneribus ea obtulerunt. In illo
loco nos etiam cum tribus regibus in facies nostras procidimus, et nos
ipsos obtulimus Christo Domino, et indulgentias accepimus, cantantes
hymnum de tribus regibus, et orationes (†). In quanta autem reverentia
et devotione hi tres reges sua munera obtulerint, patet Matth. 2. Nec
credendum est, quod illa munera,[TR322] etiam praeter mysticam
significationem, fuerint exilia. Dicunt enim historiae, quod primus,
Melchior, rex Arabum, obtulit aurum in pecunia, et parvum pannum
aureum, qui manu concludi poterat. Hunc pannum Alexander Magnus
accipiens de omnibus terris sibi subditis aurum confecit de omni auro,
concludens eum manu in signum potentiae, et venit in regnum Arabiae.
Dum autem Melchior pannum illum puero in manum poneret, statim in (#B#)
cinerem resolutus est, ut ostenderetur, Christi regnum non esse de hoc
mundo corruptibili, ut dicitur Joh. XVIII. Dicitur etiam, quod ille rex
obtulit Christo XXX argenteos, quibus postea venditus fuit, ut patuit
fol. 163. A. Secundus, rex Saba, Balthasar, obtulit thus copiosum.
Tertius vero, Caspar, rex Aethiopum, obtulit myrrham pretiosam.
Nonnulli tamen dicunt, quod singuli omnia tria obtulerunt.
De cisterna, in quam cecidit Magorum stella
ministerio suo expleto.
Oblatione nostra peracta in oblationis loco descendimus in ipsa crypta
usque ad finem, et in angulo sinistrae partis cryptae ad unum foramen
venimus non magnum, sub quo est cisterna profunda; non tamen potest de
ea hauriri aqua, propter aedificia superaedificata. Tempore autem
Christi erat cisterna patens. In hanc cisternam dicitur cecidisse
stella illa, cujus ministerio ducti fuerant Magi ab oriente, et ibi
reducta fuit in praejacentem materiam. Hujus opinionis sunt multi
doctores catholici. Et in hujus memoriam derelictum fuit ibi foramen
illud. De hoc puteo sic loquitur S. Gregorius, episcopus thorunensis,
in libro miraculorum, tempore beati Gregorii papae, dicens: est in
Bethlehem puteus magnus, de quo Maria gloriosa fertur aquam hausisse,
in quo saepius aspicientibus miraculum illustre monstratur, stella
scilicet illa, quae tribus Magis apparuit, venientibus enim devotis ac
recumbentibus super os putei, operiunt eorum capita linteo, tunc in
cujus meritum obtinuerit, videt stellum ab una parte putei super aquas
transmigrare ad aliam, in illo modo, quo solent per coeli circulum
stellae transferri. Et dum multi aspiciunt, illis tantum videtur,
quibus est mens sanior. Nam nonnullos audivi, qui eam asserebant se
vidisse, nuper autem Dyacimus amm. [?] retulit, quod eam quinque
vicibus aspexit, sed duobus tantum apparuit.
De secundo specu beatae Virginis et de ejus lacte apocrypho.
Non longe a foramine cisternae est ostium, per quod ingressi sumus in
unum alium specum, qui venerabilis est propter inhabitationem beatae
Mariae Virginis. Dicunt enim historiae, quod ad divulgationem pastorum
et ad adventum trium regum venerunt multi de Jerusalem, et ad specum
ingressi puerum cum Maria matre ejus venerabantur. Quod Maria cernens
et Herodem metuens fugit clam de anteriori antro et interiorem ingressa
ibi occulte residebat. Dereliquit autem in anteriori antro ex
festinantia jacere in praesepio camisiam longam, in qua genuit juxta
morem puerperarum in illis terris. Dereliquit etiam pannos, quibus
primo involverat puerum, et lapidem, quem capiti pueri supposuerat, et
foenum, in quo jacuit. Illa omnia in praesepio manserunt et conservata
fuerunt integra et incorrupta divino nutu ab eo tempore usque ad
tempora S. Helenae, quae ea reperit, ut patebit fol. 178. A.
Porro in spelunca secunda, in quam[TR323] confugerat, erat petra vel
rupes, quae prominebat, in qua solebat beatissima Maria sedere ad
lactandum puerum. Contigit autem casu die quadam, quod de mamilla
Virginis gutta lactis cecidit super petram, et de petra deorsum
stillare coepit ex tunc, usque nunc, qui humor est lactei coloris,
medica rubedine mixtus, nec potest cohiberi stilla illa. Peregrini
autem supponunt vitriola, et guttas decidentes capiunt et ad
transmarinas partes deferunt, dicentes, esse lac beatae Virginis. Inde
est, quod in multis ecclesiis inter reliquias ostenditur lac beatae
Virginis, sicut in Colonia ad altare in Capitolio, et in Kyrchen,
monasterio monialium Ordinis (#172 A#)[TR324] Praedicatorum. Et hinc
inde per Italiam, Franciam, et Alemanniam. Et saepe ante experientiam
miratus fui, unde lac illud esset, vel a quo collectum et conservatum
fuisset, donec didici experientia, quod nihil aliud est, quam humor de
rupe subterranea stillans. In mea prima peregrinatione vidi rupem, sed
in secunda fuerunt trabes et trunci in specum inducti et loci alteratio
facta.
Absit tamen a me, ut per hoc dictum aliquid demam honoris, laudis et
reverentiae[TR325] beatissimae Virgini Mariae. Possibile enim est,
aliunde lac conservatum esse, vel miraculose alicui datum, vel quod
rupes praedicta, super quam lactis gutta cecidisse[TR326] dicitur,
virtutem accepit ab illa coelesti guttula lactis, quod semper lac
stillet. Nam si ex tumba marmorea beati Nicolai, et de tumulo St.
Waldburgis in Cistania oleum incessenter[TR327] resudat, ut hoc facto
Dominus quandam singularem excellentiam, in suis Sanctis ostendat: quid
mirum, si petra illa lac stillat, ut in eo matris suae dignitatem et
praecellentiam manifestet?
Lac Virginis gloriosissimae virtuosissimum est, utpote de coelo manans.
Sic enim canit ecclesia: Sola virgo lactabat ubere de coelo pleno. Et
quis dulcedinem illius lactis potest exprimere? Numquam fuit aliqua
mater, quae lac tam saporosum ministraret filio suo, sicut mater, Virgo
cuius nomen est, quia lac aliarum mulierum multum habet impuritatis, et
ita non potest esse ita magni saporis: lac autem Virginis Mariae sic
fuit a Spiritu sancto depuratum, et purificatum, quod factum fuit
dulcissimum, et nimium saporosum; et quia fuit optimi saporis, fuit ex
consequenti optimi nutrimenti. De isto lacte dicit Anselmus: Lacta
Maria creatorem tuum, panem coeli, pretium mundi, praebe lambenti
mammillam, ut ille pro te percutienti praebeat maxillam. Sic enim lac
illud puerum Jesum roboravit et confortavit, ut amarissimae passionis
calix sibi dulcis esset, et omnem injuriam a nobis illatam faciliter
condonare posset. Ad gustum hujus dulcissimi lactis admissuus fuit St.
Bernhardus, cujus dulcedine allectus omnia hujus mundi de post sibi
amara videbantur. In hac ergo tenebrosa spelunca in oratione
procubuimus et pro gustu lucidissimi lactis Virginem rogavimus.
De specu, in quo corpora sanctorum innocentium
puerorum sunt sepulta.
Juxta praedictum specus est alius specus, in quem non nisi curvato
dorso ingredi poteramus, et ab intus est locus in latere speluncae ad
latus sinistrum satis profundus. In hanc speluncam fuerunt projecta
corpora multa millia sanctorum innocentum, quos Herodes, quaerens in
eis Christum, mactavit. Ibi ergo dictis orationibus indulgentias
recepimus (†). Quidam autem de peregrinis in ipso specu in terrae
pulvere quaerebant cum lumine reliquias de sanctis innocentibus, sed
minime inveniebant, (#B#) dudum enim fideles asportaverunt ea, et
dispersae sunt reliquiae innocentum puerorum in ecclesias orbis. Nam
Venetiis in Muriano sunt in una tumba circiter centum corpora
innocentum. In Nuremberga ad Praedicatores vidi integrum corpusculum de
innocentibus. In Argentina ad Praedicatores habent etiam unum integrum
corpus de eis. In Basilea ad Praedicatores habent in una pretiosa
monstrantia manum unam et aliquot articulos de eis. In Ulma ad
Praedicatores habetur una camisia parvula sanguinolenta, et ictibus
gladii perforata, quae fuit unius parvuli de innocentibus. Nobiles, qui
vadunt in Jerusalem, singularem habent quaestionem de reliquiis
sanctorum innocentum, nescio qua ratione. Fuit enim quidam nobilis
inter nos praedives, qui per se in specu illo pulveribus eversis et
terra quaesivit reliquias, et cum nihil inveniret, transivit ad
Sabothytanco, Calinum majorem, Sarracenum, protectorem peregrinorum, et
per interpretem promisit ei, centum ducatos se daturum, si unum
integrum corpusculum sibi procuraret. Auditum etiam fuerat, quod
Sarraceni ea haberent et venderent. Cui respondit Calinus, quod corpora
illorum puerorum essent translata ad Chayrum, et dominus Soldanus ea
haberet in sua custodia, et cui vellet venderet, et nullus alius esset
in toto suo regno, cui liceret vendere corpora infantum, nisi sibi. Hoc
ut audivit miles ille, cogitavit ire ad S. Catharinum cum aliis, ut
veniens in Chayrum emeret puerum. Porro suspectum fuit mihi hoc forum
tamquam ludibriosum, dolosum et injustum, et ideo ad quendam expertum
me contuli, et cum eo scrutinium habui super hac re, quid sentiendum
esset de illis corporibus puerorum, quae vendit Soldanus? Dictum autem
fuit mihi pro certo, quod Sarraceni et Mamalucci recipiunt corpora
abortivorum et puerorum recenter natorum et mortuorum, et ea incidunt
cultellis, et vulnerant, et vulneribus impressis balsamo, myrrha et
aliis conservatis corpuscula illa conficiunt, et regibus, principibus
et divitibus christianis pro corporibus sanctorum innocentum vendunt.
Et illi dantes copiosum aurum et argentum putant se recipere corpora
puerorum sanctorum et recipiunt corpora parvulorum damnatorum. Et ita
Christi fideles deluduntur, et pecuniis spoliantur. Sciunt enim
infideles illi ardens desiderium nostrum pro habendis reliquiis, et
ideo disponunt ligna, tamquam de sancta cruce et clavos, et spinas, et
ossa, et multa talia, ut incautos deludant, et pecuniis spolient. Non
multi valoris sunt apud me reliquiae novae de transmarinis partibus
asportatae, praecipue[TR328] quae sunt emtae a Sarracenis, vel ab
orientalibus Christianis falsis. Secus est de lapillis sanctis a locis
sanctis etc. Igitur de specu sepulchrorum innocentium egressi sumus,
nec ulterius processimus.
Est enim ab isto specu consequenter transitus arctus per petram
incisus, quem fratres Minores fecerunt occulte, ut per eum de capella
S. Nicolai, in qua horas perficiunt, (#173 A#) possent intrare et exire
ad locum nativitatis Christi. Unde omnibus modis occultant transitum
illum, etiam peregrinis, ne per eos in notitiam Sarracenorum et
orientalium Christianorum perveniat, quia statim transitum obstruerent,
et fratres locum amitterent. Ego[TR329] ex Dei dono et fratrum Minorum
caritate ad me, quandoque per integram noctem solus fui, clausis
omnibus ostiis ecclesiae et speluncae, in sanctissimo loco nativitatis
Christi immissus per occultum istum aditum.
Egressi ergo de specu innocentum per obscurum transitum, per quem
veneramus, reversi sumus in specum vel cryptam nativitatis Christi, et
ibi iterum prostrati loca sancta nativitatis et praesepis, et locum
sessionis beatae Virginis, quando a tribus regibus accepit munera,
deosculati sumus. Porro consistentibus nobis inter loca illa sancta,
venit mihi in mentem raptus, quem passa fuit beatissima Paula,
peregrina, in hoc loco existens, quae, audiente Jeronymo, jurabat,
cernere se infantem, pannis involutum, vagientem in praesepio Deum,
venientes pastores laudantes, adorantes Magos et stellam fulgentem.
Desuper matrem Virginem, nutritium sedulum et caetera illius
nativitatis mysteria utrisque oculis intuebatur. Quapropter allecta in
loco illo se in perpetuum mancipavit in Dei servitium, ut dicit beatus
Jeronymus de peregrinatione S. Paulae.
Finitis itaque orationibus de specu adscendimus et finem processioni
fecimus. Ingressi autem ambitum locavimus nos per societates, et ea,
quae de Jerusalem in sacculis nostris asportavimus, produximus, et
comedimus, et de aqua bibimus. Sunt autem aquae cisternarum Bethlehem
frigidiores, clariores, saniores et dulciores, quam umquam viderim in
aliquo loco transmarino. De his aquis in abundantia habuimus gratis.
Videtur enim peregrinis omnibus labor tolerabilis, dum aqua recens
habetur; nullam habent quaestionem de cibariis coctis, nec de vino, nec
de lectisterniis, nec de aliis est quaestio, nisi de aqua frigida et
sana. Sumto ergo cibo et potu quidam in locis, ubi comederant,
collectis membris ad dormiendum se locaverunt, major tamen pars spreta
quiete reingressi sunt ecclesiam et sanctas vigilias juxta praesepe
Domini continuabant orationibus vacantes.
De divino Officio in Bethlehem celebrato, et de Missa summa
Media nocte sacrista cum tabula cucurrit per ambitum et dormientes ad
matutinale Officium excitavit, quod fratres in specu nativitatis
legerunt, quo finito incepimus solenne Officium: Dominus dixit ad me
etc., quod per mundum cantatur in nocte nativitatis Christi. Et
praecessit pater Gardianus cum suis ministris, induti sacris, ad altare
super locum nativitatis Christi, et ita in specu officium cantavimus.
Sub Officio quidam devoti saeculares communicaverunt. Sacerdotes vero
celebraverunt in altari circumcisionis et in (#B#) capella trium regum
superius et inferius in altari juxta praesepe Domini, et post Officium
in altari nativitatis Domini. Et ita continuavimus divina Officia usque
ad claram diem.
De loco, ubi erravit in via Joseph cum Maria et puero.
Finitis Missis statim ascendimus asinos et de monte Bethlehem in vallem
descendimus, ut visitaremus ecclesiam Gloria in excelsis, ubi pastores
vigilabant in hora nativitatis Domini. In ipso autem descensu venimus
ad capellam quandam profanatam et semiruptam, quae in memoriam
subjectae rei gestae est in loco illo fundata. Dicunt enim, quod dum
Josephus ex angeli jussione admonitus fuit per somnium, ut fugeret cum
matre et filio in Egyptum, ut habetur Matth. 2, surrexit, et festinavit
fugere de Bethlehem, et hic descendit contra vallem, volens per vallem
descendere in Sodomam, et inde ascendere, et trans Jordanem proficisci
per viam, per quam filii Israel intraverunt terram, quia ignoravit
compendiosiorem viam esse in Egyptum, cum numquam prius Egyptum
viderit. Dum autem huc venisset in locum capellae, occurrit ei angelus,
et viam ad Hebron ei monstravit, et de Hebron in Gazam, et ita per oram
maris magni eum in Egyptum direxit. In illo ergo loco oratione fusa
indulgentias recepimus (†). Acceptis autem indulgentiis, cum parum ab
hoc loco descendissemus, venimus ad ruinas murorum in clivo, ubi etiam
quondam capellam stetisse comprehendimus in hujus rei memoriam. Cum
enim angelus a pastoribus recessisset, et illi in via essent, ut
ascenderent in Bethlehem ad videndum puerum natum, in ipso ascensu
fluctuare coeperunt, gravis enim cordibus eorum se ingerebat angustia,
et torquebantur haesitatione mirabili spiritus eorum, ne visio, quam
viderant, seductio et illusio essent, et ita aliquod periculum
nescientes incurrerent. Cumque super his in loco stantes conferrent, et
Dominum deprecarentur, ecce angelus Domini affuit, eosque de rei
veritate certificat. Qui procidentes gratias egerunt, et festinantiores
ascenderunt. In hoc ergo loco etiam gratias egimus et indulgentias
recepimus et progressi sumus (††).
De ecclesia: Gloria in excelsis Deo, ubi pastores
erant vigilantes.
Per clivum consequenter descendimus per hortos olivarum, et in vallem
venimus latam, arvis et agris consitam. In medio autem vallis vidimus
ruinas magnas murorum, et antiquorum aedificiorum reliquias, et ad
illas ruinas nos convertimus. Et cum ad locum venissemus, invenimus
ecclesiam desolatam et dissipatam, cujus tamen anterior pars
remanserat. Cantor autem incepit alta voce angelicum hymnum: Gloria in
excelsis Deo; et nos prosecuti sumus: Et in terra pax etc., cum magna
solennitate. Cum illo ergo cantu per ruinas intravimus, et in chorum
descendimus, in quo adhuc stat altare contaminatum; tamen pergentes.
Cum magna ergo alacritate cantavimus Gloria in excelsis Deo et
antiphonas (#174 A#): quem vidistis pastores etc., et illam: Angelus ad
pastores ait etc. Post cantum oravimus in silentio et indulgentias
recepimus (†). Illa ecclesia stat in loco, in quo pastores simul erant
in hora nativitatis Domini Jesu, et ibi angelus Dei apparuit et astitit
juxta illos, et claritas Domini circumfulsit eos, dicens: Annuntio
vobis gaudium etc. Lucae II. In hac etiam ecclesia est locus sepulturae
pastorum illorum. Nam dum morerentur, in nullo alio loco sepeliri
volebant, nisi in loco gaudiosae apparitionis angelorum, ubi audierant
multitudinem coelestis militiae cantare: Gloria in excelsis Deo. Super
hunc locum aedificavit S. Helena illam ecclesiam, et monasterium
monialium juxta eam, de quo etiam adhuc hodie in ruinis apparent rota
et locutoria, sicut moniales solent habere, et dicebatur monasterium ad
Gloriam in excelsis. Fuit autem satis magnum in circumferentia, sicut
hodie cerni potest, et de lapidibus quadratis et sectis fuerunt muri
ejus per circuitum, sicut videtur in cumulis lapidum ibi jacentium,
quos Sarraceni nullatenus possunt auferre. Dicitur enim pro certo,
quod, quando conantur aliquos lapides asportare, tunc lapides ita
gravescunt, quod nullo modo possunt eos abducere, nec bestiis, nec
humanis auxiliis. Unde in clivo montis jacent aliqui lapides, quos per
aliquod spatium asportaverunt, sed tandem coacti gravitate in via
dimiserunt.[TR330] Unde nulli sit dubium, si possent asportari, ante
centum annos fuissent deportati. Locus ille ab antiquo fuit primus
sancta inhabitatione solemnizatus. Nam Jacob patriarcha hic habitavit,
quia, ut dicitur Genes. 35., quando sepelivit uxorem suam Rachel in
via, ut dictum est fol. 166 A., abiit inde, et fixit tabernaculum trans
turrim Ader, i. e. gregis. Ubi Jeronymus dicit, quod locus ille est
prope Bethlehem, in loco, in quo grex coelestis Gloria in excelsis
cecinit, ut Magister in Spec. histor. juxta hunc locum allegat. In hoc
loco Ruben, primogenitus Jacob, cum Bala uxore patris sui dormivit, et
stratum ejus maculavit. Et inde maledictionem paternam incurrit.
Campus ille est ager Boas, in quo Ruth, Moabitis, colligens spicas
metentium fugientium [fugare ipsam conantium], sua virtute dominum agri
ad se inclinavit, eumque in matrimonium suscepit, et in hoc agro meruit
effici mater in genealogia Christi, ut patet Ruth per totum, et Matth.
1. In arvis illius campi ponit David oves patris sui, ibique leonem
contra se venientem[TR331] dirupit, et ursum strangulavit. De hac
victoria bestiarum jactavit se David coram rege Saule, et animum
accepit etiam aggrediendi gigantem Goliam Philistaeum, ut habetur 1.
Reg. 17. Et credibile est, quod plures leones et ursos interfecit in
hoc loco, quia dicitur Sirac. 47: David cum leonibus lusit quasi cum
agnis, et in ursis similiter fecit sicut agnis ovium.