Salutatione peracta asinos ascendimus et cum ingenti gaudio et

festinantia[TR312] contra Bethlehem properavimus. Quidam prae gaudio et

devotione flebant, alii ex jubilo cantabant carmina (#B#) illa natalia:

Puer natus in Bethlehem, unde gaudet Jerusalem. Et illud: Resonet in

laudibus, cum jucundis plausibus etc. Et illud: In dulci Jubilo _nu

singent und sind fro &c._ Hymnum autem angelicum: Gloria in excelsis

Deo, omnes simul cantavimus. Ad nostrum autem jubilum non movissent se

domini Mauri Sarraceni, ductores nostri, sed cum silentio auscultabant,

et videbantur mihi magis jocundi esse solito. Numquam vidi peregrinos

ita jocundos, sicut in illa via. Ego sex vicibus viam illam transivi,

semper cum singulari gaudio quodam. Porro inter nos et Bethlehem erat

grande intervallum magnae et profundae vallis, non tamen ita, quod

necesse esset nos in vallem descendere, sed oportebat vallem gyrare, et

super marginem vallis incedere usque Bethlehem per jugum altitudinis,

in cujus cornu in alto benedicta civitas sita est. In ipso vero vallis

medio vidimus locum, ubi pastoribus nuntiata fuerat nativitas

Salvatoris. Dicunt autem historiae trium regum, quod, quando tres Magi

cum suis exercitibus hic transibant super vallem, ut intrarent

Bethlehem, tunc pastores in valle existentes, videntes insolitam

stellam et exercitum illorum sequentes, cum festinatione ascenderunt

sursum, ut viderent, qui essent, vel quo tenderent. Et cum

intellexissent, quod puerum recenter natum quaererent, inceperunt eis

recitare omnia, quae eis acciderant in nocte nativitatis pueri, et quo

modo coelesti nuntio instructi didicerant, puerum illum esse Redemtorem

mundi. Hoc audientes Magi amplius sunt gavisi pro eo, quod alios testes

quam stellam reperissent, et aperientes bursas pretiosa munera

propinaverunt illis pauperibus pastoribus pro bono nuntio. In hoc ergo

consistentes loco mirabilia Dei laudavimus et congratulabamur regibus

istis devotis. Et ita cum laetitia magna processimus.

De peregrinorum vexationibus, quas passi sunt,

antequam ingrederentur in Bethlehem, ab Arabibus

vel Midianitis.

Gaudium nullum in hoc mundo potest esse purum, etiam spirituale, et si

videatur esse purum et inpermixtum ad horam, statim tamen redditur

aliqua contrarietate obnubilatum. Et hoc in isto itinere experti sumus.

De Jerusalem enim cum laetitia exivimus, et quanto Bethlehem

propinquiores facti, tanto majori gaudio fuimus affecti, ut patuit per

praefata. Deo autem disponente gaudium nostrum fuit satis terribiliter

interruptum. Ut enim civitati benedictae appropinquavimus, ecce,

exercitus Arabum contra nos venit, egrediens de Bethlehem, ex quorum

aspectu consternati et perterriti fuerunt nostri ductores et nos

conturbati; conglobavimus vero nos peregrini in unum, et Sarracenos

ductores nostros cum patronis galearum nos praecedere permisimus, (#167

A#) et formidulosi nostro sic agmine ordinato contra raptores e diverso

venientes processimus; non erat enim locus nec tempus fugae aptum, sed

si fuisset, terga praebuissemus istis spoliatoribus. Cumque ad eos

venissemus, et anteriores procedere vellent, obstiterunt illi, et viam

praeoccupaverunt, ne quis transire posset, et amplius quam per horam

ibi stetimus; ductores enim nostri et patroni cum eis de conventione

tractabant, et multa clamosa litigia simul habebant, nemo tamen alium

laesit quovis modo, quia orientales non procedunt statim ad laesionem

personae, nisi vim vi repellere cogantur, nec erant nobis inimici

Arabes illi, sed solum pecuniam a nobis exigebant, quam dicunt de jure

sibi competere, ut saepe in sequentibus habebimus. Si enim vi et contra

voluntatem eorum processissemus, dimisissent quidem, quia eramus plures

quam ipsi, sed interim advocassent suos complices, et obsedissent nos

in Bethlehem, et usque ad extremum nos coarctassent, et forte gavisi

fuissent, si cum violentia eos pertransivissemus, propter majores

accusationes, nec tamen aliquid potuissemus contra eos agere, quamvis

nos plures essemus, quia ipsi armati erant hastis, gladiis et arcubus,

nos vero inermes, demtis ductoribus nostris, qui etiam ferebant arma.

Post multa parlamenta fuit conclusum, si vellemus intrare Bethlehem,

quod solveremus XXIV ducatos, si non, redire nobis liceret in

Jerusalem. Aperuimus ergo bursas [et] omnes solvimus pecuniam, quilibet

taxam suam, et progressi sumus. Ipsi autem exactores in loco manserunt,

dividentes spolia. Porro cum per bonum spatium ab eis essemus divisi,

erupit de civitate alius exercitus Arabum, qui erant complices eorum,

et ingesserunt se in peregrinorum cuneum, et cum magna irrisione et

clamore penetraverunt per medium nostrum, trahentes nos, trudentes,

pileos de capitibus peregrinorum projicientes, et suis jocis

incompositis plures turbaverunt. In illo tumultu hoc mihi accidit: me

enim in asino inter alios eunte venit unus Arabs a contra in equo,

volens cuneum nostrum penetrare, sicut fecerant alii sui socii, et ut

sibi locum transeundi darent, et viam liberam sibi facerent, hastam

vibravit, et directe contra faciem meam eam direxit, cui propter

multitudinem locum dare non potui, nec de asino cadere, sicut libenter

fecissem. Et ita ictum venientis contra me coactus fui exspectare cum

magno terrore et timore. Veniens autem forti ictu pileum de capite meo

cum ferro acuto avulsit, et deridens praeteriit. Fui autem laetus, quia

mansi illaesus, et tristis de asino descendi in tumultu ad quaerendum

pileum, quem quidam peregrinus levaverat, et mihi eum reddidit. Fui

bene contentus, quod ille artem tangendi cuspide rem, prout voluit,

bene scivit, quia, si pro uno transverso digito (#B#) magis basse

vibratam tenuisset, testam cerebri mihi perforasset. Erant autem illi

nequam servi illorum, qui nos pecunia mulctaverant, et cum laetitia ad

dominos suos exibant congaudentes eis de pecunia accepta et nobis

insultantes.

De ingressu peregrinorum in Bethlehem in

ecclesiam nativitatis Christi.

Cum prope essemus civitatem Bethlehem per jactum arcus ab ejus

introitu, venimus ad locum, in quo erat cisterna David, quae ideo

dicitur cisterna David, quia, ut habetur 2. Reg. 23. David de ea

desiderabat bibere, cum esset in praesidio, et ipsa cisterna esset

circumsepta inimicis, quo tamen non obstante tres fortes de exercitu

David irruperunt castra Philistinorum et hauserunt aquam de cisterna

Bethlehem, quae erat juxta portam, et attulerunt ad David, qui eam

bibere noluit, sed Domino eam libavit. Est enim cisterna grandis,

profunda et lata caverna, habens superius tria ora, sive tria foramina

ab invicem distantia, per quae aqua de eodem lacu hauritur, et continet

aquas copiosas, claras, sanas et frigidas, de quibus hausimus et

bibimus. Vulgus tamen et incolae Bethlehem nunc abominantur et horrent

aquas illas, quia quaedam mulier sarracenica aquam haurire volens ante

paucos dies et incaute agens per os cisternae illapsa in aquam cecidit

et mortua extracta fuit. Ab illa cisterna venimus ad latus civitatis

benedictae Bethlehem, sed non sumus eam ingressi, et ad latus ejus

transivimus contra orientem, et per multas murorum ruinas atrium

ecclesiae beatae Virginis ingressi sumus, et ibi resignatis asinis suis

custodibus ecclesiam sanctam ingressi sumus, et procidentes in facies

nostras indulgentias plenariae remissionis accepimus (††). Et surgentes

ab oratione de magnitudine et pulchritudine illius ecclesiae vehementer

stupefacti sumus et admiratione suspensi. Et invenimus in ecclesia

mercatores illos, qui in ecclesia sancti sepulchri etiam fuerant

nobiscum, qui vendebant candelas; de quibus emimus, quia jam nox erat

in foribus, et sol in occasu erat.

De visitatione sanctorum locorum, et primo de

studorio St. Ieronymi, et de ejus sepulchro.

Ordinaverunt autem fratres processionem eo, quo dictum est fol. 94 A.

et 110. B. Eduximus enim in asino nobiscum ornamenta et

parmentaria[TR313] de monte Syon in Bethlehem, et dum quilibet staret

in ordine suo, habentes similiter accensas candelas in manibus, incepit

cantor hymnum de confessore uno: Iste confessor Domini etc. Et cum illo

hymno de ecclesia exivimus in ambitu ad latus sinistrum, et in ambitu

per quoddam ostium ingressi (#168 A#) per XIX gradus descendimus in

unam pulchram testudinatam capellam. In hoc habitaculo erat studorium

divi Hieronymi, in quo multos et duros labores habuit. Ibi totam

Bibliam de Hebraico et Chaldaico in Latinum transtulit, et in linguam

propriam et vernaculam, sicut ipse testatur in epistola ad Sophronium

de nova editione, et in epistola de hebraicis quaestionibus; et

prologos, epistolas, glossas et commentaria confecit. Ibi psalterium,

sicut hodie illum habet ecclesia Romana, correxit, distinxit et

ordinavit, et versum: gloria Patri, et filio, etc. ibi dictavit, multos

ibi discipulos sibi adunavit, eos docens; virgo semper permansit;

leonem ferocem domesticum et mitem fecit; jugem pugnam cum haereticis

et vitiosis clericis et malis monachis habuit. Semper in labore fuit,

et se in cella hac ita fatigavit, ut in strato suo jacens, funiculo ad

trabem suspenso, supinus manibus se sursum traheret, et officium

monasterii, prout poterat, exhiberet. Et his laboribus quinquaginta

quinque annis et six mensibus desudavit. In hoc loco adoravimus, et

indulgentias plenariae remissionis accepimus cum gratiarum actione (††).

Sepulchrum S. Jeronymi jam vacuum.

Huic capellae adhaeret alia capella haud longe a praesepio Domini, ubi

sibi elegerat sepulturam, ut dicitur in epistola Eusebii, in qua S.

Jeronymus jussit sibi fieri sepulchrum, adhuc[TR314] vivens, in quo

post obitum gloriosi patris fuit locatum corpusculum maximis miraculis

coruscum, ut dicit Eusebius. Hoc sepulchrum est adhuc hodie integrum,

sed vacuum, marmoreis[TR315] tabulis ornatum. Corpus enim ejus fuit de

Bethlehem Constantinopolin translatum, et inde Romam, ubi hodie ad S.

Mariam majorem in pretiosa reconditum habetur tumba. In hoc ergo loco

dictis orationibus indulgentias accepimus (†). Pro devotione ad S.

Jeronymum legitur, S. Augustinum mare transisse ad visendum hunc locum,

in epistola ad Cyrillum episcopum Hierosolimitanum. Nec potuit de fovea

corpus transferri, eo enim translato in crastinum fuit iterum in fovea

repertum, donec Jerusalem possessa fuit a gentilibus; tunc permisit se

transferri Romam, ut habetur in ultima epistola Cyrilli.

Sepulchrum S. Eusebii, discipuli S. Jeronymi.

Alia crypta huic est annexa, in qua S. Eusebius, discipulus divi

Jeronymi, est sepultus. Hic Eusebius, Cremonensis, Jeronymi discipulus

dictus, vir eloquentissimus, inter alia vitam, miracula, obitum, sui

praeceptoris luculento sermone conscripsit ad Damasum Portuensem

episcopum, et ad Theotonem Romanorum christianissimum senatorem. Et

quantae humilitatis fuerit vir ille, notatur in epistola, quam scripsit

praefato episcopo. Ante hujus ergo Sancti tumbam procubuimus,

patrocinia ejus postulantes, et indulgentias suscepimus (†). Obitum

suum revelatione beati Jeronymi praescivit et prope tumbam S. Jeronymi

sepeliri constituit, et eadem hora, qua ipse obiit, mortui sunt tres

antea per beatum Jeronymum resuscitati. Inde argumentum destructionis

haeresis cujusdam, ut habetur in epistola S. Cyrilli episcopi

Jerosolymitani ad beatum Augustinum, in qua multa ad commendationem S.

Eusebii dicuntur.

De loco circumcisionis Domini Jesu, in quo

dicitur die octava circumcisus Jesusque vocatus.

Post hoc de crypta reascendimus et regressi in ecclesiam per medium

ecclesiae transivimus ex adverso ad dextrum latus, et ascendimus in

capellam, quae in eodem latere choro adhaeret, et ibi ante altare

hymnos et antiphonas de circumcisione Domini depromsimus, et: Salve

Regina, de beata Virgine, et prostrati locum sub altari deosculati

sumus, et indulgentias plenariae (#B#) remissionis accepimus (††).

Siquidem in hoc loco sacro fuit Dominus Jesus circumcisus die octavo,

non enim poterat in specu, ubi natus fuerat, et in qua Virgo puerpera

residebat, circumcidi propter tenebras, et forte circumcisores

abhorrebant stabuli foetores, eportaverunt puerum Jesum, eumque ibidem

circumciderunt. Sanctitati hujus loci attestatur odor dulcis refusus ob

eo, nam dum quis se ad locum deosculandum incurvat, inusitatus quidam

odor exhalat, qui delectat[TR316] et ad venerationem loci inclinat.

Inaestimabilis est locus ille sanctitatis, in quo primo rupti sunt

fortes abyssi magnae, et venit mundatio super universam terram, non

aquae submergentis, sed sanguinis vivificantis. Sic enim in diluvio

Noae omnes, quos aqua involvit, perierunt, sicut in diluvio sanguinis

Christi omnes involuti vitam receperunt. In hoc loco nos peregrini

gloriabamur pro eo, quod iam in omnibus locis fuimus, et ea loca

deosculati sumus, in quibus Dominum Jesum suum sanguinem pretiosissimum

fudisse legimus. Scilicet hic in circumcisione, in quo primo fontes

abyssi, i. e. venae Christi, rupti sunt. II. In monte oliveti in loco

agoniae Christi, fol. 184 B. III. in flagellatione et coronatione fol.

138. IV. crucis bajulatione, quando cecidit fol. 123. V. in

crucifixione fol. 116. VI. in lateris apertione. Insuper ex nomine illo

dulcissimo Jesu hic locus venerabilis redditur, quia hic primum mundo

factum est salutiferum, cum non sit aliud nomen super terram, in quo

oporteat nos salvos fieri, quam nomen Jesus. Hic enim est hoc unguentum

effusum, de quo sponsa dicit Cant. 2: unguentum effusum nomen tuum.

De loco, ubi paraverunt se Magi cum vestibus et muneribus.

Cumque in loco circumcisionis laudes persolvissemus, incepit cantor

hymnum: hostis Herodes impie. Et cum illo cantu gyravimus ad sinistram

ecclesiae partem, et iterum ad latus chori adscendimus in capellam

choro annexam, quae capella in eo loco stat, ubi Magi de dromedariis et

camelis descenderunt, ante diversorium, super quod stella stetit, et

hic munera offerenda de sacculis producentes aptaverunt, et se vestibus

pretiosissimis ornaverunt, ut magnifice et curialiter regi nato

apparerent. In hoc ergo loco in oratione genufleximus et indulgentias

recepimus (†). Ad latus loci stat una cisterna, de qua servi Magorum

hauserunt aquas pro bestiis suis, ad quam etiam accessimus et

introspeximus. Cum sanctis ergo regibus disposuimus nos, ut cum

laetitia et debita devotione in diversorium procederemus.

De specu dulcissimae nativitatis Domini nostri

Jesu Christi, et de introitu peregrinorum in eam

et de devotione loci.

Exulta nunc peregrine, et in laetitia esto frater charissime, quia

jamjam videbis locum sanctissimum et dulcissimum, fidelibus pariter et

infidelibus venerabilem et devotum. Dico enim vobis, quod multi reges

et prophetae, immo multi summi pontifices, episcopi et cardinales,

imperatores, duces, nobiles, religiosi et saeculares voluerunt et

desiderarunt videre, quae vos videtis, et non viderunt. Igitur cum

juxta altare et cisternam praedictam staremus, incepit cantare jocundum

hymnum de nativitate: Christe, redemtor omnium, ex patre patris unice

etc. Et illum hymnum cantavimus sub eadem nota, quae in nostro ordine

cantatur, et ubi in eo ponitur dies, nos locus cantavimus. Ubi ibi: hic

praesens testatur dies, nos cantavimus: hic praesens locus testatur. Et

ibi: ob diem natalis tui, nos diximus: ob locum natalis tui etc. Cum

isto ergo cantu a loco praefato discessimus et ad chori parietem nos

convertimus, et per ostium polito et candidissimo[TR317] marmore

ornatum intrantes per sedecim gradus subter chorum in cryptam obscuram

de se, sed pluribus lampadibus illuminatum descendimus, desuper jacente

petra, sub qua natus est Salvator mundi Jesus Christus. Laudibus ergo

praescriptis finitis, quae in processionali continentur, accessimus

unus post alium ad altare ejus in capite speluncae, et in facies

nostras in terram cecidimus, et sub ipso altari locum dulcissimae

nativitatis Christi deosculati sumus, in quo loco candidus marmor

jacet, artificiose in modum solis formatus, quia hic ortus est sol

justitiae, et hic Maria Virgo intemerata lumen aeternum effudit, et hic

per incarnati verbi mysterium nova mentis nostrae oculis lux suae

claritatis infulsit. Devotissime ergo et cum gaudiosis lacrymis ante

lapidem ipsum nos prostravimus et adoravimus, in quo puer ille

mirabilis egressus de virginali utero dicitur jacuisse. Immo quodammodo

evidenti signo probatur ita esse ex mirifico et delectabili odore, quem

ille percipit, qui oscula lapidi imprimit. Divina namque res est

quaedam , et quae omnia superet suavis ad nostros sensus ab illo loco

aspirans odor. Redolet enim ex eo loco, qui tamen vacuus cernitur omni

materia odorifera, adeo intensus odor, ac si esset apotheca aromatum,

superat tamen omnem vim pigmentorum. Nec hoc parabolice dico ad

mysticum intellectum, sed in veritate assero, corporali sensu me ita

percepisse totiens, quotiens me ad lapidis sacri deosculationem

applicavi, nec perceptio illa est alicui singularis, sed omnibus locum

deosculantibus datur haec gratia generalis, etiam ipsis infelicibus

Sarracenis, ut manifeste cognoscant, mentitum Machometum, qui ipsam

sacram nativitatem dicit in quodam loco solitario in horto sub palma,

in suo abominabili Alcorano, ut habet Dominus Nic. de Cus. in

cribratione Alcorani. L. III. C. 17. Non solum autem haec, sed omnia

loca in quibus Dominus Jesus nudo corpore fuisse legitur, hoc

privilegio fulgent, quod odor quidam dulcis ex eis spirat. Nec hoc

mirum alicui videri debet, cum hoc idem legamus contingere ex Sanctorum

tumbis et sepulchris. Illo ergo suavi odore allecti diutius in sancti

lapidis deosculatione mansimus, et indulgentias plenariae remissionis

accepimus (††). Nec suffecit nobis tempus ad contemplandum aliqualiter

ineffabilem nativitatem virginei partus, cui libentissime operam

dedissemus. Sed quid dicere possemus de illa ineffabili nativitate

peracta in isto loco, etiamsi omne tempus nobis daretur, cum excedat

facultatem humani ingenii et eloquii, et intellectus humanus[TR318]

obruatur, et angelicus superetur magnitudine hujus facti? Certe nihil.

Quia[TR319] tamen in hoc sacro loco apparuit Deus homo, verbum caro,

immensus parvulus, aeternus puer, creator creatura, invisibilis

visibilis, immortalis mortalis, omnia potens infirmus, dives pauper,

dominus servus, coelum terra, sol tenebrae, ineffabilis patens; ideo,

etsi ex una parte silere nos jubet immensitas,[TR320] ex alia tamen

loqui percepta praecipit bonitas. Non tamen alia loqui de nativitate

licet, nisi ea, quae locuti sunt devoti et contemplativi et sancti Dei

homines. Tradunt enim docti et Sancti, ut S. Vincentius Ordinis

Praedicatorum, et Ludolphus Carthusiensis et Jacobus Carthusiensis,

cujus sermones per apostolicam sedem approbati sunt, et Simon de

Cassia, modum temporalis nativitatis Christi. Adveniente enim hora

illius gloriosissimae nativitatis Christi, incepit puer in utero matris

Virginis mirabiliter gaudere. Unde Psalmus: exultavit ut gigas ad

currendam viam. Ex quo gaudio mater Maria repleta fuit ineffabili

jubilo in immensum, plus quam Elisabeth a gaudio Johannis in ejus utero

exultantis, et incepit facies Virginis rutilare et incandere, quod

Joseph hoc videns obstupuit, et dixit: O domina Maria, quid est hoc

insolitum, quod agitur tecum? Respondit Maria, modo, pater mi, venit

hora partus mei. Et ubi, inquit, obstetrices? curram, et vocabo

aliquas. Virgo hoc prohibuit, dicens: sicut in conceptione pueri illius

nullus fuit coadjutor, sic in ejus nativitate nulla erit obstetrix. Et

hoc dicto abscessit ad interiora diversorii, ubi erat specus, desuper

pendente petra, et ibi in oratione se posuit, in ecstasin venit, et

perfusa ardentissimo desiderio rapta in spiritu fuit, ut quasi

semetipsam nesciret, an in corpore an extra corpus esset, sicut accidit

Apostolo, 2 Cor. 13. Et inter haec corpus incanduit, quasi ferrum

ignitum, et in hanc scilicet orationem prorupit: ecce Domine Deus,

pater coelestis, concepi unigenitum filium tuum, et nescio, quomodo in

utero meo apparuit; nunquam enim ego spiritum et animam donavi ei, et

vitam et membra ejus non ego ipsa compegi, sed tu mundi creator formans

hominis nativitatem, et qui omnium invenisti originem, haec sine

actione mea operatus es in me. Sed et exitum filii tui de me ignoro.

Totum ergo Domine Deus tibi committo, fiat voluntas tua. Et hac dicta

oratione ecce nubes lucida obumbravit eam, ita, quod videri non

poterat, et (#170 A#) ad sublimissimum gradum divinae contemplationis

rapta jocundissime delectabatur. In qua delectatione enixa est filium

Dei, non solum sine sensu doloris, sed cum sensu maximae dulcedinis, ut

impleretur illud Esaiae ultimo: antequam parturiret, peperit. Et sicut

canit ecclesia: Sicut sidus radium perfert Virgo filium, pari forma,

numquam sidus radio, neque mater filio fit corrupta. Puer autem ex

virginali utero procedens nudus in terram decidit, et communem aerem

accepit, et primam vocem emisit, plorans, Sap. 7. Unde Jeronymus ad

Eustachium de virginitate suadenda: Christus Jesus novem mensibus in

utero ut nascatur exspectat, fastidio sustinet, cruentatus egreditur.

Nec verum creditur, quod in Alchorano Mahometi dicitur, quod puer Jesus

in puncto nativitatis suae matrem allocutus sit, ut habetur Lib. 2. C.

17. Nic. de Cusa, et quod amici Virginis eam pro stupro correxerint,

quam infans mox clarissimis verbis excusavit, ut habet Alcoranus. Quae

conficta mendacia Machometi sunt. Ad hanc pueri vocem Virgo ad se

rediit, viditque infantem ante se vagientem, et se a gravidatione

absolutam intellexit se peperisse, et sine dolore et sine corruptione.

Et mox ipsum, quem genuit, devotissime adoravit, dicens: o Domine fili

benevenisti de coelo in terram pro salvatione hominum. Tu enim es

desideratus omnibus gentibus. Te adoro humiliter, quia creator meus; te

deosculor suaviter, quia filius meus; et inclinans se reverentissima

humilitate ad puerum deosculabatur pedes ejus, manus, caput et labia,

et manibus suis eum levans de terra in sinum posuit, infantilibus

membris, prout necesse erat, obsequium maternis officiis exhibuit, et

demum pannis eum involvit, et caetera. Lucae 2. De hoc dicit Ambrosius:

sicut, o Maria, quis nobis posset arcana cordis tui reserare, cum hunc

adorares natum tuum, ut Deum tuum, et illic osculareris, ut filium?

Porro in ipso filio suo statim tria agnovit. I. Felicitatem et

beatitudinem animae ejus, et indesinentem divinae essentiae

contemplationem; et hoc cognovit ex gaudio, ad quod ipsa rapta fuerat

in ejus nativitate. II. Cognovit, ima summis esse conjuncta, et pacem

redditatem inter Deum et hominem; et hoc percepit ex cantu et laetitia

angelorum. III. Intellexit filii sui amarissimam passionem et mortem

futuram; et hoc ex fletu pueri. Ex primo ipsa habuit beneficum gaudium,

ex secundo laetitiam mirificam, ex tertio vero compassionem et magnam

tristitiam. Et credunt Sancti, quod quandocumque puer flevit, et ipsa

lacrymas inde fudit. Unde Bernhardus in persona Virginis sic puerum

flentem alloquitur: dulcissime fili, noli flere, si exterius frigescit

tua infantia corporalis, in charitate tamen calescit sancta mens et

omnia. Unde et tu, fili mi, quia angelus Gabriel promisit mihi, te

regnaturum in domo Jacob in aeternum, noli ergo flere. An forte ploras

miseriam conditionis humanae, vel forte futuram tuam mortem? An forte

ploratu tuo annuntias mihi planctum meum in separatione a te? Et tantum

de illo. Nimis, fateor, evagatus sum extra propositum, sed da veniam,

humane lector, quia hoc te scire volo, quod non est locus in tota terra

sancta, cui magis affectus sim, et in quo divina pietas manifestius se

peregrino (#B#) offerat. Nemo enim adeo durus et iners esse potest, qui

se in hoc sanctissimo loco valeat a dulcibus continere lacrymis, nam et

ipsi perditissimi et blasphemi Sarraceni, dum huc accedunt, abunde

lacrymas fundunt, quia circa locum illum quodam singulari modo rapitur

advenientium mens in dulcissimam et inusitatam devotionem, et

sensibilitatem confert locus ille virtutem quandam devotius se habendi

locato etc.

De praesepio Domini, et quale sit, et quale fuerit.

Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Primum · 第 40 / 44 段