per clivum rupium et petrarum, duram et saxosam viam, in quo ascensu
quidam milites teneri et delicati facti fuerunt impatientes, et
murmurabant pro labore itineris. Eramus enim incensi calore
vehementissimo solis; processimus tamen sursum, et super aprum sanctum
Acheldama venimus. De hoc agro habemus Matth. XXVI.: qui ante passionem
Christi dicebatur ager figuli, quia forte erat possessio cujusdam
figuli. Hunc agrum emerunt Judaei pro illis XXX. quos dederunt Judae
pro Domino Jesu, in sepulturam peregrinorum, quorum corpora ante hoc
tempus insepulta projiciebantur. In hoc ergo sacro agro in facies
nostras procidimus et orationes praescriptas legimus et indulgentias
plenariae remissionis accepimus (††). Et his peractis resedimus ad
pausandum et ad loci considerationem. Nobis sic sedentibus adscendit ad
nos quidam juvenis Sarracenus portans sportam plenam botris, de quibus
emimus, et ita super agrum manducavimus, et bene recreati fuimus.
Agri Acheldamah dispositio.
Ager iste Acheldamah jacet in clivo montis Gyon, ex opposito montis
Syon in parte australi. Super ipsum autem agrum est aedificium quatuor
murorum, sicut bassa turris quadrangularis, et testudo ducta per latera
operit aedificium. Habet autem illa testudo novem rotunda foramina
superius, per quae mortuorum corpora injiciuntur. Et quia in montis
declivo jacet, ideo a parte superiori, qua de (#B#) monte descenditur
contra ipsum aedificium, sine ascensu super ipsam testudinem venitur.
Testudo aedificii habet L pedes in latum, et LXXII in longum, et a
foraminibus usque ad terram in profundum sunt XXVI pedes. Nec est
aliquis alius introitus in cameram illam, nisi per illa foramina, per
quae tamen nullus ingreditur, nisi funibus submittatur. Est enim ibi
habitatio[TR301] pro solis mortuis, et credo, quod ab ea hora, qua
aedificium perfectum fuit, nullus vivus hanc cameram ingressus est, sed
qui semel ingreditur, numquam egredietur, usque ad diem judicii. Ego
posui me super ventrem, et caput intromisi, et inter ossa arida[TR302]
quinque recentia humana corpora ibi vidi. Super ipsam testudinem nullum
est nunc aedificium, sed gramina superius crescunt, quae interdum
foramina cooperiunt et improvise ibi deambulantes in ea uno[TR303] pede
incidunt. Sancta foemina Helena superaedificaverat loco ecclesiam, quam
in honorem omnium Sanctorum consecrari fecerat, in quam monachi
habitantes in latibulis Apostolorum ascenderunt, et ibi divina
celebrabant. Postea, monachis illis deficientibus, fratres
Praedicatores locum inhabitabant, et ibi Conventum habebant. Nam dum
rex Rubertus Siciliae fratribus Minoribus montem[TR304] Sion, et alia
loca,[TR305] ut superius dixi, a Soldano multo auro comparasset,
invocaverunt fratres Praedicatores pios homines, et congregata pecunia
a Soldano agrum Acheldama emerunt pro Conventu in eo construendo anno
Domini 1350, quo tempore in terra sancta fuit dominus Ludolphus,
plebanus in Suchem, qui hoc in suo peregrinali scripsit. Accipientes
autem locum ad tempus possederunt, sed propter invasiones Maurorum et
infidelium invastationes locum deserere fuerunt coacti. Fratres enim
Minores, quantum ad hoc, sunt bene provisi in monte Syon, habentes
quietum [locum] in civitate, et bene munitum altis muris et ferreis
ostiis, ut patet fol. 97. A. His tamen non obstantibus persaepe sunt in
magnis periculis propter importunas infidelium invasiones, etiam
nocturno tempore. Et nisi essent viri fortes, dudum montem Syon
dereliquissent propter periculosas invasiones illorum canum. Ideo non
erat possibile, fratres Praedicatores in loco extra urbem et non
munitum permanere, non obstante emtione et admissione Soldani, de quo
non curant infideles etc. Repulsis ergo fratribus a loco[TR306]
Sarraceni ecclesiam et alia aedificia a fundamentis eruentes
dejecerunt, demto aedificio sepulturae, quod hodie stat.
Post Praedicatores quidam graeci monachi, Calogeri, ibi habitaverunt,
sed eadem necessitate compulsi locum dereliquerunt, et sunt pauci anni
elapsi; reperi enim in atris et latibulis signa, per quae notare potui,
ibi brevi tempore habitasse homines. Ad hunc locum multotiens descendi
a monte Syon, et supra agrum sanctum horas meas legi, et optavi omnibus
votis, si possibile foret (#163 A#) ibi inter fratres vitam finire, et
ibi sepeliri. Unde in hoc loco sepulturam elegi, et petivi fratres
montis Syon, si contingeret me mori in Jerusalem, quod me non in alio
loco sepelirent, nisi in agro illo sancto, et corpus meum per foramina
injicerent. Dico pro certo, quod caeteris paribus potius vellem ibi
Conventum habere, quam in monte Syon; quia fratres possent ibi hortos
plantare, vineta et ficeta, et est locus amoenus, habens respectum ad
montem Syon, et ad vallem Siloe, et de fonte Siloe haberent aquas, quae
prope est, et respicit etiam vallem Josaphat, et montem Oliveti etc.
De hoc agro dicunt pro certo, quod corpora defunctorum immissa statim
in triduo incinerantur, et nil nisi ossa arida manent. Sic etiam dicunt
de agro sancto, qui est Romae ad S. Petrum, ad quem terra deducta est
hinc per mare, et agro illo superfusa. Sed et Pisani, dum dominarentur
in Syria, de hoc agro terram sumserunt, et implentes naves, Pisamque
ducentes sepulturam pretiosissimam fecerunt pro magnatibus terrae. In
his ergo tribus coemeteriis corpora in tribus diebus resolvuntur, quae
in aliis coemeteriis[TR307] vix in XVIII. annis ad plenum consumuntur.
Porro de triginta denariis legi quandam longam et verbosam historiam,
quae dicit, quod Thare, pater Abrahae, eos ad imperium Nini regis
cuderit, cum aliis ejusdem percussurae, et Abraham eos accipiens in
terram hanc detulit, a quo per successum Ismaeli sunt traditi, numquam
ab invicem divisi. Hos Ismaelitae dederunt filiis Jacob pro Joseph
fratre suo, quem vendiderant eis, fratres autem eos in Aegyptum
portaverunt, pro frumento exponentes eos. Et de Aegypto transmissi sunt
in Saba regionem pro mercimoniis. Hos regina Saba obtulit Salomoni
inter alia munera, qui eos in gazophylacium templi Domini injecit; hos
Nabuchodonosor cum aliis templi thesauris tulit, et Godoliae eos pro
munere tradidit, a quo in regnum Nubiae sunt transmissi. Nato autem
Domino in Bethlehem Melchior rex Nubiae obtulit eos Domino, quos beata
Virgo et Joseph cum puero fugientes in deserto perdiderunt, et quidam
pastor eos reperiens 30 annis servavit. Hic pastor audiens famam
miraculorum Domini Jesu venit infirmus in Jerusalem, et sanitate ab eo
recepta obtulit XXX Domino Jesu. Qui dum eos accipere nollet, dedit eos
templi sacerdotibus, qui eos in corbanam miserunt. Vendito autem Domino
Judae eos tradiderunt, qui poenitentia ductus projecit eos in templum,
quos accipientes sacerdotes hunc agrum pro eis emerunt, et hoc pacto
dispersi sunt ab invicem per mundum; de quibus in Rhodo unum vidi,
cujus figuram Johannes Tucher de Nüremberga accepit, (#B#) et modulo
facto plumbo fudit aequales argenteo, et suis amicis[TR308] tradidit.
Nam dum anno 1485 essemus congregati in Nüremberga ad capitulum
provinciale celebrandum, dedit praedictus vir cuilibet fratri unum de
suis denariis. Quantitas est sicut blaphordorum crucis, in una parte
est facies humana, in alia est lilium. Superscriptio vero fuit quidem,
sed videri non potest. Et tantum de monte Acheldama.
Descriptio montis Gyon, et de domo mali consilii
Consequenter de agro Acheldama ascendimus montem Gyon cum magno labore.
In ejus vertice ruinae magnorum murorum sunt, in quibus ruinis quaedam
domicilia Sarracenorum sunt. Tempore David regis erat in illo monte
castrum forte, ad regiam pertinens possessionem, et fuit directe ex
opposito domus David, quae erant in acie montis Syon, ubi hodie est
Conventus fratrum, et tam ibi quam alibi curias habuit se ipsas e
regione respicientes, et familiam in utraque. David ergo, ut habetur 3.
Reg. 1., jussit Salomonem in mulo regis duci in Gyon, et ibi omne robur
exercitus eum sequebatur, et inunxerunt eum in regem super Israel, et
clangebant tubis, et clamabant vocibus: vivat Rex. Hoc David audiens in
Syon lectulo decumbens resedit, dicit Josephus, et Dominum adoravit;
potest enim vox clangentis aut clamantis in Gyon audiri in Syon. Sed et
Adonias, Joab, et reliqui in convivio sedentes juxta fontem Rogel, et
juxta lapidem Soheleth, volentes Adoniam esse regem, voces tubarum in
Gyon audiverunt, et perterriti intellecta veritate dispersi sunt ab
invicem. Erant enim in pede montis Gyon, in valle umbrosa, sub valle
Josaphat et Siloe, et ibi erant horti, sicut hodie sunt, et aqua, sicut
adhuc fons est ibi, et lapis quidam magnus, quem juvenes levabant
tentantes fortitudinem suam, quae dicebatur Sohelet, et erat locus
amoenus, in quo praeparaverat Adonias convivium. Sed auditis vocibus
supernis in monte: vivat rex, destructum fuit suum consilium, ut
habetur ibi supra.
Domus Gyon tempore Christi erat pontificis et sacerdotum, et quando
volebant aliqua secretissima tractare, transibant in eam, et fuit domus
secretorum consiliorum. In hanc collegerunt pontifices et Pharisaei
consilium, dicentes: quid facimus? quia hic homo etc., ut habetur Joh.
II. Conclusa ergo fuit in hoc loco mors Christi. In hac domo creditur,
quod Judaei deliberaverunt se opponere Romanis Tito et Vespasiano; unde
et Hierosolyma fuit destructa. Et forte in illa domo fuerunt Apostoli
flagellati, ut habetur Actor. V., quia eadem flagellatio erat tantum
coram consulibus, quia timebant plebem; ut dicitur ibidem. Et quando
aliqua caussa tractanda venit, in qua plebem timebant, in hanc domum
transibant, (#164 A#) ut essent ab hominibus sequestrati, et essent
etiam in munitione. Accepit ergo domus illa nomen domus mali consilii,
et hoc nomen retinet usque hodie. Visa hac domo non descendimus in
vallem, sed per jugum montis Gyon in viam venimus, quae ducit
Bethlehem, transeuntes contra orientalem plagam, et vallem inter montem
Syon et Gihon gyravimus, et usque in agrum fullonis venimus, ubi stetit
Rabsaces, et blasphemavit Dominum Deum Israel, ut habetur Esaiae 36.
Dicebatur autem ager fullonis eo, quod fullones in illo agro pannos
exsiccare solebant. Per viam ergo agri fullonis reversi sumus in
Jerusalem, et peregrini, qui in hospitali manebant, transibant per
portam piscium in civitatem; nos vero per jugum montis Syon ingressi
juxta arcem David ad locum nostrum venimus. Et hic finitur peregrinatio
civitatis Jerusalem.
De profectione peregrinorum in Bethlehem, civitatem David.
Sexta decima die Julii sero praecedenti venerunt ductores nostri in
equis in montem Syon, et asinarii cum bestiis, ut ducerent nos in
Bethlehem. Et cum omnes provisi essemus cum asinis descendimus de monte
Syon a parte australi, et inter piscinas vallem transivimus, et montem
Gyon ascendimus regia via, per quam tres reges missi ab Herode quaerere
puerum natum in Bethlehem. Est enim valde sancta via a Jerusalem in
Bethlehem et laeta, per quam legimus sanctos patriarchas, patres et
prophetas ambulasse: Abraham scilicet, quando venit a Chaldaea cum
uxore Sara; Loth cum uxore, veniens de transmontanis; Jacob et omnes
sancti, David, Elias, Esaias, qui leguntur hic ambulasse. Insuper
beatissima Virgo Maria cum Joseph sponso suo, dum esset gravida,
veniens de Nazareth hic transivit, et saepe peregrinando hic ivit. Cum
laetitia ergo montem Gyon ascendimus, et superius inter macerias
delectabilium hortorum venimus, in quibus arbores diversi generis
pretiosorum fructuum crescunt, et vineae, et fici, habent enim illi de
Jerusalem hortos suos ibi. Cumque extra hortos venissemus, ad locum
ruinarum murorum veterum venimus, et ibi dicunt fuisse hospitium, in
quo tres reges diverterunt, quando cum suis muneribus Bethlehem
proficiscebantur. Inde consequenter profecti sumus, et ad locum
petrosum venimus, in quo dicunt, quod beata Virgo Maria gravida
residens pausaverit ad respirandum, et ostensus nobis fuit locus
sessionis suae. In hoc ergo loco (#B#) de asinis resilivimus, et locum
venerati sumus et mirati pariter et delectati in hoc loco, sicut et in
tota via, compassi etiam tenerrimae et gravidae virgini pro tam longo
itinere a Nazareth usque Bethlehem, plus quam X teutonicorum
milliarium. Unde quidam devotus peregrinus in hoc loco mente se junxit
venerabili Joseph, ac si cum gravida juvene etiam ibi residens
quiesceret in praesenti, et his verbis aggressus est eum: compatior
virgini tenerae et gravidae, cur eam, o bone Joseph, ad hos altos et
asperos montes ducere tecum voluisti? Quare eam non in Nazareth in
quiete dimisisti, et nisi fide illuminatus essem, procul dubio te
zelotypum judicarem; nescis quaeso, quam praegnantibus et praesertim
partui propinquis motus est nocivus, etiam molestus. Quid ad eam
Caesaris descriptio? Numquid nescis, quod mulieres non urget Augusti
edictum? Putasne describantur nati, antequam nati? etc. Ad haec Joseph
jocunde intuitus peregrinum istum, respondit: quia ut fidelis et fide
illuminatus loqueris mihi, fideles tibi, o peregrine, rationes facti
assignabo. Audi. Cogitaveram quidem, audito Caesaris edicto, virginem
in Nazareth dimittere. Sed grave mihi erat, tantum thesaurum mihi
singulariter commissum adeo post me relinquere, nec inveni, cui possem
depositum hoc immensum committere. Grave insuper mihi erat, abesse tam
splendidissimae nativitati, ad quam ministrare totis praecordiis
gaudebam. Super hoc Scripturae non ignarus scio, ducem, quem virgo haec
paritura est, in Bethlehem nascendum ad regendum populum Israel. Sed et
ipsa virgo, me dispositum ad iter cernens, nullatenus manere voluit,
sed tamquam ad nuptias vocata mecum ire celerrime se disposuit, in
somnis etiam angelus mihi adstitit, et virginem gravidam mecum ire
praecepit, ut puerum natum mox inscribi facerem Augusti libris, et
civem romanum eum esse recognoscerem, quia non solum incarnari, sed et
censui Caesaris adscribi et civis romanus inscribi voluit, ut nos cives
coelestes constitueret, et potestatem romanae ecclesiae futurae
roboraret. Et sicut ipse saeculari potestati subdi voluit, sic nos
spirituali romanae auctoritati subjecti, nec te, o peregrine, perturbet
alvus tumens virginis, et enim virgo haec sine gravedine gravida, sine
depressione ponderosa, sicut est sine virili semine impraegnata. Quod
autem hic pausamus, non est ex hoc, quod ipsa sit fessa, lassa, vel
defectuosa, sed ego humanis defectibus pressus respirandi locum,
tempus, prout necesse est, assumo.
De loco, in quo Magi viderunt stellam, quam viderant in oriente.
Locutione illa finita ascendimus asinos, et progressi in media via ad
tres cisternas venimus, et ibi est locus, in quo Magis iterum apparuit
stella, quam viderunt in oriente, ex quo gavisi sunt gaudio magno
valde; ut habetur Matth. 2. Illae tres cisternae dicuntur (#165 A#)
esse effossae in locis, ubi tres reges steterunt, intuentes stellam,
quae disparuerat, quando ingressi fuerunt in Jerusalem. Circa hunc
locum congavisi sumus tribus Magis, legentes et cantantes ea, quae in
libellis processionum signata erant.
De loco, in quo natus fuit S. Helias propheta.
Dimisso loco illo venimus ad quandam ecclesiam Georgitarum, quae in eo
loco stare asseritur, in quo Elias propheta natus esse dicitur. In hanc
ingressi Deum adoravimus, et septennes indulgentias accepimus (†), et
S. prophetam Eliam honoravimus. Sed incidit hic dubium, quomodo Elias
hic sit natus, cum cognomen ejus monstret, eum esse de Theba, quia
dicitur Elias Thesbites 3. Reg. XVIII. Sunt enim tres Thebae, una in
Syria, in regione Galiditidis, in qua erat turris excelsa, de qua
mulier cum fragmento molae jaciens illisit capiti Abimelech, qui turrem
succindere conabatur, et dum sentiret se moriturum, jussit se gladio
feriri, ne diceretur a foemina percussus, Judic. IX. Secunda Theba est
in Egypto, a qua tota regio dicitur Thebaida, quae olim fuit magna et
opulenta civitas, ut habetur in legenda S. Mauritii de legione Thebaea.
Hanc nonnulli dicunt esse Chayrum vel Babyloniam novam, ut dicetur suo
loco. Tertia est in Graecia. De prima fuit Elias propheta, a qua et
nomen est sortitus. Ad salvandam tamen veritatem nostri evagatorii
possumus dicere, quod forte contigit Eliae, sicut Christo Domino
nostro, qui conceptus est in Nazareth, et natus in Bethlehem, nominatur
Jesus Nazarenus, et non Bethlehemitanus. Sic conceptus Elias in Thebis
et natus in hyppodromo[TR309] dicitur Elias Thesbites, et non
Hyppodrontes. Legi tamen in quodam loco, quod hic quondam villa stetit,
quae etiam Thebes dicebatur. Merito ergo inter loca sancta locus
nativitatis tanti prophetae computatur, qui ante tria milia[TR310]
annorum natus est, et nondum mortuus, qui ante judicem venturus omnia
restituet, ut habetur Malach. IV. et Matthaei 17.
De agro Abacuch prophetae.
Ab illo loco progressi juxta agrum Abacuch venimus. De hoc propheta
dicitur Daniel XIV., quod coxit pulmentum, et coctum portavit
messoribus in agrum hunc, quem angelus Domini hic apprehendit in
vertice ejus, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in
Babylonem super locum leonum in impetu spiritus sui, et prandium dedit
Danieli. In hoc ergo agro paululum substitimus, et providentiam divinae
bonitatis ammirati sumus, qua servis suis mirabiliter subvenire
consuevit. Unde Gregorius de hoc dixit: Daniel sine sollicitudine cibi
et potus veritate ejus angelica fide vivens in locum leonum inter
rabida ora immanium bestiarum non fuit a Domino desertus, sed de Judaea
in Babylonem sub (#B#) puncto temporis prandium ad Domino per prophetam
est allatum. Quo exemplo manifestissime cognoscimus, servos Dei
secundum evangelica praecepta viventes hic egere non posse, dicente
propheta: junior fui et consenui, et non vidi justum derelictum. Et
iterum: non occidet Deus fame animam justi. Et illud: escam dedit
timentibus se. Unde numquam legimus, quod Deus suos electos fame mori
permiserit. Martyribus enim ad hoc inclusis, ut fame necarentur,
angelos misit, qui eis cibum de coelo attulerunt, (ut) frequentissime
legimus. Et prophetas corvorum ministerio pavit, et sanctos patres,
anachoretas, mirabiliter sustentavit. Et de dulcissimo patre nostro
Dominico legimus, quod bina vice fratribus defectum panis patientibus
transmissus fuit panis a Deo per angelos. Et si non mittit panem
corporalem et visibilem, sustentat tamen mirabiliter suos electos
virtute invisibili, sicut legimus de S. Catharina de Senis. Et idem
datum est nobis nostra tempestate videre nostris oculis. Novimus enim
eremitam Nicolaum, commorantem in solitudine montuosa super Luceriae
lacum, jam ad XX annos vixisse sine omni cibo et potu. Quod tamen
auditu est mirabile. Hunc virum ego vidi anno 1475.
In agro praedicto Abacuch reperiuntur lapilli rotundi et albi, ac si
essent pisa alba. De hoc ostensores locorum dicebant quoddam puerile,
quod tamen, sicut et alia puerilia, volo recitare. Dicebant enim, quod
Dominus Jesus, dum quadam vice hic transiret, et quidam agricola hic
pisa seminaret, et interrogavit eum Dominus, quid seminaret? respondit
agricola irrisive: semino, inquit, lapides. Ad hoc Dominus: fiat ergo,
ut dicis. Et statim omnia pisa facta fuerunt lapilli, retinentes
colorem et formam pristinam. De his lapillis collegimus pro nostro
solatio. Venit mihi in memoriam ibi ager quidam prope Gislingen in quo
infiniti lapilli illius formae inveniuntur, et eadem fabula ibidem
pueris recitatur. Prope hunc agrum est cisterna quaedam, de qua quidam
peregrinus opinatus est, quod sit cisterna Joseph, in quam missus fuit
a fratribus, Genes. 37. Sed hoc non bene consonat cum Scriptura, quae
dicit: cisternam fuisse in solitudine, nec ibi est locus Sichem, nec
Dothaim. Ideo transivimus citius, nihilominus tamen sancto Joseph
compassi, quantum malum invidia sit, contulimus, quae nullum
prosperatum diligere potest, etiam si sit frater. Unde bene dicit
Socrates: felicitas semper est subjecta invidiae; sola miseria caret
invidia. In progressu ultra agrum et cisternam, est murus antiquus,
altus, in via, ubi dicunt fuisse domum patriarchae Jacob, in qua per
aliquod tempus habitavit, et murum dicunt esse de reliquiis
patriarchalis domus. Ego vero quadam vice hic transiens murum ascendi,
et pro certo comperi, quod fuit fulcimentum canalis, per quem olim
aquae Jerusalem decurrebant. Et si fuisset haec domus Jacob, quid
necesse fuisset, Rachelem uxorem ejus in via hac parere prope domum?
De sepulchro Rachelis, quod fecit ei Jacob patriarcha.
(#166 A#) Ulterius procedentes venimus in locum, quem Hieronymus de
distantiis locorum nominat Chabrata, ubi est sepulchrum Rachelis,
uxoris Jacob, quae hic in publica via existens, volens cum Jacob ire in
Bethlehem, venit in horam partus, et ibi peperit Benjamin, et ob
difficultatem partus obiit, quam Jacob hic sepelivit, et titulum super
sepulchrum ejus erexit, et hic est titulus monumenti Rachelis usque in
praesentem diem, ut dicitur Genes. 37. Quare autem Jacob Rachelem
dilectissimam sibi uxorem non duxit in Ebron, in sepulchrum majorum,
sed eam in publica sepelivit via, dicunt Hebraei, quod Jacob conscius
prophetico spiritu futurorum hoc fecit ideo: nam dum Nabuchodonosor
urbem destruxisset, et templum combussisset, et hac strata populum Dei
captivum duxit in Persidem, cum sepulchrum illud transivit, extulit
Rachel divino miraculo vocem magnis fletibus de sepulchro proclamans
hostes et misericordiam divinam implorans; de hoc Jeremiae 31.: vox in
Rama audita est etc. Verum catholici doctores ploratum Rachael de
interfectione innocentium exponunt, Matthaei 1. Rachel autem secundum
Jeronymum dicitur mater puerorum Bethlehem et illius regionis, quamvis
essent de Lea, quia Rachel ibi suum mausoleum habuit, intitulatum
solenniter. Hic autem titulus est pyramis alta, de lapidibus albis
quadratis et politis fabricata, et est hodie pulchra capella, formam
habens sicut capella nova, quae stat in medio coemeterii ad omnes
Sanctos in Ulma, nisi quod sepulchrum Rachel est totum lapideum non
festucam habens de ligno. Et juxta sepulchrum posuit Jacob XII lapides
juxta numerum duodecim filiorum suorum. Ad latus capellae fecerunt
Sarraceni concham, ad imponendam aquam pro potu. De hoc sepulchro
habetur 1. Reg. X., quod Samuel Saulem regem certificavit per signum,
quod juxta sepulchrum invenerat, duos viros salientes magnas foveas.
Hunc locum venerantur Sarraceni, Judaei et Christiani. Orationibus ergo
dictis indulgentias recepimus (†), et progressi inde ad locum nunc
quidem aridum venimus, olim tamen deliciosum, quia ibi Salomon unum de
suis hortis conseverat, de quibus hortis dicetur fol. 249. A. B. Ibi
vidimus Bethlehem eamque salutavimus.
In loco praefati horti stetimus et ibi primo Bethlehem civitatem David
et Christi vidimus e longe, quasi per medium milliare teutonicum;
ecclesia tamen beatae Mariae Virginis, in qua locus est nativitatis,
prae omnibus, quae videre poteramus, eminebat. Visa ergo civitate illa
gratiosa statim cecidimus de asinis et jocundissime civitatem
salutavimus his vel similibus affectuosis orationibus: salve Ephrata
regio uberrima, cujus fertilitas est Deus. Salve Bethlehem, domus
panis, in qua reconditur panis ille, qui de coelo descendit. De te
quondam Micheas vaticinatus, te non esse minimam inter principes, imo
maximam, ex qua dux exivit, qui mundum regit. In te natus est princeps
ex virgine matre, qui ante Luciferum genitus est ex Deo patre; in te
tam diu davidica stirps permansit, donec virgo peperit. O Bethlehem,
quibus te laudibus efferam, nescio! quia quem coeli capere non
poterant, in parvo tugurio conclusisti. Gaude Bethlehem,
spectabilis[TR311] facta in oriente et occidente. Nam sicut olim
Magorum sapientia confluxit ad te de oriente, sic nunc peregrinorum
devotio te videre desiderans venit ab occidente.