Interea dum ulterius descendissemus, in unam grandem speluncam venimus,

multis laboribus rupibus incisam, multa habens penetralia tenebrosa, et

cavernas supra et infra, et foramina tamquam fenestrae sunt in

superioribus habitaculis incisa. Dum (#B#) autem in hoc specu

deambularemus, venit mihi in memoriam, similem vidisse per omnia in

Suevia prope Gamundiam, quem nominant Eberstein. Si quis eandem videt,

vidit et illam, nisi quod illa est major et profundiorem habet

cavernam. In hunc specum capto Domino confugit S. Jacobus minor, et in

eo latuit, vovitque, mortuo in cruce Domino, ut dicit Josephus et

Hieronymus de viris illustribus, se non comesturum, donec videret

Dominum a mortuis surrexisse. In die ergo resurrectionis Dominus ad eum

in hunc specum venit et cibum eimet ministravit. De hoc Apostolo vide

supra fol. 106. A. Post necem vero Apostoli corpus ejus in hunc specum

fuit deportatum, et ibi sepulturae traditum. Unde ex tunc locus coepit

a Christi fidelibus venerari et visitari usque in hodiernum diem. Qua

propter Dominus Sixtus IV. indulgentias plenariae remissionis ad locum

illum posuit, quae fuerunt in mea prima peregrinatione primo

promulgatae, et bulla plumbea in loco poenitentibus omnibus peregrinis

lectae. In illo ergo loco procidimus, et dictis orationibus in

processionali terrae sanctae signatis indulgentias (††) plenariae

remissionis accepimus cum devotione. In quodam peregrinali libello

legi, quod hic locus quondam fuit datus fratribus Ordinis

Praedicatorum, qui ibi ecclesiam et claustrum fecerunt, et petram

cavantes antra profundiora fecerunt, et ad tempus ibi habitaverunt.

Tandem propter infidelium insultus et frequentes depraedationes et

invasiones inde emigrare et locum deserere compulsi sunt, et ita

ecclesia et officinae et omnia fuerunt in nihilum redacta. Hunc locum

post peregrinorum recessum crebrius adii, et horas meas in eo legi,

antra eius diligentius lustravi, et nonnumquam videbatur mihi, quod

interessem conventui fratrum, et ex corde laetabar. Sed dum me converti

ad miserabilem loci desolationem, moestus sedebam. Congruus autem valde

erat hic locus pro fratribus Praedicatoribus, et hodie locus aptissimus

esset, si caetera essent paria, ut in eo habitarent fratres, propter

plures caussas. I. Propter illum eximium praedicatorem, cui ille specus

confectus est, h. e. propter sanctum Jacobum Apostolum, qui in actu

praedicationis existens et veritatem praedicans de cancellis fuit

praecipitatus, et claudus factus. Sed nec sic a praedicatione cessavit,

donec de templi pinnaculo projectus obiit, et de Jerusalem huc portatus

et sepultus fuit. Quis autem sepulchrum tam constantis praedicatoris

Dei possideret, nisi fratres, quorum initium, medium, et finis et nomen

est praedicare? Ob hoc in nostri Ordinis initio tradita fuit ecclesia

S. Jacobi Parisinis, ubi usque hodie insigniorem conventum habemus

trecentorum fratrum et studium magnum, unde in illis locis nominantur

fratres praedicatores, fratres S. Jacobi.

II. Quare hic locus fratribus praedicatoribus congruit, est ratione

virtutum et constantiae illius Apostoli. Fuit enim virgo perpetuus et

vita totus (#158 A#) apostolicus, et devotissimus, ut patet fol. 106.

A., quae omnia congruunt praedicatoribus.

III. Ratio montis Oliveti, qui mons, ut dictum est fol. 151.,

illustratur luminibus templi Domini et solis et olei et ecclesiarum

lampadibus. Sic Ordo Praedicatorum dicitur mons luminum, quia

illustratur scientia theologicali, quae a templo Dei procedit, et

scientia morali, quae de sole splendet, et naturali, ex propria

industria veniens, quam designat oleum in ea crescens, quod est

nutrimentum luminum, et scientia experimentali, quae in lampadibus

ecclesiarum designatur.

IV. Ratione torrentis, in quem immunditiae omnes de civitate eductae

projiciuntur, et in eo consumuntur et deducuntur: ut patet fol. 150.

Sic omnis mundi immunditia sapientia praedicatorum tollitur, Prov. 18:

aliqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons

sapientiae. Sacra etiam Scriptura torrens redundans, de quo debet

praedicator bibere, juxta illud Psalmi: de torrente in via bibet etc.

et illud: torrente voluptatis potabis eos etc.

V. Ratione cedrorum, qui juxta torrentem crescebant. Cedri enim semper

virent, celsae sunt et habent lignum imputribile. Sic praedicator habet

virorem castitatis, altitudinem paupertatis, et imputribilitatem

obedientiae in tribus votis.

VI. Ratione situs loci congruit praedicatoribus. Est enim locus in

valle, et extra civitatem, et prope urbem. Sic praedicatores semper

debent manere in valle humilitatis, extra mundi tumultum, prope

homines, quos verbis et exemplis aedificent.

VII. Ratione asperitatis. Est enim locus ille in petris, durus et

asper. Sic vita praedicatoris debet esse in asperitate et corporis

castigatione, ut in servitutem redigatur, ne forte, cum aliis

praedicaverint, ipsi reprobi habeantur; ut fecit Apostolus 1. Cor. 9.

VIII. Locus est solitarius, studio et contemplationi aptus, quae

conveniunt praedicatori bono et utili, et non bene in tumultu aguntur.

IX. Locus est satis arctus et strictus, designans mentem,

recollectionem, et recessum ab evagationibus variis.

X. Locus est proximus monti oliveti,[TR294] monti offensionis, et monti

Syon, et valli Hennon, et agro Akeldamah. In quibus notatur materia

praedicanda, ut praedicet vel de monte oliveti, de virtutibus; de monte

offensionis, de vitiis; de Akeldamah, de morte; vel de valle Hennon, de

Gehenna aeternae damnationis. Vel debet praedicare montibus et

vallibus, hoc est, sapientibus et insipientibus debitor esse debet, ut

Apostolus Rom. 1., vel contemplativis et activis; vel religiosis et

saecularibus; justis et peccatoribus; bonis et malis. Et tantum de hoc.

De ponte torrentis Cedron, et de transitu pontis sursum.

Specum illum, eo perspecto, exeuntes non amplius descendimus, et via,

qua veneramus, reversi sumus usque ad pyramidem (#B#) Josaphat, juxta

quem pons lapideus, arcuato opere factus, torrentem transmittit. Ad

pontem ergo illum accessimus, et ante eum in oratione positi

indulgentias (††) plenariae remissionis accepimus. Tradunt enim

historiae Graecorum, et Magister in Spec. Hist. hujus facti meminit,

quod dum Salomon domum saltus Libani aedificaret, venit artificibus ad

manum quoddam lignum, truncus, quem ad nullum locum poterant aptare, et

eo abjecto quidam trabem ipsam traxit deorsum in torrentem, et

peditarium pontem super torrentem ex eo fecit in hoc loco. Dum ergo

regina Saba, quae et Sibyllarum una fuisse dicitur, ibi cum rege

pertransire vellet, videns lignum obstupuit, et cadens in torrentem

adoravit, et crucis mysteria regi reseravit, dicens: hoc lignum

Salvatoris crucem futurum. Propter quod Salomon trabem inde tulit,

eumque prope templum visceribus terrae immersit, ut patet fol. 140. B.

Et loco trabis ablati fecit fieri pontem lapideum, et per hunc pontem

saepe Dominus transibat cum suis discipulis, quando vel voluit ire in

montem Oliveti, vel in Bethaniam, et per eum fuit ductus in domum

Hannae. Per hunc locum etiam torrentem Cedron transivit nudis pedibus

cum universo populo rex David, quando fugit de Jerusalem a facie

Absalonis, filii sui. Et ibi etiam steterunt sacerdotes cum arca

Domini, donec universus populus pertransiret, ut habetur 2 Reg. 15. In

hoc ergo loco cum gravitate pontem sanctum transivimus, et per clivum

praecipitem sancti montis Syon ascendimus, per quem est Dominus Jesus

ligatus ductus de horto in domum Hannae pontificis. Cum autem ad montis

sancti cacumen venissemus, condiximus nobis, quod non obstante

calidissimo die, facto prandio, vellemus caetera nondum a nobis

visitata in circuitu montis Syon loca visitare et videre. Et ita

milites festinabant ad hospitale S. Johannis ad capiendum cibum, nos

vero religiosi intravimus Conventum fratrum et cum eis refecti sumus.

De visitatione locorum sub monte Syon, et primo

de fonte Mariae Virginis beatae.

Finito prandio convenerunt peregrini, qui robusti erant, ad ulterius

peregrinandum et ad laborandum. Est enim non parvus labor, sic de

loco[TR295] ad locum peregrinari, ut patet fol. 96. B. Congregatis ergo

nobis descendimus de monte Syon in aquilonari parte montis per viam

longam, et viam, per quam prius ascenderamus, ad dextram reliquimus.

Porro in ipso montis Syon clivo venimus ad specum quandam, ad unam

terrae voraginem patentem, per cujus os ingressi in viscera terrae

descendimus sine gradibus in arena, et quia de lumine solis umbrosum

locum intravimus, nihil vel parum videre poteramus, nam oculorum

istiusmodi natura est, ut post solem umbras intrantibus coeca omnia

videantur. Porro nobis descendentibus (#159 A#) in specum, ascendit

contra nos de profundo rapido cursu quidam Sarracenus saevus, cum

magnis clamoribus stomachando mirabiliter, iram animi sui voce, vultu,

et brachiis ostentans, et repellere nos de specu nitebatur, ne ad aquas

descenderamus. Sed quia ipse solus fuit, et nos multi, non eum

curavimus, sed continue descendimus, ipse vero ingeminavit clamores, et

acuit suae iracundiae mores, et si habuisset saltim baculum, nos omnes

efugasset. Videns autem Sarracenus ille, quod eum non curavimus, vertit

se ocius, et omnes descendentes praecurrit, et prior ad aquas venit, et

posuit se super marginem fontis, et modis omnibus aquam haurire

volentibus resistebat, et accedere volentes retrudebat, repercutiebat,

et retrahebat. Quidam autem miles Lombardus de Mediolano peregrinus

accessit audacter ad Sarracenum, per brachium arripuit, et a fonte

avulsit violenter. Sarracenus autem ex hoc in ira accensus contra

militem illum insurrexit, eumque pugnis percutere coepit, et miles e

contrario pugnis se defendit, repercutiens eum, quia neuter habebat

arma, et tanta iracundia in se exarserunt, quod nisi peregrini eos

separassent, unus alterum discerpsisset. Videns autem Sarracenus, quod

vindictam intentam in militem facere non posset, festinate coepit

sursum currere, volens adjutores super nos inducere, nos autem eum

tenuimus, licet plurimum clamantem et renitentem. Eramus enim in magno

periculo, si de manibus nostris evasisset, et male contenti fuimus de

milite. Post multa autem certamina verborum aliqui milites enodantes

bursas Sarraceno illi denarios aliquos ostenderunt, ut maneret et a

clamoribus cessaret; et peregrino, qui eum percusserat, pacem

promitteret. Quid plura? mox ut vidit denarios, mutatus est in virum

alterum, nam vultus ejus serenatus fuit, et vox blandior effecta, et

mores mitigati, totumque se obtulit cum hilaritate ad nostra obsequia,

et qui prius mitigari nec verbis nec verberibus nec multitudine

peregrinorum poterat, visis denariis ad obsequendum se parat, quia

inquit Salomon Eccles. X.: pecuniae obediunt omnia. Accepta ergo

pecunia descendit in hiatum, et omnibus aquam hausit et liberaliter

tribuit. Cumque omnes de aqua illa clara bibissemus, ascendimus sursum,

et dictis ante os speluncae orationibus indulgentias accepimus (†). Est

enim fons ille fons Virginis gloriosae: dicitur enim, quod die XL.,

quando cum puero Jesu de Bethlehem venit cum Joseph, ut puerum Jesum

praesentaret in templo, in hiatum hunc descendit, et ibi hospitata

fuit, quia in civitate hospitium non habuit, sicut nec in Bethlehem nec

juxta templi atrium manifeste manere cum aliis pauperibus voluit, quia

Herodem timuit. Percrebuerat enim fama de nato rege, propter quem

Herodes turbatus fuit et omnis Hierosolyma cum ipso. De ponte autem

illo poterat secrete ad portam auream ascendere, et sine nota puerum

Jesum inducere (#B#) in templum, et perficere ea, quae spectabant ad

legem purificationis; sicut et factum fuit: nemo enim affuit, nisi qui

Spiritu sancto instigati fuerant, ut illa hora adessent. Insuper quando

singulis annis in Pascha in Jerusalem venit, in isto hiatu mansit, et

dum peregrinaret, hic transibat, et circa fontem refocillabatur.

De petra mirabili scissura rupta in passione Domini.

Expletis peregrinalibus officiis juxta fontem gloriosae Mariae Virginis

ulterius processimus et montem Sion gyravimus contra australem ejus

plagam euntes, et ibi vallem Siloe ingressi contra occidentem venimus

ad rivulum aquarum, quae contra vallem Josaphat cum silentio transeunt;

ut dicitur Jesaiae VIII., de aquis fontis Siloe sine strepitu et

sonitu. Per illum ergo rivulum ascendimus, qui decurrit ad latus montis

Syon, et ad locum venimus, ubi de rivulo consurgit petra alta, quasi

pes montis Syon, et illa petra habet a summo usque deorsum magnam

scissuram, ita, quod homo potest sine pressura intrare rupturam rupis.

Dicunt autem, hanc scissuram in passione Domini factam, sicut dicitur

Matth. 26.: et petrae scissae sunt. Transilivimus ergo rivulum, et per

rupturam ingressi sumus, usque quo propter umbras ulterius procedere

amplius ausi non fuimus.

De natatoria Siloe, in qua se lavit coecus et visum recepit.

De ruptura petrae exeuntes, et fluviolum Siloe transilientes ulterius

contra rivum ascendimus usque ad natatoriam[TR296] Siloe, ad quam

natatoriam misit Jesus Celidonium, coecum a nativitate, ut lavaretur.

Et lavit, et visum recepit, ut dicitur Joh. IX. Haec natatoria nihil

aliud fuit, nisi quoddam stagnum, factum sub fonte Siloe, in quod

colligebantur aquae fluentes de fonte, circumseptum lapidibus et terra,

sicut apud nos faciunt piscinas. In illa natatoria nunc nulla est aqua,

quia rivus in eam non fluit, sed ad latus ejus pertransit descendens.

Quidam Sarracenus nunc plantatum habet hortum olerum inter muros

natatoriae, et quaedam arbores in ea creverunt. His tamen non

obstantibus locum ingressi sumus, propter Christi antiquum miraculum

ibi factum, et oratione dicta indulgentias recepimus (†). In quodam

peregrinatorio legi, quod in illa natatoria se lavit Bethsabea, uxor

Uriae, quando eam vidit David ex adverso domus suae, et concupivit, ac

tulit. Sed hoc ego intelligere non possum, cum non possit esse

prospectus de monte Syon ad fontem Siloe, et cum in textu 2. Reg. XI.

dicatur, quod mulier lavit se ex opposito domus regis in suo solario.

De origine, ex qua emanat fons Siloe sub monte Syon.

(#160 A#) A natatoria illa egressi aquaeductum rivi secuti sumus, et ad

fontem Siloe, ubi de monte Syon manat, venimus. Porro per illam viam

ascendendo sursum super rivum aquarum Siloe mirabamur de colore turpi

et abominabili ipsius aquae. Sed postquam ad originem venimus, quae

caussa turpis coloris fuerit, experti sumus. Nam quidam Sarracenus,

cerdo, in ore voraginis, ex qua aqua effluit, stabat et pelles sive

cutes recenter de animalibus distractas intingebat et pedibus

comprimebat, ex quo aquae reddebantur sordidae et cruorosae, et ideo

sub cerdone nullus bibere poterat, nec faciem lavare. Cumque ad

cerdonem venissemus, voraginem ingressi sumus in montem, quia altum et

profundum hiatum habet, sed non latum, ex quo effluit de terrae

penetralibus aqua, et ibi super cerdonem bibimus et oculos lavimus in

memoriam miraculi in hac aqua facti in coeco nato, ut Joh. 9. Dicunt

vulgares, quod quicunque oculos laverit ex fonte isto, quod dolorem

oculorum non patietur amplius. Tantam autem fidem adhibeo huic dicto,

sicut cum dicitur, quicumque balneatus in Jordane fuerit, post lotionem

non senescit. Cum magna ergo compressione stetimus in terrae hiatu, in

scissura montis, et erat clamor magnus peregrinorum; primi clamabant

propter sequentium importunitatem, et ultimi propter praecedentium

tarditatem, medii vero propter pressuram utrorumque clamabant, et fuit

multa impatientia ibi, non enim poteramus in hiatum aliter intrare,

nisi distentis cruribus, et pede uno in una parte rivuli, et alio in

altera locato transire poteramus [et] in aqua ascendere, quia omnes

pretiosis calceamentis fuimus calceati, quae ad aquae tactum

corrumpuntur; multi tamen in ipsum rivulum totaliter detrusi fuerunt.

Expediti ergo de hiatu exivimus de ore speluncae, et exportavimus in

scutellis et flasconibus nostris aquam sacram pro his, qui in hiatum

ingredi non poterant; propter praedictas enim pressuras mulieres

peregrinae, sociae nostrae, non introiverunt, sed cum quiete et pace

foris sedentes manserunt in sua devotione, quibus aquam ministravimus

(††). Et cum omnes simul extra essemus, orationes praescriptas legimus,

et indulgentias plenariae remissionis habuimus (††).

Descriptio fontis et aquarum Siloe.

Ex praedictis patet etiam loci illius aliqualis descriptio; tamen illud

notandum est, quod fluxus illius aquae perficit insigne perpetui

miraculi, ex eo, quod non jugiter fluit, sed interpolatis diebus in

hebdomade tribus (#B#) aut quatuor diebus, aliquando pauciores emittit

aquas, aliquando nullas penitus, aliquando copiose ebulliunt aquae. Ego

quandoque vidi voraginem siccam, quandoque paucis aquis fluentem, et

nonnumquam adeo repletam aquis, quod nemo poterat hiatum intrare.

Singularem enim oculum ad hoc habui, et saepe solus mane ante solis

ortum descendi ad videndum rem. Nam fluxus ille inaequalis non ex

natura, sed ex miraculo contigit tempore Esaiae prophetae. Ezechias

enim rex Jerusalem cum audiret, quod exercitus Assyriorum veniret ad

obsidionem civitatis sanctae, obstruxit fontes et obturavit cisternas

terra et lapidibus per circuitum Jerusalem, ut inimici venientes aquam

nullam invenirent, et ita recedere cogerentur a siti, ut habetur 2.

Paralipom. 32. Ante fontem autem Siloe fecit quasi stagnum, in quo

colligerentur aquae, et civibus deservirent, qui de civitate poterant

ascendere, et aquas sursum portare poterant, et hostes ad locum venire

at aquam tollere [poterant]. Quapropter S. Esaias propheta oravit, et a

Domino impetravit, quod, quando populus de civitate descendit,

sufficientes aquas invenit. Quando autem inimici venerunt, siccabatur

fons, et nullas invenire poterant aquas. Et ideo in tanti miraculi

memoriam non semper, sed certis horis fluit. De hoc miraculo loquitur

Josephus, et Magister in Spec. Histor.

Juxta hunc fontem sepultus fuit Jesaias propheta a populo, dum eum

Manasses rex occidit. Porro destructa civitate Jerusalem per Nabuchodum

regem et dum sub Nehemia reaedificaretur, princeps pagi Maspha

aedificavit portam fontis superius in civitate, per quem populus exiret

et descenderet ad tollendam aquam, et aedificavit murum piscinae Siloe,

qui ceciderat, ut dicitur Nehemiae 2. Hos muros dejecerunt Romani in

obsidione Jerusalem, sicut et alia demoliti sunt, quas Christiani

succedentes reerexerunt, et devoti homines habitacula per circuitum

aedificaverunt, et quasi monasterium super fontem aedificaverunt, sicut

hodie patet. Nam ante fontem est stagnum, quasi balneum, et est muris

et testudinibus circumdatum, sicut claustri ambitus, et fulciuntur

arcus testudinum marmoreis columnis. Haec tamen pro parte ruerunt, pro

parte ruinam minantur. Facile esset, ruinas relevare sacri fontis, sed

nemo tangit, nec manum apponit, et ita locus de die in diem ruit, sicut

aedificia aliorum locorum sanctorum. Olim erat locus honorabilis, quia

in horto regis conclusus erat, et erat gradus de fonte usque sursum,

usque in civitatem David montis Syon, ut habetur Nehem. 3. Nec

suspicare possum, quomodo sit factum, vel qua arte[TR297] inventum sit,

quod Ezechias, rex Jerusalem, aquas fontis Siloe induxit in civitatem

sursum, sive per tam altum spatium, secundum quod dicit Nicol. de Lyra,

super Ecclesiast. Cap. 48, cum tamen (#161 A#) sint a fonte Siloe usque

sursum in civitatem ultra quadringita passuum per praeceps, et non sit

magna aquarum copia in fonte, nec decursus ejus est vehemens, adeo quod

rotas possit volvere, quibus forte possibile esset aquas sursum duci.

De loco, in quo Esaias propheta fuit per medium

sectus, et de causa mortis ejus.

Fontem sanctum deinde dimisimus, et ascendimus montem Syon, et in ipso

clivo in quandam planitiem venimus, in qua una arbor densa ramis et

foliis stat, nescio cujus speciei, est utique sicut tilia. Ibi est

locus, ubi impius Manasse rex, qui Jerusalem idolis replevit et multum

innocentem sanguinem fudit, occidi fecit Esaiam prophetam pro eo, quod

eum pro sceleratis actibus correxit. Stabat autem tunc temporis in loco

praefatae arboris magna et alta cedrus, ad quam cum carnifices

prophetam duxissent, ut eum ibi occiderent, aperuit se truncus cedri,

et Esais rupturam arboris intravit, et reclusa apertione prophetam

abscondit. Rex autem nec hoc miraculo conversus arborem incidi fecit,

et prophetam extractum necavit, jubens eum lignea serra per medium

scindi. In hoc loco diximus orationes signatas, et indulgentias

recepimus (†). Quo facto sub umbra arboris consedimus et pausavimus,

conferentes de sanctitate prophetae illius ibi occisi, de quo Jeronymus

dicit, quod in sua prophetia videatur magis evangelium texere, quam

prophetiam conscribere, ideo non tam propheta, quam evangelista est

dicendus. Idcirco ejus prophetiae per adventum Domini et in nocte

nativitatis Christi tam in matutinis quam in Missis leguntur tamquam

dicta evangelica. Propter eminentiam suarum scripturarum jussit S.

Ambrosius Augustinum, noviter conversum, legere prophetam Esaiam.

De loco, in quo ad arborem Iudas se suspendit.

Quiete finita sub praefata arbore processimus consequenter, et in

processu ostendit nobis quidam locum, ubi steterat arbor, ad quam Iudas

proditor se suspendit, et volebat nos ducere ad locum. Sed dedignabamur

eum visitare, nec pedem propter eum volebamus movere, imo et oculos

taedit nos ad eum respiciendum levare, cum nulla sit ibi gratia nec

indulgentia, sed poena, horror et ignominia. Verum contra locum

paululum stetimus, et responsorium opprobriosum contra eum legimus:

Revelabunt coeli iniquitatem Iudae, et terra adversus eum

consurget.[TR298]

De cavernis, in quas confugerunt Apostoli capto

Domino, et ibi latuerunt.

Cantu maledictionis Iudae finito per clivum montis Syon descendimus in

vallem, quae dividit ipsum montem Syon a monte Gyon, et vallis illa

arcta est, et jungitur valli Siloe (#B#) mediante ea; vallem ergo illam

arctam transivimus, et ad radices montis Acheldamah venimus ex

opposito, qui mons est in accubitu montis Gyon ad aquilonem, sicut mons

Calvariae est in accubitu montis Syon ad aquilonem. Credo tamen, quod

illa pars, quae iam mons dicitur Acheldamah, propter agrum totum olim

mons Gyon sit appellata, mons scilicet et accubitus montis, sicut

contigit cum monte Syon, et cum monte Calvariae, ut dixi, et cum monte

Synai, et cum monte Oreb; nam pars inferior dicitur mons Synai,

superior vero mons Oreb; et cum monte Oliveti, in quo pars inferior ad

austrum dicitur mons offensionis, et pars superior mons Oliveti. Sic

mons ille a valle usque ad agrum dicitur mons Acheldamah, ab agro

sursum dicitur mons Gyon. Ascendimus ergo montem Acheldamah per clivum

praecipitem, et per scopulos et rupes nos sursum traximus, et in hortos

ficorum, malogranatorum, et aliorum pomorum venimus. In his hortis

erant multae rupes, elevati in altum, et parietes petrarum, in quibus

erant incisae speluncae, simplices, duplices, triplices, et

quadruplices; de quibus dixi[TR299] fol. 124. B. Has rupes et petras

antiqui pro suis sepulturis exciderunt, sicut dixi fol. 157. A. Et

postea tempore Christianorum homines terrae sanctae affecti sibi

cavernas illas pro habitaculis elegerunt, nolentes nisi in sepulchris

habitare, ut ibi cum gaudio mortem exspectarent. Et quando aliquis de

antiquis sanctis potuit sibi acquirere habitaculum tale in terra

sancta, putabat se thesaurum invenisse. Unde de illis Job. 3. dicitur:

quasi qui effoderunt thesaurum, sic gaudent vehementer, cum invenerint

sepulchrum. Ad has cavernas confugerunt Apostoli, dum a Domino de horto

recesserunt, quando ligatus trahebatur ad episcopos. Magistrum enim tam

dulcem deserere erat eis intolerabile, sequi vero impossibile, nec erat

aptior manendi locus, nisi sub terra, caverna obscura; quaerebant enim

in ipsis speluncis penetrare profundius usque ad interna, si possibile

esset, terrae viscera, ut saltim ibi invenire possent altius gemendi,

flendi, clamandi et ululandi locum. In orificiis siquidem cavernarum

consistentes non audebant altos ejulatus et clamores emittere, ne

audirentur, sed in pectore quantum valebant, retinebant clamorem cum

dolore. Et adeo ipsa pectora repleta erant moerore, et guttura, facies,

capita oris intumescebant, ora sua vestimentis obstruebant, ne gemitus

erumpentes eminus audirentur. In hoc ergo sacro loco cum compassione

processimus de caverna in cavernam, dispersique sumus per antra, et

loca tristitiae Apostolorum venerati sumus. In ipsis autem cavernis

consistentes sic peregrinus ad peregrinum colloquebatur: ecce, frater,

in hac caverna forte resedit dilectus (#162 A#) Apostolus Andreas,

plorans magistri sui calamitatem. Alius ex opposito sedens dixit: et

hic sedit apostolus Bartholomaeus, lamentans, se deseruisse dulcissimum

magistrum. E contra alter in alia spelunca dixit: et hic sessionis

locus est, in quo forte Thomas dubius cum tristitia sedit. Ex

alia[TR300] vero caverna alius peregrinos advocans, dicens: ecce, hic

duo loca simul in hoc tenebroso specu, ubi, ut opinor, sederunt duo

Apostoli simul, Simon et Iudas. Et ita jocando devoto certamine

quilibet locum attribuit apostolo illi, quem magis dilexit. In eodem

horto ingressi sumus quandam singularem speluncam, dominico sepulchro

simillimam, prout erat in suo primo statu. Circa haec loca dictis

orationibus indulgentias recepimus (†).

De sancto agro Acheldama emto pretio sanguinis

Domini Jesu Christi.

Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Primum · 第 38 / 44 段