locum, in quo solebat Virgo beata Maria quiescere et pausare in actu
suae cottidianae (#B#) peregrinationis. Ex dictis enim Sanctorum,
Hieronymi in epistola cogit., Augustini, Anshelmi, Bernhardi, et beati
Vincentii in sermone assumtionis, Damasceni, habetur, quod beatissima
Virgo Maria post filii sui ascensionem singulis diebus visitavit omnia
loca sancta redemtionis nostrae, cum eximia devotione. Quamvis enim in
spiritu esset, tamen dum in carne vixit, carneis movebatur sensibus, et
ideo locorum illorum recreabatur visitationibus et novis cottidie
inflammabatur desideriorum affectibus, et tanto valentius, quanto
divinis illustrabatur intus visitationibus. Ponamus ergo ad practicam
gloriosae Virginis Mariae devotissimam peregrinationem. Supervixit
Virgo gloriosa annis XIV post Domini ascensionem secundum communem
sententiam, et tamquam peregrina annos illos transegit etiam
corporaliter transeundo de loco ad locum. Assumsit autrem tres
peregrinationes facere quam diu viveret in hoc mundo: primam annualem,
secundum mensualem, et tertiam cottidianam. Primo creditur, quod
singulis annis descendit a Jerusalem in Nazareth, et devotissime ibi
locum angelicae salutationis visitavit, rememorans ibi gaudia omnia,
quae in conceptu filii Dei habuit, gratias Deo referens, pro immenso
beneficio per eam ab ipso in loco hoc sacro toti mundo collato. Quo
expleto per viam rediit, per quam filio Dei concepto in montana Judaeae
festinavit, et Elisabeth salutavit, eique humiliter servivit in
puerperio Johannis, Lucae I. Per hanc autem viam revertens innovabatur
in ea jubilus dulcissimus mentis, et praecipue quando ad locum venit,
in quo spiritus ejus exultavit, dum: Magnificat, hymnum jucundissimum,
decantavit, ex quo puer clausus in utero excitatus in jubilum
assurexit, et exsultavit, et hoc loco visitato rediit in Jerusalem.
Secundo creditur singulis mensibus transiisse de Jerusalem in
Bethlehem, et ibi intravit speluncam, in qua huic mundo lumen aeternum
effudit, Jesum Christum Dominum nostrum. Quantum autem gaudium in hoc
loco habuerit, quis enarrare valebit? Loco enim indulgentiarum
plenariae remissionis, quas alii peccatores ab hoc loco deportant, ipsa
reportavit cum augmentatione meritorum plenariam animi illustrationem
et consolationem. O, quam suavis et utilis commutatio!
Tertio singulis diebus loca sanctissima in Jerusalem et per circuitum
visitare studuit. Mane enim, appropinquante aurora, communicata a
Johanne in monte Syon Domini, cum suis virginibus exivit, et coenaculum
illud grande stratum ultimae coenae ingressa contemplabatur immensa
dona ibi humano generi collata, et mysteria profundissima intuebatur,
sessionis filii sui deosculabatur locum etc. Et inde progressa domum
Annae intravit pontificis, et ibi fusis precibus Caiphae curiam
ingressa non absque moerore considerabat filii sui in eadem domo
molestias perpessas. Deinde de monte Syon civitatem egressa montem
Calvariae ascendit, et accedens rupem crucis ipsamque complexa dulcius
deosculabatur, compassa dulcissimo ibi Crucifixo, et congratulabatur
non minus dulcissimam devotionem redemtis. Ex inde hortum monumenti
Domini ingressa ad (#154 A#) locum venit, ubi corpus Domini sui et
filii inunctum fuit et aromatibus conditum, et ibi prostrata lapidem
osculo deosculabat, et citius inde surgens ad monumentum Domini venit,
et specum ingressa tumulumque complexa ineffabili gaudio ibi
replebatur. Ab his vero locis semota de monte Calvariae descendit
contra civitatis portam, et in via non immemor filii sui, quando per
eam gravi cruce oneratus fuit eductus, et in locis, ubi viderat filium
vel sub crucis onere cadere, vel aliqua singulari injuria vexari,
prostrata orabat. Et ita urbem per portam judiciariam ingressa, in
praetorium Pilati ascendit, et loca flagellationis et coronationis
deosculata gratias egit. Et egressa in domum Herodis ivit, deosculata
ibi sui filii vestigia. Ab hac in templum Domini ascendit, et
orationibus ibi fusis ab alia parte templi reexivit et ad portam auream
venit, ibique ingressum filii sui in die palmarum contemplata fuit, per
quam ut exiit, in vallem Josaphat descendit, et in ea preces pro toto
genere humano fudit, quatenus securi astare tremendo judicio mereantur.
Sciebat enim, quod in illo judicio nullae preces, nec suae,
admitterentur. Ideo praeoccupabat ibi judicem precibus; quo facto
transivit torrentem, et locum suae propriae sepulturae secum euntibus
ostendit, et specum ingressa ineffabili gaudio replebatur, pro eo, quia
sciebat, quod in hoc loco primo perfectae fruitionis gaudium esset
habitura, et stolam gloriae animae et corporis ibi induenda, et de hoc
saeculo nequam eripienda, et super choros angelorum exaltanda[TR290]
etc. Deinde sepulchrum relinquens, et parum sursum tendens, specum
intravit, in qua Dominus Jesus trina vice in maxima anxietate existens
oravit; ibi et ipsa agoniae suae memor genua flexit ad vestigia genuum
filii sui, diutius et devotius in oratione perstitit. Demum hortum et
praedium Gethsemane ingressa loca captivationis filii sui
deosculabatur. Ab hoc loco a valle se avertit et ecclesiam montis
Oliveti petit. In loco autem, ubi Dominus Jesus flevit videns
civitatem, et ipsa se contra civitatem vertit, ejusque calamitates
miserabili gemitu et compassione deflevit. Et inde ascendens in
Galilaeam montem et villulam venit, ibique gloriam resurrectionis filii
sui contemplabatur, et gaudium discipulorum. Finita ibi oratione venit
ambulans in jugo montis ad locum, ubi, quando ultima die
peregrinabatur, angelus ei apparuit praenuntians ei instare
emigrationis tempus. Ab hoc loco progressa venit ad locum ascensionis
filii sui, et ibi impressa saxo manifesta (#B#) vestigia sacra
devotissime deosculabatur. Et quia locus ille erat suae actuali
devotioni singulariter proportionatus, aliquando citius eum reliquit,
ut post diutius immorari posset, et festiva ab alia parte montis
Oliveti descendit, et per Bethphage in Bethaniam venit, visitans ibi
notos, et loca, in quibus filius suus commoratus fuerat, domum Marthae,
et sepulchrum Lazari, et habitaculum Mariae Magdalenae, et domum
Simonis leprosi. Quibus visitatis rursum alta repetiit, sicut virgula
fumi ascendens gracilis et delicata, diversis iam extenuata
disciplinis, et concremata intus incendio pii amoris, et cum ineffabili
desiderio tendit festiva ad montis sancti Oliveti cacumen, unde
descenderat regrediens ad locum ascensionis Domini, ad quem tamquam iam
ad filium ascensura migrabat. Ubi dum esset, vestigia praedicta crebris
demulcebat osculis, et nunc oculos nunc manus in coelum levabat, et
multis gaudiis ibi afficiebatur ex eo, quod ibi filio suo et sibi
maximus honor fuit exhibitus, quando caro illa, quam ipsa genuerat,
super omnes coelos abhinc fuit exaltata. Hoc loco derelicto domum
redire satagebat, et montem descendit in loco, in quo apostoli
symbolum, quod ipsa eos docuerat condiderunt, ibique paululum stabat
pro fidei cultoribus orans. Inde progrediens ad locum, ubi Dominus
docuerat Pater noster, stetit, et dicta oratione eadem progressa, in
loco, ubi octo beatitudines fuerunt praedicatae, gratias egit. Et inde
in locum descendit, in quo Christus cum discipulis sedens terribilia
extremi judicii eis praedixit, et ibi oratione pro clementi adventu
fusa,[TR291] progressa ad illud domicilium venit, in quo superius in
exordio peregrinationis beatissimae Virginis Mariae dixi fuisse locum
suae pausationis et respirationis. Tempore enim vitae beatissimae
Virginis Mariae stabat ibi domicilium, in quo habitabant boni pauperes
homines, qui videntes sedulum virginis transitum ipsam invitaverunt, ut
in umbra sedens refrigerium acciperet, quae frequenter egressa resedit,
pausavit et virgineis ac delicatis membris quietem tribuit. Et quamvis
ex labore fessa et lassa non fuerit, ex privilegio, hoc tamen
privilegium ex humilitate celavit, sicut privilegium virginitatis in
purificatione, et privilegium immunitatis a dolore in suis extremis
quod etiam celavit decumbens lectulo ut infirma, ut patet fol. 105. A.
Resumtis ergo viribus, non deperditis, sed suspensis in loco praedicto,
descendit ad montis radices in vallem, et ibi visitatis sepulchris
quorundam prophetarum ad sepulchrum sui castissimi sponsi et (#155 A#)
mariti, sancti Joseph, pervenit, qui ibi in foramine petrae erat
sepultus, ante quod sepulchrum stans dulciter afficiebatur. Inde autem
transito ponte torrentis reascendit in montem Syon, ubi dum esset,
ascendit in locum, ubi discipuli et ipsa in die pentecostes Spiritum
sanctum acceperant, et ibi novo gaudio replebatur. Indeque descendit,
et sepulchrum prophetae David, patris sui, quaesivit, et hoc facto
venit in suum oratorium, quod prope erat, in quo habuit pro reliquiis,
ut pie creditur, duos magnos lapides sibi per angelos allatos a monte
Synai, unum de loco, ubi Moyses rubum ardere vidit sine consumtione: et
juxta lapidem gratias condignas egit de suae virginitatis gloriosa
conservatione; alium vero de summitate montis Synai, in quo decalogi
praecepta fuerunt Moysi tradita: et juxta hunc lapidem contemplabatur
praeceptorum eminentiam, et Deo reconciliabatur, quod per eam mundo
datus est ille, qui legem ad jota et apicem adimplevit, ut habetur
Matth. V. Hos duos lapides habuit, in quibus loca deserti Synai
visitavit, quia vere peregrina fuit. De his lapidibus vide fol. 103. B.
Ab hoc loco post orationem surrexit, et in domum rediens finem
peregrinationis suae illo die imposuit.
De domo mansionis beatissimae Mariae Virginis vide fol. 205 A. De illa
peregrinatione beatissimae Mariae Virginis dicit Odilio, antiquus
ecclesiae doctor: si scire volumus, quid beata Virgo post ascensionem
Domini egerit? Sine dubio loca nativitatis, passionis, resurrectionis,
ascensionis, frequenter visitabat, et in eis lacrymas fundebat, et oris
sui sanctissimi oscula imprimebat. Et beatus Hieronymus in sermone de
assumtione sic dicit de eadem peregrinatione: fortasse prae nimio amore
in loco, in quo filius ejus natus, mortuus et sepultus, credimus
interim habitasse, per quae loca piis pasceretur interius amor
obtutibus, quia hoc habet impatiens amor, ut, quod desiderat, semper
invenire se credat. De hac etiam peregrinatione loquitur Antonius, in
Summa 4. Parte Tit. XV. Cap. 43. §. 2. Ambo tamen credunt, quod
peregrinatio illa beatae Mariae Virginis magis intelligenda sit
secundum spiritum, quam secundum locum. Sed per hoc non negat, eam
etiam secundum locum peregrinatam fuisse, in qua peregrinatione multum
meritum acquisivit. Quolibet enim motu liberi arbitrii merebatur, ideo
in omni actione merebatur. Cujus prima ratio est: intellectus semper
rectus est, nisi quando se immiscet phantasticis, et deducitur ab eis.
Sed intellectus beatae Virginis fuit mundissimus a phantasiis
inutilibus; ideo peregrinando merebatur. Secunda ratio: ubicumque ratio
non potest in discernendo errare, et voluntas non potest eligere multa,
sed eligit ultimum et optimum; utrumque horum fuit in beata Virgine;
ideo dicitur Lucae X.: optimam partem elegit sibi Maria etc. Tertio:
Apostolus 1. Cor. X. dicit sive (#B#) manducatis sive bibitis, sive
quid aliud facitis, omnia in gloriam Dei facite. Hoc absolute nullus
Sanctus servare potuit, nisi beatissima Virgo Maria, quae omnibus
liberi arbitrii motibus virtuose semper imperavit et meruit. Unde
Odilio dicit: Unum pro certo scimus, quod omnis Mariae actio semper
fuit intenta in Domino. Unde Jeronymus in sermone de assumtione dicit:
puto quidquid cordis est, quidquid virtutis humanae, si totum adhibeas,
non sufficiat, ut cogitatio valeat, quanto indesinenter cremabatur
ardore pii amoris, quantum movebatur replere Spiritu sancto coelestium
secretorum incitamentis, dum revolverat animo cuncta, quae audierat,
quae viderat, quae cognoverat. Ex quibus patet, quod meritum
beatissimae Virginis Mariae est inexplicabile, quod in peregrinatione
sua conquisivit. Sed videtur, quod beatissima Virgo Maria peregrinando
de loco ad locum, quamvis opus virtute exegerit, melioribus tamen
exercitiis occupari potuerit, imo debuerit. Cum Apostolus dicat 1. Cor.
12.: animarum charismata meliora. Et 1. Tim. IV.: corporalis
exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia valet. Potuit
ergo illam corporalem exercitationem dimittere, et se in pietate purae
contemplationis et quietis occupare. Notum enim est, quod evagantes
corporaliter distrahuntur mentaliter. Ad hoc dicendum, quod beatissima
Virgo Maria hoc singulare privilegium habuit, quod simul et simul
activam et contemplativam vitam exercebat, quod nulli umquam concessum
est. Aliis enim vita activa, aliis contemplativa datur; aliis utrumque,
sed alternis vicibus, ut Apostolis. Sed beatissimae Mariae Virgini
utraque est data pro eodem momento, ut videlicet infans foris ab ea
aleretur, et divinitas intus contemplaretur; et ut de loco ad locum
migraret, et tamen in fine intento immobilis persisteret. Dicunt enim
praecones devoti beatae Virginis, quod ipsa in illo devotionis affecto
fuerit continue, ad quem aliqui maximi Sancti raptim et ad momentum
temporis rarissime admittuntur. Insuper, ut dicit Albertus, cottidie
communicavit sacramento eucharistiae, sicut patet fol. 107. A. In quo
tantam mentis soliditatem accepit, ut visa vel audita eam nequaquam
distrahere possent. Singulis enim diebus, antequam peregrinationem
aggrederetur, Missam audivit, et communicata fuit cum ferventissima
devotione, et in hoc fervore spiritu agebatur, Dei magis, quam proprio.
Ex alio videtur quod beatissima Virgo Maria non debuit cottidie in
publicum procedere, ne cui esset vel fieri posset caussa ruinae.
Credendum enim est, ipsam fuisse pulcherrimam etiam corporaliter, cum
de ea Spiritus sanctus dicat: tota pulchra es, et macula in te non est,
nec annositas ipsam deformabat, aut labor vitae regularis. Ad hoc
dicendum est, quod aspectus Virginis neminem scandalizare potuerat.
Tradit enim sanctus Bonaventura, hoc se habuisse a Judaeorum fideli
narratione, quod nullus ex aspectu gloriosae Virginis Mariae, quamvis
esset (#156 A#) pulcherrima, nimis urebat aut inflammabatur ad foedam
carnis concupiscentiam, sed eam in aspiciente potius exstinguebat ille
divinus aspectus, quasi frigidus quidam ex oculis ros virgineus
aspiraret vel efflueret a mente sua castissima, sicut enim ex adverso
de peccatrice ac petulanti muliere accenditur. Adhuc videtur, quod
processus cottidianus beatissimae Virginis Mariae in publicum fomitem
majoris invidiae ipsis invidis Judaeis monstrare potuerit. Erant enim
propter filium inimici matris saevissimi, et dum eam viderent per
civitatem transire, concitabantur forte indignatione et ira. Ad hoc
respondeo ex praecedenti. Sicut enim aspectus ejus ignem
concupiscentiae exstinguebat, sic ignem et flammas invidiae, irae,
rancoris mitigabat, et omnis eam aspiciens furorem crudelitatis et
indignationem perdidit, et pietate et reverentia movebatur in eam. Unde
tamquam potens, virtuosa, honorabilis et amabilis domina ab omnibus
venerabatur. Ideo dicitur Sapientiae 24.: sic in Syon firmata sum, et
in civitate sanctificata, similiter requievi et in Jerusalem potestas
mea et radicavi in populo, alios scilicet affectus, pias intentiones
etc. Unde cum etiam in filium suum dulcissimum saevirent Judaei, nemo
Virgini molestus fuit. Nec credendum est pictoribus, qui deductionem
Domini Jesu depingunt cum cruce, et quosdam percutientes caput Virginis
et cum pedibus eam trudentes. Ideo attendendum est illud Horatii:
pictoribus atque poetis quodlibet audendi semper fuit aequa potestas.
Et tantum de peregrinatione beatissimae Virginis, quae volui nostro
evagatorio inserere, ut evagatio mea videretur majorem excusationem
habere. Igitur in loco pausationis beatissimae Virginis Mariae
consedimus et nos ad respirandum et pausandum post orationem ibi
factam, et indulgentias accepimus. (†)
De pyramide Josaphat, a qua tota vallis
denominatur vallis Josaphat.
A loco pausationis beatissimae Virginis Mariae consequenter descendimus
usque ad montis radices, et ad montis radices descendimus contra
austrum, habentes ad sinistram olivarum montem, ad dextram vero
torrentem Cedron, et supra in alia parte torrentis in monte civitatem
sanctam. In descensu autem venimus ad pontem torrentis, quem tamen
praeterivimus, derelinquentes eum. Interea ad titulum cujusdam pretiosi
sepulchri venimus in modum turris excisum ex integra petra montis.
Inciderunt enim ipsius montis promontorium, tantum stare sinentes
quantum ad pyramidem pertinebat, per circuitum rupem excidentes ita,
quod pyramis derelicta sola stat, ac si esset a fundamentis ibi
aedificata arte caementariorum, cum tamen de rupe montis sit, et ab
initio mundi ibi steterit. Et habet per gyrum pyramis haec XVI cubitos
magnos, et in (#B#) altum habet forte tres, et habet capitellum acutum
sursum, cum culmine sicut turres, et sub culmine est cavata, et
fenestrae sunt incisae, ita quod in parte posteriori potest aliquis
sursum se trahens per fenestram in ipsam pyramidem intrare, sicut et
quodam die solus existens feci, volens videre, quid esset intus. Haec
pyramis est facta pro sepulchro alicujus magni regis et hominis
potentis, sed pro quo sit facta, variae de hoc sunt recitationes.
Quidam dicunt, quod Salomon rex sponsae suae aethiopissae, filiae
Pharaonis, eam pro sepultura ei excidi fecerit, et quod ipsa in ea
sepulta fuerit. Huic etiam Canticum Canticorum depromsit, et templa
idolis ejus Moloch et Chamos aedificavit, et multa etiam usque ad
contemtum Dei propter eam fecit, et in fine hoc gloriosum sepulchrum ei
excidit. Alii dicunt, et est iam vulgata opinio Sarracenorum et
Christianorum orientalium, quod Absolon, filius David, pro sui
sepultura sibi petram hanc incidi fecerit. Hoc fundatur 2 Reg. 18. Sed
quia parentem suum persecutus fuit, et miserrime interiit, trans
Jordanem alibi sepultus fuit. Propter hoc consuetudo est, quod omnes
pueri, qui juxta hanc pyramidem pertranseunt, sive sint pueri
Judaeorum, Sarracenorum, aut Christianorum lapides de terra tollunt, et
contra pyramidem projiciunt in ipsum, jactantes et lapides mittentes
Absaloni maledicunt, eique de mala morte insultant, signum
detestationis paternae inobedientiae. Et si qui habent in Jerusalem
puerum rebellem, ducunt ipsum in vallem Josaphat huc ad pyramidem, et
cogunt eum verbis et verberibus projicere lapides contra eam, et
Absaloni maledicere, recitantes ei excessum et mortem Absalonis. Et
illa est puerorum efficacissima correctio in Jerusalem. Unde propter
frequentes puerorum lapidum projectiones jacent juxta pyramidem magni
acervi lapillorum, et nisi lapilli interdum removerentur, dudum fuisset
obtecta lapidibus. Alii dicunt, quod Josaphat, rex Jerusalem, hanc
pyramidem fecerit fieri pro sui sepultura. Quod ego non credo, quia
fuit vir sanctus, imitator virtutum patris sui David, a quo sicut in
vita non discrepavit, nec in sepultura ab eo separari quaesivit. Unde
tertio et ultimo dicitur, quod mortuus Josaphat sepultus est in
sepulchro patris sui, in civitate David. Et ideo aliter dicendum
videtur, quod Josaphat fuit vir magnificus, et multa mirifica opera
fecit, inter quae et hanc pyramidem pro magnificentia et pro miraculo
excidi fecit, et tantum nomen ex hoc acquisivit, quod ipsa vallis tota,
quae prius dicebatur vallis Cela, postea ab omnibus nominaretur vallis
Josaphat usque in hodiernum diem propter hanc pyramidem. Circa hanc
pyramidem nullae sunt indulgentiae; ideo ea visa ad alia nos
convertimus.
Sepulchrum Joseph sponsi Mariae Virginis, et
Sancti Simeonis senis.
Porro ad dextram pyramidis sunt duo foramina in pariete rupis, et
dicunt esse duo sepulchra. In uno sepultus fuit Joseph, sponsus
beatissimae (#157 A#) Virginis Mariae, et nutritius Jesu Christi. In
altero Simeon senex ille, qui Dominum in ulnas accepit, et: nunc
dimittis, hymnum cantavit, ut dicitur Luc. 2. Ante illa sanctorum
monumenta nos prostravimus, et orationibus dictis indulgentias
accepimus (†). Quantae autem sanctitatis[TR292] et eminentiae hi duo
viri fuerint, evangelica tradit veritas, praecipue tamen de sanctissimo
Joseph nulli dubium, quin singularissimis[TR293] gratiis privilegiatus
fuerit et meriti singularis apud Deum exstiterit, ut tantum thesaurum
in commissis acceperit. De cujus laude vide in Alberto: supermissus
est, in eo loco, ubi dicitur: desponsata viro, cui etc. Et in Gersone,
in sermone de nativitate, de beata Maria Virgine et incarnatione
Josephina. Nec credendum est in hoc pictoribus, qui Joseph ipsum
depingunt parvum hommuncionem decrepitum, incurvatum, baculo sustentum,
canum et prorsus inutilem pro nutricatione tam Virginis quam filii.
Fuit autem vir potens viribus, fortis laborator, maturus, aetate
mediocris, et ante desponsationem Virginis fuit virgo, et post ita
incorruptus permansit. De his vide Gersonem in sermone praefato.
De sepulchro Zachariae prophetae, et de aliis
sepulchris et Sanctorum habitaculis.
De his sepulchris abscedentes ad aliud monumentum venimus petrae
incisum. Et hoc dicunt esse sepulchrum sancti Zachariae, prophetae,
filii Barachiae, quem Judaei occiderunt inter templum et altare, sicut
Christus eis objicit, Matth. 23. Ibi ergo flexis genibus prophetae
patrocinia imploravimus, et indulgentias recepimus (†). Et surgentes
consequenter super torrentem descendimus, et in latere montis Oliveti
parietibus petrarum multa habitacula et cellulas incisas
pertransivimus, in quibus olim devoti et religiosi Christiani
habitaverunt. Est enim mons Oliveti in sua radice petrosus, et
concavitatibus rupium repletus; quae concavitates fuerunt veterum
sepulchra. Postea vero fuerunt monachorum et Sanctorum habitacula, nunc
vero sunt tam a mortuis quam a vivis desolata, nisi quod in aliquibus
habitant quidam infelicissimi homines infideles, qui propter eorum
infidelitatem nullibi alias possunt vivere inter homines. Has cellulas
intuebamur cum admiratione de Sanctorum praeteritorum sobrietate, qui
amore Dei et terrae sanctae affectione inter mortuorum monumenta se
concluserunt et in parvis cavernis se continuerunt. Indignabamur autem
nobis ipsis, quod in magnis palatiis et spatiosis et ornatis
monasteriis taedet nos stare, quia et Dei amore tepescimus et in
coenobitica vita deficimus.
De specu S. Jacobi Apostoli, in quo latitavit in captione Domini.