ejus patebit descriptio, et etiam vallis
Josaphat, torrentis Cedron, et vallis Toph, et
Hinnon, quae omnia ad montem Oliveti radicantur.
Ascensionis Domini locus inter caetera loca terrae sanctae est valde
devotus, ad quem peregrini miro affectu sunt inclinati, quia est septem
privilegiis nobilitatus. Est enim
I. Venerabilis multum. Ab antiquo enim fuit ibi excelsum celebre, in
quod David adoraturus ascendit, ut dicitur 2. Reg. 16. et infra fol.
171., et quia ibi constituti sunt discipuli principes super omnem
terram, cum dictum est eis: Euntes in mundum praedicate evangelium omni
creaturae, Marci XVI.
II. Est locus amabilis, quia hic in coelum ascendit, et iter ad regnum
coeleste nobis ostendit.
III. Est mirabilis locus, propter Antichristi saevissimam
dissipationem. Tradunt enim doctores, ut Richardus in IV. circa finem,
quod Antichristus in hoc loco interficeretur a Domino Jesu. Nam juxta
visionem Danielis II. veniet Antichristus usque ad verticem montis
Oliveti, quem propheta nominat montem inclitum et sanctum. Et solium
suum ponet in loco, de quo Christus ascendit, et finget, se etiam
ascensurum in coelum. Et hunc Dominus Jesus interficiet cum spiritu
oris sui dans horribilem vocem, ad quem clamorem Michael consurget
contra Antichristum, et ab eo fulminabitur et in profundum abyssi
magnae demergetur.
IV. Est locus[TR274] iste terribilis,[TR275] propter tribunal et sedem
extremi judicii. Ponet enim Dominus Jesus sedem judicii (#150 A#) sui
in eo loco, unde Angeli Actor. I. dixerunt: quemadmodum vidistis
ascendentem in coelum, ita veniet cum potestate magna, judicaturus
vivos et mortuos.
V. Locus ille est horribilis propter peccatorum in infernum
demersionem. Stabunt enim damnandi peccatores in valle Josaphat, qui
vallis, ut supra fol. 142 A. dixi, cohaeret valli maledictae Ennon vel
Gehennon, quae se consequenter per horribilia deserta loca extendit
usque in mare diabolicum, quod alias dicitur mare mortuum. Quam statim
autem ut judicis haec horribilis vox insonuerit: discedite a me,
maledicti, in ignem aeternum, Matth. XXV., erumpet a parte aquilonari
vallis igneus torrens, rapidissimus, involvens omnes impios, et
vehementer deducet eos de valle Josaphat in horribilem vallem Toph,
Tophet et Hennon. Et de hoc vide notabilem textum Esaiae 30. Et
consequenter per torrentem illius vastae vallis deducentur usque ad
mare mortuum, quod etiam dicitur mare diabolicum; cujus faucibus igneus
fluvius ille excipitur, et mox, ut ei inciderit, totum mare ab eo
incendetur, et sub mari aperiet infernus os suum, sine termino, et
omnia deglutiet. Est enim de facto et realiter loci dispositio talis:
mons Oliveti est ad orientem longus, extendens se ab aquilone in
austrum, cui in eodem latere adhaeret mons offensionis per longum
spatium se extendens. Ad occidentem vero est mons civitatis sanctae, et
mons Syon ei adhaeret, post quem est mons Gyon ex opposito montis
Oliveti et offensionis, et intermedium spatium dicitur vallis Josaphat,
cujus fundus est torrens Cedron. Vallis autem Josaphat et torris Cedron
incipiunt in loco lapidationis S. Stephani, et finiuntur ad radices
montis Syon, in loco, ubi aquae Siloae torrenti junguntur, et tunc
dicitur vallis Siloe; quae durat usque ad fontem Rogel; a quo incipit
vallis, quae nominatur umbrosa; post hanc dicitur vallis Hennon et
Toph, et Tophet, unde et Gehenna nomen sumtum est; et hoc nomen retinet
per totum descensum, inter horribiles[TR276] montes, et per
abruptissimas petras, usque in maledictum et foetidissimum et
falsissimum mare mortuum, sub quo abyssus infernalis creditur os suum
patens habere. Ita ergo, cum impii judicati fuerint, torrens Cedron
igneo fluvio redundabit de parte aquilonari, ubi incipit erumpere, quia
ab aquilone pandetur omne malum, Jer. 1. Et involvet deducetque per
valles jam dictas, quae condependent sine interstitio montium, usque in
mare mortuum. (#B#) Erit ergo vallis Josaphat locus damnandorum, qui
stabunt in torrente Cedron tamquam immundi. Nam hic locus semper fuit
quasi sentina immunditiarum, vel potius canale per quod decurrunt
immunditiae in sentinam, hoc est, in mare mortuum. Legimus enim 2 Regum
15., quod rex Asa confregit simulacrum turpissimum matris suae,
Priapum, et combussit in torrente Cedron, et universas sordes idolorum.
Et 2. Paralip. 29. Sacerdotes ingressi templum, ut sanctificarent
illud, et extulerunt omnem immunditiam in templo repertam, et
asportaverunt in torrentem Cedron foras. Et Paralip. 30. dicitur, quod
filii Jsrael congregati in Jerusalem confregerunt altaria, et universa,
in quibus idolis adolebatur incensum, subverterunt projicientes in
torrentem Cedron. Pulverem etiam idolorum et altarium comminutorum
effuderunt in torrentem Cedron. Omnes etiam aliae immunditiae civitatis
sanctae defluebant in torrentem Cedron, et in torrente inundante
deducebantur omnia cum impetu in mare mortuum.
Ex alio etiam reddebatur vallis immunda et abominabilis, quia in ea
cultus daemoniorum erat, et in ea divinabatur, sicut legitur de rege
Achas 2. Paral. 28. Qui adolevit incensum in valle Hennon, et ibi
lustravit filios suos per ignem juxta ritum gentium. Vallis Hennon idem
est cum valle Josaphat et Cela etiam dicitur eadem vallis, et torrens
Cedron Chrinarus nominatur. In hoc ergo valle congregabuntur omnes
cognationes terrae, ut communiter tenetur et praedicatur. Ideo solent
homines quaerere ab his, qui in terra sancta fuerunt, de magnitudine
vallis, an sit ita late, quod ibi possent stare omnes homines in
judicio? Praetermissis enim omnibus aliis de vallis Josaphat
magnitudine sunt simplices solliciti, et nonnumquam factum est, et fit,
quod aliqui peregrini ponunt sibi lapides in valle, praeoccupare
volentes locum ante judicium, ut in judicio sedendi ibi habeant
oportunitatem. Et aliquando simplices quidam dant pretium peregrinis in
Jerusalem peregrinare volentibus, ut lapidem pro eis signent locum in
valle Josaphat, quo se credunt venturos ad judicium. Quaerentibus ergo
de vallis illius magnitudine, in veritate respondendum est, quod vallis
illa non est magna, et sub ista dispositione, ut nunc est, non esset
capax unius gentis, vix enim possent in ea stare Suevi illi, qui actu
in humanis sunt, taceo de illis, qui fuerunt, aut erunt. Tempore autem
judicii erit alia vallis illius, sicut et totius terrae dispositio,
quia ante judicium conflagrabitur mundus et purgabitur non solum
foeditatibus, sed etiam ab angustate, ita, quod loca angusta erunt
spatiosa, sicut prava, indirecta et aspera in vias planas. Quod autem
vallis illa amplianda erit, patet Zachar. 14., ubi habetur, quod mons
Oliveti scindetur ab oriente in occidentem, et una pars montis erit ad
austrum, alia ad aquilonem, (#151 A#) et erit illa scissura montis
profunda, sicut vallis Celacin continuabitur ab occidente.
Aliam scissuram habebit mons Oliveti ab aquilone in austrum; ita, quod
illae duae scissurae se intersecabunt ad modum crucis, et mons Oliveti
in crucem divisus erit, ei in vallibus crucis stabunt judicandi. Hac
autem divisione facta nemo sit sollicitus de loco, etiam si haec mundi
species maneret, qui satis spatiosus erit, cum scissura montis Oliveti
contra orientem habeat in fine suo campestria latissima Jericho, et
solitudines ingentes Jordanis, in quibus mundi homines capi possent.
Dicendum est etiam illis, et melius, quod illi, qui bene, sancte et
virtuose hic vitam finierunt, habebunt quietissima loca standi sibi
parata per suos angelos. Vitiosi vero et mali habebunt loca nimis arcta
et poenosa, et valde male stabunt, ita, quod totus mundus videbitur eis
nimis arctus, et montibus dicent: cadite super nos, et collibus,
operite nos. Ideo non oportet[TR277] praeoccupare locum, quia, si bonus
homo es, angelus tibi pulcherrimum locum praeparabit, nec sinet te
esse, nisi in loco honorabili. Si malus es, et lapidem posuisti, lapis
clamabit contra te, nec quiescendi locus erit iniquo. Stabunt enim
justi in aere miraculose et gloriose; injusti stabunt super terram in
igne, ignominiose et damnose, clamantes et ululantes. De hac valle et
ejus nominibus vide fol. 233. A.
Ecce, ex his patet, quam horribilis est locus ille peccatoribus.
VI.[TR278] Est locus desiderabilis, propter electorum consolationem.
Nam de monte hoc praecipitabit Dominus mortem in sempiternum, ut
dicitur Esai. 25. Et praecipitabit de eo omnes populos a facie vinculi,
et faciet suis electis in eo convivium pinguium et medullatorum etc.,
repulsis improbis. Ea enim, quae in praedicto capite dicuntur, proprie
monti Oliveti conveniunt, quamvis quidam de monte Syon exponant. Cui
placet, legat idem caput et sequens, et multa videbit, quae sunt ad
propositum praedictorum. Desiderabilis est locus iste, quia ex eo
ascendet Dominus finito judicio cum omnibus electis, qui fuerunt ab
origine mundi, in coelum.
VII.[TR279] Est locus imitabilis, propter exempla eximiae devotionis.
Stabat enim hic beatissima Virgo Maria in ascensione filii sui tota
gaudio ineffabili perfusa. Stabant et ibi apostoli plus quam cum
quingentis fratribus, suspensis vultibus intendentes nubibus, et
devotissima contemplatione Dominum sequi optabant. Assistebant etiam
ibi angeli, dicentes: Viri Galilaeae, quid statis etc. Ideo dicitur
Lucae ultimo, quod a monte cum gaudio magno reversi sunt in Jerusalem.
Dicitur etiam, et pie creditur, quod beatissima Maria Virgo post
ascensionem filii singulis diebus locum hunc sanctum adibat, et
singulari hic contemplationi vacabat, seque tota mente ad coelestia
erigebat, ut fol. 174. B. Recitatur etiam de quodam milite (#B#)
peregrino, qui cum omnia loca sancta, in quibus Christus nostram
salutem est operatus, visitasset, ultimo ascendit ad hunc locum, et
procidens super terram in orationem, dicens: Ecce, Domine Jesus, ubique
quaesivi[TR280] te in terra diligentius et devotius quo valui; nescio,
ubi te post hunc locum quaeram hic enim mundum reliquisti, et ad patrem
rediisti: quaeso Domine, jube me venire ad te, ut in dextra patris
quaeram et inveniam te. Hac oratione finita in conspectu omnium
peregrinorum jocunda facie exspiravit, et eum, quem peregrinando per
loca sancta quaesivit, moriendo in coelo invenit.
De monte Oliveti et ejus nominibus et ejus sanctitate.
Ex praedictis patet aliquantulum montis Oliveti dispositio.[TR281] Pre
[sic] majori tamen ejus notitia volui sequentia annectere. Danielis XI.
nominatur hic mons sanctus et inclitus, et communiter etiam mons
Oliveti dicitur. Proprium tamen nomen ejus est mons luminum.
Illuminatur enim mons ille primo a sole. Nam statim, ut sol oritur,
radiis ejus illustratur ante alios montes, et ab eo radii contra
civitatem[TR282] sanctam transmittuntur et contra templum; templum enim
Salomonis ita erat constructum, quod ostium ejus respiciebat ad
orientem, et altare cum arca testamenti stabat in occidentali parte
templi contra ostium. Et quando sol oriebatur, et cacumen montis
Oliveti transcendit, primos radios de supercilio montis mittens contra
civitatem ante ostium tabernaculi exterioris intrabant, et per ostium
tabernaculi exterioris intrabant, et per ostium tabernaculi interioris
penetrabat usque ad arcam testamenti, quae primis ictibus radiorum
illuminabatur. Ecclesia tamen ascensionis Domini semper primos radios
suscipit, ut supra patuit, fol. 149 B., et a se templo Domini
transmittit, et si haberet duo ostia, contra se posita, in pariete
orientali unum, et alterum in occidentali pariete, tunc in
aequinoctiali tempore sol oriens per ostia illa transmitteret[TR283]
radios ad ostia templi Domini, ad arcam testamenti, et ad
propitiatorium, et ad Cherubim. Et ideo dicebatur mons luminum.
Secundo sic nominabatur, quia noctibus illuminabatur a parte
occidentali a luminibus templi Domini. Nam tot lampades in templo
Salomonis ardebant, quod montem oppositum illustrabant, ut supra dictum
est fol. 149. Et hodie lumen templi usque ad montem spargitur. Dicitur
enim, quod Sarraceni septingintas lampades in eo semper habeant
ardentes, et in ecclesia ad latus templi octingintas. Fui aliquando
noctibus in monte Oliveti, et tantum ignem notavi per fenestras templi
esse in eo, quasi esset lucerna claro lumine repleta.
Tertio dicitur mons luminum ex eo, quia in ejus vertice, ubi Dominus
ascendit, faciebant sacerdotes veteris legis singulis annis magnum
ignem, et vaccam rufam educentes, cuncto subsequente populo Jsrael, eam
ibi comburebant in holocaustum Domino, et cinerem vaccae colligentes
aquam expiationis commixtione cineris conficiebant, cujus aspersio
multas inquinationes legales remundabant, et hoc fiebat cum magna
solennitate, ut habetur Numer. 19. cap., et in hoc monte, ut dicit
Jeronymus de vita et obitu S. Paulae. Numquam autem per annum convenit
populus Jsrael ad ignem extra castra, nisi in ritu holocausti vaccae
rufae. Ideo montem ab eo igne et lumine nominabant, vel propter cineres
et aquas lustrales, quae ibi reponebantur. Sunt autem praeter Christi
et ejus passionis mysterium duae caussae, quare vacca rufa immolabatur.
Prima pro expiatione peccati commissi in adoratione vituli in deserto,
qui fuit vitulus rufus, quia de optimo auro noviter conflatus erat,
quod rufum est, antequam limetur aut poliatur. Secunda caussa est, quia
filii Jsrael ritum hunc in Aegypto didicerant ab idololatris; ideo
Dominus condescendens fragilitatem eorum ritum non mutavit, sed
intentionem et propositum. Aegyptii enim antiquissimi regem Osiridem ut
Deum habebant, imo Deum aestimabant; hunc frater suus, Typhon, vir
rufus, impius et nefarius occidit, et in 26 partes dissectum sociis
suis eas transmisit in diversa loca Aegypti. Isis autem, occisi uxor,
gigas foemina potentissima, arrepto regno viri collegit membra et aureo
scrinio reservans templum fecit, sacerdotes instituit, ritum
sacrificiorum Osiridis ordinavit, mandans, ut in execrationem sceleris
rufi Typhonis tam homines rufi, quam animalia rufa ad sepulchrum
Osiridis in holocaustum cremarentur. Unde cum cultus Osiridis per mundi
regiones fuisset praedicatus, similiter ei sacrificare volentes aut
hominem rufum, aut bovem rufum, aut vaccam rufam mactandos inferebant.
Unde accidit, ut nullus homo rufus in tota terra Aegypti maneret, et in
aliis regionibus a cultoribus tam Osiridis quam Isidis odio haberentur
propter Typhonem fratricidam, propter ejus malitiam omnes rufi suspecti
de malo fuerunt habiti. Unde etiam Christiani execrabilem Judam
proditorem sub Typhonis forma depingunt, et rufos homines etiam
piissimos subsannant et derident. Sicque culpam, quam non fecerunt,
rufi innocentes luunt. Fabula Osiridis, Isidis et Typhonis habetur lib.
I. cap. 4. et lib. II. cap. 4. Antiquarum historiarum Diodori Siculi.
(#152 A#) Quarto dicitur mons luminum quia illustrabatur a lampadibus
et luminibus ecclesiarum, quae in eo erant. Ibi enim erat ecclesia
ascensionis Domini, plena lampadibus, ut patet fol. 149 A; ecclesia in
Galilaea; ecclesia S. Marci; capella Pelagiae; ecclesia agonizantis
Christi; ecclesia sepulchri beatae Virginis; ecclesia fletus Christi;
ecclesia in Gethsemane; ecclesia in Bethphage; ecclesia S. Jacobi; et
caeterae multae, in quibus omnibus ardebant lampades, quibus non solum
mons Oliveti illustrabatur, sed etiam mons templi et civitas sancta ex
opposito.
Quinto dicitur mons luminum pro eo, quod oleum, nutrimentum luminum,
copiose ibi crescit. Ideo dicitur mons Oliveti vel olivarum, quae in
magno numero ibi crescunt, sine plantatione, et sponte. Et oleum ibi
crescens hodie cedit in nutrimentum lampadum templi dominici. Et sunt
ibi olivae adeo magnae et vetustae, quod credo aliquas adhuc a tempore
Christi ibi durare. Beatus Augustinus super Johannem dicit, quod mons
Oliveti est mons chrismatis et unctionis, mons pinguedinis et
refectionis, mons medicaminis et evacuationis. Et hoc dicit propter
olivarum ibi crescentium abundantiam, quarum fructus est unctuosus,
humosus, et deliciosus, quia, ut dicit Isidorus, oleum olivae ex
radicis amaritudine surgit in pabulum luminis, in medicamentum
vulneris, et in refectionem[TR284] esurientis.
Sexto dicitur mons luminum pro eo, quia, cum sit altior omnibus
montibus, et per circuitum potest homo longe lateque[TR285] luminibus
oculorum suorum prospicere. Ut patet fol. 148 A.
Septimo dicitur mons luminum, quia delectabilis est ad videndum, et
visum recreat e regione videntis. Sunt enim in eo horti olivarum et
ficorum, malogranatorum, et caeterarum. Olim ad radices ejus crescebant
cedri et cypressi et vites et omnia, quae desiderantur. Et tantum de
illo. De hoc monte Oliveti et valle Josaphat loquitur beatus Bernhardus
in sermone ad milites templi, orat. VIII.
De specu sanctae Pelagiae peccatricis et poenitentis.
Cum expedivissemus in ecclesia ascensionis Domini ea, propter quae in
eam ascendimus, egressi sumus, et per gradus descendimus in viam, quae
ducit per praeceps in vallem. Sub gradibus autem cum paululum
descendissemus, venimus ad unam capellam tenebrosam sanctae Pelagiae,
in qua egit poenitentiam, et vitam finivit in ea. Porro ante ostiolum
speluncae semper stabat unus Sarracenus, qui introitum nobis prohibuit,
quousque sibi aliquas pecunias exhibuimus, quibus acceptis nos
intromisit. Ingressi autem orationes praescriptas legimus, et
indulgentias accepimus (†). Et in poenitentia Pelagiae sanctae plurimum
aedificati sumus. Fuerat enim, ut habetur in vitis patrum, de primis
Antiochenis foeminis ambitiosa, vana, animo et corpore lasciva et
impudica. Haec post multa crimina et homicidia propter eam commissa,
conversa, dicebat: ego Pelagia, pelagus iniquitatis, exundans fluctibus
iniquitatum, ego sum perditionis abyssus, ego vorago et laqueus
animarum, multos decepta decepi, quae[TR286] omnia nunc horreo. Vide,
si placet, hanc historiam valde pulchram in Chron. Antonini part. I.
tit. 7. cap. 9. §. 6. (#B#) In hac ergo confessione contulit se ad
ecclesiam, et instructa ab episcopo Antiocheno omnia sua vendidit, et
pauperibus erogavit, non voluit pretia sua dari ecclesiis et
sacerdotibus,[TR287] sed tantum egenis, indignam reputans suam
substantiam in divinos[TR288] usus converti. His factis habitu mutato
exivit occulte Antiochiam, et in montem sancti Oliveti transmigrans in
hanc specum se[TR289] recepit, et vitam religiosissimam duxit in totius
patriae stuporem, quam nemo novit esse foeminam, quousque mortua lavari
debere astantibus sanctis episcopis et sacerdotibus, et rem mirantibus,
eamque in sua cellula sepulturae tradiderunt, cujus sepulchrum usque
hodie cernitur. Est autem transitus artus inter sepulchrum ejus et
parietem proximum, ita, quod transire volens cum difficultate
[transeat] et oportet se per structuram trahere. Et vulgi fabula est,
quod nullus existens in mortali peccato pertransire possit. Quod ego
fabulosum reputavi, omnes enim pertransivimus; an autem omnes in gratia
fuerimus, Deus scit.
De loco, in quo XII articuli fidei sunt per Apostolos compositi.
Egressi de specu sanctae Pelagiae consequenter descendimus montem et
viam, quae ducit Bethphage et Bethaniam, praetergressi per maceriam in
quendam hortum scandimus, et ad ruinas cujusdam ecclesiae magnae
venimus, quae dicitur ecclesia S. Marci Evangelistae. In hac ecclesia
fuerunt olim indulgentiae, et hodie sunt, quas dictis orationibus
recepimus. (†) Haec ecclesia dicitur stare in eo loco, ubi sancti
Apostoli confecerunt symbolum fidei nostrae. Ibi enim XII singulariter
convenerunt, ut extra tumultum hominum essent, et Deo inspirante
articulos composuerunt, quibus compositis in montem Syon transierunt,
et congregato sacro et universali et primo concilio articulos editos et
symbolum concilio obtulerunt, examinaverunt, et ecclesiae tradiderunt
per mundum divulgandos. Ut patet supra fol. 106 A. In illo ergo loco
eandem fidem de novo professi symbolum diximus.
De loco, ubi Dominus orationem dominicam docuit discipulos orare.
Hortum praefatae ecclesiae egressi ad viam, quae per praeceps ducit, in
vallem venimus, et paululum descendimus in locum, ubi etiam
deprehendimus, stetisse oratorium sive ecclesiam, et dicebatur illa
ecclesia domus panis. Ibi ergo dictis orationibus signatis indulgentias
recepimus (†). Haec ecclesia dicitur esse aedificata in eo loco, de quo
habetur Lucae XI. Dum esset Jesus in quodam loco orans, et finita
oratione dixit unus ex discipulis ad eum: Domine, doce nos orare. Et
ibi docuit eos orationem dominicam, Deo acceptissimam, brevem et
utilissimam. Hanc orationem prius in monte alio, in Galilaeae
provincia, praedicaverat in prolixo sermone, (#153 A#) ut habetur
Matthaei V. Hic autem cum Dominus diutius orasset, mirabantur
discipuli, quomodo oraret, et doceri se orare postulabant. Quibus
eandem formam tradidit, sicut prius in publico sermone praedicaverat.
Haec oratio omnes orationes antecellit, quia ipsius Salvatoris ore
prolata fuit, qui in ea omnem precem nostram salutari sermone
breviavit. In illo ergo loco orationem dominicam devotius diximus, et
locum crebrius deosculati sumus. Credo autem hanc ecclesiam dominici
panis dictam pro eo, quod in ea et panem supersubstantialem et
corporalem jussi sumus petere. In loco illo stat modo cisterna
profunda, sed sicca.
De loco, in quo Christus sermonem fecit de VIII beatitudinibus.
Domum panis reliquimus, et progressi in descensu ad locum venimus, in
quo erat via, lata petra et plana obducta, quasi esset marmore
pavimentata. In hoc loco Christum sedisse dicunt, et sermonem de octo
beatitudinibus prius factum in Galilaea in monte et in loco campestri,
hic discipulis repetiisse, et resumsisse, sicut de oratione dominica
manifestum est eum fecisse, quamvis hoc ex Evangelistis non habeatur.
Nam Matthaei V. habetur, quod octo beatitudines praedicavit in monte,
et easdem repetiit postea in campestri loco sub monte in provincia
Galilaeae, Lucae 6. Et postea, quando venit in Judaeam, easdem in hoc
loco creditur iterum praedicasse, quod tamen non habetur, sed antiqua
sanctorum traditio habet, etiam in hoc loco sermonem illum pretiosum
factum fuisse; sicut praedicator bonam et utilem materiam habens eam
quandoque aliquoties praedicat, et in eodem loco, et in diversis. In
hoc loco prostravimus nos in oratione, et indulgentias accepimus ibi
positas. (†)
De loco, in quo Dominus praedixit discipulis judicium extremum.
Sub praefato loco venimus in eum locum, de quo habetur Marci 13. In quo
sedit Jesus cum discipulis suis, et interrogatus ab eis de destructione
civitatis et templi, quod prae oculis habebant, dixit eis multa de
persecutionibus eorum, et de Antichristo, et de extremo judicio, et de
signis in sole, et luna, et stellis, quae habentur Lucae 21. In hoc
loco sacra vestigia deosculati sumus, et indulgentias recepimus (†).
De loco respirationis et pausationis beatae
Virginis in tali peregrinatione existentis.