Ingens Christi tristitia mundi docet abdicare laetitiam, cum mundi

laetitia, secundum Gregorium, nihil aliud sit, quam impunita nequitia,

et omnes cum mundo gaudentes mundi nequitiis impunitis ostendunt, se

esse participes. Discipulorum vero dormitio fragilitatis nostrae et

miseriae[TR261] est ostensio. Multa promittimus, sed tempore

redditionis tepescimus.

De loco, in quo Dominus obviam venit se capere

volentibus, et captus fuit.

Ulterius processimus, et ad locum venimus horti, in quo Dominus Jesus

se captivare volentibus obvius venit, trina vice prostravit, et demum

se voluntarie in manus eorum tradidit, Judae se osculare indulsit. Hic

locus est maceria circumdatus et valde devotus in clivo montis; quamvis

locus non sit multum declivis, sed est ibi latitudo cujusdam agri, et

dicitur hortus floridus. Hunc locum frequentant cum magna devotione

Christiani orientales et occidentales. Sarraceni autem nobis invidentes

communiter locum stercoribus foedant, et lapides, quos peregrini solent

deosculari, immunditiis[TR262] perfundunt. Et in illo die, quando ad

locum venimus, reperimus ipsum recenter turpiter foedatum. In quo facto

non tantum Sarracenis facientibus indignati sumus, quantum in nos ipsos

frenduimus, scientes per retro, quod exigentibus peccatis nostris hoc

Dominus permittit, et ad hoc Sarracenis instigat forti spiritu, ut loca

sanctissima dehonestentur in oculis peregrinorum nobilium et militum,

ut et sic moveantur ad succurrendum terrae sanctae, et ad vindicandum

malitiam tantae injuriae, et ad zelandum loca redemtionis (#146 A#)

nostrae. Quod autem Deus Sarracenos ad hoc instiget instinctu forti,

patet ex eo, quod locus ille est satis longe ab hominibus, et oportet

stercora collecta de civitate portari in urceo, vel de supino montis

Oliveti, ubi etiam sunt habitatones, et industriose loca nobis

venerabiliora liniri immunditiis, quam immundam actionem nullus

faceret, nisi fortiter instigatus alio spiritu, quam humano. Sed et hoc

bonum in illo facto turpi apparet, quod judicant, nos illis locis

multum affectos et per consequens fortes Christianos, et dum vident,

nos non obstantibus stercorationibus honorare et deosculari loca

sancta, etsi non aedificantur, tamen confunduntur. Ad locum ergo illum

accessimus, et vestibus tersis immunditiis locum devotius deosculati

sumus, et quadam compassione ad majorem pietatem et reverentiam moti

sumus, prosternentes nos ad immunditias propter locorum sanctorum

dignitatem, et indulgentiarum (†) participationem. Sicut quis videret

eucharistiam in luto jacere, mox in lutum caderet, nec se deturpari

curaret, dummodo irreverentiae sacramenti obvenire posset.

Locus, ubi Petrus abscidit auriculam Malcho nequam.

Inde consequenter processimus parum infra ad latus maceriae horti

illius. Lapide signatus est ibi locus, ubi S. Petrus stetit, et videns

Malchum quendam ministrum durissima alapa faciem Domini caedentem

exarsit zelo, et occurrentem Malchum petiit gladio, volens sibi

dividere caput. Quo ictum ferientis declinante auriculam ejus abscidit.

Moxque eum Dominus reprehendit, gladio pugnare prohibuit, et laesum

sibi adductum coram omnibus sanavit. Hunc locum deosculati sumus, et

indulgentias accepimus (†).

De praedio Gethsamini, in quod venit Jesus.

Deinde magis contra torrentem descendimus, et in locum Gethsamini

venimus, in quo manserunt octo discipuli dormientes, procedente Domino

cum tribus ad locum orationis. In hoc loco orationes praescriptas

diximus, et terram deosculantes indulgentias recepimus (†). In hoc loco

tempore Christi erat praedium quoddam et villula Levitarum, in quo

pecora immolanda in templo servabantur. Post Christi triumphum

superaedificaverunt Christiani ecclesiam magnam, et monasterium

monachorum multorum. Quae omnia jam sunt ad solum deducta; videntur

tamen adhuc ibi murorum exilia vestigia.

De petra vestigia Domini Jesu paventis habente.

Haec quatuor loca jam praescripta sunt in una brevi circumferentia

posita, sibi propinqua, in eodem districto. In quo districto ducti

fuimus ad rupem quandam latam, consurgentem de terra, et facit quasi

parietem latum, (#B#) et non multum altum, nec omnino erectum sed

declinatum. Sub ipso autem rupis pariete est quaedam planities, in hac

planitie Dominus Jesus stabat, quando Judaei eum apprehendere et capere

accurrebant, nec poterat undique turbis circumdari, quia a parte

orientali stabat paries rupis. Cumque iam impetum in eum facerent et

irruere conarentur, expavit, et contra petrae parietem se vertens

impetuositati cedere volens extensis brachiis in ipsum saxeum parietem

incidit, non quidem ut fugae praesidium quaereret, sed ut

importunitati[TR263] et violentiae locum daret. Eo autem sic parieti

illidenti cessit sacerrimo corpori ipsa petra, mollem se praebens, ac

si paries de flexibili cera fuisset, et in se recepit incidentis

figuram secundum lineamenta corporis, eo modo, quo petrae illisus fuit.

Et illa lineamenta sunt illi petrae impressa, ita, ut manuum et

brachiorum, capitis et pilorum, pectoris et vestimentorum figuram

perfecit. Nec potest suspicari, quod aliqua arte vel instrumentis sint

illa lineamenta facta, sed pro illo momento, quo Dominus anxiatus

parietem incurrit, figuram recepit supra artem et industriam formatam,

ac si natura ab initio formam illam lapidi praestitisset. Est autem

petra illa adeo dura, quod incisioni videtur inepta, et nullis

ferramentis quidquid deponi potest. Circa hunc igitur parietem

prostravimus nos, et orationibus dictis surreximus, et singuli unus

post alium accessimus, et sacrae impressioni corpora nostra, prout

potuimus, induximus, brachia, manus, vultum, et pectus concavitati

imponentes, nos ipsos ipsi figurae commensurantes. Haec ut scripsi,

Deum testor, sic in veritate vidi in mea prima peregrinatione, et me

ipsum in vestigia illa applicavi, quae tamen virum multo longiorem

ostendebant, quam ego sum. Et de hoc facit mentionem Frater Burcardus,

Ordinis praedicatorii, qui ante CC. annos multis temporibus in terra

sancta deguit, et ipsam terram sanctam per totum lucide et clare

descripsit, et hanc, de qua loquor, figuram petrae vidit, et eam

describit. Sed quid nunc dicam, prorsus ignoro, et erubesco, miror cum

stupore, quid acciderit de[TR264] illa petra, nec suspicari possum. Nam

in hac mea secunda peregrinatione ad omnia loca praefata ducti fuimus,

petram autem illam nec vidimus, nec mentionem de ea audivimus, et ita

Domini mei milites cum aliis peregrinis recesserunt, quod nihil de illa

petra audierunt. Post eorum recessum, cum iam quietior fieri posset

locorum visitatio, ego solus aliquoties ad montem Oliveti transivi,

petram illam diligentissime in loco Gethsamini quaesivi, supra et

infra, juxta et circa, sed minime inveni. Quodam die assumsi mecum

dominum Hainricum de Schomberg, militem, virum strenuum, et ad

experiendum diversa paratissimum, quia libentissime figuram illam

vidissem. Et ambo supra et infra quaesivimus, sed nihil de hoc invenire

potuimus. Alii etiam milites per me instigati vagabantur per clivum

(#147 A#) montem ad quaerendum, sed in vanum laborabant. Duxi etiam

mecum fratres[TR265] juvenes montis Syon, qui cum desiderio mecum

discurrebant, sed nihil perfecimus. Imo dicebant, se numquam aliquid de

hoc audivisse. Adii etiam Patrem Gardianum, et Patrem Paulum

Gringlinger, et patrem Peregrinum Polanum, et fratrem Johannem de

Brussia, experientiores et seniores, et fratres antiquos et devotos

clericos et conversos, sed nullus eorum poterat mihi quicquam dicere,

et videbar eis, quod delirarem, quousque ostendi eis descriptionem

fratris Burcardi, quam mecum habui, et meum primum evagatorium, in

quibus manifeste habebatur. Multos labores habui per montem discurrendo

et quaerendo pro eo, quod certus sum, quod impossibile sit, petram

illam a loco moveri, nisi miraculose. Nec sunt nova aedificia ibi

erecta, et a tempore, quo prius vidi, non fluxerunt nisi duo anni, et

inquietus hodie sum pro perditione illius loci. Et si scirem, fratrem

Antonium de Flandria, Ordinis Minorum, qui tunc locorum ostensor

fuerat, ubi degat, eum adire vellem, si licentiam habere possem,

etiamsi in Anglia esset. Quamvis enim Evangelistae de hac petra nihil

dicant, nec Scriptura canonica mentionem faciat, libenter tamen

vidissem, sicut et plura alia loca, de quibus Evangelistae non

determinant, vidimus et venerati sumus. Negligentia, mater oblivionis,

hunc locum nobis abstulit. Veruntamen mihi auferre non potuit, quin

locum ipsum viderim, et ejus speciem recentem apud me habeam. Simile

prodigium recitat venerabilis Beda contigisse in Nazareth, circa locum

praecipitationis Christi, de quo habetur Lucae 4. Unde dicit, quod cum

Dominus de manibus Judaeorum elapsus de vertice montis descenderet et

sub rupe latere vellet, subito ad tactum dominicae vestis saxum illud

subterfugit, et instar cerae solutae quendam sinum effecit, i. e.

concavitatem, in qua dominicum corpus reciperetur, in quo loco omnia

lineamenta et rugae vel plicae vestis et vestigia pedum in rupe

apparent adhuc, sicut testantur hi, qui viderunt. Haec Lyra fr. id

Jesus autem transiens[TR266] per medium illorum ibat, Joh. IV. Leguntur

etiam similia[TR267] de multis Sanctis, quibus divina virtute cesserunt

petrae, vel liquescerunt, sicut de S. Barbara.

Locus, ubi videns Jesus civitatem flevit super eam.

A loco captivationis Domini nos removimus, et alta montis petivimus, et

per viam quandam praecipitem et lapidosam, quae ducit Bethaniam,

ascendimus. Per hanc enim viam ascendunt Bethaniam, qui per portam S.

Stephani de Jerusalem illac pergere volunt. Alia est autem via, quae a

monte Syon ducit Bethaniam, et eadem dividitur in superiorem et

inferiorem, ut suo loco patebit. Per illam autem viam ascendimus, per

quam Dominus in die palmarum descendit in asino. In ipso autem ascensu

venimus ad locum in strata, ubi petra in latum extensa perviam ipsam

semitam reddit bestiis transeuntibus formidulosam, quia petra plana

est, ac si esset polita, super quam cum formidine incedunt bestiae,

timentes casum, praecipue cum descendunt. In illo loco substitit

Dominus cum asino, et conjectis oculis videns civitatem flevit super

eam, et multo singultu ejus praesentem pacem deflevit, et futuras

calamitates praenuntiavit. Ut habetur Lucae XIX. In illo ergo loco nos

prostravimus, et orantes indulgentias plenariae remissionis accepimus

(††). Stabamus autem diutius in hoc loco lacrymarum Christi, et

civitatem sanctam contemplabamur, siquidem ex hoc loco valde clare

videtur Jerusalem cum templo et cum monte Syon, cujus aspectus mentes

pias efficax est ad movendum in fletum, et signatur, ubi Dominus

legitur flevisse. Habet enim Jerusalem[TR268] ex hoc loco dulcem et

delectabilem speciem, etiam hodie sub hac miseria.

Locus, in quo pronuntiatus fuit beatae Virgini

obitus suus per angelum.

Consequenter per clivum ascendimus sursum montemque Oliveti, et cum jam

altius venissemus a via communi declinavimus contra sinistram, et per

quandam crepidinem plenam arboribus olivarum subivimus usque in jugum

montis, quod in longum extendit se ab aquilone in austrum. In ipso

autem jugo convertimus nos ad aquilonem, et progressi in cacumine ad

quandam petram venimus, ibique locum arcus devotionis esse

deprehendimus. Siquidem omnia loca sancta propter frequentes

Christianorum accessus habent semitas singulares[TR269] tritas, et sunt

signata[TR270] aliquibus lapidibus, qui lapides sunt propter

deosculationem quodammodo sordidi, propter applicationem oris

peregrinorum, de quorum labiis quaedam pinguedo remanet in lapidibus

deosculatis. In hoc ergo loco, dum beata Virgo Maria visitatis quodam

die locis sanctis constiteret, advenit Gabriel angelus, eamque

officiosissime iterum per Ave salutavit, praenuntians ei instantem

obitum et transitum ex hoc mundo ad patrem. Veni, inquit, gloriosa

Domina, ad eum, qui ex te natus est, receptura materni uteri pignora,

educationis mercedem, lactis et escae vicissitudinem, laborum

retributionem, passionum remunerationem; erisque gloria beatorum, arca

salvandorum, fons fluctuantium, bacillus imbecillium, scala ad coelos

ascendentium, propitiatrix peccantium, et auxiliatrix omnium te

invocantium. His dictis tradidit angelus Virgini ramum palmae

speciosissimae missum de paradiso, in signum perfectae victoriae supra

humani generis inimicum, et supra dolores et terrores mortis, jubens

ramum hujus palmae ante feretrum deferri. Tradidit insuper ei

vestimenta funebria supra humanam aestimationem candentia, in quibus

mori, sepeliri, et in coelum ascensura esset. Et his peractis in coelum

ascendit. In hoc ergo loco dictis orationibus praescriptis terram

deosculati sumus et indulgentias accepimus (†).

De monte Galilaeae, qui est pars montis Oliveti,

in quo Dominus post resurrectionem discipulis

apparuit.

Deinde relicto loco praesentationis palmae per jugum montis contra

aquilonem processimus et usque ad cornu montis Oliveti, ubi contra

aquilonem finem facit, venimus ad supercilium montis; ibi multos

cumulos lapidum invenimus, et locum orationis. Dicitur enim, quod

tempore Christi ibi fuerit villula, dicta Galilaea, in qua promisit

Dominus tempore suae passionis, se appariturum discipulis in die

resurrectionis. Quando dixit Matthaei 26: Postquam surrexero, praecedam

vos in Galilaeam. Dicunt enim quidam, quod Dominus promittens se post

resurrectionem discipulis apparere in Galilaea, aliquando loquebatur de

illa villa Galilaea, aliquando vero loquebatur de provincia, Galilaea

dicta, quia utrobique apparuit. De villa Galilaea loquebatur Matth. 26.

et angelus (#148 A#) ibidem 28. dicens mulieribus, ut dicerent

discipulis, ut eant in Galilaeam, ibi eum essent visuri. Et ecclesia

canit ex ore Christi: In die resurrectionis meae, praecedam vos in

Galilaeam etc. Notum est autem, quod post resurrectionem Domini

evolutis multis diebus descenderunt in Galilaeam provinciam, et non in

die resurrectionis. De Galilaea vero provincia loquitur Evangelista

Matth. 28. ubi dicit: undecim discipuli abierunt in Galilaeam

(provinciam), ubi et in monte et ad mare Tiberiadis eis apparuit. Si

quis ergo Scripturam intelligit de utraque Galilaea, nulla difficultas

est. Si autem solum de provinciam Galilaeae, magnam difficultatem

habet. Item glossatores et postillatores, et Augustinus de concordantia

Evangelistarum multum laboraverunt in expositione textuum, loquentium

de apparitionibus in Galilaea promissis fieri, quia solum intelligunt

dictum de provincia, et non de villa. Nec aliquem inveni doctorem

antiquum, qui textus illos aliter intelligeret, quam de Galilaea

provincia, quia apparitio ibi facta fuit generalis, et erant ibi in

monte, Thabor scilicet, plus quam quingenti fratres, ut dicitur 1. Cor.

XV. Ideo prae ceteris apparitionibus factis singulariter mentio fit de

ibi facta, in Galilaea provincia. Dicitur tamen, quod Eusebius dixit in

Historia Ecclesiastica, loquitur de villa Galilaea. Quod tamen me non

memini legisse. Ludolphus etiam de vita Christi intelligit, aliquas

apparitiones factas in Galilaea villa, quae est in Judaea, aliquas vero

in Galilaea provincia. In loco ergo illo, ubi dicunt XI apparuisse,

adoravimus, et indulgentias recepimus (††). Sunt enim ad locum hunc

indulgentiae maximae positae. Omnes enim indulgentiae, quae in his

sanctis locis sunt, ad quae Sarraceni peregrinos accedere non sinunt,

sunt huc ad locum illum positae. Plura sunt enim loca valde sancta in

Jerusalem, ubi est indulgentia plenaria, ad quae non admittuntur, ut

est: templum Domini, porticus Salomonis, aurea porta, praetorium

Pilati, domus Herodis, domus S. Annae, quae est nativitatis beatae

Virginis. Horum locorum indulgentias hic accepimus. Acceptis igitur

indulgentiis ascendimus super acervos lapidum, et longe lateque per

terram aspeximus. Contra orientem vidimus ultra Jordanem et mare

mortuum montes Arabiae, terras Moab et Ammon, montes Galaath, et

caetera. Contra aquilonem vidimus montes provinciae Galilaeae, montes

Gilboae, et Libanon. Contra occidentem habuimus ex opposito civitatem

sanctam, et ultra eam vidimus montem Sylo, et montem Ephraim, et terram

Philistaeorum, quasi usque ad mare magnum. Contra meridiem vero vidimus

montem Bethuliae prope Bethlehem, et montana Hebron, et Judaeam, et

Idumaeam. Deinde ad considerationem loci ipsius nos convertimus. Est

enim, ut praemisi, finis montis Oliveti, et est locus aptus pro castro,

et videntur ibi fuisse structurae. Est etiam ibi supra cacumen una

cisterna, et locus totus est delectabilis. Dicunt historiae orientalium

regum, quod dum tres reges juxta Hierosolymam venissent, quod tenebrae

operuerunt terram, et caligo populos eorum regum. Ideo civitatem

ingredi non valebant. Rex autem Balthasar cum suo exercitu in hoc monte

pernoctavit, sicut rex Melchior (#B#) in monte Calvariae, ut dictum est

fol. 117, A. Et rex Caspar in monte Gyon, et abscedentibus tenebris

simul et simul in Jerusalem introierunt.

De loco ascensionis Domini et de ecclesia in eo

constructa et de vestigiis Salvatoris nostri Jesu.

Recreati in monte Galilaeae reversi sumus per viam super jugum montis

Oliveti, et contra austrum ambulavimus in alto contra quandam magnam

semiruptam ecclesiam, ad quam dum venissemus, ascendimus per lapideos

gradus in atrium, quod est ante fores ecclesiae, testudinatum. Porro

ante fores ecclesiae locaverat se quidam Sarracenus cum fuste, nec

alicui indulsit introitum, nisi daret sibi madinum unum, quorum XXV

faciunt ducatum. Soluto autem madino intromisit nos. Porro, in medio

ecclesiae stat una magna capella, pulchra, rotunda, testudinata, in qua

est locus sanctissimus vestigiorum Domini Jesu Christi, quae dereliquit

saxo impressa, dum de eo loco in coelos ascendit. Stetimus autem ante

capellam, et hymnos et orationes signatas in processionali de

ascensione Domini altis et jocundis vocibus cantavimus, et introgressi

quotquot poterant simul intrare, in facies[TR271] nostras nos

prostravimus, et sanctissima salvatoris nostri vestigia deosculati

sumus et indulgentias plenariae remissionis accepimus. (††)

His peractis ad loci considerationem nos convertimus. Est enim locus

ille in altiori culmine montis Oliveti, in fine ejus australi, sicut

Galilaea praedicta est in fine septemtrionali montis, et locus

praenuntiationis obitus Mariae Virginis in medio est inter Galilaeam et

locum ascensionis sub jugum. In hoc sancto loco stat grandis ecclesia

rotunda, ornate constructa, ita tamen, quod in supremo non est

testudine operta. Sed ipsa testudo cum industria habet magnam aperturam

rotundam, sub qua apertura stat dominicae ascensionis capella sub dio,

sicut capella domini sepulchri. Dicunt autem historiae, quod dum

fideles primo in loco ascensionis Domini ecclesiam fabricarent, eamque

opere arcuato tegere vellent, lapides arcuum nulla arte potuerunt

coaptari, et illos [i] lapides, quos ponebant, mox positi decidebant.

Quod ut fideles viderunt, intellexerunt Dei voluntatem esse, quod locus

dominicae ascensionis a terra usque ad coelum muris et testudine non

esset occupandus, sed patens, liber et apertus maneret. Et ita

aedificantes deduxerunt quidem testudinem per circuitum a rotunditate

muri, sed non consummaverunt, quia aperturam ut dixi, magnam

dereliquerunt, cujus oram sectis et politis lapidibus per gyrum

clauserunt. Dum autem aedificantes ad pavimentandam ipsam ecclesiam

marmoreis tabulis procederent, et locum, ubi steterunt pedes Christi

ascendentis, cooperire vellent, mox ipsi lapides loco applicati

resiliebant in ora aedificantium, et hoc totiens, quotiens locum illum

(#149 A#) conabantur operire. Hinc ecclesiae erat quondam annexum

grande monachorum monasterium, Ordinis nigri, habentes Abbatem

infulatum, et ante multa tempora habitaverunt in loco illo sancti et

devoti viri, ad quorum instigationem et petitionem sanctus Jeronymus

conscripsit vitas patrum; ut habetur in prologo ejusdem libri. In illis

aureis temporibus tot lampades in illa ecclesia ardebant, quae per

fideles ibi nutriebantur, quod totum clivum montis Oliveti

illustrabant, et anteriorem partem[TR272] civitatis Jerusalem fulgores

eorum illuminabant ultra vallem Josaphat radiantes. E regione vero erat

et est hodie templum Salomonis, in quo etiam tot lumina ardebant et

lampades, quod partem anteriorem montis Oliveti illuminabant. Ex illis

autem duabus ecclesiis luminibus refulgentibus illustrabatur vallis

Josaphat tota, et mons templi ab ecclesia montis Oliveti, et mons

Oliveti ab ecclesia montis templi. Insuper haec ecclesia quondam tali

decorabatur prodigio, sicut didici ex peregrinali antiquissimo cujusdam

sancti, qui interfuit et vidit. Mos erat antiquorum Christianorum, quod

in die ascensionis Domini, post Missarum solemnia omnis populus de

Jerusalem exibat, in montem Oliveti, et ibi orationibus insistebat,

exspectantes horam meridiei, qua Dominus Jesus in coelum assumtus fuit.

Qua adveniente validissima procella flaminis repente de coelo irruit,

et per aperturam tecti ecclesiae se toto impetu infudit, adeo, ut mons

totus concuteretur, et omnes, qui aderant, in terram corruerent,

quousque illa delectabilis et terribilis procella evanesceret. Hoc

singulis annis contigit in die ascensionis Domini.

Porro capta terra sancta per Sarracenos profanaverunt ecclesiam illam

sanctam, et ex ea fecerunt muscheam. Sed quia Christiani peregrini

illam ecclesiam non obstantibus prohibitionibus adibant et furtive

noctibus intrabant ad deosculandum salvatoris vestigia, ideo nec sibi

nec nobis eam dimiserunt et eam a parte orientali dissipaverunt,

tollentes a parietibus omnem tabulaturam marmoream, et a pavimento, et

columnas pretiosas deportaverunt. Capellam tamen loci vestigiorum

Christi, et saxum vestigia sacra continens dereliquerunt intacta, quia

et ipsi sacra vestigia venerantur. In ipso enim saxo vestigia amborum

pedum Domini Jesu apparent, clarius tamen vestigium pedis dextri. Et

haec vestigia tam Christiani quam Sarraceni deosculantur. Tamen quidam

peregrinus jucunda pietate motus habens secum flasconem cum vino

dulcissimo effudit illud in vestigiorum concavitatem, et deosculatus

elambebant, et quotiens[TR273] evacuatum fuit, totiens reimplebat. In

parte aquilonari ecclesiae est supra in pariete foramen, quod homo

longus vix potest contingere erecto brachio; ad hoc foramen levant se

peregrini, et imponunt manum, dicentes, ibi in muro esse de vero

lapide, super quem Christus stetit, quando in coelum ascendit. Unde

autem habeant hanc opinionem nescio. In orientali parte fuit lapis

magnus, super quem Dominus sedit, quando (#B#) incredulitatem eorum

exprobravit et duritiem cordis, ut habetur Matthaei ult. Nunc vero

eadem pars orientalis est paene destructa, et intra eam sunt domicilia

rusticorum, et stabula hircorum, quia villula ab oriente adhaeret

ecclesiae, quae dicitur in eorum lingua . . . . . Est tamen murus per

medium ecclesiae deductus, qui dividit orientalem partem a rusticis

occupatam ab occidentali, in qua est capella ascensionis Domini. Haec

ecclesia e regione stat, ut dixi, templi Domini multo altior templo,

quamvis et ipsum in monte stet, et a longe videtur; ut supra fol. 90 B.

Et est ad orientem directe templi Domini, quod nominant Salomonis, ita,

quod aequinoctiali tempore videtur sol oriens quasi de ecclesia prodire

et ascendere, sicut ego saepe consideravi, nec amplius mirabar, quod

ecclesia cantat de ascensione Domini: Psallite Domino, qui ascendit

super coelos coelorum ad orientem. De his venit plus dicendum fol. 171.

B. De civitate Jerusalem usque ad locum ascensionis per viam, qua nos

ascendimus, sunt tria bona milliaria italica.

Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Primum · 第 35 / 44 段