Ad hanc portam fuit Dominus deductus honorifice a monte in templum cum

palmis et ramis virentibus, et intravit cum laude et gloria tali, sicut

legitur 1 Maccab. 13. Simonem ingressum fuisse, et sicut habetur 2

Maccab. 10. de thyrsis et ramis viridis et palmis. Sarraceni non sinunt

nos ad hanc (#B#) portam accedere, et nequaquam permissi fuimus ibi

ire, quia ante eam sunt Sarracenorum sepulturae, super quas Christianos

non sinunt ambulare. Genua tamen contra eam fleximus, et adorato Domino

indulgentias (††) plenariae remissionis accepimus. Data est enim

hujusmodi indulgentia omnibus contra hanc portam e regione

respicientibus et adorantibus, totiens quotiens id fecerint. Creditur

enim, quod reliquiae illorum murorum, qui hodie ibi stant, sint adhuc

de vera porta aurea, per quam Dominus intravit asino sedens, quia

Titus, dissipans Jerusalem, reliquit quasdam turres pro fortalitiis et

custodiis, de quibus turris portae aureae una fuit, cum vectibus

relicta. Unde vectes ejus hodie sunt cupreis laminis deauratis tectae.

De quibus laminis et clavis occulte accipiunt Sarraceni petias et

particulas et Christianis vendunt, quia multi Christiani valde laborant

ad habendum aliquid de illa porta, et saepe mortis periculis se

exponunt noctibus accedentes et de ea vellentes particulas. Quidam

pecuniis non parcunt, sed Sarrecenum aliquem disponunt pro pretio, qui

de ea discerpat, et eis tribuat cuprum vel lignum pro auro et argento.

Causa autem, quare reliquiae illius portae ita carae sunt, est, quia

dicitur (an superstitiosum sit, ignoro), quicumque aliquid de illa

porta secum portat, quod apoplexia et morbus caducus et pestilentia eum

non potest invadere. Iuxta hanc portam quondam, dum Christiani

Jersualem habebant, fiebat magnum[TR252] festum in die palmarum. Nam in

vigilia vel sabbatho palmarum clerus omnis in Bethaniam exibat, et

vigilias per noctem celebrabant in ecclesia sancti Lazari, et

crepusculo cum processione ascenderunt de Bethania in Bethphage, et ibi

aliquem de magnis episcopis posuerunt super asinum, inductum

sacerdotalibus vestibus, et contra civitatem sanctam processerunt. Eis

autem descendentibus de monte Oliveti reliqui clerici et religiosi cum

universa plebe de civitate eis obviam cum ramis palmarum processerunt,

et modo evangelico de olivis ramos caedebant et projiciebant in viam,

et vestimenta sua in via prosternebant clamantes: Osanna, etc. Et cum

de valle sursum contra portam ascenderunt, portas ipsas claudebant, et

juvenes supra turrim stabant, cantantes: Gloria, Laus et

caetera.[TR253] Et finito hymno deducebant episcopum cum magno jubilo

in templum. Post perditionem vero civitatis sanctae et Latinorum

expulsionem continuaverunt Armenii cum eorum episcopo hanc festivitatem

multis annis, quousque diabolo instigante ibi suos damnatos mortuos

sepelire coeperunt, et ex tunc portam obturaverunt. Nunc vero ita diem

palmarum festinant: ipso die post Officium divinum et cibi sumtionem

exeunt fratres montis Syon in Bethaniam, et cum processione et cantu

ascendunt in Bethpage, (#142 A#) ibique aliquem fratrem sacris indutum

ponunt super asinum, et cum laudibus ipsum comitantur contra civitatem.

In[TR254] descensu autem montis Oliveti accurrunt eis caeteri

Christiani orientales cum ramis palmarum et olivarum et cum

prosternatione vestimentorum, et deducunt eum usque in torrentem

Cedron, et ibi finitur processio, non enim audent sic cum laudibus

contra civitatem ascendere, ne Sarraceni cum lapidibus processionem

confundant. Et satis mirum est, quod tantum committunt; nam ante centum

vel quinquaginta annos non permisissent, nec ante XX annos in tanta

libertate erant Christiani, sicut nunc sunt. Deus pro sua laude

adaugeat, ne in finem claudantur ora canentium se in tam sanctissimis

locis.

De loco, ubi Saulus servavit vestimenta

lapidantium sanctum Stephanum.

Expediti circa portam auream venimus descendendo per praeceps via

aspera et lapidosa ad locum quendam, ubi stat petra, quae est in

summitate plana. Super hanc petram posuerunt vestimenta sua carnifices

illi, qui sanctum protomartyrem Stephanum lapidare volebant, ut

expeditius jactare possent, et fortius ictibus Sanctum perimere. Et

Saulus adolescens huic aderat spectaculo, et zelo pro Judaismo accensus

omnium vestimenta custodiebat, ut sine sollicitudine lapidarent,

quatenus sic omnium magis juvaret. Sedebat autem Saulus supra

vestimenta et petram fremens in Stephanum et blasphemans Christum. Hunc

ergo locum deosculati sumus, et indulgentias recepimus (†).

De loco, ubi S. Stephanus fuit lapidatus.

Paululum ab illa petra descendimus contra torrentem Cedron, et ad locum

venimus, in quo Stephanus fuit lapidatus, ubi prositis genubus pro

lapidantibus orabat, et cum gaudio suscepit lapides. Igitur canitur de

eo: Lapides torrentis illi dulces fuerunt. Quantum autem oratio

Stephani[TR255] valuerit, dicit Augustinus: si Stephanus non orasset,

ecclesia Paulum non haberet. In hoc ergo loco ipsos lapides deosculati

sumus, et indulgentias suscepimus (†). Siquidem locus ille repletus est

lapidibus limpidissimis torrentis. In illoc loco quondam stetit

ecclesia venerabilis, cujus tamen vix comprehendi possunt

vestigia.[TR256] Ad sinistram enim adhuc remanserunt aliqui muri. Locus

ille valde sanctus est, quia ibi mortem, quam Salvator pro omnibus pati

dignatus est, ipse Stephanus primus in hoc loco reddidit Salvatori.

De valle Josaphat, et de torrente Cedron.

Ab hoc loco consequenter descendimus in vallem Josaphat, usque in

torrentem Cedron. Haec vallis alio nomine dicitur Cela, secundum

Hieronymum, et torrens Cedron dicitur Chrinarus. Dicitur autem vallis

Josaphat eo, quod rex Josaphat solemne sepulchrum (#B#) in ea sibi

excidi fecerat, de quo dicetur fol. 176 A. Infimum illius vallis

dicitur torrens Cedron, qui quidem torrens aestivo tempore siccus et

torridus est, sed hiemali tempore ex revolutione nivium fluit aquis.

Dicitur etiam, quod aliquando super torrentem illum fuerint cedri

plantati, a quibus dictus sit torrens Cedron et cedrorum. Haec vallis

et torrens venit a parte aquilonari et contra austrum descendit,

dividens montem civitatis et templi et montem Syon et Gion, a monte

Oliveti et a monte offensionis, et continuatur cum valle Siloe et cum

valle Hermon, quae contra orientem flectitur, et usque ad Sodomam

extenditur. Unde torrens Cedron, quando aquas habet, decurrunt aquae

ejus usque in mare mortuum per longum spatium gyrans in curvitate

vallis. Nonnulli[TR257] tamen volunt dicere, quod torrens Cedron

habuerit olim continuas aquas fluentes, et adhuc habeat sub terra

meatum suum, quia vallis illa per consequentes devastationes civitatis

sanctae fuit ruinis injectis repleta in imo, et sub illis ruinis dicunt

decursum torrentis sempiternum esse. Quod ego non credo esse verum,

quia per vallem illam descendi usque in Sodomam, longe a Jerusalem per

profundissimos torrentes, ubi nullae ruinae sunt injectae, et tamen non

guttam aquae semper fluentis potui considerare, sed solum siccum

torrentem, per quem suo tempore est aquarum decursus ad horam, nec sit

dubium alicui, si torrens ille habuisset antiquitus aquas semper ex

fonte manantes, hoc sacra Scriptura nequaquam tacuisset. Et si adhuc

sub terra esset sempiternus ejus fluxus, Jerosolymitae adjutorio omnium

orientalium foderent usque ad ripam, quia aquae vivae pretiosae sunt in

Jerusalem, et indigent eis, et dudum ars inventa fuisset, quod aquae

sursum in civitatem directae fuissent, sicut aquae fontis Siloe, quas

dicit Nicol. de Lyra in civitatem sursum quondam cursum habuisse; de

quo tamen multum miror, cum fons ille sit profundus sub monte Syon.

De illis iam dictis vallibus, et de torrente et fonte Siloe, et de

montibus paullo ante nominatis in sequentibus saepe mentio fit. Ideo

volui modicum praemittere pro faciliori intellectu sequentium. Igitur

cum ad ima vallis venissemus, transivimus torrentem per ipsum lapideum

pontem, qui arcuoso opere est factus, et ad radices montis Oliveti

venimus, et paululum ascendentes de torrente ad fontem draconis

venimus, de quo habetur Nehemiae 2. Ibi contuli cum dominis militibus

de diligentia Nehemiae, quomodo de captivitate de terra longinqua in

Jerusalem venit, et gyrans nocte civitatem vidit ruinas ejus, stetitque

juxta puteum illum, et deliberavit, quomodo muros Jerusalem dejectos et

turres collisos et portas dissipatas et domos desolatas et templum

combustum reaedificare posset cum licentia Artaxerxis regis. In quo

facto segnities principum nostrorum reprehenditur, qui nullam curam

habent pro recuperatione (#143 A#) civitatis sanctae, ac si non esset

necessaria. Quare autem cisterna illa dicatur fons draconis, non memini

me legisse; puto tamen, quod aquas olim habuerit ex aliqua origine

fluente, a qua per dracones vel gurgites sint aquae in cisternam hanc

inductae. Sic enim regio Draconitidis dicta est ab eo, quia nullas

aquas habet nisi per dracones et per subterraneos meatus inductas.

De ecclesia sepulchri beatissimae Mariae Virginis

in valle Josaphat.

Adscendimus consequenter et ad latus sinistrum declinavimus ad

ecclesiam sepulchri beatissimae Mariae Virginis, quae profunde in

terrae visceribus petris et rupibus est incisa. Dicunt tamen aliqui,

quod in exordio suae aedificationis non fuerit sub terra, sed supra; et

quod per inundationes aquarum de monte Oliveti secum ducentium sit

cooperta et propter vallis repletionem. Porro, supra ingressum est

quoddam aedificium in modum capellae factum, et ante ostium est atrium

quadris marmoreis aedificatum. In hoc antrum descendimus et contra

introitum ecclesiae properavimus, cumque ad ostium ecclesiae venissemus

clausum invenimus, nec custodem ecclesiae praesentem. Dicebant tamen

nobis Sarraceni prae foribus sedentes, quod in continenti esset

adfuturus. Est enim sacrae illius ecclesiae aedituus homo sarracenus,

qui a suo patre custodiam illius ecclesiae haereditavit, cui hoc, quod

subjectum est, accidit: Sarracenus ille, scilicet pater illius, qui

hodie est aedituus, nescio quo servitio promeruit, quod Soldanus hanc

ecclesiam sibi pro munere donavit, ut sibi inde quaestum a peregrinis

conquireret. Accepta ergo ecclesia videns, quod Christiani eam cum

magno furore visitarent, adgravavit pretium, quod intrantes sibi

solvere solebant, in tantum, quod de persona non minus quam II ducatos

pro ingressu habere volebat. Propter quod gravamen peregrini

resignaverunt visitationem ejus, et nemo amplius intravit, et locus

quasi in oblivionem venit. Quadam autem nocte apparuit in somnis beata

Maria Virgo illi Sarraceno avaro, durissimeque eum arguit, dicens:

mente et sensu perdite inimice Dei, et legis praevaricator,

impedimentum honoris mei, qua temeritate praesumsisti claudere fores

meas servitoribus meis peregrinis? Surge igitur velox, et omnibus

peregrinis gratis et sine gravamine patefacito ostium sepulchri mei.

Sin autem, corpus tuum vermibus scaturiet, et domus tua citius

destruetur. Et his dictis disparuit. Sarracenus autem plenus timore

evigilavit, et tremebundus surrexit, et omnia, quae sibi dicta fuerant,

familiae suae revelavit, prohibens, ne de caetero aliquem Christianum

repellerent ab ecclesia ingressu, sed omnibus gratis aperirent et hoc

posteris suis post eum fieri mandarent (#B#). Et ita factum est usque

in hunc diem. Stantibus ergo nobis ante fores ecclesiae venit

Sarracenus, vir grandaevus, filius supradicti, cui beata Virgo

apparuerat, et ostium reseravit, intrareque permisit, et ad quemlibet

in suo idiomate dixit: vade, et Deum adora, et virginem Mariam lauda.

Ingressi autem ostium descendimus per gradus marmoreos quinquaginta

duos in profundum, et cantor in descensu inchoavit alta voce hymnum: O

gloriosa domina etc.

Quem nos prosecuti cum magno gaudio cantavimus, et in ecclesiae medio

ad sepulchrum beatissimae Virginis venimus, quod ingressi unus post

alium tumbam sacram devotissime deosculati sumus, et cum gratiarum

actione indulgentiam (††) plenariae remissionis accepimus, et post

hymnum: O gloriosa etc.: Salve regina cantavimus cum aliis etc. Valde

jocundi in hoc sacro loco fuimus, et cum jubilo cantavimus. Numquam

audivi tam suavem et bonam resonantiam in aliqua ecclesia, sicut in

illa et in specu inventionis crucis sanctae, ut dixi supra fol. 117. A.

Aliquando solus in hac[TR258] ecclesia fui per horam, vel duas, et ut

mihi placuit oravi et cantavi, nec potest vox cantantis superius

audiri. Notavi hoc aliquoties, quia aliquoties in illa ecclesia fui,

quod semper peregrini laetiores et jocundiores sunt in hac ecclesia,

quam in aliis locis. Et merito. Ex hoc enim loco gloriosa Virgo coelos

ascendit, et ineffabiliter sublimata cum Christo regnat in aeternum.

Regina mundi, inquit Jeronymus, in hoc loco de praesenti saeculo nequam

eripitur, ideo gaudete, quia secura de sua immarcessibili gloria hinc

ad coeli venit palatium, quam idcirco de praesenti saeculo transtulit,

ut pro peccatis nostris fiducialiter intercedat. Nulli etiam dubium,

quin in hora assumptionis beatissimae Virginis omnem coelestem

Jerusalem exultasse ineffabili laetitia, et cum omni gratulatione

jubilasse. Creditur enim, quod Salvator per se totus festinans huc cum

universa coelestis regni militia venit, et anima corpori reunita eam

resuscitavit, et cum gaudio secum in throno collocavit. Nec credendum

est, quod casu beatissima Virgo Maria elegerit suam sepulturam in valle

Josaphat, sed hac ratione, ut peccator metuens astare in hac valle

futuro tremendo judicio, nunc ipsam vallem praeocupet, et matrem nunc

imploret, in obsequium ejus se exhibeat, et revocari in hanc vallem non

timeat, si favorem matris judicis obtinebit. Dereliquit autem beata

Virgo pro nostra consolatione in sepulchro sudarium et vestes, quae per

Juvenalem, patriarcham Jerosolymitanum ad instantiam imperatricis

Constantinopolim translatae sunt.

Descriptio ecclesiae et sepulchri beatae Virginis

in valle Josaphat.

Ecclesia beatae Virginis in valle Josaphat dicitur ecclesia

assumtionis, et juxta eam erat quondam monasterium monachorum, Ordinis

sancti Benedicti, et Abbas infulatus, cujus tamen monasterii nec

vestigia cernuntur jam, sed horti olivarum et ficorum sunt per gyrum.

Ipsa vero ecclesia, ut dixi, est subterranea nunc, quamvis olim non

fuerit, ut patet intuenti parietes, (#144 A#) in quibus adhuc fenestrae

sunt, sed sine lumine, quia pluviarum inundatio secum terram de monte

trahens eam operuit, nec habet lumen, nisi in ejus orientali parte est

apertura facta versus coelum, et per hoc foramen parum de lumine

intrat, et solum unum ecclesiae[TR259] angulum illustrat. Hoc foramen

est superius muro et margine circumdatum, ad si esset cisterna. Haec

ecclesia, secundum Hieronymum in sermone de assumtione, est fabricata

miro lapide tabulata, sed a parte aquilonari sepulchri non est marmore

vestita, sed nuda ibi patet petra, de qua fuit monumentum excisum, et

est alta testudinata, plura habens altaria. Sepulchrum vero Virginis

stat in medio, et est domuncula, sicut monumentum Domini, et est

magnifice decoratum, et lampadibus illustratum, plus quam dominicum

sepulchrum. Habet autem duo ostiola: unum venit ab occidente e regione

tumbae sacrae, quae in orientali parte stat, caput habens ad meridiem,

et pedes ad aquilonem. Aliud ostiolum est ab aquilone, et per unum est

ingressus, per aliud egressus, quod non est in sepulchro Domini. In

ipso sepulchro leguntur etiam Missae, sicut in Domini monumento, et ego

ipse plures in eo celebravi, et est locus celebrandi omnium

Christianorum, cujuscumque ritus sint, nec est alicui appropriatus

locus ille. Caetera vero altaria illius ecclesiae sunt ritibus aptata.

Nam altare sepulchro proximum est Armenorum. Secundum sub umbrosa

testudine est Georgicorum. Tertium sub fenestra in choro contra

orientem est Graecorum. Quartum ad aquilonem in angulo est Latinorum.

Quintum juxta primum gradum ascensionis est Indianorum. Et ibi est

pretiosum sepulchrum de candido et polito marmore, in quo est sepulta

venerabilis Begina Milecendis, quae hanc ecclesiam aedificavit. Ab

utroque autem latere graduum sunt sepulchra ornata, et nonnulli dicunt,

quod in uno sancta Anna, mater beatae Virginis, sit sepulta; in altero

vero Joachim, pater ejus. In ipsa ecclesia est una profunda cisterna,

habens frigidas et claras aquas, et illi, qui dicunt, quod torrens

Cedron sub terra decursum suum habeat, dicunt, aquas illas esse de

torrente de subtus fluente; et in hujus signum, quando quis solus est

in ecclesia illa, et aurem super os cisternae tenet, audit, ut sibi

videtur, sonitum decurrentium aquarum sub terra. Alii dicunt, quod fons

ille aquas habeat de Paradiso fluentes in honorem beatae Virginis et

nostram consolationem. Non possunt utique esse aquae pluviales, cum

nimis profunda in terrae visceribus sit cisterna illa. Et tantum de

illo. Vide, si placet, plura de hoc sub die assumtionis.

Sanctus Thomas apostolus ibi recepit cingulum a beata Virgine.

Laudibus finitis in illa sancta ecclesia reascendimus, et sponte

Sarraceno, aedituo ecclesiae, aliquos denarios dedimus, ut eo libentius

(#B#) Christianos catholicos peregrinos intromitteret, et egressi

coemeterium convertimus nos ad montem Oliveti, clivum ejus ascendentes.

Et cum parum ascendissemus, ad locum venimus, ubi dicitur stetisse

sanctus Thomas apostolus, in hora assumtionis beatae Virginis, et

audiens concentum coelestium turmarum suspexit, et vidit matrem Domini

cum corpore et anima coelestia regna petere, quae eidem projecit

cingulum suum, in fidei suae soliditatem, quod cum ineffabili gaudio

recepit, idque coapostolis demonstravit, certificans eos de assumtione

in corpore et anima. Sicut enim hic apostolus meruit Christi vulnera

tangere, ut cognosceret, Christum vere resurrexisse, sic meruit

cingulum Virginis gloriosae accipere, ut eam cognosceret corpore et

anima assumtam fuisse. Et sicut tactu vulnerum gloriosi Christi

solidavit in nobis resurrectionis fidem, sic in hoc facto solidavit in

nobis devotionem assumtionis Mariae. In hoc ergo loco orationes

signatas legimus, et terram deosculantes indulgentias recepimus. (†).

De loco orationis Christi in monte Oliveti et

agoniae, et peregrinorum devotio in illo loco.

Consequenter progressi paululum in clivo montis sancti inter macerias

hortorum venimus ad os cujusdam speluncae et cavernae petrarum patens,

et ingressi spatiosum et pulchrum specum invenimus, non quidem arte et

manu factum per rupis incisionem, sed a creatione ab initio formatum et

dispositum, ut esset locus orationi, meditationi et contemplationi,

aptissimus, et solitudinem desideranti congruus. Hunc specum Dominus

Jesus frequenter noctibus intrabat, exiens de civitate, et ibi in

oratione vigilias sanctissimas continuabat. Ad hunc specum venit

Nicodemus nocte ad Dominum Jesum, et dialogum altissimae theologiae ibi

conficiebat, quem S. Johannes Evangelista conscripsit Joh. III. Hic est

locus, quem sciebat Iudas, quia frequenter cum discipulis in eum exivit

Dominus, ut dicitur Joh. XVIII. In nocte ergo post ultimam coenam

egressus Jesus de civitate trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, et

in horto specus, in quem introgressus positis in terram genibus oravit

procumbens, seque prosternens lacrimabili voce dicens: Abba, pater,

omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me; sed non quod

ego volo, sed quod tu. Et trina vice hac oratione dicta factus in

agonia prolixius orabat, et prae moerore, tristitia et timore sanguinem

sudavit, cui angelus apparens animabat et confortabat. O Domini et

fratres mei peregrini, quid faciemus hic? Quomodo exhibebimus nos in

hoc sancto et terribili loco Redemtori nostro? Quibus quaeso gestibus,

quibus motibus aut moribus orabimus? Certe, non aliis, nisi quibus ipse

loci hujus sanctificator patri se coelesti in eo exhibuit. Studiose

enim Evangelia legenti patet, quod in hac trina oratione Christus

tribus differentiis gestuum usus est. Primo enim procidit in faciem

toto (#145 A#) corpore se prosternens, secundum Matthaeum. 2) Procidit

super terram procumbens super cubitos, secundum Marcum 3): Positis

genubus prolixius orabat, secundum Lucam, et 4) stabat, reiterans illam

dulcissimam orationem, quando elevatis in coelum oculis dixit: Pater

venit hora, clarifica filium tuum, Joh. 17., quam quidam dicunt esse

factam in horto[TR260] coram omnibus discipulis in fine. Istis ergo

modis peregrini usi in hoc sanctissimo loco diutius orabant, et

abundantius flebant; miro enim modo locus ille concitativus est ad

devotionis lacrymas, videtur enim de facto ex eo respirare quaedam

inusitata dulcedo, quae percepta mox omnia quodammodo liquescit et cor

emollescit. Nec mirum. Constat enim ibi esse effusum odoriferum

balsamum suavissimi sanguinei sudoris, quo reviviscent mortui. Dicit

enim Albertus fr. n., quod sanguis ille per vestes erumpens in terram

cucurrit, ut etiam cineribus mortuorum infundatur ad potentiam

resurrectionis. Dictis ergo orationibus praescriptis locum, in quo

Dominus Jesus genua flexerat, deosculati sumus, et prominentem rupem de

pariete cavernae, in quo angelus consolans Dominum creditur stetisse,

etiam osculis venerati sumus, et indulgentias plenariae remissionis

accepimus (††).

Spelunca illa est circularis ab intra, et satis magna, in qua sunt

aliae cavernae a parte sinistra, satis profundae, in quibus aliquando

discipuli, Christo orante, quiescebant, non tantum in nocte ultima cum

eo intus erant, sed quantus est jactus lapidis, ab eo semoti erant. In

capite speluncae exit de pariete petrae rupes durissima, in qua angelus

stans Christo apparuit. Sub rupe altare est, in quo interdum Missae

celebrantur. Olim erant parietes cavernae depicti, sicut hodie

diligenter inspicienti apparet. Pavimentum quondam continebat vestigia

genuum Domini Jesu durissimae petrae impressa miraculose, quae tamen

amplius non videntur propter peregrinorum abrasionem, qui de locis

sanctis abscindunt particulas. A pavimento usque ad superpendentem

petram est altitudo cubitus cum dimidio. Lumen habet sufficiens specus

ille, quod imittitur per os ejus, per quod est introitus, et per

quandam petrae scissuram magnam in parte sinistra per superpendentem

petram.

De loco, in quo Dominus incepit tristis et

moestis esse, dicens: tristis est anima mea, et

in quo discipuli tres dormierunt.

Ordine illo ducuntur peregrini per loca passionis Christi, ut Domino

obviam veniant, et e regione contra obviantem procedant. Si enim

ductores ducerent nos per vias Christi eo ordine, quo ipse Dominus

ductus fuit, facile esset describere, et ad intellectum dare

dispositionem sanctorum. Sed quia modo contrario processio fit,

difficilis est traditu. Procedamus ergo obviam Salvatori nostro. Igitur

de praefata spelunca ascendimus, et ad latus clivi montis Oliveti ab ea

discessimus in spatio, quantus est jactus lapidis; (#B#) ad tantum

videlicet spatium Christus Jesus avulsus fuit a discipulis, dum ad

praefatum locum processit, ut habetur Luc. XXII. In hoc loco stetit

Dominus Jesus cum tribus discipulis, et coepit tristari, pavere,

moestus esse et taedere, dicens: tristis est anima mea usque ad mortem.

Vigilate mecum, donec vadam ad orationem. Et progressus pusillum venit

in specum. Discipuli autem tres dormire coeperunt. In hoc loco in

terram procidimus, et vestigia sanctissima deosculati sumus Domini

Jesu. Sedimus etiam ad locum dormitionis discipulorum pro devotione.

Est enim in loco rupium elevatio a terra paululum, quibus homo sedens

in terra potest et dorso et brachio inniti, et quiescere. In hoc ergo

loco diximus signatas orationes, et plenariae remissionis indulgentias

accepimus, (††) et salutaribus instructi sumus exemplis. Nec enim

orationes multum efficaces sunt, nec indulgentiae multum valent, imo

labor totius peregrinationis inanis est, nisi quis in locis istis

sanctissimis exempla vitae suae emmendandae contemplatus fuerit et

acceperit.

Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Primum · 第 34 / 44 段