Deinde progressi in descensu venimus ad locum Veronicae, quae dicitur

fuisse mulier illa sanguine fluens XII annis, et ad tactum fimbriae

vestimenti occultum fuit curata, quam Dominus filiam vocavit, fidem

ejus plurimum commendans, ut habetur Matth. 9. Hanc quidam dicunt

fuisse Martham. Sed Eusebius Lib. VII. Eccles. Histor. dicit, eam

Veronicam fuisse, quae curata a Domino sequebatur eum, et erat matrona

sanctitate et pudicitia insignis. Haec audiens tumultum populi

praetereuntis domum ejus cum crucifigendis, exilivit de domo et cum

lamento occurrit Domino Jesu cruce gravato, vidensque vultum ejus sputo

et sanguine repletum, sudarium extraxit, et faciem salvatoris tersit;

mansit autem figura faciei in sudario, ac si fuisset ei impicta, quod

mulier illa penes se retinuit, et miram consolationem in eo habuit, et

multis signis et virtutibus facies illa claruit, et celebris facta

fuit. Haec mulier cum sudario a Tiberio Caesare per Volusianum militem

e Hierosolyma Romam accersitur. Detinebatur enim Caesar magno

infirmitatis morbo, qui, quamprimum mulierem sanctam suscepisset, et

imaginem contigisset, curatus est. Quo curato postea usque ad mortem

ibi moribus et sanctitate in pretio habita cum apostolis Petro et Paulo

atque Clemente ecclesiam Dei constituens perseveravit. Ipsa autem imago

panniculo impressa, Clementi Pontifici et successoribus ab eadem ex

testamento derelicta, nunc usque Romae in beati Petri templo a Christi

fidelibus maxima cum religione invisitur. Sacrum autem sudarium nomen

mulieris retinuit usque in hodiernum diem, et dicitur Veronica (#B#).

Hanc Veronicam vidi Romae in die ascensionis Domini anno 1476.

De hoc multi per tempora exquisitis celebravere laudibus, inter quas

illa singularis habetur, et communiter dicitur, quae sic incipit:

Salve sancta facies nostri Redemtoris,

In qua nitet species divini splendoris,

Impressa panniculo nivei candoris,

Dataque Veronicae ob signum amoris.

Igitur domum istam sanctae Veronicae jocunde contemplabamur,

cogitantes, quomodo tota romana ecclesia acquisivit per illius domus

hospitam decorem et gloriam accipiendo ab ea faciem Salvatoris, et

fideles de universo mundo Romam currunt, ut faciem hanc desiderabilem

videant, quam dum Christianus cernit, a fletu se cohibere non valet.

Stetimus ergo ante domum, et ostium deosculati sumus, et indulgentias

recepimus (†). Porro post peregrinorum recessum a Jerusalem nos, qui

mansimus, in ipsam domum intromissi fuimus per Sarracenum, qui eam

inhabitat.

Domus Dodrucis, divitis illius epulonis, qui purpura indutus etc.

Consequenter descendimus per vicum, et ad domum vetustam sed pulchram

venimus, quae dicitur fuisse divitis epulonis domus, qui proprio nomine

Dodrux dicebatur, quod tamen Dominus in Evangelio exprimere noluit,

sicut nomen pauperis expressit, propter causam, quam ponit Gregorius in

oratione ejus de parabola. Hic Dodrux, abundans et deliciosus, infirmo

ac mendico Lazaro micas mensae suae negavit quae cadebant de mensa.

Hanc domum propter merita pauperis illius honoravimus, et indulgentias

recepimus (†). Insuper peregrini omnes tam divites quam pauperes

exempla emendationis vitae ibi accepimus, divites in divite voluptuoso,

et in infirmo sepulto continentiam et misericordiam didicerunt;

pauperes vero in Lazaro paupere, ulceribus pleno, et in sinum Abrahae

deportato, spem et patientiam. De his duobus, divite et paupere,

habetur Lucae XVI.

De bivio, in quo angariaverunt Simonem, ut

tolleret crucem post Jesum, quod et fecit.

Processimus et consequenter in locum venimus, ubi duae viae se

intersecant, et crucem faciunt, ita, quod stans in medio potest

procedere ad quamcumque plagam. Christus autem in hoc bivio existens

cum cruce debilitatus fuit, et eam remisit ad paululum respirandum.

Pessimi autem Judaei festinabant multum, propter causam praedictam in

articulo de tabernis; et dum ibi staret, supervenit Simon Cyrenaeus,

qui fuerat gentilis et factus proselytus, Christi occultus discipulus.

Hunc angariaverunt, cogentes eum tollere crucem post Christum, ut

dicitur Luc. XXIII. Invitissime autem tulit crucem magistri sui, quia

mysterium adhuc ignoravit et salutem. Accurrimus ergo ad locum illum,

et Christo compassi pariter et congavisi. Compassi quidem, quia non

erat ei adjutor aliquis, nisi hic Simon, qui coactus adjuvit eum

portare crucem. Congavisi autem, quia jam non unus rusticellus veniens

de proxima villa adest portare crucem Jesu, sed multi barones, nobiles

et honorati, de castris et civitatibus longinquis nunc hic assunt,

(#138 A#) qui de transmarinis partibus advenerunt voluntarie, portantes

crucem Domini sui libentissime. In hoc ergo loco nos prostravimus, et

orationibus signatis dictis indulgentias plenarias recepimus (††). In

hoc loco quondam stabat ecclesia, quae nunc est tota destructa.

De loco, in quo Christus flentibus mulieribus

dixit: filiae Jerusalem etc.

Ulterius cum processissemus per viam Domini durissimam, et iter

laboriosissimum, quod cruce passus transivit, venimus ad locum, ubi

Dominus crucem bajulans audiens et videns lamentabilem ululatum

mulierum sequentium se praetermissa furentis populi turba ad amantes et

plangentes se foeminas oculos et ora convertit, dicens: filiae

Jerusalem, nolite flere super me etc., ut habetur Luc. 23. In hoc loco

sacro in terram prostrati singultibus et fletibus vestigia Salvatoris

nostri deosculati sumus, et indulgentias recepimus (†). Ibi etiam

quondam stetit ecclesia, cujus tamen nunc nulla apparent vestigia.

De loco, in quo beata Virgo perterrita paene exanimis effecta.

Transeuntes consequenter per sanctam et flebilem viam, non absque

copiosis lacrymis devotorum peregrinorum ad locum venimus, ubi ad

dextram viae partem est altitudo quaedam, in qua stetit moestissima

virgo Maria toto mane, quo filius suus in praetorio apud judicem fuit,

ut videret, quo duceretur, et sequi posset. Cum autem vidisset filium

inter duos latrones procedentem cum gravissima cruce, coronam spineam

habentem in capite, et vultum livorosum sanguine et sputis

dehonestatum, turbis armatorum circumseptum, mox exterrita corruit, et

syncopizavit. In hoc loco geminato moerore perturbati stetimus, et post

orationes consuetas in terram prostrati locum et humum sanctam

deosculati sumus; indulgentias (††) plenas ibi habuimus. Hoc in loco

quondam solemnis stetit ecclesia, quae dicebatur ad sanctam Mariam de

Spasmo, ex quo ibi spasmatizavit. Hanc ecclesiam Sarraceni

destruxerunt, relinquentes muros eos stare, qui erant fortes de quadris

magnis, ut Sarrecenus sibi super eos muros habitationem erigeret, quia

in delectabili loco est et alto. Nam a loco Calvariae usque ad domum

divitis epulonis est descensus, et a loco, ubi Simon angariatus tulit

crucem post Jesum, est adscensus usque ad locum hunc, in quo muri

ecclesiae sine aedificiis stant. Hoc enim insigne de loco refertur,

quod, cum multi Sarraceni super veteres muros illos attentaverint sibi

domos construere, numquam aliquis potuit structuram consummare, sed

post labores et sumtus subito constructa corruere, et hoc totiens

contigit, quod nemo in loco hoc attentat quidquam erigere, sed

dimittunt murorum ruinas vacuas stare. Dicunt etiam, quod nec lapides

possunt inde auferri, in signum sanctitatis loci et futurae ecclesiae

ibi aedificandae.

(#B#) De loco, ubi Dominus Jesus ad mortem fuit

sententionatus, qui dicitur Gabatha vel

Lychostratos.

Inde progressi in vicum venimus, ad locum, ubi tempore passionis

Christi erat locus judicii, dictus hebraice Gabata, et graece

Lychostratos, latine vero collis moeroris, quia erat altitudo multae

moestitiae illis, contra quos sententia ferebatur. De hoc loco habetur

Joh. 19. Stat autem in loco illo arcus altus, de quadratis lapidibus,

flexus de una parte vici in aliam, claudens superius vicum ad modum

portae. Supra arcum vero murus est aedificatus, longitudinem viri

habens. In hoc muro sunt immurati duo quadrati lapides albi, de polito

et candido marmore, a se invicem distincti, contra vicum respicientes,

ac si pro decore essent muro inserti. Tempore enim passionis Christi

erat locus ille Lychostratos marmoreis tabulis pavimentatus, et in

pavimento fuerunt elevati super alios pavimenti lapides duo politi,

albi et quadrati unus sub tribunali, ita, quod judex sedens pro

tribunali haberet pedes super eum; alter vero erat in medio pavimenti,

super quem statuebatur reus judicandus. Et per circuitum erant scamna

consulum et judicum. Ad hunc ergo locum Gabatha exivit Pilatus, ad

sententiam peremtoriam faciendam contra Jesum, sedens in tribunali,

pedes habens super lapidem, et Dominus Jesus summandus stetit super rei

lapidem. Hos duos lapides acceperunt fideles, et eos super arcum hunc

muro inseruerunt in perpetuam rei memoriam. In hoc ergo loco genua

fleximus, et adorato Domino indulgentias accepimus (†). Reduximus ibi

ad memoriam impias Judaeorum accusationes Christi, et proclamationem

injustam, et judicis injusti metum, et Christi silentium, et multa,

quae in hoc loco sacro contigerunt.

De praetorio et domo Pilati, in qua Dominus

flagellatus, coronatus et multipliciter vexatus

fuit.

Orationibus finitis in loco praefato surreximus, et per arcum jam

dictum transivimus, et ad domum Pilati venimus, in qua domo, quanta

Dominus Jesus sustinuerit, nullus Christianus ignorat. Erat in ea

praetorium, in quod Dominus Jesus duris nexibus vinctus et catena

ferrea collo circumdatus judici praesentandus fuit ductus, accusatus,

examinatus, ad Herodem missus, et iterum reductus in hanc domum, et

interrogatus, flagellatus, spinis coronatus, et multipliciter derisus,

et plenus opprobriis populo fuit ostensus. Ante fores igitur illius

domus in terram nos prostravimus cum multo fletu, et orationes in

processionali praescriptas diximus, et indulgentias (††) plenariae

remissionis accepimus, et surgentes lapides parietum deosculati sumus.

Libentissime autem domum illam ingressi fuissemus, sed inhabitatores

ejus nolebant eam aperire, stabamus namque ante domum, sicut Judaei

stabant, quando Christum (#139 A#) praesentabant, qui nolentes ingredi

hanc domum, ut non contaminarentur, sed manducarent pascha, nos vero

optavimus totis praecordiis ingredi, ut contaminationes nostrae et

immunditiae mundarentur, et ut magis sanctificaremur, sed intromissi

non fuimus pro hac vice. Post recessum autem militum a Jerusalem in eam

venimus per practicam, sicut dicetur infra fol. 231. B. Domus illa,

quamvis per Titum fuerit cum aliis eversa, remanserunt tamen muri

aliqui, super quos in reaedificatione alia domus fuit constructa, et

ita species prioris domus ablata. Remansit autem arcus portae, per quam

Dominus inductus et eductus est, et nunc sub arcu illo non est

introitus domus, sed alibi, et antiqua porta stat quidem, sed muro

obturata. Sunt autem in lapidibus capitalibus et arcualibus antiquae

portae rotae sculptae, et quadranguli, et trianguli, sicut si essent

astrolabia. Et credo, quod propter aliquam superstitionem antiqui sic

habuerint. Domus haec tempore passionis Christi fuit grandis, multorum

habitaculorum, sed iam est satis stricta ab intra, locus tamen

flagellationis est testudinatus, et fuit. Sed nunc projiciunt inquilini

domus omnes immunditias et purgamenta domus in eum sanctum locum. In

illa domo fuerunt columnae illae VII sudantes, de quibus dictum est

supra fol. 113. A. Et in eam ascendebatur per marmoreos gradus XXVIII.

Et cum Dominus sursum duceretur captivus cum furia et violentia, in

gradu XI. cecidit supra sanctam suam faciem, ita, quod de naribus et

ore sanguinem emisit, qui super gradum fluxit. Hi gradus, ut dicitur,

translati sunt a Jerusalem Romam, et positi ad sanctum Johannem

Lateranensem pro ascensu ad sancta sanctorum, et quotiescumque quis per

eos adscendit, indulgentias plenariae remissionis acquirit. In maxima

autem habentur veneratione hi gradus, per quos peregrini non ascendunt

nisi super genua denudata, et dum ad XI gradum veniunt, ibi se

prosternant, et diutius devotiusque orant, et locum deosculantur, ubi

signum effusi sacri cruoris cernitur; qui locus est ferreis cancellis

circumdatus. Non solum autem indocti et simplices id agunt, sed domini

Cardinales et doctissimi per gradus illos modo praedicto pro

indulgentiis ascendunt, et eos in domo Pilati stetisse praedicant.

Domus regis Herodis, in qua Christus fuit spretus et illusus.

A domo praedicta recessimus, et per vicum progressi venimus ad alium

vicum, qui de illo sursum ducit per ascensum, et derelicto vico, per

quem de monte Calvariae descenderamus, vicum illum ascendimus, et ad

unam magnam domum venimus, quae fuit domus Herodis regis, in quam

Dominus Jesus ductus fuit a Pilato per illum ascensum, in qua spretus

fuit ab exercitu Herodis, et veste alba illusus, et multa perpessus, ut

dicunt Evangelistae. Dicitur, quod vestis Christis alba, qua in domo

Herodis illusus fuit, erat ad modum scapularis Praedicatorum et

Carthusiensium. Ante hanc domum prostrati Dominum precabamur, (#B#) et

indulgentiis acceptis surreximus (†). Ingressum enim in domum hanc in

mea prima peregrinatione habere non potui, quia tunc erant in ea

scholae puerorum Sarracenorum, in quibus pueri instruebantur. In mea

vero secunda peregrinatione repente repulsi fuimus a domo, quia

praefectus civitatis suas concubinas in ea locatas habuit, propter quas

etiam post abscessum peregrinorum ingressum habere non potuimus.

De domo Simonis Pharisaei, in qua mulier peccatrix poenituit.

Festine domum Herodis dereliquimus, ne praefectum offenderemus, et in

vicum pristinum descendimus, et ante fores cujusdam domus substitimus.

In illa enim domo dicitur habitasse Pharisaeus ille, qui rogabat Jesum,

ut manducaret cum illo, et cum ibi esset, venit mulier, quae erat in

civitate peccatrix, et mirae poenitentiae et devotionis obsequia

praestitit, ut habetur Luc. VII., adeo, ut etiam secundum Gregorium

saxeum pectus lacrymae[TR246] illius[TR247] peccatricis ad exemplum

poenitendi emolliat. Quot enim habuit in se delectamenta, tot de se

praebuit holocausta; et convertit ad numerum virtutum numerum criminum,

ut totum serviret Domino in poenitentia, quidquid ex se Deum

contemserat in culpa. Ante hujus domus fores procubuimus, et

indulgentias accepimus (†).

Porro videtur esse diversitas Evangelistarum de domo praedicta. Lucas

ubi scripsit, videtur dicere velle, quod in Jerusalem hoc sit factum.

Sed Marci 14. et Joh. 12. et Matth. 26. dicitur factum Bethaniae in

domo Simonis leprosi. Ideo dicunt quidam magistri et sancti doctores,

ut Hieronymus contra Iovinianum cap. 46. Et quod Evangelista Lucas

loquitur de alia muliere, quam alii tres, qui de Maria Magdalena

loquuntur, et suum officium exhibuit in Bethania, alia autem in

Hierosolyma in domo hac. Et huic dicto demonstratio sanctorum locorum

concordat, quia hic ostenditur domus Simonis Pharisaei, et in Bethania

domus Simonis leprosi. Nisi quis velit dicere, quod Maria Magdalena in

principio conversionis suae in hanc domum venit, et lacrymis pedes

Domini rigavit, et postea circa tempus passionis in Bethania, effudit

unguentum super caput discumbentis, et quod fuerit una eademque mulier.

Quod ego magis credo esse.

De schola beatae Mariae Virginis, in qua literas

didicit; ea an literas didicerit, resolvitur.

Surreximus ab oratione de praedicta domo, et consequenter properantes

ad aliam[TR248] quandam magnam domum venimus, de lapidibus quadris,

sectis, et sculptis, quae annexa erat atrio templi dominici. Dicunt

autem quod eadem domus fuerit schola beatae Virginis, in qua literas

didicit, quando per parentes templi servitoribus praesentata fuit,

divino mancipanda obsequio. Hanc domum cum admiratione contemplabamur,

et dubium in nobis ortum est, utrum beata Virgo Maria literas ab aliquo

homine didicerit, et quis Judaeus ejus magister fuerit. Cum dicat Sap.

7.: Omnium artifex docuit me (#140 A#) sapientiam. Dominus enim omnium

dilexit eam, ideo est ipsa doctrix disciplinae ejus, et electrix operum

illius Sap. 8. Ideo videtur, quod non fuerit ab homine instructa.

Insuper Damm. dicit, quod beata Virgo a nullo illustrium vincitur. Sunt

autem aliqui sancti, qui non ab homine, sed per revelationem Jesu

Christi didicerunt, sicut St. Paulus ad Galat. 1 de se testatur. Sed et

Salomon non ab homine, sed divinitus didicit sapientiam. Et caeteri

apostoli omnes doctores orbis facti per inspiratam scientiam. Sanctus

etiam Thomas de Aquino magis dicit se orando studuisse, quam legendo.

Sic et S. Catharina de Senis instructa per Dominum Jesum libros scivit

legere, et scripturas, et tamen nullius apicis nomen aut conditionem

novit, nesciens distinguere ab a. b., vel b. a. c., ut videretur ejus

instructio miraculosa. Sancta etiam Maria aegyptiaca in deserto novit

scripturas per Domini revelationem. Ut quid ergo dilecte frater

Evagator, ostende mihi scholam, in qua litteras beatissimam Virginem

Mariam didicisse dicis, si a nullo illustrium vincitur quomodo ab

homine instructa est? Cum alii per inspirationem notitiam Scripturarum

habuerint, quis Judaeus fuit magister ejus, quae ab initio viarum

suarum possedit aeternam sapientiam? Attende frater dilecte, et domum

hanc nequaquam spreveris, sed eam scholam beatae Virginis fuisse crede.

Quamvis enim doctore homine indigna[TR249] non fuerit, discipula tamen

fieri propter meritum humilitatis non recusavit, sicut etiam legalem

purgationem accepit, non ex necessitate, sed ex humilitate. Sic etiam

Dominus Jesus, aeterna sapientia, inter doctores sedit, eos audiens et

interrogans et nec auditu nec interrogatione proficere in scientia

potuit. Recessimus ergo ad murum domus illius, et eum deosculati sumus,

et indulgentias accepimus (†) et consuetas orationes diximus.

De templo Domini, quod dicitur templum Salomonis.

Paululum inde progressi ad locum venimus, ubi ad dextram transitus erat

testudinatus, qui transitus erat dealbatus, et lampades ardentes

pendebant in eo; ante illum transitum stetimus, et per eum in templi

atrium prospeximus, ipsum etiam templum, quod nominant Salomonis,

vidimus. Fleximus ergo genua, et verum illius templi Dominum

adoravimus, et indulgentias (††) plenariae remissionis accepimus ibi.

Quamvis enim templum hoc pro nunc sit muschea et maledictus Machometus

in ea colatur, olim tamen erat ecclesia sanctissima, et futura est, et

multiplici miraculo Salvatoris nostri sanctificata. Ideo indulgentiae

non obstante Machometo durant, cum ipsa ecclesia stet in sanctissimo

loco, et olim fuerit Christo aedificata et dedicata. De hoc templo et

ejus descriptione, et quis eam aedificaverit, et quale moda [sic] sit,

dicam fol. 257 A et in sequentibus. De Sarracenorum muscheis, quas

Canones nominant mesquitas, vide in spec. histor. Libr.[TR250] 24. C.

82, et infra P. II. fol. 104.

De loco nativitatis beatae Mariae Virginis super

piscinam probaticam.

(#B#) Repulsi autem citius fuimus a templi inspectione. Non enim

aequanimiter ferunt Sarraceni, ut hoc templum inspiciamus, vel quod ei

quovis modo appropinquemus. Secessimus ergo ab eo, et progressi de

vico, quum ad sinistram alium vicum intravimus, ad quandam ecclesiam

magnam venimus, cui adjacet solemne monasterium cum omnibus officinis

claustri, in qua olim deguerant [sic] moniales sub abbatissa Ordinis S.

Benedicti, et erant divites et sanctae. Sub illa ecclesia est locus

nativitatis Mariae beatae Virginis, quia ibi erat domus Joachim et

Annae. Sarraceni ex illa ecclesia fecerunt muscheam, quapropter nobis

ingressum nobis non indulgent. Stetimus ergo et orationes consuetas

ante fores ecclesiae perfecimus et indulgentias plenariae remissionis

accepimus (††). Verum post peregrinorum recessum intromissi fuimus nos,

qui in Jerusalem remansimus, cum magna tamen difficultate et occulte,

ut fol. 230, in latere B, et ibidem etiam describitur locus et

monasterium.

Et notandum, quod Sarraceni singulariter conantur illam ecclesiam etiam

a memoriis Christanorum delere, quia in argumentum mendacissimi

Alcorani est ibi. Habet enim Alcoranus, quod beata Maria Virgo fuerit

filia Miriam, soror Aaron et Moysis, quod deliramentum falsissimum est,

ut patet de cribra Alcor. l. 1. c. 1. et lib. 3. c. 17.

De probatica piscina Bethsaida, ubi paralyticus sanatus est.

Prope ecclesiam illam ducti fuimus per arctum vicum, et domum quandam

pulsavimus, in qua residebant pauperes Sarraceni, qui ostium reserantes

nolebant nos intromittere nisi prius daremus eis aliquot denarios. Quod

cum factum fuisset, ingressi sumus, et per gradus lapideos in unam

curiam vel planitiem non multum magnam descendimus, quae vallata muris

quondam fuit, et adhuc pro parte est. Et sunt per gyrum portae

arcuatae. In illo loco erat tempore Christi piscina probatica, quae

cognominabatur hebraice Bethsaida, ubi Dominus Jesus paralyticum

sanavit, ut dicitur Joh. V. Habebat autem piscina haec aquas,[TR251]

quae confluebant tempore pluviarum ex stillicidiis templi, et in ea

oves et alia pecora in templo immolanda lavabantur. Salomon etiam

jussit lignum, quod ei Sibylla monstraverat, et in quo Christum pati

praenuntiaverat, visceribus hujus piscinae immergi. Quod ibi latuit

usque ad tempus passionis Christi, et tunc supernatavit, et acceptum

crux Christo factum est. Propter dignitatem hujus ligni creditur

angelus de coelo descendisse et aquam movisse, post ejus motum unus

sanabatur, qui primus in ea cecidit. Ibi Dominus quendam sanavit, qui

XXXVIII. annis motum aquae exspectavit, ut patet Joh. V.

Haec piscina nunc nullas habet aquas, sed in ejus medio est quaedam

facta cisterna, quae pluviales aquas suscipit. In hoc ergo loco dictis

orationibus, ut in processionali signatum est, indulgentias recepimus,

(†) et terra deosculata de loco ascendimus, et iterum in vicum priorem

transivimus (#141 A#) et ex opposito alium vicum ingressi ad quandam

magnam piscinam venimus cum abundanti aqua, quae ab antiquo fuit ibi,

et in Scriptura nominatur piscina interior, quam Ezechias rex Juda

fecit, et in eam praeter aquas pluviales induxit aquas superioris

fontis Gihon incidens ferro petram, ut dicitur Eccl. 48. et 4. Reg. 20.

Nam multo studio ab antiquo usque nunc fuerunt in Jerusalem facta

aquarum retinacula, ad quae tempore hiemali, et pluviali aquae de

tectis concurrerent, ut per aestatem civitas aquas haberet. Caret enim

sancta civitas aquis propriis et nutritur aquis de coelo vel a

longinquo inductis. Credo quod hodie major cura sit, quomodo civitas

sancta provideatur de aquis, quam prius umquam fuerit, quia Sarraceni

continuis et cottidianis baptismatibus utuntur, magis quam Judaei;

igitur lavatoria multa habent, et mirabili industria inducunt aquas in

Jerusalem. Ut patet fol. 249 A. B.

Peregrinatio vallis Josaphat sequitur.

Visa piscina illa consequenter processimus, et ad finem civitatis

venimus in parte aquilonari ad portam, quae olim dicebatur porta

Ephraim, quia per eam via est ad montem Ephraim, nunc vero dicitur

porta S. Stephani, quia per eam fuit eductus, et extra in valle

lapidatus. Per hanc portam est via in Sichem, Samariam et Galilaeam

provinciam. Exivimus ergo per portam illam, et quam statim extra

venimus, dereliquimus vias aquilonis, quas e regione respicit, et

convertimus nos ad orientalem plagam contra montem Oliveti, et

procedentes civitatem sanctam in dextro latere habuimus. Cum autem

venissemus ad angulum muri, in quo murus orientalis jungitur

aquilonari, convertimus nos ab oriente contra austrum et per

longitudinem muri prospeximus usque ad aliam civitatis portam magnam

orientalem, cujus turris altitudo dejecta est, et rupta; haec autem

porta dicitur porta aurea, per quam Dominus Jesus in die palmarum

intravit, sedens in asino, sub qua Joachim et Anna convenerunt ad ante

jussum, quoniam divino oraculo acceperant, nasci de se Mariam Virginem.

Hoc etiam spectabile miraculum ibi contigit, quando Heraclius

imperator, hostibus devictis, et cruce, quae capta fuerat a Persis,

redemta, hic per eam portam equo residens cum imperiali pompa intrare

voluit, mox ut ad portam hanc venit, submiserunt se lapides, et integer

clausus murus factus est. Nec ingredi valuit, quousque omnem saeculi

pompam deposuit, et cum omni suo exercitu discalceatus humiliatusque

intrare meruit cum cruce Domini.

Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Primum · 第 33 / 44 段