Quarto et ultimo videndum est de inhabitantibus templum praedictum, et

qui sint, qui in eo Officia sua peragunt, et circa hoc videbimus rem

horribilem et monstruosam. Est enim modo (factum) hoc templum ad modum

archae Noae, in qua omnium bestiarum, mundarum et immundarum

differentiae, demtis piscibus. Sic et ibi nullus piscis, i. e. nullus

aquis infidelitatis immersus, nullus idololatra, nullus Christum

absolute negans, habet locum, nec in eo subsistendi locum inveniet,

sicut nec (#133 A#) extra aquam. Sed solum Christicolae ibi manent, et

hoc sive sint mundi fidei veritate, sive immundi haeretica pravitate,

vel sive sint domestici catholica veritate, sive indomati et silvestres

schismatica diversitate. Quaecumque enim gens Christum pro Deo colit,

quocumque modo illud credat, sive credat coaeternum et coaequalem

patri, sive non, creatorem aut creaturam puram, hominem verum aut

phantasticum, passum aut non passum, mortuum aut non mortuum,

sacramentorum vim, aut nullam, Papam esse vicarium Christi aut non,

singuli reperiunt in templo hoc sibi similes, et ingredi sinuntur. Et

si hodie aliqua gens veniret, adeo horribili haeresi infecta, ita quod

nulli in sancta ecclesia illa eam ad sua Officia vellente admittere,

Soldanus proprium chorum et habitationem eidem in illa ecclesia daret,

etiam si crederet, Christum non fuisse hominem, sed bestiam, dummodo

Christum dicat suum Deum esse. Nemo ibi excluditur, nullus repellitur;

quicumque solvit Sarracenis tributum templi, pro ingressu quinque

ducatos, ille ingreditur, quantumcunque immundus sit. Nec alicui

Christiano templum aperiunt, nisi solutis quinque ducatis; et in hoc

non parcunt nec fratribus montis Syon, quos non intromittunt, nisi

soluto tributo; demto tempore, quo peregrini sunt in Jerusalem, cum

quibus gratis intromittuntur. Et tempore absentiae peregrinorum non

possunt mutare custodes templi, sed illi, qui cum peregrinis intromissi

fuerunt, et custodes deputati sancti sepulchri, manent semper usque ad

adventum peregrinorum. Nec fratres positi custodes exire possunt, nec

alii fratres intrare, nisi velint solvere tributum. Et si volunt mutare

custodes, oportet solvere tributum.

Verum bis in anno patefaciunt valvas templi, et gratis omnes

Christianos intromittunt. Scilicet in Parasceve usque ad secundam

feriam paschae; et in vigilia inventionis sanctae crucis usque ad

vesperas sequentis diei. Et in illis diebus est templum repletum viris

et foeminis, de omnibus mundi regionibus, et est tumultus magnus et

compressio prae multitudine. Et ibi tunc audiuntur omnia idiomata

mundi, et forum pretiosissimarum rerum et cararum fit tunc in ecclesia.

Demtis ergo praefatis duobus temporibus numquam nisi auro dato aperitur

illa ecclesia. Non sicut erat olim, dum alia erant tempora. Sed

catholici Christiani semper et omni hora intrare gratis poterant, nec

admittebatur quovis modo haereticus aut schismaticus in illam

ecclesiam, nec pro pretio, nec gratis. Sed capto sepulchro Domini

captivi sunt peregrini, ita quod non possunt in Jerusalem quidquam

agere, nisi quod placet Sarracenis.

Porro, ante paucos annos erat sic consuetudo, quod Sarraceni mane in

ortu solis ecclesiam aperiebant, eosque usque ad vesperas inclusos

retinebant, et in occasu solis ejiciebant. Et hoc fuit tolerabile. Sed

hodie contrario modo fit, sero enim nobis aperiunt, et mane nos

ejiciunt. Et hoc est multum durum et molestum, quia noctibus illis,

quibus in templo sumus, parum aut certe nil quiescimus, et hoc propter

crebram locorum sanctorum visitationem et cricuitionem, et propter

divinorum Officiorum continuationem, et propter ululatum et clamores

mirabiles orientalium Christianorum, qui tota nocte ecclesiam

clamoribus male sonantibus implent, et propter mercatorum

negotiationes, et ultimo propter excessivam multitudinem pulicum (#B#),

qui in pavimento undique saltant, et ubicumque homo ponit se ad

dormiendum vel ad orandum, statim plenus est pulicibus, nec quiescere

potest. Unde autem veniant nescio, nisi forte ex natura marmoris

procreantur, vel custodes templi eos nutriunt et non occidunt. Post

illos autem nocturnos labores et inquietudines statim expulsis nobis de

templo cogimur ad alia loca visitanda transire, et iterum laborare, et

ita peregrini nimis attenuantur vigiliis, jejuniis, et laboribus, et

vix conceditur eis tempus modicum manducandi. Et ideo gravis modus nunc

est quoad hoc, quamvis aliis respectibus melius sit illud, quam aliud.

Ego enim multo libentius volo per noctem esse in ecclesia clausus, quam

per diem.

De diversis hominum generibus in ecclesia sancti

sepulchri habitantibus.

Sicut diversitas creaturarum decorat universum et creatorem mirabilem

et perfectum ostendit, sic diversitas gentium, morum, linguarum et

rituum plurimum decoraret ecclesiam catholicam, et Redemtorem nostrum

mirabilem et perfectum ostenderet, si inter illa odiosa perversitas

gentilium, haereticorum, et schismaticorum minime invenirentur,

quamquam etiam ex ipsis mirabilis Deus et perfectus ostendatur.

Ecclesia sancti sepulchri pulchrior est cunctis ecclesiis mundi ex

diversitate gentium in ea Deum laudantium, redditur tamen deformis et

monstruosa ex erroribus horribilibus intrantium eam. Olim enim

ingrediebantur Christiani de toto mundo, et omnibus linguis sine

erroribus, sine perfidiis, sine superstitionibus Deum colere

volentibus, et non intromittebantur excommunicati, schismatici,

haeretici praescisi, quibus iam, heu, templum plenum est, quibus ipsa

basilica sordet. Sunt autem VII differentiae Christianorum in hoc

templo, quorum quaelibet habet suam propriam sectam, proprium ritum,

proprium chorum, cum diversis erroribus et damnosis etiam in

substantialibus fidei. De quorum erroribus longum nimis esset hic

dicere. Si cui autem placet aliquid de his videre, legat peregrinale

domini decani moguntinensis ecclesiae, quod loco sui confecit

venerabilis sacrae theologiae professor egregius, Pater Martinus Röth,

Conventus phorcemensis Ordinis Praedicatorum, qui, uti vir doctus,

multa de erroribus habitantium in Jerusalem gentium accurate disseruit

per longum in eodem peregrinali. Ego vero ad posterius nihil, vel parum

de his tangam, sed tantum quae loca templi sancti occupent gentes

illae, brevius dicam.

De Latinis catholicis.

Latini Christiani primi et veri catholici, qui a Sarracenis nominantur

Franci, hoc templum inhabitant, et sunt orthodoxi fide, devoti

professores, viri religiosi, fratres minores, qui Conventum habent, ut

dictum est, in monte Syon, multorum fratrum, (#134 A#), XXIIII

scilicet, vivuntque sub[TR238] regulari sui Ordinis institutione, de

eleemosynis devotorum peregrinorum illuc ex terris Christianorum

venientium, et aliorum quorundam principum fidelium, qui sacrorum

locorum devotione et pietate christiana moti annuas suas illis

transmittere eleemosynas non negligunt. Nam felicis recordationis

quondam dux Burgundiae Philippus censu annuo mille ducatorum subsidio,

dum vixit, pro sua salute ad loca sancta contulit devotione ac fratrum

Deo ibi servientium sustentatione. Quod et filius ejus Carolus, dum

fuit in humanis, etiam fecit. Sed et successor ejus modernus, Dominus

illustrissimus et victoriosus, dux Austriae et Burgundiae Maximilianus,

nunc recenter rex gloriosissimus Romanorum creatus, ipsum idem suorum

imitatur exemplum praedecessorum in ducatu Burgundiae, transmittens

fratribus consueta subsidia. De his fratribus et eorum Conventu vide in

visitatione locorum montis Syon inter septa monasterii, sub die XIII.

hujus mensis, et singulariter fol. 96. B. et fol. 108. B.

Hi fratres loco Latinorum omnium ponunt ad minimum tres de suis in

ecclesiam sancti sepulchri, sanctissimi monumenti custodes, qui die ac

nocte manent et totum corpus ecclesiae romanae et latinae

repraesentant, quibus fratres montis Syon necessaria per foramina

portae ecclesiae porrigunt. Habent autem in ipso templo potissima et

sanctissima loca. Nam claves dulcissimi Domini Jesu sepulchri et

speluncae ipsi habent, ipsumque apierunt et claudunt, cui volunt, et in

eo Missas celebrant, quando placet. Nec audent sacerdotes aliarum

sectarum in eo celebrare, nisi de Latinorum expressa requisitione et

licentia. Qualiter autem haec tam insignis potestas super sanctissimum

Domini monumentum ad nos Latinos devenerit, longum esset dicere. Non

multum tempus est elapsum, quod Georgici dominabantur et regebant

dominicum sepulchrum. Et est mirum, quod alii Christiani aliarum

sectarum sustinent Latinorum potestatem, cum de nulla secta sub

religione christiana tam pauci habitent in Jerusalem, sicut de Latinis,

et dum sint magis difformes vita, moribus, vestitu et lingua ipsis

Sarracenis, quam quicunque alii Christiani. Insuper inter lampades,

quae semper ardent in sancto sepulchro tres sunt Latinorum, quas

nutriunt oleo et igne; reliquae sectae nutriunt alias XVI. Habent etiam

Latini capellam beatae Virginis, de qua supra fol. 110. B. Et ibi

celebrant, et horas suas perficiunt in ea. Et retro capellam habent

locum amplum pro dormitione, coctione, commestione, et naturae

exoneratione. In illa capella tres nutriuntur lampades ardentes. In

monte Calvariae habent Latini proprium altare, et tres lampades super

rupem crucis Christi ardentes. In loco inventionis crucis Christi

habent altare unum, et unam lampadem ardentem in specu, ubi crux

Christi inventa fuit. In loco (#B#) inunctionis corporis Domini de

cruce depositi habent unam lampadem ardentem.

Cum Latinis adhuc communicant Bohemi in Jerusalem, et quando ad loca

sancta veniunt, cum Latinis manent, et a Latinis divinae percipiunt,

quamvis a romana ecclesia discesserint, et haereses in dies magis et

magis crescant. Sed et Glagolae nobiscum sunt, quamvis Missas latinas

non legant sed in sua materna lingua, quia ordines sacros Romae

percipiunt, nec sunt haeretici.

Graeci quid habeant in templo sancti sepulchri.

Graeci habent praecipuum sanctae ecclesiae illius locum, chorum et

caput totius Anastasis. Hi Graeci in primitiva ecclesia fuerunt

celebres et famosi in fide, praeclaras civitates et insignes ecclesias

quatuor patriarchales, Antiochenam, Jerosolymitanam, Alexandrinam, et

Constantinopolitanam, per multa tempora sub ecclesiastica obedientia

possidentes. A qua tandem recedentes in errores pessimos ceciderunt

usque in blasphemiam spiritus sancti, et contra sacramentorum ritum, et

contra ecclesiae romanae potestatem. Aliquotiens autem rationibus

convicti ad ecclesiae gremium redierunt, sed XII vicibus relapsi nunc

obstinati[TR239] cum Turcis et Sarracenis vivunt, et Latinos, si quo

modo possunt, sine misericordia persequuntur. Nunquam Turci et

Sarraceni tantum crevissent, si illi Graeci proditores non fuissent.

Orientales alii Christiani dudum reducti ad ecclesiae unitatem

fuissent, et hodie reduci possent faciliter, si Graeci infidi et

superbi non obsisterent, et reductos seducerent. His tamen malis non

obstantibus ecclesiam illam sanctissimam sepulchri dominici ingredi

praesumunt, et qui malitiae caput sunt, caput ecclesiae injuste sibi

usurparunt, et chorum cum altari summo possident hodie, et multas

lampades ante altare accensas[TR240] servant. Habent etiam carcerem

Domini, de quo dixi fol. 112 A., in quo unum habent altare cum una

lampade ardente. In monte Calvariae duo habent altaria, quia Georgici,

qui ipsum montem possident, sunt de secta eorum. In capella S. Helenae

sub terra habent unam ardentem lampadem. Locum etiam divisionis vestium

Christi habent, et in eo altare et unam lampadem. Et tantum de illis.

Georgici, quales Christiani sint, et quae loca

habeant in ecclesia sancti monumenti.

Georgici, qui et Nubiani dicuntur, et Christiani de cinctura ut in

plurimum vocantur, sunt de remotis valde partibus a terra sancta, viri

bellicosi, qui etiam mulieres ad bellandum instruunt. Hi Christiani

sunt, sed per omnia erroribus depravati, sicut Graeci. Possident autem

in templo sancti sepulchri montem Calvariae, et semper juxta rupem

sanctam habent, custodem ibi inclusum. Hunc locum sanctum non diu

habuerunt, sed tantum[TR241] ab annis XV. Obtulerunt enim regi Aegypti,

Soldano, munera, qui inde ejecit Armenos et (#135 A#) induxit

Georgicos. Habent etiam locum et specum inventionis sanctae crucis, et

tres in eo lampades, quas tamen raro accendunt. Habent etiam capellam

sub monte Calvariae, in qua reges Jerusalem latini sunt sepulti. Ut

patuit supra fol. 117 A.

De Jacobitis haereticis.

Jacobitae sunt etiam in templo, et possident in suis terris multa regna

orientis. Sunt autem singulares heretici, in multis damnabiliter

errantes. Circumcisionem servant; et pueros ad ubera matris pendentes

sub utraque specie communicant; et circa Christi humanitatem

multipliciter errant. Hi habent parvam capellam annexam dominico

monumento, in qua habetur altare et lampades. Locum etiam inunctionis

Domini possident, in quo VII habent lampades ardentes.

De Christianis de India, Abissinis.

Abassini, sive Christiani de India, sub abbate degentes, templum

nostrum sancti sepulchri etiam possident. Sunt autem vitae valde

austerae, pauperes, et multorum errorum. Laici eorum studiose ad Missam

conveniunt in solennibus, et tunc omnes utriusque sexus incipiunt altis

vocibus jubilare, saltare pedibus, plaudere manibus, conglobantes se in

circulis ibi sex vel septem, ibi novem vel decem, et interdum per totas

noctes sic canunt, potissimum in nocte resurrectionis Christi, qua non

cessant canere et cursitare, donec illucescat, et ita ferventes sunt

hoc agentes, quod multi propter labores illos infirmantur. Et quamquam

ista faciant et observent, tamen perniciosis erroribus infecti sunt, et

haeretici abhorribiles ecclesiae sanctae. Accipiunt enim cum Judaeis,

Sarracenis et Jacobitis inutilem, imo damnabilem circumcisionem, et

adurunt ferreo ignito calamo suos parvulos in facie, nec baptismum

aquae curant recipere. Hi possident capellam, in qua sub altari lapis

stat, super quem Dominus sedens spinea corona fuit coronatus, in qua

habent lampadem et altare. Porro, capella eorum cum altaribus, in qua

cottidiana sua Officia peragunt, est ad sinistram partem, circa

ingressum sancti sepulchri, inter columnas templi sagis et mattis et

aliis velis loco parietum circumdata, et sunt ad funes suspensa.

De Christianis de Syria, Surianis.

Suriani, qui et Syri, Christiani sub diversis gentilium principibus in

servitute misera degunt, et sunt infecti erroribus Graecorum, quos

imitantur, haeretici, et homines falsi, dolosi, fures, zelotypi in

uxores, sicut Sarraceni. Hi etiam nobiscum sunt in templo sancti

sepulchri, et possident capellam sanctae Helenae, ibi sua Officia

peragentes. Morantur autem ad latus Indianorum in tabernaculo velis

circumdato et caetera.

(#B#) De Christianis Armenis, quales sint?

Armeni etiam in hac sacra ecclesia nobiscum sunt, ab Armenia venientes,

et[TR242] sunt Graecorum implacabiles inimici, nec tamen cavent errores

eorum, nec eis carent. Dum enim conficiunt, aquam vino non apponunt, ut

Graeci; sextis feriis carnes manducant; et diem nativitatis Domini

colere nolunt; sed ipsi jejunant pro eo, quod ad nostras miserias illo

die natus est Dominus; diem autem Epiphaniae solenniter celebrant,

propter baptismum Christi, in quo dicunt esse festum spiritualis

nativitatis Christi. In quo etiam errant. Hi Armeni, ut dictum est

superius de Georgicis, habuerunt montem Calvariae, sed eo amisso

emerunt a Soldano locum in superiori templi ambitu, et ibi chorum

consecraverunt, et habitacula fecerunt. Sunt autem Armeni minus nobis

difformes quam quicumque alii praefati. Porro audivi, frequenter esse

quosdam Armenos, qui nullos habent sacerdotes, nisi fratres

Praedicatores, qui sunt eorum episcopi curati et sacerdotes, et sunt

optimi catholici, quos quidam frater Ordinis ad fidem convertit, et

Summam S. Thomae in eorum linguam transtulit, et alios libros

catholicorum doctorum. Solent illi Armeni pro tempore visitare

generalem magistrum Ordinis Praedicatorum, et se filios suae

obedientiae exhibere, et sepulchrum beati Dominici patris nostri

visitant in Bononia cum multa devotione. Hoc audivi a multis fratribus,

qui eos viderunt et audiverunt loquentes cum Generali, modo quo

poterant, quia latina lingua carent et italicam ignorant.

Praefatae Christianorum gentes manserunt in Jerusalem, quando capta

fuit civitas a Sarracenis; et expulsi Latini, patriarcha et rex

Jerusalem cum omnibus suis, et tradita fuit illis Christianis ecclesia

sancti sepulchri, ita tamen, quod loca in ea, quae placerent, emerent.

Quod et fecerunt. Et facta est in templo hoc sancto confusio commixtae

multitudinis ab anno Domini MCLXXXVII. die 11. Octobris, et manserunt

praedictae gentes omnes, demtis Latinis, in Jerusalem, servientes

Sarracenis sub tributo. Stetit autem civitas sancta multis annis sine

latinis Christianis, quousque Robertus rex Siciliae multo auro

comparavit a Soldano loca sancta aliqua, et ea fratribus minoribus

tradidit, qui ea possident usque in hodiernum diem. De his vide supra,

fol. 108.

Porro praeter gentes jam numeratas sunt plures extra fidem Christi in

Jerusalem, ut Sarraceni, Judaei, Turci, Samaritani, Mamaluci, de quibus

omnibus luculenter tractat saepe dictus magnificus dominus Bernhardus

de Braitenbach, qui nullis parcens sumtibus pro ordinata compositione

sui peregrinalis sive itinerarii induxit venerabilem magistrum,

illuminatum theologum et ornatum rhetorem, videlicet patrem Martinum

Roth, Ordinis (#136 A#) Praedicatorum, quod praefati domini itinerarium

ornato et compto stilo composuit, et gentium diversitatem habitantium

in Jerusalem cum erroribus et perversitatibus et moribus clare

descripsit, reprobans errores et utilissimas doctrinas theologicas

tradens cum solutionibus multarum difficultatum. Conduxit etiam pretio

eruditum virum, Erhardum Rewich, subtilissimum pictorem, qui portus

maris et civitates et terrae loca, et praecipue terram sanctam, et

habitum gentium dictarum proprie figuravit, et figuras ad descriptiones

aptavit. Ibidem ergo, si cui placet, legat, et multa a me dimissa

inveniet. Ego autem pro nunc ulterius procedam ad evagandum.

Visitatio locorum sanctorum per civitatem S.

Jerusalem et per circuitum ejus.

Quinta decima die hoc in festo divisionis apostolorum, diem inchoando a

praecedenti vespera, denuntiatatum fuit omnibus peregrinis, ut in

occubitu solis montem Sion adscenderent,[TR243] quia domini ductores

nostri vellent nos eodem sero in Bethlehem ducere. Cumque omnes in

plateam Syon venissemus, invenimus ibi asinarios nostros stantes cum

asinis; currit autem unusquisque quaerens et clamans pro suo asinario,

ut dictum est supra fol. 84. B. Et receptis asinis stetimus et ductores

nostros diutius exspectavimus, tandem autem sole in occasum vergente

venerunt tristes, dicentes, quod de Sodomis et solitudinibus Jordanis

adscendissent in Bethlehem Madianitae, Arabes et Beduini, nosque ibi

exspectarent, ut armata manu nobis occurrant ad spoliandum; idcirco hac

vice manere in Jerusalem necesse foret, quousque populus ille rapax a

Bethlehem discedat. Et ita reductae sunt bestiae in suum locum, nos

vero visitavimus et circuivimus loca sancta montis Syon, et juxta locum

divisionis apostolorum diutius oravimus, cujus instabat solennitas. De

hoc loco vide fol. 104. A.

Cum sol autem occidisset, descenderunt peregrini ad hospitale suum pro

quiete, multi tamen manserunt nobiscum in monte Syon celebrantes

nobiscum vigilias in locis sanctis. Media enim nocte surreximus cum

fratribus ad matutinales laudes, quibus finitis incepimus celebrare

Missas privatas, unusquisque in loco sibi placito usque ad crepusculum.

Die autem XV. illucescente, antequam oriretur sol, descendimus, nos qui

eramus in monte Syon, in hospitale, et dominos peregrinos fratres

nostros excitavimus ad peregrinandum, quibus paratis de hospitali

exivimus, et aliqui fratres montis Syon nobiscum, et Calinus Elphahallo

Sarracenus cum baculo salvum conductum (#B#) praestans et pueros

arcens, ne nos lapidibus impeterent. Venimus autem primo in atrium

templi sancti sepulchri, et ibi in loco, ubi Christus sub cruce

cecidit, ut superius dictum est, procumbentes, indulgentias plenariae

remissionis accepimus (††).

De porta, extra quam fuit Dominus Jesus ductus crucifigendus.

Exeuntes autem consequenter de templi atrio in vicum, qui ducit de

monte Syon in montem Calvariae, et de illo ducit per descensum in

civitatem per ejus longitudinem, quae est ab austro in aquilonem, et

latitudo ab occidente in orientem, cumque per spatium aliquod

descendissemus per vicum in via illa, per quam Dominus Jesus crucem

bajulans in montem ascendit Calvariae, venimus ad quandam antiquam

portam, ruptam in dextra parte, de qua non plus mansit, quam unum latus

a terra sursum usque ad curvitatem, quae arcum sustentat, reliquum

totum dissipatum est. Sed et illa pars, quae mansit, est iam intra

domos constituta, quod non potuimus ad eam venire, e regione autem

stetimus et eam intuiti sumus. Fuit autem porta alta, magna et firma,

ut optime in ruinis cernere potuimus, de lapidibus sectis et quadris

aedificata. Haec porta ante civitatis ampliationem per Aelium Hadrianum

factam dicebatur porta vetus, quia fuerat ibi a tempore Jebusaeorum. Et

post dicebatur porta judiciaria, quia in ea more antiquorum judicia

agitabantur, et quae judicata iam erant et sententiata, extra eam

mandabantur executioni. De utroque nomine habetur Nehem. 3. scil. de

porta veteri et judiciaria, quae unum sunt. Extra hanc portam ductus

est Dominus Jesus, crucem sibi bajulans crucifigendus. Unde de hac

porta dicitur Hebr. 13: Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem

populum, extra portam passus est. Exeamus ergo humani [TR244] peregrini

ad eum extra portam, imperperam ejus portantes. Quis quaeso portam hanc

nisi cum compassiva devotione potest intueri? Hic enim educitur Abel in

agrum Afrem ut perimatur. Hic transiit Jsaac cum lignis, ut in monte

immoletur. Hic videtur botrus in ligno portatus. Circa hanc ergo portam

orationes praescriptas in processionali diximus, et genibus flexis

indulgentias suscepimus (†).

De tabernis in via ad montem Calvariae, in quibus

occidendi refocillabantur.

Progressi inde consequenter venimus ad loca, ubi tempore eductionis

Christi erant tabernae, et quando morte plectendi educebantur, fuerunt

aliqui pii homines, qui pro plectendis vinum solvebant, et dabatur eis

hic bibere vinum forte, ut bibentes jocundi fierent, quia dicitur

Esdrae VI., quod vinum omnem mentem convertit in securitatem et

jocunditatem, et non meminit omnem tristitiam,[TR245] et debitum, et

omnia praecordia facit honesta. Ab hinc etiam tulerunt in scyphis et

cantharis vinum usque ad locum torturae, ut et eidem inebriarentur, ut

dictum est supra (#137 A#) fol. 112. Sic etiam tradidit faciendum

Talmut, statuens, morituros prius inebriari, ut impleretur Scriptura

Prov. 13.: Date syceram moerentibus, et vinum his, qui amaro sunt

animo; bibant, et obliviscantur doloris sui. Ad has ergo tabernas, cum

venisset Dominus Jesus cum cruce et duobus latronibus cum eo

crucifigendis, processerunt festinanter cum Domino Jesu, et cum aliis

duobus substiterunt, apportantes eis potum; et pro Domino Jesu tulerunt

ex hospitio myrrhatum vinum, quod in loco crucifixionis fuit, et

ministrant (ministraverunt), quod tamen non accepit, ut dicitur Matth.

27. Nec legitur, quod alii duo crucifigendi portaverint cruces suas,

sed socii eorum portaverunt. Jesus autem Dominus noster suum portavit

patibulum, quia omnes amici ejus dereliquerunt eum, et noti ejus

recesserunt ab eo. Magis autem festinabant cum Domino Jesu quam cum

aliis, quia, ex quo Pilatus invite tulerat sententiam, et coactus eorum

importunitatibus paruit voluntati eorum, timebant, ne forte sententiam,

quam injuste latam esse sciebat, revocaret. Ideo festinabant. Circa

hunc locum stetimus et ex compassionis affectu oravimus.

Domus sanctae foeminae Veronicae.

Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Primum · 第 32 / 44 段