malitia infidelium, quod numquam adeo fuit ferox, ut in sanctum
sepulchrum saeviret, Deo et angelis id custodientibus, ut dictum est
supra fol. 122 B. Et de immanissimo tyranno Cosroe legitur, quod dum
Hierosolymam incendisset, et ad templum sancti sepulchri accederet, ut
ipsum dissiparet, perterritus fuit ante ecclesiam, ut festinus ab ea
recesserit, nec ad sepulchrum dominicum venire (#129 A#) potuit.
Sciebant etiam, quod sepulchro manente Christiani nullis expensis
parcerent, sed ipsum visitarent, a quibus pecunias multas pro theloneo
habere possent, et pro intromissione in dominicum sepulchrum aurum et
argentum praeberent. Ideo ratione quaestus et utilitatis servaverunt
sanctum sepulchrum, Deo in ipsis amorem pecuniae augmentante, ut
servaretur suum sepulchrum. Nec credendum est, quod Sarraceni a
Christianis vexati vindictam in sancto sepulchro et ultionem quaererent
cum tanto eorum detrimento. Hoc potius credo, quod ipsum stare
permiserint, ut Christiani benigniores ad eos esent, quia valde timent
eos. Insuper non videtur rationi consonum, quod fideles emigrantes a
Jerusalem tulerint inde dominicum sepulchrum, cum sit petra integra, de
visceribus terrae excrescens, et si raserunt petram, quaero, quo
portaverunt saxa abrasa? Numquam vidi in aliqua ecclesia lapidem de
sancto sepulchro in quantitate unius digiti, et tamen fui in multis et
praecipuis ecclesiis orientis et occidentis. Nec intelligendum est,
quod omnes Christiani fuerint expulsi de Jerusalem, sed tantum latini,
cum quibus agebatur bellum, et non alii orientales. Expulsis autem
latinis orientales confoederati et jurati Soldano sepulchrum Domini
possederunt, ut patebit. Imo, nec omnes latini ab Hierusalem
migraverunt, sed plures manserunt, jungentes se Sarracenis, quos Papa
excommunicavit. Legimus etiam, quod Christiani victi a Sarracenis,
antequam de Jerusalem egrederentur, convenerant cum iis, ut peregrinos
advenientes de latinis intromitterent. In quod libentissime
consenserunt. Et ideo Soldanus consuetam eleemosynam quam rex Jerusalem
per singulos dies dare solebat peregrinis, in hospitali sancti Johannis
existentes, solvebat eo modo, quo rex Jerusalem fecerat. Ideo nihil est
de asportatione Sancti sepulchri. Verum est tamen, quod legimus,
templum sancti sepulchri fuisse aliquando dissipatum, et etiam ipsum
sanctum sepulchrum, numquam tamen ex toto fuit erutum. Hujus rei
experientiam talem accepi. Accepi candelam accensam in ecclesia sancti
sepulchri, dum in ea vigilarem, et ad dominicum monumentum accessi,
curiosissime perscrutans, an aliquid non marmore tectum possem videre,
et ab extra per circuitum totum inveni marmore tectum. Ingressus per
primum ostium anterioris capellae parietes utriusque lateris marmore
vestitas inveni, sed parietem ante faciem meam, qui dividit speluncam
anteriorem ab interiore, in quo est ostiolum ad dominicum sepulchrum,
nudum inveni, et adhibito lumine petraeam parietem vidi, non quadris
compositam, sed integram, in qua instrumentorum ferreorum signa
manifeste apparent. In superiori tamen parte videtur ruptura fuisse,
quae lapide et caemento est resarcita.[TR232] Ex quibus videbatur mihi,
quod dominicum sepulchrum fuisset aliquando destructum, sed numquam ex
toto erutum, et jam stat reparatum, et sicut hodie stat, ita stetit
plus quam ducentos annos, nisi iam est diligentius[TR233] marmore
vestitum, ne peregrini de parietibus lapillos eruant pro reliquiis, et
propter eandem causam (#B#) deposita fuit a sancto sepulchro tabula cum
tribus foraminibus, de quo supra habetur, quia peregrini foramina cum
instrumenti ferreis forabant ad accipiendum aliquid. Quamvis peregrini
semper conati fuerint recipere particulas de sancto sepulchro, numquam
tamen ad missum est eis, sed alii lapides porriguntur loco verae
petrae. Semper enim assunt domino sepulchro custodes, qui prohibent
corrodere volentes. Ideo non valet, quod illi dicunt de indiscreta
devotione fidelium, qui, et si habeant illam indiscretam devotionem,
tamen non admittitur eis, ut indiscrete agant.
Ex praedictis etiam patet, quod dominicum sepulchrum in principio
habuit partem superiorem acutam, ita, quod quasi operculum esset,
tegens tumulum cum dorso acuto, sicut fieri solent tumulorum opercula,
sed fideles abraserunt illam elevationem, et operculum planum fecerunt,
quasi tabulam, ut Missa in sancto sepulchro super tumbam posset
celebrari.
Ex omnibus jam dictis de sancto sepulchro hoc teneat devotus peregrinus
et pacificus, quod, sive illa spelunca, quae hodie stat, sive verum
Christi monumentum et totum, sive sit pars ejus ibi, sive nihil sit ibi
de eo, parum refert, sive hoc sive illud sit, quia principale ibi
mansit, quod asportari et demoliri nullatenus potest, scilicet locus
sanctissimae sepulturae et resurrectionis Christi, in quo loco, etsi
non sit ibi Christi monumentum, in quo corpus ejus fuit positum, est
tamen ibi Christi monumentum, in quo corpus ejus saepissime fuit
consecratum, et priori monumento simillimum, spelunca duplex, ejusdem
sanctitatis, dignitatis, et reverentiae; sicut tabulae, quas fecerat
Moyses ad instar priorum, quas fregerat, eadem praecepta continebant,
et ejusdem sanctitatis et reverentiae erant pro maximis et sanctissimis
reliquiis in arca testamenti repositis. Et illa sufficiant de sancto
sepulchro.
Reperi in quibusdam antiquis peregrinalibus libellis sequentes versus,
quos invenerunt lapidibus sancti sepulchri insculptos, quam tamen
scripturam ego non vidi.
Super tabulam sepulchri sic erat scriptum:
Mortuus hic jacuit, mortem dum morte redemit,
Hic leo dormivit, qui pervigil omnia trivit.
Super ostium monumenti sic scriptum erat:
Aspice plasma meum, qui transis ante sepulchrum
Quo triduo jacui, cum pro te passus obivi,
Et Behemoth dirum contrivi compede plexum.
Vectibus et tetri confractis prorsus Averni
Abstulit inde suos secum super astra locatos.
In rotunditate S. sepulchri sic erat scriptum:
Vita mori voluit et in hoc tumulo quievit,
Mors quia vita fuit, nostram victrix abolevit.
Nam qui confregit inferna, sibique subegit,
Ducendoque suos fortis dux ipse cohortes
Atque triumphator hinc surrexit leo fortis,
Tartarus inde gemit et mors lugens spoliatur.
Dispositio montis Calvariae ejusque brevis delineatio.
Mons Calvariae post sanctum dominicum sepulchrum tenet in dignitate et
sanctitate locum secundum. Ideo quamvis supra fol. 117. B. ejus
descriptio habeatur, hic tamen propter ordinem et quaedam alibi omissa
rememoratur. Pro quo notandum, quod mons Calvariae, vel Golgatha, locus
est ad septentrionalem plagam montis Sion, et est differentia, quando
dicitur mons Calvariae, et scopulus vel rupes Calvariae. Mons Calvariae
continet magnam civitatis partem. Locus Calvariae est tota platea,
continens totum templum. Rupes Calvariae continet tantum Christi crucem
et latronum. Mons Calvariae dicitur tota illa altitudo, quae est a
porta veteri, cujus pars adhuc stat, usque sursum ad ecclesiam sancti
sepulchri. Est enim ascensus satis longus ab illo bivio, ubi Christus
dixit mulieribus flentibus: filiae Jerusalem, nolite flere super me
etc., usque ad locum crucifixionis, et superius est latitudo satis
magna, in qua totum templum sancti sepulchri consistit, quod totum est
mons Calvariae sive Golgatha, et illo modo ecclesia sancti sepulchri
jacet super montem Calvariae. Sed rupes Calvariae et locus sive
monticulus, in quo crux dominica cum Domino et duobus[TR234] latronibus
stetit, ut ante habitum est. Ad hanc rupem sanctissimam sunt tres
ascensus. Primus est de ecclesia golgathana, a loco, ubi est medium
mundi; secundus est ab inferiori ecclesia sancti sepulchri; et tertius
est ab atrio templi exterori. Et hunc ascensum Sarraceni obstruxerunt,
sicut et alia templi ostia, ne quis sine eorum scitu posset in
ecclesiam venire. Est ergo rupes Calvariae petra crucis; et mons
Calvariae tota altitudo a domo divitis epulonis, sive a bivio praefato
sursum; nec est imaginandum, quod mons Calvariae sit altus locus,
supereminens alios in circuitu, quia tam ad occidentem quam ad meridiem
sunt altiora loca, quam ipse sit. Sed dicitur mons respectu locorum
illorum, a quibus est ascensus ad eum, ut dictum est. Et tantum de
illo. Plura vide de hoc monte fol. 115 et sequenti, et fol. 255.
Descriptio ecclesiae sancti sepulchri et ejus dispositio.
Ecclesiam sive templum sancti sepulchri descripturi videbimus quatuor.
I. Quis eam fundaverit? II. Quantae gloriae et honoris olim fuerit?
III. Qualis nunc sit? IV. Qui sint eam inofficiantes et differentiae
eorum, qui in ea Christum colunt. Et ex his quatuor resultabit ejus
plenaria descriptio, et per consequens ejus cognitio.
Quis fundator fuerit ecclesiae sancti sepulchri,
et quoties destructa et reparata fuerit.
Templum dominici sepulchri quis aedificaverit ambiguum est propter
varietates de hoc loquentium. Aliqui opinantur, quod illa ecclesia
fuerit templum Veneris, quod Helius Adrianus imperator super locum
crucifixionis et resurrectionis exstruxerat, et Sancta Helena
superveniens idola ejecit, et domum Christo dedicavit.
Aliqui dicunt, quod templum praefatum funditus evertit, et ecclesiam
illam erexit. Legimus etiam in libris bellorum Christianorum et
Sarracenorum, quod templum sancti sepulchri saepe per infideles fuit
eversum, et per fideles reerectum. Cosdroë hoc templum conabatur
evertere, sed territus divina virtute fugit ab eo. Dum autem Tartari
sanctam terram et Jerusalem occuparent, capta civitate templum sancti
sepulchri dicuntur evertisse. Sed non multo post imperator
constantinopolitanus venit in Jerusalem, et templum reaedificavit eo
modo, quo prius fuerat. Post hoc Sarraceni furentes in Christianos
ultionem in templo sumserunt, et templum everterunt funditus. Sed
quidam imperator constantinopolitanus reerexit. Et de his quaere
veritatem luculentam fol. 264. B., ubi habetur etiam locus
crucifixionis et sepulturae.
Quam gloriosum olim fuerit templum S. sepulchri,
et de reliquiis ejus ac ornatibus.
Gloriosum valde fuit hoc templum olim structura et cultura, et non
solum sanctum propter sancta loca in eo conclusa, sed propter reliquias
pretiosissimas in eo reservatas. Ibi olim erat recondita S. crux, ut
patet supra fol. 111 A., et alia insignia passionis Christi per sanctam
Helenam reperta. Ibi ostendebatur catena quaedam magna, quae Domino
Jesu in horto, dum caperetur, ad collum fuit posita, et peregrinis
advenientibus etiam ponebatur ad collum, et multae virtutes fiebant per
eam. Ibi etiam habebatur calix argenteus magnus, de quo Dominus Jesus
in ultima coena communicavit discipulos, de quo dicit: hic calix novum
testamentum est in meo sanguine, Luc. 22. Ibi etiam erat pelvis, in quo
Dominus Jesus pedes suorum discipulorum lavit in ultima coena. In hac
ecclesia fuit illud pretiosissimum sudarium, quod beatissima virgo
Maria circumligavit capiti Domini Jesu, cum de cruce deponeretur, ut
dictum est supra fol. 117. De hoc sudario habetur Joh. XX., quod Petrus
intrans in monumentum vidit linteamina posita et sudarium, quod fuerat
super caput Jesu non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum
in unum locum, et mansit ita jacens in sepulchro per aliquot dies post
Christi resurrectionem. Quidam autem Judaeus, volante fama de
resurrectione Christi, occulte sepulchrum Domini est ingressus, et
videns sudarium pulchre involutum tulit illud in domum suam, quia
pauper et infelix Judaeus erat. Ex ea autem hora, qua sudarium (#131
A#) in domum suam intulit, benedixit Dominus domui Judaei, et factus
est dives et inclitus. Hoc ut Judaeus perpendit, sudarium sanctum
diligentissime inclusit, tanquam thesaurum pretiosissimum, nec tamen ad
Christum conversus, sed inveteratus ad extrema pervenit, et convocatis
duobus filiis suis, divisit illis substantiam, dans seniori sudarium,
et juniori omnia alia. Senior autem sprevit sudarium, quanquam pater
cunctis opibus diceret esse nobilius, et cum fratre suo mutavit, et
sudarium juniori cessit, qui fortunatissimus mox effectus est, et
frater ejus e contrario in dies defecit. Cum autem et ipse haeres
sudarii in extremis ageret, suo dilectiori filio dereliquit,[TR235]
dicens sibi virtutem ejus, et ubi repertum fuisset. Qui accepto sudario
subito ditatus est, et ita Judaei de ista linea magis facti divites et
honorati. Et transivit sudarium haereditario jure de uno ad alium
multis temporibus usque ad quintam generationem, in qua facta fuit
contentio inter fratres de sudario, et res in publicum venit. Hoc
audientes Christiani instabant pro sudario habendo, tamquam pro re sua,
sed Judaei nullo modo dare volebant, unde facta est seditio magna in
Jerusalem, insurgentibus Christianis contra Judaeos pro sudario. Unde
ad sedandam seditionem visum est prudentibus, ut judex illius rei et
sententiator poneretur, qui nec Christianus nec Judaeus esset et in
ejus sententiam ambae partes consentirent. Quod cum placuisset,
advocatus est Mabius, rex Sarracenorum, ut ferret sententiam de
sudario, et omnia sunt sibi narrata a partibus. Qui statuto die,
convocata omni plebe Christianorum, Judaeorum, et aliorum, in publica
platea sedit cum tribunali, jussitque sibi apportari sudarium. Et
allatum est ei in scrinio. Demum jussit apportari ligna, et copiosum
ignem in medio accendi. Et stabant Judaei ab una parte rogi, Christiani
ab alia, gentiles vero inter utrosque. Rex ergo accepto linteolo
clamavit, dicens: nunc Jesu Nazarene, ecce sudarium tuum, Dijudica, cui
parti debeatur. Et hoc dicto linteolum flammis injecit. Quo injecto,
moramque aliquantulum faciente, cuncti ejus consumtionem suspicabantur.
Sed ecce, subito illaesum de igne consurgens, et in altum sursum se
tollens, quasi avis expansis alis volare coepit, et aliquamdiu per
aerem circumvolans paulatim coepit descendere. Et stabant omnes
suspensi vultibus, et elevatis manibus, exspectantes, cui parti
advolare vellet. Angelo autem duce in brachia Christianorum consedit,
qui flexis genubus illud susceperunt, et in ecclesiam sancti sepulchri
cum magno gaudio portaverunt. Et mansit ibi multis annis in magna
veneratione inter reliquias sancti sepulchri non minimum.
Insuper[TR236] hanc sacram ecclesiam Dominus olim multis illustravit
prodigiis, quorum illud fuit manifestum, quod semper sabbatho sancto
paschae omni congregato vulgo et omnibus exstinctis luminibus, ita quod
in toto templo non esset scintilla, mox (#B#) clero cantante et populo
orante fulgur repente de coelo cecidit, et templum quasi igneum
reddidit, adeo quod nemo ibi existentium intendere valuit in radium
illum coelestem, quo radio cereus paschalis incendebatur, et omnes
lampades et candelae. Hoc facto abcessit. Hoc miraculum multis annis
contigit, et postquam cessavit, statim sepulchrum Domini in manus
gentium evenit. Dicunt etiam, quod ultimo terra sancta recuperata ignis
ille caelestis rediit, et cereum incendit. Sed ipso non veniente
Christiani fuerunt repulsi. Est enim Christianis manifestum signum, si
ignis ille paschalis apparuerit, quod digni sunt habitatores civitatis
sanctae et possessores dominici sepulchri. Si non apparet, potentia
eorum, etiamsi actu possideant, durabilis non est in terra sancta.
Hodie Christiani, qui sunt in Jerusalem, omnes in vigilia paschae
veniunt in templum, et Graeci includunt suum sacerdotem in monumentum
Domini cum candela exstincta, quam cum magno clamore profert accensam,
de qua omnes lampades accenduntur. Non autem miraculose accenditur, sed
arte, quamvis simplex vulgus clamet in coelum, Deum laudans, quasi
miraculum sit factum, et ita divulgant apud plebem, et etiam apud
Sarracenos. Audivi pro certo, quod Sarraceni dicant, si Christiani
ignem paschalem de coelo haberent, ut dicunt, nobis et de hoc
certificarent, ad Christum converti essemus parati. Sed heu, signa
nostra non vidimus, iam non est propheta, et nos non agnoscet amplius.
Verum de illa miraculosa incensione ignis vel cerei paschalis nil
loquitur Jeronymus in his, ubi eum legi, cum tamen valde pulchrum
tractatum et epistolam scripserit elegantem de accensione cerei
paschalis ad Praesidium, diaconum. Nec Gregorius episcopus Turonensis,
scriptor antiquorum miraculorum, illius ignis facit mentionem.
De hoc igne vide pulchra fol. 264. et seqq. Praeter ea, quae dicta
sunt, fiebant in ecclesia olim collationes et disputationes contra
haereticos, et convocati vel fidei rationibus vel miraculis
vincebantur, prout Cyrillus in epistola ad Augustinum refert de
convictis haeresiarchis in ea.
Forma ecclesiae sancti sepulchri, in qua jam
stat, et ejus moderna descriptio hic habetur.
Ecclesia dominici sepulchri, qualis nunc sit, videre restat. Pro quo
notandum, quod ecclesia illa est trinomina, quia est duplex, et
quaelibet habet suum nomen, et totum etiam habet suam nomen.
Ecclesia, in qua monumentum Domini stat, dicitur ecclesia sancti
sepulchri; ecclesia, ubi est medium mundi, juxta rupem Calvariae,
dicitur ecclesia golgathana; ambae dictae ecclesiae simul dicuntur
Anastasis, i. e. ecclesia resurrectionis Domini. Est autem in veritate
non nisi una ecclesia, et navis, continens sanctum sepulchrum, dicitur
ecclesia sancti sepulchri. Et chorus illius ecclesiae dicitur ecclesia
golgathana, quae est in loco Golgatha. Est autem ecclesia grandis et
pretiosa, et si nihil esset, nisi navis ecclesiae, in quo dominicum
sepulchrum stat, faceret per se magnam ecclesiam secluso choro. Nam
ecclesia illa, secluso choro, rotunda est, magnis columnis marmoreis
per circuitum fulcita, habet autem per diametrum de columna ad columnam
LXXIII pedes, et a tergo columnarum usque ad murum templi pedes XXX. Et
illud spatium per gyrum se extendit, et transitum facit inter columnas
et parietem templi sive murum cingentem templum. Hic transitus supra
est testudinatus, quae testudo ab una parte dependet super columnas
(#132 A#) praedictas, ab alia innititur parieti templi sive muro
circulari. Super illam autem testudinem olim erat circularis transitus
communis, et altaria, et juxta portam templi est ascensus per lapideum
gradum ad superiora. Nunc vero sunt superius habitacula et chori, per
intermedios muros divisi, in quibus Christiani de aliis ritibus sua
officia peragunt. De columna vero ad columnam ducti sunt arcus, super
quos ulterius murus in altum consurgit usque ad tectum, in quo sunt
fenestrae, per quas de testudine circulari est respectus in ecclesiam,
et super sepulchrum Domini. Porro, suprema pars illius rotundae
ecclesiae non habet lapideam testudinem, sed ligneam de trabibus
cedrinis fabrefactam, ita tamen, quod in loco culminis trabes a muro
ascendentes inclinati contra se invicem conveniunt in circulo magno, et
aperturam rotundam faciunt, per quam lumen per totum templum spargitur,
et directe sub ipsa apertura stat monumentum domini expositum coeli
impressionibus. Ut patet supra fol. 127. A. Ipsae autem trabes et
asseres ab exteriori parte versus coelum sunt plumbo tecti, interius
vero sunt depicti coloribus, parietes vero sub tecto et sub arcu[TR237]
sunt de opere musaico, depicti cum figuris novi testamenti, sed propter
vetustatem perit illa pretiosissima figura, nec est qui decidentia
renovet. Per circuitum illius ecclesiae rotundae sunt multae capellae,
ut patuit in processione. In ejus medio est monumentum dominicum. Ad
orientem ejus est chorus magnus et pulcher, ad quem directe respicit
ostium sancti sepulchri, et stat ostium contra ostium. In medio chori
est rotunditas magna et alta, sursum camerata et testudinata supra
locum, ubi est mundi medium, in cujus summitate ad extra est ascensus,
ubi videtur in experientia ibi esse mundi medium, ut dixi supra fol.
117. B. Chorum illum Graeci tenent, et juxta altare est sedes
patriarchalis marmorea, in qua antiquissimis litteris latinis est
scriptum: Crucifixum in carne laudate, et sepultum propter nos
glorificate, resurgentemque a mortuis adorate. Super locum vero, ubi
crux fixa fuit, scriptum esse dicit Magister in Specul. hist. sic: o
Theos, i. e. Deus. Basilevs imon i. e. rex noster. Pro aeonon. i. e.
ante saecula. Ergase i. e. operatus est, fecit. Sophias i. e. salutem.
En meso i. e. in medio. Tisgis i. e. terrae. In hac ecclesia sunt supra
et infra, extra et intra, multae capellae prophanatae, in quibus olim
ardebant lampades, et fulgebant auro altaria et vitreis fenestris. Sed
nunc lampades nullae, altaria diruta, et fenestrae obstructae et
lapidibus obturatae. Major enim pars fenestrarum obstructa est
lapidibus, et omnia ostia obturata sunt demto uno, cujus claves
Sarraceni habent, per quod est ingressus. Ad occidentalem partem
ascenditur per gradus ad quoddam ostium fortiter clausum, per quod
Maria aegyptiaca conabatur ingredi, sed repulsa fuit, quousque se
emendaturam devovit, ut patet in vitis patrum clare. (#B#) Propter
fenestrarum et ostiorum obturationem est ecclesia tenebrosa, sed
pavimentum totius ecclesiae est aequale, et de polito marmore, ita,
quod etiam in tenebris ambulans non offendit. In una parte ecclesiae
extra murum est cisterna magna, optimas habens aquas, pro custodibus
templi. Et ab alia parte est etiam exitus in quandam curiam non tecto
opertam, et altis muris circumdatam, in qua sunt loca honesta ad opus
naturae agendum. Haec ecclesia habet annexam turrim altam, de albo
lapide marmoris erectam, in qua olim pendebant campanae, quarum ligna
et trabes adhuc videntur superius, in quibus pependerunt. Sed perdita
Hierosolyma campanas omnes dejecerunt, non enim sustinent campanas
pagani de ritu Machometi, quia in Alcorano eorum praeceptum habent,
quod non utantur campanis ad Dei servitium, nec sustineant. Et tamen
dicitur, quod libenter pulsum earum audiant. Sed solum ideo non habent,
ne nobis essent conformes. Quod maledictus Machometus ubique praecavit.
Haec turris prima apparet ante omnia, venienti de Bethania in
Jerusalem, sicut saepe consideravi. Limen super ecclesiae ostium est de
candidissimo marmore, et ab extra est sculptum imaginibus de ingressu
Domini super asinam in Jerusalem; et de illo, quomodo ementes et
vendentes ejecit de templo; et de resuscitatione Lazari. Veruntamen
imagines sunt violenter destructae, et mutilatae membris. Super
ecclesiae valvas fuerunt haec metra inscripta lapidibus quae tamen ego
videre non potui:
Anno milleno centeno quo minus uno,
Quindecies Nilo jam phoebi lumine tacto,
Vitae plus sacrae studio quam mitigare acre,
Jerusalem Franci capiunt virtute potenti.
Columnae marmoreae pretiosissimae stant in atrio templi, sustentantes
limen, et porticum ornantes. Si quis autem cupit videre formam hujus
templi, videat peregrinale magnifici domini et ingenui viri, Domini
Bernhardi de Braitenbach, ecclesiae metropolitanae moguntinensis
decani, et ibi depictam ejus effigiem adeo clare intuebitur, ac si in
atrio ecclesiae staret et videret.
Quomodo Anastasis est communis omnibus
Christianis, et quomodo peregrini numquam
intromittuntur, nisi dent tributum templi, et de
modo ingrediendi templum, et de multiplici secta
in templo.