importantiae, difficultatem tamen non parvam patior in ea re, et hoc
propter diversitates, quae de hoc reperiuntur in libellis peregrinorum.
Et etiam propter hoc libenter ejus dispositionem fratribus meis tradere
vellem adeo clare in scriptis, sicut ego vidi oculis. Quod est
impossibile, cum necesse sit, me plus vel minus scribere de hoc, quam
viderim. Principaliter tamen de hoc tria dicenda.
I. Quale fuerit dominicum sepulchrum tempore, quo in eo fuit corpus
Domini locatum.
II. Quale illud sit, quod modo stat, quod visitavimus et honoravimus.
III. An illud sepulchrum sit idem, in quod Dominus Jesus fuit positus.
Et in illo articulo stat tota difficultas.
Quoad primum, sciendum, quod facile est dare intelligere, quale fuerit
dominicum sepulchrum tempore mortis Christi. Nec patitur difficultatem
in eo, qui antiquas sepulturas illarum terrarum vidit, quamvis ex
dictis sanctorum Evangelistarum non possit id clare haberi, quia
succincte et breviter de hoc loquuntur. Matthaeus dicit cap. 27.: et
accepto corpore Joseph involvit illud in sindone munda, et posuit illud
in monumento suo novo, quod exciderat in petra, et advolvit saxum
magnum ad ostium monumenti. Marcus vero cap. XV. dicit: Joseph mercatus
sindonem et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento,
quod erat excisum in petra, et advolvit[TR226] lapidem ad ostium
monumenti. Et cap. XVI. dicit de lapide advoluto: erat quippe magnus
valde; et introeuntes in monumentum viderunt juvenem etc. Lucas autem
cap. XXIII. dicit: Joseph petiit corpus Jesu, et depositum involvit in
sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam
positus fuerat. Et cap. XXIV. dicit: mulieres invenerunt lapidem
revolutum a monumento, et ingressae non invenerunt corpus Domini Jesu.
Et in eodem capite: Petrus surgens cucurrit ad monumentum, et
procumbens vidit linteamina, posita solo. Johannes plus dicit, quam
alii. In cap. XIX. dicit: erant autem in loco, ubi crucifixus est,
hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus
fuerat, ibi ergo propter Parascevem Judaeorum, quia juxta erat
monumentum, posuerunt Jesum. Et cap. XX. dicit: quod Maria Magdalena
vidit lapidem revolutum a monumento, et annuntiavit Petro et Johanni,
qui, venientes ad monumentum, Johannes se inclinavit, et vidit
linteamenta posita, et non introivit.
His praelectis, homo, qui vidit monumenta antiqua terrae sanctae
faciliter intelligit, quale dominicum monumentum fuerit. Quia iam nullo
modo est, sicut fuit, propter templi superaedificationem, et propter
ejus ornatum, ut patebit in secundo, et propter mutationem loci, quia
erat templum sepulturae extra muros Jerusalem, sed postea murus est
circumdatus, et aedificia adjuncta, quod non mansit aliqua loci
dispositio, juxta Evangelistarum narrationem. (#B#) Si vis ergo scire,
quale fuerit, imaginare hortum extra murum et fossata civitatis, et
inter fossata et hortum stratam publicam maceriam horti habens ab una
parte, et murum exteriorem fossati aut rupes, si rupibus cingitur,
sicut in Jerusalem fuit, ab alia. Ulterius imaginare in ipso horto
rupes hinc inde parvas et magnas e terra consurgentes, inter quas una
rupes magna et lata ad modum domunculae stat integra non cavata. Talis
fuit hortus, de quo Johannes dicit, quod in loco, ubi crucifixus est
Jesus, prope erat hortus. Fuit enim Jesus extra hortum crucifixus intra
rupes voraginis, ita, quod via publica dividebat rupem crucis a maceria
horti. Omnes enim horti per circuitum Jerusalem sunt rupibus pleni, et
de fundo inaequali, propter rupium elevationem. Homines ergo, qui in
suis hortis rupes magnas habebant, ipsas cavabant, et sibi sepulchra
incidebant et habitacula pro mortuis. At si rupes magna erat, facto uno
habitaculo iterum in projecta ostiolum excidebant, et aliam cavaturam
faciebant pro aliis amicis sepeliendis, et post hoc iterum petram
incidebant pro alio habitaculo. Si petra non habuit nisi unam simplicem
cavaturam, dicebatur spelunca simplex; si duas, dicebatur spelunca
duplex, sicut legimus, Abraham emisse speluncam duplicem, Genes. 23. Si
tria habitacula, spelunca triplex; si quatuor, quadruplex. Et sic
deinceps. Vidi ergo in aliquibus hortis juxta agrum Acheldamah in
parietibus petrarum tot speluncas, sibi invicem succedentes, unam post
aliam in ipsam petram incisas, quod non ausus fui usque ad ultimam
procedere, postquam enim ingressus fui tertiam, et lumen per primae
speluncae ostiolum immissum amplius cernere non potui, substiti propter
horrorem tenebrarum. Posset enim ingrediens errare et exitum amittere,
quia antiqui profunde petras pro suis mortuis sepeliendis cavaverunt.
Joseph ergo ab Arimathia, vir bonus et justus, nobilis et dives, potens
et prudens, emit pro se hortum juxta civitatem ad latus rupis
Calvariae, et rupem integram incidi et cavari fecit. Mortuo autem
Domino cessit Josephus juri suo, et hortum cum monumento Christo dedit,
qui primus et altius in eo sepultus fuit. Dum enim de cruce depositus
fuit, portaverunt eum a rupe Calvariae per maceriam in hortum, et super
lapidem ad hoc factum corpus unxerunt, et in sepulchrum intulerunt in
secundam speluncam, quia erat spelunca duplex, et primum ostium primae
speluncae erat altum et latum, ad mediam speluncam ducens. Ostium ad
secundam speluncam ducens non respiciebat ostium primae, quia erat in
latere sinistro ingredientis, et erat demissum et parvum ostiolum, et a
parte dextra erat locus (#126 A#), in quo positus fuerat Dominus in
aquilonari parte, ibi enim cum industria fuit intermissa cavatio, et
tantum de petra dimissum, quantum corpus hominis in dorso jacentis
occupat in latum et in longum, tribus palmis et dimidia a terra sursum.
Pro quo nota, quod scribentes de dominico sepulchro faciunt
differentiam inter monumentum et sepulchrum. Monumentum enim dicitur
tota petra cavata, et totum habitaculum. Sed sepulchrum dicitur locus
corporis sarcophagus, sive tumulus, sive tumba. Monumentum ergo Domini
non habuit sepulchrum sive sarcophagum mobile, sed de ipsa eadem petra
factum. Fuit tamen a parte anteriori cavatio ad imponendum corpus, quod
in medio sepulchri ponebatur, ita, quod supra fuit quasi tabula
coopertum, et infra fundamentum a terra elevatum derelictum, ubi corpus
ponebatur. Ita videntur loqui Sancti de dominico sepulchro scribentes.
Magister in historia sacra allegat venerabilem Bedam, dicitque:
monumentum Domini domus erat rotunda, de subjacente rupe excisa, tantae
altitudinis, ut vix homo longus manu extenta culmen posset attingere,
introitum habens ab oriente, cui magnus lapis appositus erat pro ostio.
In parte vero ejus aquilonari locus dominici corporis in eadem petra
factus est, VII pedes habens longitudinis, tribus palmis altius
pavimento eminens, quasi sarcophagus super impositus fundamento. Vel in
ipso pariete loculus factus erat, sicut fit in muris domorum, ad
utensilia reponenda, et sarcophagus ille non desuper, sed a latere
meridionali erat, ut esset quasi loculus vel tumba in latere jacens,
aperturam non sursum, sed ad latus habens. Color vero monumenti et
loculi rubicundo et albo dicitur esse permixtus. Haec Magister, uti
supra. Illa erat prima dispositio dominici monumenti et sepulchri.
Hanc dispositionem immutavit Helius Adrianus imperator, qui in loco
templum Veneris erigi fecit, ut etiam supra patuit fol. 116. A.
Monumentum tamen Domini non deposuit, nec rupem Calvariae, sed utrumque
Deo disponente templo inclusit, sicut hodie est. Illam tamen
irreverentiam locis illis exhibuit, quod in spelunca dominici sepulchri
posuit Jovis simulacrum, et rupi Calvariae superposuit statuam Veneris.
Ut Jeronymus habet in epistola ad Paulinum. Et sub ista dispositione
prava et abominabili mansit locus sanctus annis circiter centum
octoginta, et fuit intra civitatem, quia praefatus Adrianus voraginem
implevit, quae erat pro fossatis civitatis, et murum circumduxit,
templum civitati includens, ut patet fol. 114. B. Ex hoc venit locus in
oblivionem, et fuit sepulchrum Christi factum capella et oratorium
Jovis. Rupes vero Calvariae fuit factus mons Veneris. (#B#) Et ita fuit
locus iste totaliter cultui daemonum deditus et gentilium errorum
plenus usque ad tempora Sanctae Helenae, quae locum a delubris purgavit
et Christo Domino reconsecravit.
Quomodo sanctum sepulchrum illo tempore sit et quale?
Secundo videndum est, quale nunc sit dominicum sepulchrum, cujus
figurae et formae sit. Pro quo notificando accipio descriptionem, quam
honestus vir Johannes Tucher, civis Norimbergensis, confecit in lingua
theutonica de dominico sepulchro, qui anno 1479, uno videlicet anno
ante meum primum introitum, fuit multis diebus in Jerusalem, et
dominicum tumulum curiosissime inspexit, et manibus, pedibus, digitis,
et extentis brachiis mensuram ejus accepit. Cujus quidem descriptionem
mecum in Jerusalem habui, et per omnia, sicut scripsit de sancto
sepulchro, sic inveni. Ideo eum de theutonica lingua in latinum
transumsi, et evagatorio meo, inserui, uti veram et a viro maturo et
veraci confectam. Sed ne alicui terminorum aequivocatio ambiguitatem
generet, hoc praenotandum est, quod ubicumque ipse dominus Johannes
Tucher ponit in suo theutonico libello _Klaftern_, ibi ego cubitum
pono, cujus mensura accipitur extentis ambobus brachiis de termino
medii digiti unius manus usque ad terminum alterius. Et ubi ipse ponit
_Spanne_, ibi ego ponam palmum, qui accipitur manu extensa de principio
pollicis, usque ad finem auricularis vel medii digiti. Describit ergo
praefatus vir, Johannes Tucher, dominicum sepulchrum et monumentum sic.
Monumentum Domini ab exeriori apparet primo aspectu quasi quaedam
turris bassa, non alta, per circuitum duodecim angulos habens, et ad
quemlibet angulum stat columna lapidea sexangularis, unius palmi
spissa, et illae columnae sustentant parvam testudinem, quae est supra
monumentum, a qua testudine exit quaedam circumferentia per circuitum,
quae columnas excedit ad mensuram dimidii pedis. Habet autem rotunditas
totius domunculae cum columnis XII cubitos magnos, mensurando ab extra
per gyrum totum monumentum, sed ab intus mensurando habet IX palmos
paullo minos in longitudine, et totidem in latitudine. Et a pavimento
usque ad summum concavi testudinis habet viri et dimidii altitudinem.
Sepulchrum autem sine tumba monumenti, quae est in dextra parte
domunculae albo et polito marmore vestita tabula marmorea operta, super
quam potest celebrari Missa, habet in latitudine IIII palmos et III
digitos, a terra vero sursum manu mensurando tres palmos et quatuor
digitos. Ostiolum autem speluncae, per quod ingressus patet, habet in
altitudine IIII palmos et dimidium, et III digitos. Murus autem ostioli
sive foramen petrae habet in spisso tres palmos. Porro altitudo totius
monumenti sive domunculae (#127 A#) a terra sursum cum testudine habet
duos cubitos cum dimidio magnos. Supra convexum testudinis est
aedificatum tabernaculum in sex angulos in altum, sicut turris, cum
duplicatis columnis sex, habentes in altitudine II cubitos, qui
sustentant culmen tabernaculi, quod habet in altitudine unum cubitum. A
supremo vero culmen illius tabernaculi mensurando per aerem sursum
usque ad aperturam tecti, quod supra monumentum patet, per quam lux in
templum intrat, sunt forte VI cubiti, et illa apertura est rotunda, et
adeo lata, sicut tota domuncula monumenti, ita quod, si ipsa domuncula
mobilis esset, et sursum traheretur, per ipsam aperturam posset
extrahi. Ex quo patet, quod monumentum Domini stat sub dio, ita quod
pluit et ningit per praedictam aperturam super eum. Porro ipsum
tabernaculum subtili schemate est fabrefactum de polito marmore, et
intus et extra cum columnis et culmine fuit deauratum, sicut hodie
patet, quod a fundamento templi usque ad summum culminis tabernaculi
monumenti sunt in altitudine V et dimidium cubiti, a fundamento vero
usque ad aperturam texti sunt XII cubiti, aut paullo plus. Porro, ante
introitum monumenti est atriolum quoddam, habens in latitudine tres
cubitos, minus uno palmo. Ostium primum domunculae est in medio, habens
in altitudine I cubitum magnum, et III palmas cum dimidio. Capella ante
speluncam tumuli, quae est spelunca prima, habet in latitudine unum et
dimidium cubiti, et in longitudine totidem, et in quolibet latere unam
parvam fenestram quadratam. In eadem spelunca anteriori tribus palmis
ab ostiolo speluncae interioris est supra fundamentum elevatus lapis
quadratus, qui habet per quadrum II palmos et dimidium, super quem
dicitur angelus sedisse post Domini resurrectionem, qui lapis est pars
illius magni lapidis ad ostium monumenti revoluti, de quo lapide patuit
supra fol. 102. B.
Ecce, illa est dominici monumenti descriptio, prout hodie stat; et haec
descriptio[TR227] ad oculum patet in peregrinali, quod fecit magnificus
et ingenuus vir, Dominus Bernhardus de Braitenbach, decanus
metropolitanae ecclesiae Moguntinensis, qui fuit comes meae secundae
peregrinationis, in quo artificiali effigiatione fecit figuram dominici
monumenti depingi, sicut et alia, ut patebit. Receperat enim secum
ingeniosum et eruditum pictorem, quem pretio conduxit, qui a venetiano
portu et deinceps potiorum civitatum et locorum habitudines et formas
figuraret, quod et magistraliter et proprie fecit. Cui ergo placet,
eandem picturam inspiciat, et praefatam descriptionem clare intelliget.
Hoc dominicum monumentum in medio ecclesiae resurrectionis dominicae
stat, sicut in die parasceves in ecclesia parochiali civitatis ulmensis
sepulchrum ponitur. Sed ecclesia sancti monumenti est rotunda, et supra
operta, ut patebit.
Tria quodammodo habet ostia sanctum sepulchrum. Primum est in atriolo,
mihi spelunca prima, quod atriolum habet murum, non altiorem, nisi quod
homo intus existens potest super ventrem jacere in muro, et per
ecclesiam circumspicere. (#B#) Unde aliquoties super ipsum murum sedi,
et merces negotiatorum in pavimento inferius perspexi. Verum introitus
in atriolum non est prope ostium, quia super caput ingredientis nihil
est, cum careat superiori limine. Sed inter duos muros se respicientes
est ingressus, qui, si essent altiores, et limen superponeretur, ostium
fieret. Secundum ostium est de atriolo in primam speluncam monumenti.
Et hoc ostium janua clauditur et seris obfirmatur. Hujus ostii claves
iam habent latini fratres minores; ante paucos annos Georgici eos
habebant. Tertium ostium est de illa capella, vel prima spelunca, in
secundam speluncam, in qua est dominicum sepulchrum. Haec spelunca
nullam habet fenestram, nec lumen in ea est, nisi quod ab lampadibus
XIX in ea ardentibus habet, quae pendent super sarcophagum Domini, et
quia spelunca angusta est, causatur ab igne lampadum fumus et foetor,
qui valde turbat intrantes et moram in ea facientes. Ardent etiam
multae candelae super sepulchrum, quas ponunt peregrini pro devotione
eorum. Unde ex fumo lampadum et candelarum denigrata est superficies
interior ex toto, quae tamen vestita est candido et polito marmore per
totum scilicet pavimentum parietis et arcus. Et tantum de illo.
Quid sentiendum sit de sepulchro illo Domini, an
sit suum verum et proprium, vel an sit aliud
postaedificatum?
Tertio videndum est, an illud[TR228] monumentum et illud sepulchrum, de
quo iam dictum est, sit idem in quod Dominus fuit positus, de quo et
eum resurrexisse credimus? Et hic articulus majoris difficultatis est.
Circa ejus determinationem dicam ea, quae legi in antiquis et modernis
peregrinalibus. Nollem enim ex propriis quicquam temere asserere, quod
devotionem ad dominicum sepulchrum posset tollere aut diminuere in
Christi fidelibus. Porro, difficultas in hac re resultat ex diversis et
differentibus sancti sepulchri descriptionibus antiquorum et
modernorum. Venit etiam ex diverso statu civitatis Jerusalem et crebris
ejus devastationibus, ex desiderio etiam et devotione ipsum sepulchrum
visitantium et aliquid de eo reportare pro magnis reliquiis
quaerentium. Ex vestitu etiam ipsius sepulchri ambiguitas surgit, cum
nec intus nec extra, nec in monumento, nec in sarcophago quicquam
appareat de rupe vera et petra, sed totum, ut patuit, est candido et
polito marmore vestitum et ornatum, quod ab initio non fuit. Videamus
ergo, quid alii de hoc sentiant, et quod magis rationabile est,
imitemur.
Quidam Sanctus, dictus Alculfus, qui visitavit dominicum sepulchrum et
longe ante tempora latinorum regum Jerusalem, ut mihi videtur, in
Jerusalem fuit, antequam post Eraclium imperatorem civitas sancta esset
per Sarracenos capta, hic in suo libello sic dicit. In spatio medio
rotundae interioris ecclesiae rotundum inest in una eademque petra
excisum tugurium, in quo possunt homines stare et orare, et a vertice
arcus non brevis staturae hominis usque ad illius domunculae cameram
aut arcuaturam pes et semipes mensura in altum extenditur. Hujus
tugurioli introitus ad (#128 A#) orientem respicit, et totum
extrinsecus electo marmore tegitur, cujus summum culmen auro ornatum
auream non parvam sustentat crucem. In[TR229] hujus tugurii aquilonari
parte sepulchrum Domini in eadem petra excisum habetur intus, sed
pavimentum humilius est loco sepulchri. Hoc tugurium nullo intrinsecus
ornatu tectum est, sed per totam ejus cavaturam ferramentorum ostendit
vestigia, quibus dolatores in eodum usi sunt opere. Color vero illius
ejusdemque petrae, monumenti et sepulchri duo permixti sunt, rubeus et
albus, inde et bicolor eadem ostenditur petra. Insuper hoc sepulchrum
simplicem facit lectum capacem unius hominis, super dorsum jacentis, in
modum speluncae introitum habens ad australem monumenti partem
respicientem e regione, culmenque humile desuper eminens[TR230]
fabricatum. In quo sepulchro duodenae lampades juxta nomina XII
apostolorum semper die ac nocte ardentes lucent. Haec ille, et plura
alia scribit praefatus se vidisse, quae ostendunt eum ante mille annos
terram sanctam vidisse. Et valde placet mihi illa descriptio, quia
multum concordat cum descriptione venerabilis Bedae, quod patet fol.
126 A.
Quidam alius peregrinus, qui anno Domini 1200 dominicum sepulchrum
vidit, dicit sic. Spelunca, in qua est sepulchrum Domini, est exterius
undique tecta marmore, sed interius est rupes nuda, sicut fuit tempore
passionis Christi. Si ille intelligit per hoc, quod dicit speluncam
esse totam exterius tectam marmore totam superficiem speluncae ab extra
et ab intra, tunc erat spelunca sicut hodie est. Si vero vult dicere,
quod solum superficies partis exterioris fuerit tecta marmore, et
interior nulla sit, concordat cum praecedenti descriptione. Et ita
credo eum sensisse.
Alius quidam peregrinus sic dicit. Capella sancti sepulchri est
testudinata in modum semicirculi, nullam habens fenestram, et in ea est
sepulchrum, quod est de integro lapide excisum, sed ne a peregrinis
rodatur, est tabulis marmoreis vestitum, et tabula anterioris partis
habet tria foramina, per quae verum saxum sancti sepulchri tangi et
deosculari potest. Est tamen tabula adeo artificialiter lapidi
adjuncta, quod unus lapis esse putatur. Et idem dicit: credo, quod in
nulla ecclesia de vera petra sepulchri Domini habeatur. Si enim,
inquit, per petias et grana posset deportari, dudum deportatum fuisset,
etiam si magnus mons fuisset. Idem etiam vult, quod nullae lampades in
sepulchro ardeant, nisi tempore, quo peregrini ibi morantur, qui oleum
emunt etc.
Peregrinus alius fuit anno MCCCXXX. in dominico sepulchro, qui ad
instantiam cujusdam Cardinalis intraverat, ut rem consideraret, et modo
dicto describit sanctum sepulchrum, haec adjungens. Advertendum est,
inquit, quod monumentum illi sanctissimo loco superpositum non est
illud, in quod corpus Christi exanime primitus fuit positum, quia sacro
testante eloquio monumentum Christi erat excisum in petra una, sicut
antiquorum monumenta sunt in illis regionibus. Illud vero ex pluribus
petris est compositum, caemento conglutinatis, non multum
artificialiter, nec est ibi aliquid de vero sepulchro, nisi in parte
sinistra eminet de muro domunculi unus lapis grossus, ut caput hominis,
et albus, septem palmis a terra elevatus, et hunc peregrini
deosculantur pro reliquiis veri sepulchri Christi. Haec ille.
(#B#) Novissime peregrini ingressi contraria in suis libellis referunt,
et quilibet hoc, quod sibi videtur, conatus est ita tradere, quia non
sit fas alicui contradicere. Quidam dicunt, quod sub tabulaturis
marmoreis sit adhuc integra monumenti et sancti sepulchri petra,
quamvis minime videatur. Alii dicunt, quod nemo pro certo sciat vel
possit asserere, sub tabulaturis esse petram veram vel non. Alii
manifeste asserunt, quod non manserit ibi de petra vera in quantitate
grani milii. Et ad hoc allegant plures rationes. 1) Malitiam paganorum,
qui tanto odio in Christianos inardescunt, quod nihil eorum, quae
Christiani diligunt aut venerantur, incorruptum derelinquunt. Sciebant
autem sepulchrum Christi nobis esse venerabilissimum, ideo majori
furore in eum exarserunt, et discerpserunt. Sciebat insuper, quod
stante sepulchro illo Christiani semper anhelarent ad rehabendam
civitatem Jerusalem, sed eo deposito minus curarent de ea, ideo nihil
ex eo ibi reliquerunt. Saepe etiam multo tempore fuerunt a Christianis
vexati et impugnati et fugati ipsi Sarraceni, qui dum etiam victoria
potirentur, et Christianos expugnarent, injurias et vexationes
perpessas prius a Christianis vindicaverunt in sancto sepulchro, ipsum
destruentes, et ecclesiam sancti sepulchri devastantes in Christianorum
despectum. 2) Alia ratio assignatur, quare nihil de sancto sepulchro in
loco remanserit. Cum enim Christiani ultima vice victi a Sarracenis
cogerentur Jerosolymam tradere eis et emigrare, hanc traditionem tali
conditione et pacto fecerunt, ut exire dimitterentur salva vita et
omnibus rebus, quae asportari possent. Et ita Sarraceni consenserunt,
ut emigrarent a Jerusalem, et omnia, quae vellent, secum asportarent.
Tunc patriarcha hierosolymitanus cum omni clero suo, et rex Jerusalem
cum omni militia civitate sancta emigraverunt, in qua transmigratione
creditur omnia tulisse usque ad fundamenta, quae sancta reputabant,
inter quae dominicum sepulchrum praecipuum erat, quod nullatenus ibi
gentibus conculcandum dimiserunt.[TR231] Cum etiam nunc fideles illa
loca visitantes de petiis et terra, quantum possunt auferre, tollunt,
et si possent, totam terram asportarent, ne a porcis illis
conculcaretur. Et nemo dubitet de illo, si possibile esset locum sancti
sepulchri removere, dudum ipsum transtulissent, quanto magis petram,
quam deportare possunt in particulis. Alia ratio, quare dicunt nil
remansisse de sancto sepulchro, est indiscreta devotio fidelium, qui
propter nullum praeceptum nec prohibitionem dimittunt, quin de locis
sanctis tollant particulas, si possunt. Et ex hoc argumento dudum
petram sancti sepulchri deportatam.