per templum, et magno strepitu ad matutinas signum dedit. Quod ut
audivi, statim ascendi, et nondum confessis aliam (#B#) horam statui,
qua eos audire vellem, et ingressus sacristiam, quae est capella beatae
Virginis annexa, indui me ad Missam celebrandam (habet enim ecclesia
haec, sicut et Bethlehemitana, privilegium, quod semper mediis noctibus
possunt celebrari Missae); paratus ergo exivi in sanctissimum dominicum
sepulchrum, et primum in eo locum celebrandi cum quiete habui, et
jucunde de dominica resurrectione celebravi. Sub Missa mea aliquos de
nobilibus communicavi in monumento sancto de commissione patris
Gardiani. Post me alii sacerdotes ad Missae celebrationem accesserunt,
in sancto sepulchro et in aliis tribus locis, ut dixi fol. 110 A. in 6.
artic.
Est tamen pro loco sancti sepulchri major contentio sacerdotum, et
praecipue quando sunt plures. Stant enim ante sepulchrum et exspectant
celebrantem, qui dum ab altari discedit, statim alius accedit, et dum
ille, qui celebravit, se exuit sacris vestibus, astant sibi quinque aut
sex, aut plures, qui omnes contendunt accipere easdem vestes, et dum
albam deponit, omnes sex aut plures eam apprehendunt et trahunt, et
offendunt se ipsos verbis in tantum, quod quasi usque ad verbera
procedunt. Vidi sic certantes in tantum commotos, quod unus sacerdos
dicebat alteri: dimitte mihi vestem.[TR219] E contrario alius dicebat:
ego eam tenebo, tu non es dignus, ut me praecedas. Alius respondit: et
tu non es dignus celebratione, ideo te praecedam, quia dignior sum,
quam tu. Et inter haec usque ad turpia improbria et maledictiones
procedebant, trahentes albam quasi usque ad diruptionem. Ecce quis
unquam audivit litigium irrationabilius! O quanta fatuitas, quanta
temeritas, quanta coecitas! Judicavi, sic litigantes habere coecam,
fatuam, et Domino et hominibus abominabilem devotionem, et
incomparabiliter melius esse talibus abstinere, quam se cum tanta
coecitate divinis ingerere, imo, melius eis fuisset Jerosolymam non
vidisse. Condolui vehementer saecularibus, qui adstabant, et cum grandi
scandalo haec considerabant. Ego forte ex indevotione mea non tantum
fui affectus ad celebrandum, quantum illi, potius a Jerusalem sine
celebratione recessissem, quam pro loco contendissem. Semper tamen sine
litigio locum habui in locis optatis, in prima et secunda
peregrinatione. Vidi quosdam alios, qui quidem non contendebant, nec
litigabant, sed et cum vi et impatientia irruebant, albam ad se
trahentes, adeo potestative, quod nemo ausus erat se eis opponere. Et
illos imperfectiores litigantibus judicavi, et magis temerarios. Illa
contingunt ex defectu ordinis, quando res non ordinatur. In prima enim
mea peregrinatione erant multi sacerdotes peregrini, et pauci laici, et
non erat res ordinata per fratres, et tunc multa talia acciderunt. In
secunda autem peregrinatione erant pauci sacerdotes, et multi
saeculares, et pater Gardianus, vir prudens, bene cuncta ordinaverat,
quod res pacifice transibat.
Caussae autem, quare sacerdotes sic festinant, et pro loco contendunt,
sunt variae. Una est quandoque furor et devotio ad loca sancta, quae
tanta est, quod generat zelum indiscretum, et praecipue in eis, qui non
habent discretionem et sanctitatem, (#120 A#) et tales timent semper,
quod tempus non detur eis, quo suae devotioni satisfiat. Alia est, quia
multi sacerdotes in voto habent, quod velint celebrare Missam unam aut
duas in sancto sepulchro; et illi, ut votum solvant, contendunt et
conatum faciunt. Alia est: quidam veniunt missi ab aliis, qui votum
veniendi implere non possunt. Et illi mittentes committunt eis tot
Missas celebrare in sancto sepulchro, et juramenta ab eis exigunt, et
dant eis expensas, et tales timent perjurium, ac festinant et litigant.
Alia est, ut redeuntes ad patriam dicere cum veritate possint: ego
celebravi in sancto sepulchro Missam, et videtur eis, si locum habere
non possent, quod esset eis verecundia et scandalum, quod ita
recessissent a Jerusalem. Alia causa est: aliqui milites praesentes
dant aliquando alicui sacerdoti ducatum unum, ut illo die unam Missam
pro se celebret in sancto sepulchro, et illi etiam conatum faciunt
magnum.[TR220] Et hoc multoties contingit. Aliqui etiam religiosi a
suis praelatis habent commissionem, ut tot Missas in sancto sepulchro
celebrent. Et aliqui in recessu a suis caris et amicis promittunt eis,
quod celebraturi sint in sepulchro dominico pro eis. Hi omnes
festinanter pro loco contendunt. Alia causa est, et forte
superstitiosa. Dicitur enim, quod de qualibet Missa in sepulchro
dominico dicta, liberetur certe anima de purgatorio. Sic etiam dicitur
de Missis celebratis ad catacombas Romae. Et praecipue liberentur
animae, pro quibus intendit celebrans. Et qui hoc credunt, valde
festinant, et cum suo detrimento et fratrum offensione et scandalo
saecularium animabus succurrere contendunt. Alia caussa est: quidam
putant, Missas in sancto sepulchro dictas, efficaciores esse tam pro
se, quam pro aliis vivis et defunctis, et magis impetrativas gratiarum.
Alia caussa est cupitositas quorumdam et irreverentia, quo nulli
deferunt, sed antecedere conantur, quia patientiam habere nesciunt.
Alia caussa est, quae est prima et ultima: peregrini bene sciunt, quod
non nisi tribus noctibus in ecclesia sancti sepulchri manere
permittuntur, nec vacat eis tempus, nisi pro tribus Missis, et ideo
quilibet conatur se primo de Missa in sacro sepulchro dicenda expedire,
et ea non dicta non quiescit, timens sibi deficere tempus, sicut saepe
tempus multis defecit, et sine Missa in sancto sepulchro recesserunt
cum tristitia. Igitur, sicut dictum est, Missas celebravimus, et cum
jam sol oriretur, iterum sacrista cum tabula cucurrit per circuitum in
totam ecclesiam, et signum fecit ad summum Officium ad primam et
tertiam cantandum in monte Calvariae. Ascendimus ergo omnes in montem
sanctum, et pater Gardianus cum suis ministris sacris induti ad altare
accessit, et cantor Officium de sancta cruce: Nos autem gloriari[TR221]
orationem, inchoavit, et cum altis vocibus prosecuti sumus Officium.
Sub Officio communicaverunt (#121 A#) Domini milites, et omnes
peregrini saeculares cum magna devotione, et protractum est Officium
quasi usque ad horam VIII. ante meridiem, et in puncto, quo finivimus,
venerunt Sarraceni ad expellendum nos.
Ejectio peregrinorum de templo sancti sepulchri,
et visitatio locorum, in quibus indulgentiae
habentur per circuitum ecclesiae.
Finitis Officiis et Missis celebratis venerunt domini Mauri pagani, et
januas ecclesiae patefecerunt,[TR222] facientes magnum strepitum ad
valvas, ut citius exiremus. Quo audito territi sumus pariter et turbati
pro seperatione a tam dulcibus locis, et cucurrimus per loca,
deosculantes ea; circa quae dum moras facerent peregrini, commoti sunt
Mauri, et januas templi concusserunt fortiter, adeo quod cardines
stridebant, et horribilibus clamoribus discurrebant per loca sancta, et
peregrinos vi ab eis repellebant, extra ecclesiam ejiciebant nos omnes,
demtis consuetis custodibus sancti sepulchri. Nobis autem ejectis
clauserunt valvas ecclesiae, et abierunt, nos in atrio relinquentes.
Ibi iterum ad visitationem quorundam locorum sanctorum templo
cohaerentium nos ordinavimus.
De loco, in quo Maria Virgo et Johannes
Evangelista stabant sub cruce Jesu, quando eos
sibi invicem commendavit.
Primo ergo de ostio ecclesiae declinavimus ad dextrum, et ibi ad murum
templi est adscensus per gradus lapideos ad montem Calvariae, et olim
supra gradus erat ostium, per quod introibant ad scopulum Calvariae,
quod ostium jam est per Sarracenos obstructum. Sub istis autem gradibus
est ostium, per quod est introitus in unam capellam, quae est intra
septa ecclesiae sancti sepulchri, ab intus tamen est muro circumdata,
quod nemo ab intra eam ingredi potest, quia Sarraceni etiam ejus
interius ostium obstruxerunt. Et in ista capella est locus, in quo
beatissima Virgo Maria et sanctus Johannes Evangelista steterunt sub
cruce, ad radicem scopuli Calvariae, quando eos ambos vidit Dominus
Jesus, et Johannem matri, et matrem discipulo commendavit. In hoc
sancto loco procidimus, et in terra prostrati indulgentias accepimus
(†).
Hunc locum Indiani habent, et officia sua in eo peragunt.
In hoc loco contemplabamur[TR223] dolorem immensum Virginis, quia
omnibus doloribus cujusvis corporeae passionis ibi eam cruciatam
novimus. Quidquid enim crudelitatis inflictum est corporibus martyrum,
leve fuit, aut potius nihil comparatione ipsius passionis, quae nimirum
sua immensitate transfixit penetralia sui benignissimi cordis. Stabat
enim, ait Evangelista, juxta crucem Jesu Maria, mater ejus, non utique
otiosa, aut superfluis occupata, (#122 A#) sed mente turbata, et voce
querulosa, dicens: Fili mi, animae meae olim consolatio et gaudium,
nunc autem gladius penetrabilior omni mucrone auctissimo. O quam
infelix mihi et tibi facta est dies illa, et quis poterit mederi
vulneribus dolorum meorum? et mitigare angustiam misellae matris tuae?
Cum inspiciam filium meum ut leprosum factum, qui speciosus eras prae
omnibus filiis hominum; ut maleficum et reum cum iniquis deputatum, qui
sanctus sanctorum es. Et super omnia mihi intolerabilia te cerno velut
oblitum mei, viduae matris tuae. Jam ecce, jam moriens, et nihil mihi
dicis. Et quid faciam ego sine te filio meo? Quo divertam. Ad quem
confugiam? Tu mihi pater; tu mihi frater; tu mea gloria. O me
desolatam! quae tantum filium in cruce video deficere. O amantissime
fili, loquere mihi matri tuae, ut audiam vocem tuam, ut sic saltim
audiens verba tua patientior fiam ad tolerandam, quae me cruciat pro
amore tuo poenam, ne deficiam in hac indicibili tribulatione. Cui
quaeso me orphanam derelinquis? His, et similibus lamentationibus in
hoc loco Virgo Maria calamitatem filii sui et suam deflebat. Quam
filius videns dixit: mulier, ecce filius tuus. Compassi ergo sumus in
hoc loco matri, sicut in monte Calvariae filio. Sed et ipsi
Evangelistae, qui in tanta afflictione ibi stabat, quanto amore prae
caeteris flagrabat. Stabant autem beata Virgo, et Johannes, et alii,
non sub brachiis crucis super rupem, sed sub rupe, contra Christi
faciem.
De capella sanctorum Angelorum, et quare sit ibi?
Dictis orationibus in loco praefato, in aliam capellam transivimus,
quae consecrata est in honorem sanctorum Angelorum. Hanc Jacobitae
inofficiant, et in ea prostrati indulgentias accepimus (†). Quo facto
contulimus simul, quare sanctorum angelorum capella esset huic
sanctissimo templo adjuncta. Et responsum accepimus, quod propter
effectualem illius ecclesiae custodiam, quam angeli habent, sit haec
capella aedificata. Si enim S. angeli non in singulari hanc custodirent
semper ecclesiam et dominicum sepulchrum, dudum per infideles funditus
eliminata esset. Peregrini etiam de transmarinis partibus ad sepulchrum
dominicum venientes multa discrimina et mortis pericula evadunt, muniti
angelorum custodia, quibus in hac capella grates referunt, et petunt,
cum prosperitate reduci ad propria sub eadem angelica custodia.
De capella S. Johannis Baptistae
Ab ista capella transivimus consequenter ad aliam, in honorem S.
Johannis Baptistae consecratam, quam inhabitant Georgici. In quam cum
venissemus, procidimus orantes, et indulgentias accepimus. (†) Valde
rationabile est, quod major inter natos mulierum locum habeat et
oratorium juxta ecclesiam majorem inter omnes ecclesias, et etiam ideo,
quia sanctissimus Baptista, Christum digito demonstrans, dixerat: ecce,
agnus Dei, qui tollit peccata mundi; quod in hoc loco constat (#B#)
esse completum, in quo sacrificium pro reconciliatione totius mundi se
obtulit. Insuper ideo ibi capellam Baptista habet, ut ipsi templo
Sarraceni magis parcant, quia magno honore venerantur Christi Baptistam.
De capella S. Mariae Magdalenae in atrio templi.
Ulterius procedentes in aliam capellam S. Mariae Magdalenae venimus in
sinistro latere, juxta turrim campanarum. Fuit autem olim ecclesia
magna, cum annexo monasterio monialium, sed iam major pars est
destructa. Hanc capellam Graeci in Officiis provident. Ex magna autem
ratione antiqui patres huic sanctissimo templo sancti sepulchri
adjunxerunt ecclesiam S. Mariae Magdalenae. Nam cum omnes apostoli hunc
desererent locum, et a sepulchro recederent, ipsa Maria Magdalena sola
in horto mansit, circumiens et quaerens, nec abesse poterat huic loco;
qua sedulitate meruit hic habere oratorium, ut perpetuis temporibus hic
honoraretur. In hac capella dictis praescriptis orationibus et acceptis
indulgentiis (†) recessimus ad alia.
Locus, in quo volebat Abraham offerre filium suum Isaac.
Quatuor capellae praefatae stant per circuitum plateae vel atrii templi
sancti sepulchri, et de atrio sine ascensu vel descensu est introitus
in eas, quibus visitatis, ut dictum est, retraximus nos ad dextrum
latus atrii, et ibi per unum ostium ingressi per obscurum transitum
ivimus in veteribus structuris ita, quod penitus nil videre poteramus,
ex eo quod locus erat obscurus, et nos recenter de splendoribus solis
in locum caliginosum ingressi fueramus. In ista caligine processimus
per aliquot passus, et venimus ad gradus lapideos, per quos sursum
ascendimus, et aliquos [sic] cellulas ibi reperimus et camerulas, in
quibus quidam miseri Christiani orientales habitant, ad quas
pulsavimus, et non nisi unam servulam et nigram vetulam ibi invenimus,
quae, ut nos vidit, reseravit capellam, propter quam ascenderamus. Est
enim capella pulchra, vario et polito marmore strata, super montem
Calvariae sita, ad latus crucis rupis, extra tamen ecclesiae septa.
Haec capella dicitur in eo loco constructa, in quo Abraham ex praecepto
Domini volebat immolare filium suum Isaac, juxta sententiam
catholicorum doctorum, Jeronymi et Augustini, et etiam Rabi Judaeorum.
Alii tamen dicere volunt, quod in monte Seyr vel Sardenai prope
Damascum sit factum. Caeteri dicunt, quod in monte Moria, in quo
Salomon post ea templum construxit, sit factum. Sed nostrum dictum
magis est catholicum, et rationi consonum, ut figura et veritas, etiam
quoad locum, convenientiam haberent. Quia, sicut Abraham proprio suo
filio non pepercit, ut habetur Genes. 22., sic Dominus ipso filio suo
non pepercit, sed eum pro nobis omnibus tradidit. Ut habetur Rom. VIII.
Iuxta hanc capellam ab extra stat una vetusta (#123 A#) arbor olivarum,
quam dicunt esse plantatam in eo loco, ubi aries haerebat cornibus
inter vepres, quem obtulit Abraham pro filio, ut dicitur Gen. 22. In
illa ergo sacra capella in terram nos prostravimus, et cum orationibus
praescriptis indulgentias (†) recepimus. Indulgentiis adeptis
convertimus nos ad contemplandam eximiam ipsius Abrahae obedientiam,
qua sine omni contradictione voluit ad unicum Domini praeceptum re sibi
carissima carere, et amantissimum occidere suis propriis manibus,
unigenitum suum sibi miraculose natum ex legitima uxore, cui
promissiones factae fuerant. Et cum his omnibus erat filius bonus,
sanctus, obsequiosior omnibus, pulcher, sanus et innocens. O quale
exemplum virtutis, mente inspicere illos in hoc loco in practica hac
arduissima laborantes. Abraham erat senex, Isaac XXV annorum, et erant
soli per omnia ambo Deo parere parati. Ecce, inquit Isaac, habes me,
pater, filium tuum ad votum, stringe manus et pedes meos funibus,
interfice me, sicut tibi et Deo nostro placet. O peregrine, quid erat
videre venerandum senem illum mirando fervore ligare manus et pedes
filii, elevatumque evaginatum gladium, ut illum perimeret. O inaudita
obedientia patris et filii! O ardentissima utriusque voluntas ad
obsequendum Deo! Heu confundatur hic, reprehendatur, corrigatur,
emendetur nostra tepidissima obedientia, admonet Deus, hortantur
praelati, clamant scripturae, experientia testatur, vota ligant,
exempla docent; et tamen obedire contemnimus. Sanctos ergo patriarchas
invocemus in hoc loco, ut detur nobis gratia a Deo.
Locus, ubi occurrit Melchisedech Abrahae cum pane et vino.
Inde egressi in unam aliam capellam aeque pulchram inducti sumus, quae
in loco illo est erecta, in quo Melchisedech sacerdos Dei summi et
primus rex Jerusalem Abrahae occurrit, eumque benedixit, et
promissionem[TR224] de nascituro Christo ex eo praenuntiavit, panemque
et vinum obtulit. Cui Abraham primitias et decimas omnium, quae
habebat, dedit. In hoc loco terram deosculati sumus, et indulgentias
(†) recepimus, et fecimus, juxta quod hortatur Apostolus Rom. 7.
dicens: intuemini, quantus hic Melchisedech sit, cui decimas dedit de
praecipuis Abraham patriarcha. De illo S. Melchisedech habes supra fol.
116. B. Ab illa capella transivimus ad murum chori ecclesiae, supra ad
dextram gyrantes, et longe lateque per civitatem respicere poteramus,
et distantiam a porta, per quam Dominus Jesus cum cruce eductus fuerat,
usque ad montem Calvariae, optime notare poteramus.
Atrium ante ecclesiam sancti sepulchri haec loca
habet, et in eo sunt, quae sequuntur.
His visis descendimus per gradus, per quos ascenderamus in templi
atrium, et prope ostium monstratus fuit nobis lapis quidam in pavimento
(#B#), cui erant impressa vestigia duorum pedum hominis, ac si homo
staret super massam cerae mollis, et pedes infiguret, et videtur
manifeste, quod figurae illae vestigiorum non sunt artificiose lapidi
incisae, sed aliquo miraculo; de quo tamen nulla habetur certitudo.
Dicunt tamen, quod vestigia illa sint Domini Jesu ibi stantis sub rupe
Calvariae, et suam crucifixionem exspectantis. Ante hunc lapidem
prostravimus nos, et sancta deosculati sumus vestigia. Inde
consequenter processimus prope exitum de atrio, et in locum venimus,
ubi Dominus bajulans sibi crucem gravem dicitur sub cruce corruisse
prae angustia et horrore, cum vidisset ante se rupem Calvariae, ut
supra patuit fol. 92. Hic locus sacer signatus est lapide, in quem
multae cruces sunt incisae per peregrinos. Hunc ergo locum deosculati
sumus et indulgentias (††) plenariae remissionis accepimus.
Palatium regis Jerusalem juxta templum.
Post haec de atrio exivimus et in sinistra parte ecclesiae per ostium
quoddam ingressi in hortum quendam venimus, consitum pomerantiis et
malogranatis, et de horto in domum magnam cum multis habitaculis
ascendimus, in qua tamen domo tantum pauperes quidam Graeci habitant
pauci, et possent in ea centum homines habitare cum quiete, quia, ut
dixi, est habitatio grandis, solennis cum valde multis cameris
testudinatis, et adhaeret a parte occidentali ecclesiae sancti
sepulchri, ita, quod de principali habitatione est fenestra per murum
in ecclesiam sancti sepulchri, per quam respectus est super dominicum
sepulchrum.
Haec domus olim fuit habitatio regum Jerusalem, et in ea habitabant, ut
semper sanctissimo dominico sepulchro adessent, et omnibus diebus
dabantur de ea cuilibet peregrino tres panes tempore regum latinorum.
Sed et dominus Soldanus capta et possessa civitate sancta multis annis
continuavit; sed nunc totum periit, et illi Graeci, qui regium palatium
inhabitant, vix vivere possunt prae paupertate. Sed et ipsa domus
undique ruinam minatur, et in multis locis ruit, nec est, qui reficiat
vel sublevet ruinas illas.[TR225] Peregrini de Graecia in illa domo
habitant, quando sunt in Jerusalem, et dicunt, quod sit palatium
patriarchae Graecorum.
De hospitali Sancti Johannis et locis eidem
annexis et coaedificatis.
De illa domo exeuntes ex opposito in hospitale Sancti Johannis
ascendimus, in quo peregrini dormiunt et manducant. De quo supra fol.
39. A. patuit. Huic autem habitaculo, in quo peregrini morantur, erat
(#124 A#) quondam annexum grande palatium et solennis habitatio
dominorum militum sancti Johannis, qui erant piissimi hospites, et
largissimi peregrinorum, et fuit illa consuetudo, quod quando
peregrinus hospitale ingrediebatur, dabat hospitalario II marchetas
venetianas, et sine querela habuit liberum hospitium, etiam si per
annum in Jerusalem mansisset. Et tam amplus et gloriosus fuit locus
iste, et hoc hospitale, quod si mille peregrini venissent, omnes locum
sine pressura habuissent, sicut in ruinis videri potest, et in ea
parte, quae semirupta mansit, quae adeo magna est, quod in ea
quadringenti peregrini possent manere.
Ex opposito hospitalis sunt ruinae ingentes murorum, reliquiae domus
dominorum theutonicorum, apud quos hospitabantur olim honorabiles
peregrini de Alemannia. Juxta eandem domum erat alia curia magna, in
qua manere solebant foeminae peregrinae, quae viris in hospitali magno
cohabitare minime permittebantur. Haec omnia peccatis nostris
exigentibus in acervos lapidum sunt redacta.
Porro ad latus magni hospitalis erexerunt Sarraceni turrim altam,
pretiosam, polito et albo marmore ornatam, et juxta turrim moscheam,
contra faciem templi sancti sepulchri. Et in hac turre clamant et
ululant die ac nocte secundum maledictae suae sectae institutiones. Ego
omnino credo, hanc moscheam cum turri in despectum Crucifixi, et in
praejudicium Christianorum esse aedificatam. Juxta moscheam sub turri
est una schola puerorum, in qua pueri paganorum de lege Machometi
imbuuntur, et toto die mirabili ejulatu clamant. Ego quadam alia vice,
cum solus caussa orationis de monte Syon in atrium templi descenderem,
et pueros clamantes audirem, accessi ad ostium scholae et introspexi,
et sedebant ordinate in terra, et eadem verba omnes pariter altis
vocibus personabant, inclinantes caput cum dorso, sicut Judaei faciunt
etiam in suis orationibus. Totiens autem repetebant verba eadem, quod
ipsa verba et notam retinui, quae sic sonabant:
[Transcriber's Note: Here there is a musical notation accompanying the
text "Ha y la Ha lyl la lach Ha y la Ha lyl la lach Ha y la Ha lyl la
lach."]
Illa enim sunt vera principia et professio fidei eorum, et ea in
principio pueris tradunt studenda, et ea eis repetitis vicibus
inculcantur. In turribus etiam frequenter ea proclamant, ut patebit
fol. 95. part. II. Alia etiam habent, quibus pueri instruuntur, quae
aliter sonant, sicut saepe (#B#) audivi. Sub illa schola intra moscheam
et templi atrium sunt duo carceres civitatis, in quibus includuntur
malefactores, et sunt parvae domunculae, quasi clibani, et stant in
manum impedimentum et terrorem peregrinorum. Saepe enim mihi contigit,
quod quando ad ecclesiam sancti sepulchri descendere volui, et
orationes meas ante ostium templi dicere, si vidi circa carceres
armatos statim, regressus fui, ne mihi aliquam injuriam inferrent.
Credo etiam hos carceres ibi aedificatos in dedecus templi et
hospitalis, et in terrorem peregrinorum.
Ab hospitali usque in templi atrium est parva via, nec prohibetur
peregrinis descendere, quotiens volunt per diem, nisi concursus
populorum ad carceres praedictos impediat. In mea prima peregrinatione
non fuimus ducti ad hospitale Sancti Johannis, sed in quandam domum
magnam in Millo, sub area David, nec poteramus ad ecclesiam sancti
sepulchri descendere, nisi sub tutela alicujus Sarraceni. Quae autem
caussa fuerit, quod alibi sumus locati, quam in hospitali, ignoro. Hoc
tamen scio, quod ante nos peregrini multis annis fuerant in eadem domo
hospitati, quia parietes erant depicti cum armis nobilium nostrorum, in
quo notavi, eos ibi fuisse, et non in hospitali Sancti Johannis. Est
enim domus eadem magna, cum multis habitaculis et cum horto pulchro,
situata inter montem Syon et Jerusalem in Millo, etc.
Igitur omnibus locis praedictis, ut dictum est, visitatis regressi
sumus omnes, quilibet in locum suum. Peregrini milites saeculares in
hospitium Sancti Johannis, religiosi vero cum fratribus minoribus
ascenderunt in montem Syon, et ibi manducavimus, bibimus et quievimus.
Et hic est finis illius peregrinationis.
Sepulchri dominici Jesu descriptio, quale fuerit
ab initio, et quale nunc sit, et caetera.
Natura et ars in constitutione rei, quamvis totum finaliter intendant,
a partibus tamen incipiunt, et primo a nobilioribus, constituendo
partem post partem, quousque resultet totum, quod intendunt. Eodem modo
faciendum arbitror in dispositione ecclesiae sancti sepulchri, quam
ponere intendo: antequam ad ejus descriptionem procedam, prius
principales ejus partes describam, quae sunt sepulchrum sanctum, quod
est caput, et principalior pars totius templi, a quo totum templum
denominatur, et postea montem Calvariae describam etc.