non quod mons Calvariae continet magnam civitatis partem. Locus

Calvariae totius templi spatium designat. Rupis Calvariae tantum

sustentat crucem. Porro ante civitatis ampliationem stetit hic scopulus

ex opposito muri civitatis, super marginem voraginis profundae, quae

civitatem a parte occidentali cingebat, ut supra dixi fol. 114, A. B.

Et non erat longe a muro civitatis, quia ipsa vorago profunda quidem

erat, sed non adeo lata, quin de muro cum lapide usque ad ipsum

scopulum Calvariae quis jacere potuisset. Quam magnus autem fuerit

scopulus, non potest bene sciri. Sed hoc ex ipsa templi structura

patet, quod major fuerit, quam nunc est, quia necesse erat in

circumductione muri partem de eo demere. Et quamvis rupes illa prope

murum fuerit, ut dixi, longus tamen erat circuitus a lithostrato, ubi

Dominus crucem assumsit, usque ad portam judiciariam, et a porta

transeundo per voraginis pontem usque ad rupem, quae non erat statim

ante pontem, sed per aliquod spatium distabat sursum transeundo super

marginem voraginis, et ibi scopulus super marginem ita dispositus erat,

quod Dominus in eo crucifixus dorsum ad orientem contra civitatem

habuit, vultum vero contra occidentem vertit. An autem Dominus

crucifixus sit super scopulum, vel intra, venit in dubium, (#116 A#)

quia propter structuras nescitur, quam latus fuerit in suo culmine

scopulus. Ego credo, quod infra scopulum fuerit Dominus crucifixus, et

eo cruci affixo crucem cum ipso super scopulum traxerunt sursum, et ibi

eam rupi imposuerunt.

Ante crucifixionem Christi fuit locus Calvariae honorabilis ab antiquo.

In eo fuit Adae testa decalvata reperta, a qua Calvaria est locus

dictus, vel Calvaria et Golgotha, quod idem est. Judaei ab antiquo hunc

locum venerati sunt, quia credunt, in eo Abrahamum voluisse immolare

Isaac, filium suum, ut dicetur. Et ideo unum de excelsis erat in loco

isto, ut creditur, in quibus populus immolabat etiam constructo templo,

quod saepe reprehenditur in libris Regum, ubi etiam de sanctis regibus

dicitur: et fecit bonum coram Domino, veruntamen excelsa non abstulit,

adhuc enim populus immolabat in excelsis. Fuerunt enim quaedam loca in

terra sancta, in quibus quaedam memorabilia facta fuerunt peracta a

Domino, et in quibus ante templi aedificationem colebatur Dominus, et

hostiis placabatur; quod facto templo non licuit. Ut fuit locus Sylo et

Galgala, et mons Oliveti, et locus Calvariae. Singulariter tamen in hoc

excelso populus nimis immolando excedebat, quia in eo collocatus fuerat

serpens aeneus, de quo habetur Numeror. 21., quem populus multum

venerabatur usque ad tempora Ezechiae regis, qui eum comminuit, ut

habetur[TR217] 4. Reg. 18.

Venerabantur ergo antiqui locum hunc, quia Melchisedech ibi Abrahae

occurrit cum pane et vino; et ibi est etiam mundi medium, de quibus

omnibus patebit statim.

Porro, dum Judaei amisissent regnum, et regibus alienigenis et

gentilibus gubernarentur, qui eos odio habebant, in displicentiam

Judaeorum locum Calvariae et Golgathae fecerunt locum punitionis

malefactorum, in quo fures, latrones, homicidae, blasphemi puniebantur,

et morte plectebantur, ut locum abominabilem redderent Judaeis in

despectum, et ita loci despectio fuit facta usque ad Christum, quo

resurgente et ascendente coepit locus coli a Christianis et venerari.

Sed hoc idololatra Helius Adrianus imperator non sufferens templum

Veneris ibi construxit, et statuam meretricis in scopulo Calvariae

erexit, et ita locum dehonestavit, eum christianis exosum faciens, ut

Hieronymus habet in epistola ad Paulinam. Et mansit ita centum et

octoginta annis abominabilis Christianis, quousque S. Helena

supervenit, et eliminata omni spurcitia locum mirifice decoravit, ut

patebit in templi descriptione. De hoc monte vide infra fol. 130. et

255. Et in sermone beati Bernhardi ad milites templi, C. 10.

De loco, ubi Christus crucifixus fuit, et in quo

Adae testa reperta fuit, et de scissura petrae.

Rupe sancta deosculata cum processione descendimus per gradus iterum ad

ecclesiae pavimentum, et ingressi sumus capellam, quae est sub capella

montis Calvariae, de qua consurgit scopulus crucis Christi, sursum

usque in superiorem capellam se tollens. In hoc loco procidimus in

terram, eamque cum multa devotione deosculati sumus, venerantes Jesum

in cruce, cui ibi fuerat confixus. Si enim scopulus fuit, sicut hodie

est, non poterat in eo crucifigi Christus, sed sub ea, et locus

crucifixionis hic (#B#) fuisse necesse est, quamvis de hoc nulla

habeatur scriptura aut certitudo, nisi quod loci dispositio videtur id

ostendere. In hoc loco reduximus in memoriam ignominiosam Christi

denudationem, quomodo hic eum omnibus vestibus nudantes spoliaverunt,

et quomodo in exuitione vestium vulnera in flagellatione accepta

renovata fuerint, et quomodo nudatus in terra incurvatus sedit prae

verecundia, quia totaliter nudus erat, et prae debilitate, quia undique

dilaceratus erat. Et cum iam crux parata esset, et crucifixores eum

super crucem trahere vellent, receptis viribus surrexit, et genibus

flexis ante crucem oravit, dicens: suscipe, sancte pater aeterne, me

dilectum filium tuum, quem tibi offero in sacrificium immaculatum pro

salute humani generis in remissionem peccatorum. Et his dictis ad manus

se crucifigentium libere dedit, qui eum super crucem projicientes

crudeliter extenderunt. Quod cernens mater moestissima accurrit, et

velum ad tegendum filii pudenda obtulit, quo et tectus fuit. Nam locus,

in quo beata Virgo et Johannes sub cruce steterunt, prope hunc locum

est, quamvis extra templum ingressum habeat, ut suo loco patebit. Ex

quo etiam argumentum capio, quod Christus fuerit inferius crucifixus,

et cum cruce supra rupem elevatus cum clamorosa derisione Judaeorum.

Post loci illius deosculationem, in quo Christum crucifixum suspicabar,

processimus contra altare, quod ad rupem Calvariae est aedificatum, in

cuius dextro latere vidimus in rupe scissuram, quae a summo descendit

usque in terram. In eodem loco mortuus est et sepultus Adam, primus

parens noster, ut multi dicunt. Nec obstat, quod dicitur Josuae XIIII.,

quod Adam sit in Ebron inter Enakim sepultus, i. e. inter gigantes.

Quia dicitur in supplemento Chronicorum, quod Adam mortuus et sepultus

fuerit in monte Calvariae, et postea corpus ejus demto capite

translatum sit in Ebron, in speluncam duplicem. Caput vero Adae

repertum est post multa tempora in monte Calvariae. Ideo pictores

consueverunt testam humani capitis sub cruce depingere. Unde Ambrosius

et Athanasius, Chrysostomus et Jeronymus in epistola ad Marcellam et in

pluribus aliis locis, et Hebraeorum doctores, dicunt: Adam hic

peccasse, et fuisse sepultum, ideo, ut ubi corruptum est genus humanum,

ibi Christus proprium corpus exposuit, et ubi seminata est corruptio,

ibidem incorruptio oriretur. Haec Anthonius. Sanctus etiam Jeronymus

saepe idem dicit. In quodam tamen loco dicit: quod dicere, Adam ibi

sepultum, sit favorabile et aures demulcens. Locum ergo scissurae

deosculati sumus, et locum sepulturae Adam patris nostri.

Porro Orientales dicunt, in eo loco sepultum fuisse Melchisedech,

primum sacerdotem Jerusalem. De quo habetur Genes. XIV. et Psalmo 109.

Sed hoc latina et occidentalis ecclesia non recipit, propter dictum

apostoli Hebrae. cap. 7., ubi dicitur, quod Melchisedech sine patre,

sine matre, sine genealogia, neque initium dierum habere, neque finem

vitae. Quod tamen non ita accipiendum est, quod Melchisedech nec natus

nec mortuus fuerit, et sine genitoribus exstiterit, sicut

Melchisedeciani haeretici dicunt, qui ipsum fuisse non hominem

profitentur, ut habetur...: quidam autem etc. Sed ita accipiendum est,

quod in veritate genitores habuit, vitae initium et finem, sed hoc

investigare nemo unquam potuit, ut esset figura conveniens aeterni

sacerdotii Christi. Unde Hieronymus in epistola ad Evagrium mirabiliter

invehit contra eos, qui dicebant, Melchisedech non fuisse hominem, sed

Dei filium aut angelum. Et hoc dicentes censentur ab ecclesia haeretici

Melchisedechiani.

In hac capella sunt sepulti reges latini, qui virtute magna (#117 A#)

et maximis laboribus terram sanctam in manus Christianorum reduxerunt

et subdiderunt, et Sarracenos ultra modum vexaverunt, et mirum est,

quod non discerpunt ecclesiam propter corpora illorum. Sunt autem hi

reges ibi sepulti, scilicet, rex Gotfridus de Bullion primus, dux

Lotharingiae, qui anno Domini MLXXXXVI. capta Hierosolyma per universos

principes occidentis creatus fuit rex Jerusalem, et mortuus hic in

ecclesia S. sepulchri sepultus est. Rex Balduinus II., III. rex

Balduinus. IV. Fullo. V. Balduinus. VI. Almaricus. VII. Balduinus.

VIII. Balduinus. IX. Guido. Hic ultimus pusillanimis fuit, et sanctam

civitatem et regnum Jerusalem neglexit. Contra quem insurgit dominus

Betrandus, comes tripolitanus, qui etiam erat catholicus. Sed quia rex

Guido potens fuit, nec potuit eum Bertrandus debellare cum suis,

convocavit in auxilium contra regem Jerusalem regem Egypti, Soldanum,

et fecit pactum cum Sarracenis, et Guidonem expugnavit. Videntes autem

Sarraceni et gentiles dissidium regni, et quod Christiani in se ipsis

essent divisi, conglomerati ceperunt civitatem sanctam, ejectis inde

Christianis, et per consequens totam terram sanctam amiserunt

Christiani. Et praefati reges omnes regnaverunt annis LXXXVIII et XIX

diebus in Jerusalem, et cessavit regnum translatumque est et additum

regno Aegypti, sicut est die hac.

Ecce, quantum iterum evagatus sum de proposito, sed iam redeo. Capella

praefata sub monte Calvariae est Christianorum de Nubia, qui ibi

officia sua celebrant, et dicunt, quod rex Melchior, unus de tribus

Magis, de quibus habetur Matth. 2., erat rex Nubiae, qui, dum de Nubia

prope Hierosolymam venisset, urbem ingredi non voluit, sed juxta montem

Calvariae hospitatus fuit, ideo sit eis hic locus datus ab antiquo.

Ideo hac capella officiis processionis finitis et indulgentiis acceptis

(†) recessimus.

De loco illo, ubi corpus Christi inunctum fuit et

linteamine vel sindone involutum.

Exeuntes autem a capella illa de pede montis Calvariae processimus ad

IX passus cum hymno: Pange lingua gloriosi proelium certaminis, de

passione Christi, et venimus ad locum, in quo in ecclesiae pavimento

jacet niger lapis, quibusdam rubeis maculis respersus, bene politus,

qui dicitur ibi fuisse tempore passionis Christi juxta sepulchrum

Joseph ab Arimathia. Nam Judaei suos lavant mortuos, et super tabulam

ligneam aut lapideam corpus ponunt, et officia consueta explent lavando

et unguendo [sic]. Joseph ergo, qui sepulchrum sibi exciderat de petra

in eo loco, etiam tabulam marmoream politam sibi fieri fecit, in qua

corpus suum lavaretur et ungeretur. Sed sicut suum sepulchrum Christo

tradidit, ita et lapidem loturae. Cum ergo Joseph et Nicodemus cum suis

adjutoribus corpus Christi de cruce solvissent, portaverunt ipsum huc,

et nudum super hunc lapidem sanctum posuerunt, ibique unguentis

foventes vulnera linimentis et in sindone munda involventes; (#B#) et

in hoc funeris officio affuit gloriosissima et moestissima Maria,

sedens, et in sinu suo caput vulneratum filii habens, ipsumque sudario

circumligans, et Maria Magdalena pedes sacros, quos etiam in vita

unxerat, diligentissime ungebat, et juxta necessitatem ipsum

pretiosissimum corpus in hoc lapide evolvebant. Super hunc sanctissimum

lapidem, pro dolor, imprudenter steti, ut supra fol. 109. A. B. patuit.

Hunc lapidem cum processione circumstetimus, et cantibus finitis unus

post alium provoluti ipsum deosculati sumus, et indulgentias plenariae

(††) remissionis accepimus. De hoc loco portaverunt corpus Domini ad

sepulchrum, quod ad quinquaginta passus ab eo distat. Super hunc locum

est chorda extensa de uno pariete ad alterum, in qua pendent multae

lampades ardentes, et post processionem posuerunt mensam super lapidem,

in qua celebrant Missas, qui volebant.

De loco, ubi dicitur esse centrale medium totius mundi.

Cum omnia loca sancta ante dominici sepulchri ingressum prius

visitassemus, declinavimus cum processione a via, per quam portatum

fuit Domini Jesu corpus in sepulchrum, gyrantes sepulchrum sanctum, et

golgathanam ecclesiam, quae est chorus totius templi, ingressi sumus;

ibi cum ad medium venissemus chori, circumstetimus lapidem quendam, qui

est rotundus, a caeteris lapideis tabulis elevatus, in cujus medio est

rotundum foramen, in quo homo posset pugnum, h. e. manum complicatam,

immittere. Lapidem hunc dicunt jacere in centrali medio totius mundi,

et dicunt Orientales, quod Dominus Jesus ante passionem suam cum

discipulis ibi stans digito hunc locum commonstravit, dicens: ecce, hic

est medium mundi. Dicunt enim veteres historiae, quod ante templi hujus

aedificationem fuit in hoc loco a philosophis erecta columna alta

marmorea, quae in aequinoctio aestivali umbram non faciebat meridie,

sole directe super eam stante. Hujus experientiam quidam miles

peregrinus societatis meae accipere volens, accepta licentia a domino

Sabathytanco, magistro hospitalis, qui dicitur Calinus major, ascendit

cum quibusdam sociis super convexum testudinis chori, quae testudo

multum alta est, et habet gradus, per quos potest fieri ascensus, et in

supremo convexi est altana cum lapidibus arte facta, in qua possunt

sine periculo stare et circumspicere. In hanc ascendit miles ille in

meridie, et vidit, an corpus suum umbram faceret. Qui dixit nobis pro

certo, quod corporis sui umbram nullum vidisset, stabat enim directe

super locum illum, quem superstetimus, quia ita altana est aedificata,

quod supra locum stat, et quod illa experientia ibi capiatur. An autem

hoc sit verum, et evidens signum, quod locus ille sit in medio terrae,

ubi in meridie sol splendens sic directe super capita corporum [stat],

quod umbram corpus non reddit, non video. Legi etiam in pluribus libris

de multis locis, ubi corpora aliquo tempore non reddant umbram, sicut

recitat Dionysius libr. 3. Antiq. hujusmodi, de quadam insula versus

meridiem in oceano sita, in qua circa meridiem nullam fieri rei cujus

umbram, cum supra verticem sol existat: quae insula longissime distat

ab Hierosolyma. Sed et Petrus de Albano consiliator Doctrina 67. idem

dicit fieri in civitate Athenae, in qua ipsemet experimentum hujus

accepit. Et in civitate Sienae super Nilum idem dicit fieri sole in

aestivo tropico existente. Et Ptolemaeus in tertia tabula Africae et in

quarta multas regiones inducit, ubi sol stat meridie supra verticem. Et

quod his amplius est, in tabula eadem assignantur loca plurima, ubi bis

in anno sol super verticem stat sine umbra. Sic sunt loca in Asia

multa, ut videri potest in 6. tabula, in 9. et 10. et 11. et in 12. Et

notum est, easdem regiones non esse mundi medium. Multi aestimaverunt,

certam insulam esse in mundi medio, in qua tamen sol semper meridie

umbram relinquit. Caterum vulgi imaginatio omnem locum totius orbis

mundi medium opinatur, quia credit, homines per gyrum circumfusos orbi,

et conversis pedibus stare, et cunctis scilicet coeli verticem esse,

cunctosque mundi aut orbis medium calcare. Sed Augustinus de civit. Dei

lib. XVI. c. 9. omnino negat antipodes esse, cum nec Scriptura, nec

historia, nec experientia id doceat, et impossibile sit in oppositum

orbis devenire locum propter oceani immensitatem, quam nulla

navigatione pertransire est possibile. De his quaere in Specul. nat. l.

7. c. 10. Sed infallibilis veritas sacrae Scripturae testimoniis

inducit, Jerusalem in medio mundi esse. Multi tamen dicunt, Jerusalem

quidem esse in medio mundi habitabilis, sed non in medio machinae

totius mundi. Sit tamen sic vel sic, Scripturae sacrae credendum est,

quae Jerusalem in medio terrae positam esse dicit, et Salvatorem

nostrum salutem in medio terrae operatum fuisse asserit. Unde de primo

dicit Ezech VI.: Ista (#118 A#) est Jerusalem, in medio gentium posui

eam, et in circuitu ejus terram. De secundo Psalm 73.: operatus est

salutem in medio terrae. Unde Hilarius: locus crucis talis est ut

punctum [positus] in medio terrae, ad capessendam Dei cognitionem

universis gentibus esset aequalis. Locus enim, ubi crux fixa fuit, et

rupis, stat ad latus dextrum hujus centri et ab eo est ostium de choro

super montem Calvariae. Sicut ergo Christus est persona media in

Trinitate et mediator Dei et hominum, tenens semper medium in mundi

redemtione, mundi medium elegit, statuens crucem in medio. De quo medio

videtur esse illud Genes. 2.: lignum vitae in medio paradysi i.

e.[TR218] crux Christi in medio mundi. Ideo Deuter. 6.: Dominus Deus

tuus in medio tui. Et de ecclesia sancti sepulchri dicitur Levit. 26.:

ponam tabernaculum meum in medio vestri, i. e. templum sepulchri mei in

medio mundi.

In hoc ergo loco singulari quodam gaudio exultavimus, pro eo, quod cum

salute et prosperitate de extremis mundi partibus mundi medium

attigimus, et laudibus Domino solutis indulgentias accepimus (†).

De loco, ubi sanctae mulieres viderunt revolutum

lapidem a monumento.

Recedentibus nobis ab hoc loco de golgathana ecclesia, per ostium, per

quod intravimus, reexivimus in ecclesiam sancti sepulchri, et in locum

venimus, in quo tres Mariae venientes, ut ungerent Jesum, viderunt

revolutum lapidem a monumento, de quo fuerant per viam multum

solliciti, dicentes: quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti, et

hae respicientes viderunt eum revolutum. In loco illo intrantes

procidimus, eumque deosculantes indulgentias accepimus (†).

Notandum: quod ubicunque talis pictura et signum est sancti sepulchri,

et quotiens eam inveneris, scias me in ecclesia sancti sepulchri per

noctem vigilasse ad dominicum sepulchrum in mea secunda peregrinatione.

In prima vero tres noctes in ea fui.

F F F F F.

[Transcriber's Note: Here there is an image designating a nocturnal

vigil.

De ingressu peregrinorum in sanctissimum Domini Jesu sepulchrum.

Expergiscemini nunc, et surgite fratres et Domini peregrini, et ad

procedendum celerius festinate, sed non nisi festive venite. Omnem

tristitiam deponite, lacrymas ab oculis vestris abstergite, a

lamentationibus silete, et jucundissimum paschale Alleluja pariter

concinite, nam post tristia sabbatha felix irradiavit mundo dies, ex

squalido et tenebroso sepulchro, quod iam ingressuri sumus; multo enim

magis fuit mundus ex eo illuminatus, quam a caeli micantibus sideribus

fuerit illustratus. Venite ergo cum laetitia et laude, et videte locum,

ubi positus erat Dominus, et terminum vestrae peregrinationis

conspicite. Igitur cantor festiva et jucunda voce hymnum paschalem: Ad

coenam agni providi etc. inchoavit, et cum isto cantu processimus, et

ad dulcissimum Domini Jesu sepulchrum venimus, et ante eum cantica

paschalia cum crebris Alleluja personavimus, cum tanto gaudio, et forte

cum majori, ac si festus dies Paschae post laboriosam et tristem

quadragesimam advenisset. Sicut enim in monte Calvariae Christo Domino

nostro compassi sumus, et lacrymas fundimus, sic hic congavisi sumus

nostro redemtori, et dulces laetitiae lacrymas cum alacri cantu

reddidimus. Et merito. Nam Salvator noster Jesus, post fletus et

tristitias, post illusiones et verbera, post aceti et fellis pocula,

post supplicia crucis et vulnera, post ipsam terribilem mortem, post

lamentabilem sepulturam, post infernorum et aeternalium tenebrarum

penetrationem, post ferreorum vectium effractionem, post principis

tenebrarum ligationem, et omnium electorum patrum absolutionem, ex hoc

quem cernimus tumulo gloriosus triumphator surrexit, ex hac caverna

tenebrosa tantum lumen emicuit, tantus splendor illuxit, tantus candor

resplenduit, tanta serenitas radiavit, tanta jocunditas prodiit, tanta

salus spiravit, ut exultent simul terra, pontus et aether. In hoc

namque sepulchro et exiguo tugurio renovata est juventus aquilae, leo

catulum suscitavit, phoenix revixit, Jonas de ventre ceti illaesus

exivit, vestitum est candelabrum auro, tabernaculum David, quod

cecidit, suscitatum est, refulsit sol, qui prius erat in nubilo,

vivificatum est granum frumenti, quod in terram cadens mortuum fuerat,

cervus resumsit cornua, Samson tulit portas et evasit per custodias,

Joseph eductus de carcere tonditur et decoratur et dominus Aegypti

constituitur. Saccus Christi Jesu conciditur, et laetitia circumdatur,

et cum his omnibus hic nostra laboriosa peregrinatio et taediosa

evagatio finitur et quietatur. Deponamus ergo obsecro in hoc loco

piissimas tristitiae querelas, ac nubila moeroris, (#119 A#) et in

laetitia respiremus serenum, et qui funera redemtoris nostri prosecuti

sumus cum dolore, nunc de ipsius resurrectionis gloria jocundemur.

Venite ergo ac simul conglobemini milites et peregrini humani,

sepulchrum sanctissimum ingredimini et videte, manibus tangite, ore

contingite locum, ubi positus erat Dominus. Itaque cum laetitia

ingressi sumus unus post alium in dulcissimum Domini Jesu sepulchrum,

et loculum sanctissimum devotissime deosculati sumus, et indulgentias

plenissimae (††) remissionis omnium peccatorum accepimus.

Singularissimo enim gaudio affecti fuimus, plus quam in caeteris locis.

Unde Bernhardus in sermone ad milites templi C. II. dicit, quod inter

sancta et desiderabilia loca sepulchrum tenet quodammodo principatum,

et devotionis plus nescio quid sentitur, ubi quievit, quam ubi vivens

conversatus est. Atque amplius movet ad pietatem mortis quam vitae

recordatio; puto, quod illa austerior, haec dulcior videatur, magisque

infirmitati blanditur humanae quies dormitionis, quam labor

conversationis, mortis securitas, quam vitae rectitudo. Vita Christi

vivendi mihi regula exstitit, mors a morte redemtio. Accepta ibi

consolatione et indulgentiis cum laeta gratiarum actione egressi sumus,

et ita finem habuit haec processio una hora ante noctis medium.

(Descriptio sancti sepulchri patet fol. 124. B.) Finita autem

processione contraxerunt se peregrini per societates ad angulos templi,

unaquaeque societas in suo loco sedens, eramus enim lassi et elaborati,

et fecimus sobriam collationem. Post collationem ad paululum

quiescendum reclinavimus capita nostra ad parietem, et in pavimento

jacentes dormitavimus. Ego vero mansi cum fratribus montis Syon intra

capellam beatae Virginis, qui dederunt mihi quietum locum pro

dormitione, sed omnino oculum non potui ad dormiendum claudere. Ideo

statim surrexi, et accenso lumine cum vigilantibus ad loca sancta

transivi. Major enim pars peregrinorum accensis luminibus per omnia

loca sancta superius dicta ad placitum gyraverunt, et nunc huc nunc

illuc ex devotionis spiritu migraverunt. Potest enim peregrinus totiens

quotiens intrare sanctum sepulchrum, et montem Calvariae ascendere, et

in specum inventionis S. crucis descendere, et ad alia loca, prout

placet transire. Major autem devotio et collectio est in istis

singularibus visitationibus sanctorum locorum, quam in communi

processione, in qua est magna compressio, et tumultus et inquietudo, et

cantus et planctus; ibi vero est silentium et quies. Dum autem denuo

circuitum fecissem, descendi in locum inventionis sanctae crucis, et

matutinas meas legi. Multam enim delectationem in eodem subterraneo

loco habui, quia quietus et mihi proportionatus erat; nam mons

Calvariae, et dominicum sepulchrum, et alia loca superius erant

continue plena peregrinis et tumultuosa. Interea aliqui de Dominis meis

et servis eorum discurrebant per templum superius, lustrantes singulos

angulos, quaerentes me ad confessionem eorum audiendam, nec

suspicabantur me esse in loco. Tandem autem descendentes ad me, eos ibi

audivi, sedens in cathedra S. Helenae, de qua superius mentionem feci

fol. 114. A.

De Officio dominico in dominico sepulchro

celebrato, et de modo celebrandi, et de ordine.

Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Primum · 第 28 / 44 段