Res hic gesta magnam peregrino poterit dare devotionem in Mariae

exemplo. Dum enim in sepulchro non invenisset quem quaesivit, per omnes

angulos horti cucurrit emigrans, nunc huc, nunc illuc, et tanto amoris

urebatur incendio, ut foemineae infirmitatis oblita nec tenebrarum

caliginem, nec persecutorum terrorem timeret, nec custodes curaret. Sed

cucurrit, circuivit, flevit, anhelavit et gemuit. Et nulli dubium, si

ei dictum fuisset: (#112 A#) ecce, quem quaeris, jam mare magnum

transiit, trans montana alpina migravit, ab oriente in occidentem se

reduxit, et in ultima occidentis regione habitat, statim, non attentis

mille periculis, mare transiisset, per montana cucurrisset, occidentem

lustrasset, et usque in Hiberniam, quae ultima occidentis regio est,

venisset. Sed pius Dominus hic in hoc loco apparuit, et numquam

occultabit se his, qui ab occidente per tanta terrarum discrimina et

aquarum pericula huc veniunt, ut eum, quem diligunt, quaerant. Non

aestimo, quia promittitur Zachariae VIII. Ecce ego, inquit, salvabo

populum meum de terra orientis, et de terra occasus solis, et adducam

eos, et habitabunt in medio Jerusalem, et erunt mihi in populum, et ego

ero eis in Deum. Ad pedes ergo Domini Jesu nos hic prostravimus, et

saltim vestigia ejus deosculati sumus, et indulgentias recepimus (†).

De loco carceris, qui erat juxta scopulum

Calvariae, in quo Christus post eductionem fuit

inclusus.

Hoc loco derelicto consequenter cum cantu et processione transivimus,

et quandam obscuram capellam ingressi sumus, quae erat in petra excisa,

et nullam habuit fenestram, sed unum in ea stetit altare et duo

ostiola. Haec capella tempore passionis Christi fuit carcer, sive

inclusorium juxta montem Calvariae, ad hoc ordinatum, ut rei educti ad

mortem in eo includerentur, quousque tormentorum instrumenta

pararentur, cruces, patibula, rotae, ligna ad ignem, et hujusmodi, et

ut in eo biberent et inebriarentur, quia consuetum erat morte

plectendos prius fortissimo vino inebriari, ut minus mori trepidarent,

et tormenta levius ferrent; et ut fortius biberent, includebantur ibi

cum vino, quatenus sine verecundia id agerent. Cum ergo Dominus Jesus

cum cruce eductus fuisset, incluserunt eum in illa cellula, quousque

foramina tria in scopulo Calvariae formarent pro tribus crucibus, et

medio tempore biberet. Dederunt autem Domino myrrhatum vinum, Marci

XV., quod fuit acerbissimum, unde oblatum potum non accepit, ut dicitur

ibidem.

In hac venerabili cella contemplati sumus non sine tristitia, quomodo

Dominus Jesus in ea flevit, et tormentum crucis cum timore pariter et

amore exspectavit. Singuli ergo cum singultibus et gemitibus ingressi

sumus, et successive vestigia Salvatoris nostri deosculabamur cum

prostratione, et indulgentias ibi accepimus (†).

De loco, ubi milites miserunt sortes super

vestimenta Christi, et ea diviserunt sibi.

Transivimus consequenter a carcere Christi ad aliam capellam cum tribus

obstructis fenestris, et ibi est locus, ubi jam Domino Jesu cruci

affixo stabant sui crucifixores, mittentes sortes, quid quis tolleret

de vestibus Jesus, et partiti sunt vestimenta ejus in quatuor partes,

unicuique militi (#B#) partem. Ad sortem autem posuerunt tunicam

inconsutilem, quae scissa inutilis fuisset. Et sedentes in loco hoc

miserunt sortes in magnum Christi despectum. Compassione ibi moti

fuimus super Christi nuditatem, et cantu finito locum deosculati sumus,

et indulgentias recepimus (†).

Sedes, in qua Dominus Jesus sedit in sua coronatione poenosa.

Egressis nobis de ista capella ad ulteriora processimus cum lugubri

cantu de coronatione Domini in sua coronatione corona spinea, et in

unam capellam aliam venimus obscuram, cujus unica fenestra obturata

lapidibus fuit, et altare in ea pulchrum et integrum, sed sine pallis

etc. Sub ipso altari stat unus rotundus lapis, ac si fuisset pars unius

columnae sectae in partes. Hic lapis tempore passionis Christi stetit

in domo Pilati, ante stabulum mularum, pro sede; erat enim ita

dispositus, quod fuit pro sessione aptus. Volentes ergo Dominum spinea

corona coronare, volverunt lapidem a suo loco in praetorium, et Dominum

Jesum desuper sedere fecerunt, eumque sedentem super hunc lapidem

coronaverunt spinis. Post passionem autem Christi fideles eum lapidem

huc portaverunt in perennem memoriam illius durissimae et

opprobriosissimae coronationis. Prostravimus[TR210] ergo nos, et

adorantes Dominum lapidem hunc manibus tetigimus, et ore deosculati

sumus, et indulgentias accepimus (†). Et ea, quae passus est Dominus

sedens super hunc lapidem, ad memoriam reduximus, quomodo Dominus Jesus

indutus derisorie purpura, arundinem pro sceptro manu tenens, corona

spinea coronatus, oculis velatus, consputus, colaphisatus, alapis

percussus, arundine laesus, per Ave salutatus, Rex Judaeorum vocatus,

propheta nominatus, et mille puncturis spinarum vulneratus, toto

denique corpore ex flagellatione praecedente dilaceratus, irrisioni

publice expositus, et ita plenus opprobrio in hoc lapide sedit tamquam

Rex in solio, manifeste ostendens, regnum suum non esse de hoc mundo.

Unde Sancti Christum regem non agnoscunt, nisi prout sedit coronatus in

hoc lapide. Legimus enim de S. Martino, quod sibi spiritus malignus

apparuit, corona aurea et purpura indutus, et splendido decore

circumdatus, dicens, se esse Christum. Cui Martinus: Ego Christum non

nisi spinea corona, et stygmata crucis praeferentem non agnosco.[TR211]

Quo audito diabolus confusus abscessit. Legimus etiam de S. Catharina

de Senis, cum fuisset a quadam mala muliere scandalose diffamata, ex

hoc turbata confugit ad Dominum, petiit, ut innocentiam suam

deferenderet. Cui Christus apparuit, habens in dextra coronam auream,

margaritis fulgidam, et in sinistra coronam spineam, aculeis hispidam,

dicens ei: elige, quod vis. Aut in vitae hujus cursu serto spineo

coronari, et aliam tibi pretiosam coronam servabo in vitam aeternam,

aut nunc habere hanc pretiosam, et post transitum servabitur tibi haec

de spinis. Cui virgo: Ego, Domine, in hac vita semper tuae beatissimae

passioni conformari elegi et nunc eligo. Et haec dicens spineum diadema

cum utraque manu de manu salvatoris arripuit, et capiti suo cum tanta

violentia imposuit, ut post visionem dolorem sensibilem capitis ex

spinarum puncturis sentiret. Sic etiam gloriosus rex Jerusalem,

Balduwinus, qui primus latinus Christianus ibi regnavit, non auream,

sed (#113 A#) spineam coronam pro insigniis regalibus habuit, semperque

in diebus ostentationis suae, etiam inter reges existens, spinis

coronatus processit, dicens: indignum fore, quod homo peccator rex

Jerusalem ornatus aurea corona incederet, cum rex coelorum in Jerusalem

spinea corona coronatus exstitisset. Sunt autem per circuitum Jerusalem

spinae acutissimae, de quibus ego unam coronam complexui, et Ulmam

mecum duxi. Nec credendum est, quod marinis spinis usi sint in

coronatione Christi, sed communibus spinis, crescentibus per circuitum

Jerusalem in monte Syon, et in monte Oliveti, et in vallibus. Coronatio

enim Christi non fuit a Judaeis aut gentilibus praecogitata, sed dum

jam judici praesentatus fuisset et accusatus, quod diceret, se

Christum, regem, esse, tunc subito venit eis in mentem, quod derisorie

et cum cruciatu esset coronandus, et de proximis spinis tulerunt, et

forte ex coquina domus inter sarmenta comburenda eas invenerunt, quia

hoc ad oculum vidi, quod etiam nunc non alia ligna habeant, nisi

spinas, et coquinae plenae sunt acutissimis spinis pro igne.

De capella S. Helenae, inventricis S. crucis.

Capella ista dimissa progressi sumus gyrantes ecclesiam ab intra cum

cantu de S. Helena, signato in processionali, et ad unum ostium magnum

venimus in muro ecclesiae, ac si per hoc ostium esset exitus de

ecclesia extra. Per hoc ostium intrantes in tenebras, quas tamen

luminibus nostris repulimus, statim pedibus apprehendimus gradus

lapideos, per quos descendimus per XXX passus vel gradus usque in

quandam capellam, quae dicebatur capella S. Helenae, quae subterranea

est. Ibi ergo cantu finito genibus flexis oravimus, et indulgentias

recepimus (†). Haec capella est satis magna, alias parietes non habens,

nisi petras, in quibus est incisa, sicut et ipsi gradus de superiori

ecclesia inter parietes petrarum descendunt, a superiori vero est

testudinata, et per ipsam testudinem lumen incidens habet, ipsa autem

testudo fulcitur VI columnis marmoreis, quae, ut dicitur, tempore

passionis Christi sustentabant praetorium, in quo judicatus fuit

Dominus. Et per sanctam Helenam fuerunt inde huc translatae. Hae

columnae sunt politae et nigrae, et semper sudant, et guttatim

destillat de eis aqua, et dum aliquis manu vel veste tergit guttas,

statim erumpunt aliae guttulae. Porro vulgus dicit, quod sudare

inceperint miraculose, dum Christus castigabatur in praetorio, et sudor

ille sit fletus earum super innocentia Christi Jesu. Nec omnino

abjicienda est vulgi opinio, quae certe otiosa penitus non est. Si enim

lapides laudes Redemtori proclamare dicuntur, hominibus a laudatione

silentibus, ut habetur Lucae XIX.; quid mirum, si lapides (#B#) flere

mortem Redemtoris hominibus ridentibus [existimentur]. Quia enim in die

palmarum pueri Ebraeorum et discipuli Christi Osanna clamabant, lapides

tacebant, et si hi tacuissent, lapides clamassent: sic si mortem

innocentem et acerbam homines flevissent, lapides lacrymas non

dedissent. Sed quia illi non flebant, lapides lacrymas fundebant, sicut

et scissi in morte Christi leguntur. Nullum ergo inconveniens vulgi pia

habet opinio, dicens: columnas illas in morte flevisse, nisi quod in

Scriptura non legitur: facilius est enim, lapidem lacrymari, quam

laudes decantare. Dicunt consequenter, quod columnae illae ideo sine

cessatione flent, quia homines, qui semper flere deberent et Christi

passionem et sua propria peccata et calamitatem hujus miseriae, gaudent

et rident. Et si homines a risu intemperato abstinerent lapides

lacrymas non funderent. Alii simplices in bona fide de his columnis

dicunt, quod Christo patiente Maria virgo dolore repleta, sola flens,

sic has columnas est affata: non est, inquit, quod doleat mecum, et

tantum pondus amaritudinis sola sufferre quomodo possum? Vos ergo

lapides mecum flete. His dictis aquis stillare coeperunt. De his

columnis forte dicitur Sap. II.: data est illis aqua de petra

altissima, et requies sitis de lapide duro. Et Habac. II.: lapides de

pariete clamabunt. Et Job. 9.: qui commovet terram, concutiet columnas

ejus. Ea, quae supra dixi de columnis, audivi a devotis et simplicibus

catholicis, et a mulierculis devotis, quarum nolo spernere pietatem,

nec abjicere devotionem. Scio autem bene, quod ea, quae operatione

naturae fieri possunt, non sunt ascribenda miraculis; est enim certa

species lapidis, in genere marmorum, emdros appellatur, de qua semper

aqua stillat, ubicunque in aedificio fuerit locatus, quia ex

frigidissima ejus complexione aërem circumstantem incrassando

transmutat in aquam, quasi in habentibus aptitudinem faciles transitus

aquae in aërem[TR212] subtiliando, et aëris in aquam inspissando, quo

fit, ut aërem aquam factum et petrae circumpositam naturaliter per

guttas desudet a petra decidens. Unde simile dicitur Constantinopoli in

veteri palatio, ubi in quodam habitaculo sunt conchae marmoreae de

simili lapide, quae per se ipsas aqua replentur, et dum evacuantur,

iterum, nullo homine faciente, replentur. Quod vulgus stupet, tenens

pro miraculo, quod tamen naturaliter fit. Sic credo esse istas columnas

emdronicas, naturaliter madentes et sudantes.

In eadem capella est una lapidea concha in muro, juxta altare pro aqua

benedicta imponenda, quae jam semper est vacua et sine aqua benedicta.

In hanc concham dum homo caput ponit et auscultat, audit quasi

stridentes ignium flammas et strepitum, quasi decursum aquarum

multarum, praecipue tamen, quando homo solus est in capella, et haec

audire cupit, tunc audit horribilem tumultum, sicut egomet saepe

audivi. Simplices hoc audientes terrentur multum, et dicunt, de subtus

esse purgatorium, et sonitum illum causari ex illatione poenarum, et ex

rugitu tortorum. Sed ego existimo, quod ex deambulatione superius in

templo causetur inferius talis sonitus.

Iuxta utrumque latus graduum sunt cavernae magnae et altae, petris

incissae, quae fuerunt capellae consecratae olim cum altaribus et

penitus sunt (#114 A#) absque lumine. Mirum est videre antiquorum

devotionem in his et similibus. Duo altaria habet haec capella, et

juxta majus altare ad latus dextrum est una cathedra saxea et juxta

cathedram fenestra per petram, per quam est respectus in foveam

inferius, in qua sancta crux fuit inventa. Et dicunt, quod dum Helena

sanctam invenisset crucem, primo hanc capellam aedificavit, et in illa

cathedra sedens continue in speluncam, ubi crucem invenerat, oculos

conjecit per fenestram, et semper ibi manens, aedificatoribus formam

templi erigendi tradidit, et impensas solvit, et in tenebrosis capellis

lectulum suum habuit, et ibi cum ancillis suis diebus et noctibus

mansit, quousque tota ecclesia consummata fuit. Hanc capellam

nonnulli[TR213] nominant ecclesiam S. Jacobi, dicentes, quod S.

Jacobus, primus in Jerusalem episcopus, ibi sedem suam habuerit, et

ideo etiam ipsam cathedram nominant S. Jacobi sedem. Sed hoc est contra

rationem, cum tempore S. Jacobi nulla fuerit[TR214] ibi ecclesia, sed

locus extra urbem despectus propter montem Calvariae.

De spelunca, in qua sancta crux fuit inventa a S. Helena.

De hac capella ulterius descendimus per XVI gradus, qui ad latus

dextrum sunt, cum cantu de sancta cruce, et in aliam capellam venimus

penitus tenebrosam, et lumine coeli carentem, lampadibus tamen multis

illustratam. In imo illius capellae est fovea sub rupe superpendente,

XXII pedes habens longitudinis, in qua sancta imperatrix Helena

pretiosissimum thesaurum invenit, qui ultra CCC annos ibi latuit.

Reperit enim ibi cruces tres, clavos, spineam coronam, tabulam tituli

cruci superpositam, ferrum lanceae, quo Christi cor fuit transfixum,

calamum cum spongia et omnia instrumenta, quibus usi fuerant in

crucifixione Christi et duorum latronum, quae omnia cum crucibus,

tamquam immunda, in locum projecerant. Hanc sacram speluncam

circumstetimus cum cantibus et laudibus, inventam ibi crucem laudantes,

et singuli provoluti locum deosculati sumus, et indulgentias (††)

plenariae remissionis accepimus.

Porro in loci illius deosculatione sensim dulcem spirare odorem ex

specu, ex quo odore plurimum aedificati, confortati, et consolati

fuimus, pro eo, quod percipere meruimus reliquias illius dulcissimi

odoris, qui ex eo specu exhaluit, dum Judas Quirinus fodiens super

crucem venit, ut legitur de inventione crucis sanctae.

Horribilis est locus ille et profundus in rupibus. Sed quomodo cruces

tam profunde in viscera terrae fuerint immersae, facile est videre

illi, qui civitatis sanctae antiquam dispositionem scit et legit.

Antiqua namque civitas Jerusalem a parte occidentis, ubi crucifixus

fuit Dominus, erat profunda voragine cincta, quae ab austro in

aquilonem protendebatur ad longitudinem civitatis. Et ista vorago non

fuit arte, sed naturaliter, pro civitatis fossato scopulis et rupibus

sese respicientibus ab utraque parte voraginis. Super interiores

scopulos et petras erat murus civitatis (#B#) circumductus, exteriores

vero rupes eminebant in civitatis munitionem. Inter scopulos autem

exteriores dicebatur unus Calvarius, et locus sub eo Golgatha. Et in

Calvario crucifixus est Dominus cum duobus aliis, quibus a crucibus

solutis ipsas cruces in voraginem illam projecerunt cum aliis

instrumentis crucifixorum, quia Calvarius stabat super marginem

voraginis, et non aliud fecerunt, nisi quod cruces de foraminibus

petrae extraxerunt, et in foveam praecipitaverunt, sicut et alias

immunditias in eam projicere solebant, quibus cruces post modicum

opertae fuerunt, quia de muro civitatis cottidie immunditias

effuderunt. Demum anno XLII. post passionem Christi, cum Titus

Jerusalem everteret, projici fecit muros et turres ibi in voraginem

illam, et ita cottidie cruces magis ac magis operiebantur. Deinde post

LXXVII annos venit Helius Adrianus imperator, et in odium Christianorum

aedificavit in Golgatha templum spurcissimum, Veneris statuam marmoream

in ipso collocans, ut refert Jeronymus in epist. ad Paulinam, et in

odium Judaeorum posuit statuam cum imagine sua in locum, ubi templum

Domini fuerat, in quo Judaei oratorium fecerat, et quam statim

imperator dorsum civitati vertit, Judaei statuam imperatoris

destruxerunt. Quod audiens Adrianus reversus est, et totam civitatem

funditus evertit eliminatis Judaeis, et abiit. Et ita iterum fuerant

muri projecti in voraginem supra cruces. Non multo post Caesar redit,

et civitatem de novo instauravit, et praecepit, ut murus antiquus

occidentalis totaliter in voraginem praecipitaretur, eamque jussit

repleri, et reliquae terrae aequari, et templum Veneris muris civitatis

coincludi, et pro tanto civitatem amplificari fecit. Et ita factum est,

quod vorago illa, in qua sancta crux jacuit annos circiter centum LXXX,

ut Hieronymus in ... [loco dicto?] dicit, quousque sancta Helena venit,

et vix locum invenire potuit, qui in oblivionem venerat. Specum ergo

mundavit, et eum consecrari fecit, et suam capellam et habitationem

desuper construxit, sicut hodie est. Stabamus ergo in loco illo quasi

rapti prae admiratione scopulorum et petrarum, sub quibus sancta crux

inventa fuit, quia rupes praerupti pendebant super capita nostra, qui

ruinam minarentur. In hac sacra voragine multam devotionem hauriunt

peregrini. Sed Christiani orientales et etiam Sarraceni in ea vacant

superstitionibus vanis. Nam de rupibus illis frusta descindunt pro

medicinis. Dicunt enim, quod febricitans, bibens de vino vel aqua, in

qua aliquid de illis rupibus est impositum, quam statim sanetur.

Insuper, dum quis sentit capitis dolorem, statim comam capitis abradi

facit, et pilos abrasos ad custodes templi mittit, ut imponant loco

inventae sanctae crucis. Quod dum factum est, sanatur dolens. Similiter

faciunt, dum quis dentium dolorem patitur. Tunc barbam abrasam in

specum mittunt, ut sanentur. Sic, qui dolent pudenda, etiam faciunt.

Unde accidit, quod omnia foramina petrae et rupium sunt repleta barbis,

comis et pilis. Hunc profanum ritum ex antiquis idololatris ad eos

devenisse nemo dubitet. Dicit enim Diodorus libro 2. c. 4. antiquarum

historiarum, quod olim Egyptii, vota diis facientes pro aegrotationum

evasione vel curatione, capillos abrasos aureis vel argenteis

imposuerint vasis, mittentes eos ministris idolorum in templa, et

sanabantur. Sic et illi criminosi faciunt hodie. Est enim retro locum

inventionis sanctae (#115 A#) crucis concavitas profunda in rupe, quae

repleta est barbis et comis hominum. Et quamvis Sarraceni, Turci, non

credant, utuntur tam illo loco et loco Calvariae pro suis

superstitionibus. In illo specu est optimus sonus et resonantia, cujus

similem non audivi in aliquo choro vel ecclesia. Unde aliquoties,

quando solus in eo fui, plena et alta voce cantavi antiphonas de

inventione sanctae crucis et hymnos.

De sanctissimo monte Calvariae, in quo Dominus

Jesus crucifixus pependit.

Consummatis omnibus, quae agenda erant in specu sacro, mox de loco

ascendimus et per ostium templi reingressi sumus, et circumeuntes

cantor alta voce inchoavit hymnum: Vexilla regis prodeunt, fulget, etc.

Et cum illo cantu usque ad ascensum sanctissimi montis Calvariae

venimus; in quem XVIII gradibus lapideis ascendimus ab inferiori

ecclesia sursum et superius; in unam lucidam, pulchram, marmore polito

et vario ornatam capellam venimus, in qua multae pendebant lampades

ardentes et tria ibi altaria stabant decorata picturis de opere

musaico, et erat capella de opere arcuario facta, in medio columna

marmorea sustentante aedificium. Sub arcu testudinis depicti erant

David et Salomon. David quidem cum illo versu: qui edebat panes meos

magnific. Salomon autem cum illo: sapientiae aedificavit sibi domum; et

signa immolationis Isaac. Haec capella est super montem Calvariae

aedificata. Cum omnes in eam venissemus, et iam ad oculum nobis

ostenderetur petra illa mirabilis, rupes desiderabilis, scopulus

amabilis, lapis laudabilis,[TR215] saxum venerabile cum spectabili

foramine, in quo sanctissima crux cum Crucifixo fuerat infixa, et haec

intueremur, perterriti vehementer et concussi a tanta sanctitate, proni

in terram cecidimus in facies nostras, et iam non audiebatur cantus,

sed planctus, non hymnus, sed fletus et ululatus. Nullus ibi erat, qui

se posset a lacrymis et gemitibus continere; quis enim tam durum cor

habere posset, quod non scinderetur in loco, ubi oculis suis videt

scissam petram durissimam? Quis ibi non etiam alto gemitu fleret, ubi

Christus Deus noster in cruce supensus alta et magna voce emissa

clamavit, oravit etiam pro crucifixoribus, latroni paradisum promisit,

matrem moestissimam Johanni commendavit, felle et aceto potatus fuit,

omnia ibi consummata esse dixit, spiritum in manus patris commendavit,

et exspiravit; latus ejus miles lancea aperuit, sanguinem et aquam ibi

fudit. Ecce, peregrine devote, hic Abel occisus a fratre, Isaac ligatus

a patre, serpens aeneus suspensus a Moyse, agnus paschalis immolatus in

lege, Deus occisus ab homine, Jesus crucifixus carne, rex tuus

suspensus cruce, Dominus tuus condemnatus morte, mitis et humilis et

innocens perfusus cruore, sacerdos et hostia offerens sese. Haec et his

similia in hoc tremendo loco contemplabamur, et diutius in oratione

prostrati mansimus. Finita autem oratione unus post alium ad petram

sanctam, quae prominebat supra fundamentum, accessit, et ad foramen

crucis se quilibet juxta loci (#B#) dispositionem traxit, et locum

ipsum eximia cum devotione deosculabatur et faciem, oculos, os quilibet

super crucis foramen posuit, de quo nimirum foramine dulcis admodum

spirat odor sensibilis, qui perceptibiliter hominem recreat. Brachium,

etiam manus in ipsum foramen misimus usque ad suum fundum. Et cum his

indulgentias (††) plenariae remissionis accepimus.

Porro in latere sinistro foraminis est in ipsa petra grandis scissura,

a summo usque deorsum, quae in Christi exspiratione facta creditur. Ad

illam scissuram etiam accessimus unus post alium, et ipsam deosculati

sumus, capita nostra ei imponentes magis et corpus, quantum fieri

potuit. Insuper ab utroque latere sancti foraminis sunt alia duo

foramina, in quibus duorum latronum cruces fuerunt impositae, qui

crucifixi fuerunt cum Iesu, Dysme et Gesme: sed illa foramina videri

non possunt, quia super ea stant columnae, non altae, in quarum

capitibus sunt ferrei clavi, ad quos cerei et candelae affiguntur, et

sunt istae columnellae quasi candelabra. Ipsam tamen columnam dextram

deosculati sumus. Ut patet supra, fol. 67. A.

In pariete retro petram sanctam est pictura nova, valde pretiosa,

Crucifixi, beatae Virginis, et S. Johannis Evangelistae. Fuimus ergo in

monte Calvariae cum processione plus quam per horam, orationi et

devotioni vacantes et erat profusa nox, quasi IX. hora ante medium

noctis.

De ipsa scissura in persuasione ad Soldanum Nicol. de Cusa tradit libro

III. cap. 17. de editore Alchor.

Descriptio montis Calvariae, et ejus dispositio.

Vid. fol. 130. et fol. 264.

Calvariae locus non dicitur in Scriptura mons, sed solum vulgaris

locutio ipsum montem appellat, cum tamen in veritate mons non sit, sed

scopulus aut rupes, aliquantisper elevatus a terra, et tamen non hanc

distinctionem habet mons Calvariae, ut patet in figura.[TR216] Rupes,

mons et locus fuit ab antiquo valde venerabilis, quia ibi

Adam, primus parens, fuit in eo mortuus,

Abraham a Melchisedech benedictus,

Isaac a patre huc ad immolandum ductus,

Serpens aeneus hic fuit collocatus,

Dominus Jesus hic est crucifixus et mortuus;

Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Primum · 第 27 / 44 段