Syon mons in sacra Scriptura frequentissime nominatur; est autem mons

Syon ad australem partem civitatis sanctae, situatus altior quam

reliqua civitas, non (#B#) tamen multum. Olim fuit undique vallibus

circumdatus, etiam a parte[TR198] illa,[TR199] qua respicit civitatem

Ierusalem, ita quod inter ipsum et urbem fuit profunda vorago, qua

secabatur civitas a monte: et per pontem ligneum erat transitus de

civitate in montem. Hanc voraginem conabantur reges Iuda implere, ut

esset civitas una Syon et Ierusalem, et multos labores habuerunt[TR200]

in inductione terrae. Erat enim mons Syon per circuitum abruptis

rupibus elevatus, et a parte civitatis infundebant desuper terram, et

etiam contra orientem, ut ad parietes rupium elevaretur terra, et

fierent horti per circuitum Syon sicut sunt hodie. Et ideo locum illum

intermedium, quem terra implere, et civitati coaequare conabantur,

nominabant Mello, id est, Adimpletio, de quo habetur 2. Regum 5. et 3.

Reg. 9. et cap. 11. et 2. Paralip. 32. Opus tamen hoc ad plenum nunquam

fuit perfectum, quia semper aliquae profunditates inter utramque

civitatem manserunt, et hodie sunt, ut patet intuenti cum diligentia,

in horto fratrum et juxta arcem David. Initium hujus montis est a porta

aquarum, sive fontis Syloë contra orientem, et facit semicirculum

contra austrum usque in occidentem, ubi erat turris David, et hodie

castrum est ibi: et rupis praerupta per totum semicirculum, et arcus

istius semicirculi[TR201] similiter, qui fuit Mello. Superius vero erat

mons Syon, et hodie est latus adeo, ut civitas Bybrach in eo posset

stare. In hoc monte antiquissimis temporibus fuit aedificata arx, quam

magnis laboribus cepit David, et civitatem montis Syon suo nomini

dedicavit, ut habetur 1. Paralip. 11. Mons iste olim erat quasi

inexpugnabilis. Quantos labores et angustias illi fortissimi Machabaei

habuerunt, antequam gentes de arce Syon ejicerent, nemo ignorat, qui

libros Machabaeorum vidit. Propter fortitudinem Syon dicitur Ierusalem

filia Syon in Scriptura; quia sicut filia defenditur a matre, et matri

subditur, sic Ierusalem a Syon defendebatur, et subjiciebatur, ut ibi:

dicite filiae Syon, ecce rex etc. id est, dicite civitati Ierusalem.

Interpretatio hujus montis Syon, ubicunque in tota Scriptura reperitur,

accipitur in bonum, et nunquam in malum. Quandoque enim significat, et

ut in plurimum, ultimum beatitudinis actum, divinae essentiae

contemplationem; quandoque exercitum angelorum; quandoque ecclesiam

triumphantem; quandoque militantem; quandoque solos electos Dei de

ecclesia; quandoque contemplativos; quandoque quosque religiosos;

quandoque praelatos; quandoque praedicatores. Hic mons est, de quo

dicitur: fundatur exaltatione universae terrae mons Syon, latera

aquilonis, civitas regis magni. Iacet enim Ierusalem in ejus aquilonari

latere. Et illud: circumdate Syon, et complectimini eam. Et illud:

Quoniam elegit Dominus Syon. Et illud: diligit Dominus portas Syon

super omnia tabernacula Iacob. Et id: Deus salvam faciet Syon. Et

illud: Quis dabit ex Syon salutare Israël. Et iterum David in persona

sua et Christi dicit: Ego rex constitutus sum super Syon montem sanctum

ejus praedicans etc., et illud: audivit et laetata est Syon. Et illud:

Esai. (#108 A#): urbs fortitudines nostrae Syon. Idem: ponet

consolationem lugentibus Syon. Idem: propter Syon non tacebo etc. Et

illud: Syon regnavit Deus tuus. Per Scripturam etiam crebrius montem

Syon ascendere invitamur, ut Esai 2.: venite ad montem Domini etc., ad

quid autem[TR202] ascendere debemus, dicit: psallite Domino, qui

habitat in Syon. Et illud: venient in Syon cum laude. Porro Esajas de

hoc monte volens aliquid magni enarrare, Esaj. 2. dicit: erit in

novissimis diebus mons domus Domini in vertice montium. Et elevabitur

super colles et fluent ad eum omnes gentes. Et hoc impletum est, in

altissimis mysteriis in hoc monte peractis, propter quod[TR203] ad eum

de toto mundo fluunt[TR204] gentes. Judaei autem circa textum istum

miram fatuitatem et sui erroris obscuritatem involvunt, ex eo probare

conantur, quod Jesus non sit verus Mesias, eo quod mons Syon in ejus

adventu non sit elevatus in verticem montium super omnes colles. Unde

dicunt, quod tempore Messiae portabit Deus montem Thabor et montem

Synai et montem Carmeli ad locum, ubi est Ierusalem et Ierusalem et

illos tres montes super ponet unum alteri, et in vertice supremi montis

locabit montem Syon. Et quia Christus hoc non fecit, ideo non est

Messias. Sed respondendum est illis miseris excoecatis, quod illa

elevatio montis Syon non est intelligenda secundum locum, sed secundum

excellentiam et gloriam, quia Christus ibi facturus erat magna

mirabilia, ut sacramentorum institutionem, et Spiritus sancti

missionem, et caetera, ut patuit. Ex omnibus his patet, quod mons Syon

est mons magnae altitudinis et sublimitatis, magnae fortitudinis et

firmitatis, magnae plenitudinis et ubertatis, magnae pulchritudinis et

amoenitatis, magnae confidentiae et securitatis, magnae opulentiae et

locupletatis, magnae laetitiae et jocunditatis, magnae justitiae et

aequitatis, magnae munditiae et sanctitatis, magnae doctrinae et

veritatis, magnae prophetiae et revelabilitatis. Mons consummationis

veteris Testamenti et inchoationis novi: mons sacramentorum Christi et

charismatum Spiritus sancti: Mons Mariae Virginis, in quo deguit, ibi

Apostolos docuit, ibi Evangelistas instruxit; ibi mundo Apostolos

destinavit: in eo de saeculo migravit. Mons ille est hodie possessio

Christianorum; haereditas religiosorum; hospitium peregrinorum. Ibi

enim soli Christiani habitant et nullus Sarracenus, nec Judaeus hodie

in hoc monte habet domicilium, sed solum sunt in eo monasteria

Christianorum. Unde quadam vice interrogavi Sarracenum mihi familiarem,

cur non potius in monte Syon aedificarent sibi domus, quam in

Jerusalem? respondit, quod propter aquarum defectum desolatus est mons

Syon: quia facilius et copiosius habentur aquae in Jerusalem, quam in

Syon. Et forte Deus ita disposuit, ut aquae Sarracenis in monte hoc

sancto deficiant, quibus tamen Christiani ibi habitantes abundant. Mons

ille altissimus, non quidem respectu montium per circuitum, quamvis et

altior caeteris sit, sed (#B#) respectu montium remotorum. Videntur

enim montes Arabiae in monte Syon esse demissi, cum tamen sint

altissimi, et multo altior est mons Syon Arabiae montibus. Conventus

fratrum minorum est in loco amoenissimo, suavissimo et altissimo

locatus. Ante eorum adventum in Ierusalem erat ibi Conventus

Canonicorum regularium, sed post terrae sanctae amissionem rex Siciliae

emit a Soldano locum illum montis Syon, et capellam b. Virginis in

valle Iosaphat, et ecclesiam Bethleemitanum cum monasterio, et dedit

pro his in prompto auro triginta duo milia ducatorum probati ponderis

et transduxit ad montem Syon fratres minores, committens eis locorum

praedictorum possessionem et regimen. Unde etiam Papa solet frequenter

Gardianum montis Syon instituere provisorem totius Orientis ecclesiae

latinae ibi degentis. Et ingentia privilegia habent fratres illi a

summis pontificibus, de quibus dicere non est nostri propositi. Porro

Conventus montis Syon septa sunt satis stricta, parva ecclesia,

strictus ambitus,[TR205] parvae cellae. Et quamvis domus sit parva,

degunt tamen communiter ibi fratres XXIIII, Domino sub regulari vita

famulantes. Propter insultus autem et iram paganorum habent portam

ferream et juxta eam canes iracundos et rabidos in exteros, qui

vigilant et insidias inferre volentes latrando produnt die ac nocte. Et

tantum de his.

Incipit visitatio locorum ecclesiae Golgatanae

dominici sepulchri, et ipsius[TR206] sancti

monumenti.

Quarta decima die, incipiendo diem a praecedentis diei vespera, quia et

illo ordine processio ad sancta loca ordinatur, cum sol ad occasum

tenderet, denunciatum fuit omnibus peregrinis, quod se statim ad atrium

seu plateam, quae est ante ecclesiam sancti sepulchri praesentarent, et

cum coena se citius expedirent, quia domini Mauri sanctae ecclesiae

clavicularii nos ibi exspectarent. Acceleratis ergo negotiis et

acceptis rebus, quibus uti volebamus, ad atrium praefatae ecclesiae

descendimus, et invenimus in eo magnum tumultum hominum Christianorum

orientalium et Sarracenorum, mulierum, puerorum et virorum. Mercatores

etiam pretiosarum rerum ibi sedebant et vendebant, et quidam panes,

ova, et uvas venalia habebant, de quibus pro collatione intus sumenda

emimus ad sacculos nostros. Igitur cum domini Sarraceni omnes (#109 A#)

ad ecclesiae apertionem pertinentes adessent ad ostium templi sancti,

se locaverunt mature et seriose. Sunt autem ante januam in utroque

latere positi lapides grandes de polito marmore pro scamnis, in quibus

versis vultibus sederunt. Erant autem viri personati, senes, decori,

barbati et pomposi, byssinis induti et capitibus multiplici

circumvolutione subtilissimi lini operti. Congregatis autem nobis

omnibus ad eos fores ecclesiae aperuerunt clavibus, et stantes binos et

binos intromiserunt, numerantes nos, sicut fecerunt, quando de navi in

terram egressi sumus, ut supra patuit, et acutissime nos inspiciebant.

Dicitur enim de eis, quod peritissimi in illa arte Visonomiae sint, et

quam cito hominem inspiciunt, suas conditiones, complexiones et

inclinationes agnoscunt. Cum verecundia ergo et rubore eos

pertransivimus, quia confusio magna est, quando Christi fideles et

cultores per Christi blasphematores inducuntur in Christi ecclesiam, et

intromittunt, quos volunt, quos nolunt, abjiciunt. Plures enim de aliis

ritibus Christianos nobiscum ingredi volentes repulerunt cum baculis et

pugnis ab ostio ecclesiae. Fateor, dum ego eos pertransirem intrando

ecclesiam, confusus in memet ipso rubore perfundebar, nec ausus fui eos

erecto vultu et oculis inspicere, prae verecundia, quam habuit: non

quidem propter crucis signum, quod veste gerebam, sed propter eorum

injustam et impiam in crucesignatos potestatem. Sedebant enim ibi illi

canes, tanquam judices nostri, et nos (nemo dubitet) stultos propter

crucem Christi judicabant, quia verbum et signum crucis pereuntibus

stultitia est. 1. Corinth. 1. Sed ita divina ordinat sapientia, ut ad

locum crucis cultores crucifixi per derisores crucis inducantur,

quatenus per stultitiam crucis salvi fiant credentes. Igitur cum omnes

ingressi essemus, statim Sarraceni valvas ecclesiae in dorso nostro

repente retraxerunt, et clauserunt repagulis et seris obturantes, sicut

solent latrones comprehensi in custodiis cum impetu intrudi: et cum

clavibus abierunt, nos sic captivos relinquentes in carcere

delectabilissimo, lucidissimo et spatiosissimo, in horto pretiosissimi

sepulchri Christi, sub monte Calvariae, in medio mundi. O quam jocunda

captivitas! quam desiderabilis clausura! quam delectabilis

incarceratio! quam dulcis inclusio! qua Christianus clauditur et

captivatur in sepulchro Domini sui.

Quomodo peregrini habuerunt se, quando primo

fuerunt ecclesiam ingressi, et quid accidit F. F.

F. in prima peregrinatione sua.

Eia fratres mei initium sumere me cogit veritas ab incuria mea stolida

et irreverentia (#B#) quadam dolorosa, pro qua precor vos Deum

interpellare pro me, ne in finem reservet mala mea. Huiuscemodi autem

res mihi accidit misero in prima mea peregrinatione. Cum in ecclesia

essemus clausi et neminem jam timeremus, quia nullus paganus nobiscum

erat, incepimus laetantes per ecclesiam discurrere, quaerentes loca

sancta sine ordine, et ferebatur unusquisque ad impulsum sui spiritus,

quo volebat. Ego vero non festinabam, sed lento gradu processi versus

ecclesiae medium, vadens in incertum, et cum ad XVII passus

processissem, substiti, et suspenso vultu suspexi contra testudinem: et

conjeci oculos per superiores fenestras curiose, sicut faciunt

indisciplinati, neminem timentes in alienis locis et domibus, et solus

sic vaga facie stabam. Me sic inconsiderate stante accurrerunt duae

mulieres peregrinae, quarum una erat theutonica, Hyldegardis nomine, et

provolutae antes pedes meos cum fletibus et singultibus jacebant,

lapidemque, super quem stabam, deosculabantur. Miratus ego et

stupefactus dixi mulieri theutonicae: quid habetis vos, domina

Hyldegardis, ut quid facitis sic? Illa autem vix propter fletum loqui

poterat, dixit mihi: ecce frater, lapis in quo statis, est ille, super

quem Joseph et Nicodemus posuerunt pretiosissimum corpus Domini de

cruce solutum, eumque unxerunt et involverunt super hanc lapideam

tabulam. Hoc cum audivissem tremui: et retractis cum indignatione

pedibus, in terram ante lapidem cecidi: et jam vix audebam ore

contingere, quod prius non veritus fui calceatis pedibus irreverenter

calcare. O, dixi, delicta praeterita juventutis meae et praesentis

ignorantiae meae ne memineris Domine. O Domine Deus meus, Moyses

electus famulus tuus a te jussus fuit in deserto Madian solvere

calceamentum suum, quia terra, in quia stabat, sancta erat. Et sanctus

Josue in agro Jerichorum non audebat calceatus stare, et ego expers

omnis sanctitatis, plenus vitiis, calceatus pedibus nimis irreverenter

locum, quem tu ipse nudo et vulnerato corpore pretiosissimo

sanctificasti, ausus fui temerario pede terere; nec excusationem

invenio: cum Osam ruiturum plaustrum arcae tuae tenentem percussum a te

morte legamus. Et ecce incomparabiliter[TR207] plus hic sub pedibus

nostris, quam terra Madian, aut ager Jericho, et dignior lapis quam

plaustrum aut arca. Ergo Domine Deus patientiam habe in me, et omnem

reverentiam et honorem ad sancta loca tua et alia omnia debita reddam

tibi, devotione mihi possibili, et quam tu ipse mihi contuleris.

Oratione finita surrexi, et Dominos meos ac socios per ecclesiam

quaesivi, eosque in capella b. Virginis simul sedentes et processionem

exspectantes inveni. Porro pater Gardianus convocatis ad se omnibus

peregrinis exposuit eis jura templi et ordinationes ad XIII puncta

restrinxit.

(#110 A#) Primo praecepit, ut quilibet peregrinus emeret cereum, quem

accensum portaret in processione. Intraverunt enim multi mercatores

nobiscum, qui cereos et alia ibi venalia habebant.

2. Hortabatur peregrinos, quod in processione ordinate procederent, et

ne unus alterum molestaret et comprimeret, ut etiam dictum est in VII.

articulo in Rama; sed quia in illa jam fienda processione major vis

est, et compressio: ideo hic eum repetiit et plures alios ibi dictos.

3. Quod illam noctem Deo darent, et matutinis et aliis divinis Officiis

interessent sine negligentia.

4. Quod non facerent domum orationis domum negotiationis, et non cum

mercatoribus orientalibus Christianis sederent, et tempus amitterent.

5. Rogavit sacerdotes, quod sine jurgio ad celebrationem Missarum

procederent. Solent enim concertare de locis et omnes volunt in sancto

Domini sepulchro celebrare: quod est impossibile pro una die.

6. Ordinavit quatuor altaria pro celebrantibus: scilicet in sepulchro

sancto unum; aliud in monte Calvariae; et in loco inunctionis Christi,

de quo supra dixi: et quartum in capella b. Virginis Mariae. Sunt tamen

multa altaria in aliis locis per templum, sed sunt Schismaticorum et

Haereticorum, ideo non celebravimus in eis.

7. Praecepit omnibus peregrinis, ut se cum confessionibus disponerent,

et sub Officio communicarent singuli.

8. Dedit auctoritatem omnibus sacerdotibus peregrinis et suis

fratribus, qui nobiscum fuerant ecclesiam ingressi, active et passive

audiendi confessiones, et absolvendi ab omnibus etiam sedi reservatis:

hanc enim potestatem Gardianus montis Syon habet a Papa.

9. Prohibuit, quod nullus sacerdos aliquem peregrinum communicaret

eucharistiam praestando in loco suae Missae: sed omnes sub summo

Officio in monte Calvariae ab officiante sacramentum acciperent, nisi

alicui aliud indulgeret.

10. Praemonuit, ut peregrini per loca sancta transeuntes in templo res

suas non jacere hinc et inde derelinquerent: ne eas amitterent, quia

frequenter in hoc loco furta contingunt, et inde suspiciones et

inquietudines multae oriuntur.

11. Si qui eleemosynas ad sancta loca ponere vellent, et magis

Catholicis quam Schismaticis eas faverent; exposuit eis loca

Catholicorum et Schismaticorum.

12. Quod de sanctis locis, ut prius est tactum in articulis in Rama,

nihil descindant, et non depingant arma sua, ne loca sancta per haec

dehonestentur.

13. Hortabatur nos, ut quilibet se ipsum concitaret ad actualem

devotionem, et cum honore et reverentia uteremur locis illis

sanctissimis, ut dignum est. (#B#)

Sequitur processio per loca sancta ecclesiae

sancti sepulchri: et primo ad capellam b.

Virginis, et ejusdem capellae et locorum ejus

descriptio.

Acceptis itaque regulis nostri regiminis in sancto templo accessimus

singuli ad mercatores, et emimus cereos de cera albissima unusquisque

magnam vel parvam, decoram vel simplicem, prout volebat. Nec defuit

vanitas etiam in hoc facto, quia aliqui habebant cereos curiose tortos

et auro picturisque ornatos, quos deferebant cum ostentatione, et

caeteros cum simplicibus cereis deridebant arguentes eos de tenacitate.

Aliqui plures cereos emebant, quos in dominico sepulchro incendebant et

reextinguebant, ducentes eos secum ad patriam et eorum mulieribus in

partu laborantibus accensos tenere faciebant, ut sine periclitatione

parerent. Dicunt enim candelas illas ad hoc esse utiles.[TR208]

Porro, occupatis nobis in emtione cereorum, parabant se fratres cum

patre Guardiano, vestes sacras induentes, quas secum tulerant de monte

Syon ad processionem solennem per omnia et eo ordine, sicut fecerant in

monte Syon, ut dictum est fol. 94. A.

Cum ergo cuncti in suo ordine starent[TR209] cum luminibus accensis,

incepit cantor alta et jocunda voce ante: Salve Regina, et eam omnes

prosecuti sumus et cum cantu illo processimus in capellam gloriosae

Virginis Mariae ad altare in facie capellae. Porro in illo loco, ut

antiqua habet traditio, est locus, in quo beata Virgo Maria morabatur

ex ea hora, qua a cruce fuit ducta usque ad filii suis a mortuis

resurrectionem, nec fuit in civitatem Jerusalem reducta. Erant enim

juxta scopulum Calvariae in horto aliquae pauperum hominum

habitationes, sicut hodie sunt extra civitates domus in hortis, in

quibus pro tempore recreationis domini horti habitant, sed aliis

temporibus et continue pauperes in eis sunt. Cum ergo Dominus Jesus in

cruce pendens matrem Johanni commendasset, abducta fuit a cruce, sed

nullo modo longius permisit se duci a cruce filii sui, nec intrare

civitatem voluit, sciens, quod in tota Jerosolyma non erat pro ea

hospitium propter filii sui ignominiam, quae tanta erat, quod etiam

matrem cuncti recipere horrebant. Duci ergo se permisit ad domicilium

non longe a cruce, ut morienti filio et exspiranti non deesset, sed in

omnibus his participaret, et quid post mortem de corpore filii

ageretur, videre et scire voluit, ut si abjiceretur, sicut aliorum

damnatorum corpora, ipsum sibi tolleret, vel si sepulturae traderetur,

sepulturae adesset, et officium funeri exhiberet, sicut et fecit. Nam

cum vidisset Joseph et Nicomedum ad sepeliendum filium paratos,

accurrit et ipsa doloribus repleta, et sepulturae affuit, et inde

reducta in domicilium fuit, nec longius secedere voluit. Hoc enim

solent aliae piae matres suis natis caris facere, quod si

permitterentur, continue manerent ad (#111 A#) sepulchra suorum

dilectorum, flentes, sicut Maria Magdalena, quae a monumento Lazari,

fratris sui, vix potuit avelli, ut habetur Johannis XI. Quanto magis

beatissima Virgo Maria, quae incomparabiliter plus dilexit filium suum,

quam aliqua mater vel amicus posset diligere suum carum. Ad hunc ergo

locum post resurrectionem suam Christus primo accessit. Et dicit

Vincentius ordinis Praedicatorum, quod resurgente Domino praemisit

angelum Gabrielem nunciare matri adventum gloriosissimi filii, quo

facto statim supervenit filius, albissimis indutus vestibus, vultu

sereno, speciosus, gloriosus et gaudens, rutilantibus cicatricibus, et

totus festivus apparuit dulcissime eam salutans, secumque ducens omnes

beatos, quos de limbo eduxerat. At virgo gloriosa quanto gaudio perfusa

fuerit, quis enarrare poterit? In hoc ergo sacro loco cum gaudio

cantavimus, et peracto cantu et his, quae in processionali continentur,

ad locum accessimus, et prostrati indulgentias accepimus plenariae

remissionis (††).

De loco, in quo reposita est columnae pars, ad

quam Jesus flagellatus fuit.

Deinde cum cantu signato ad latus dextrum processimus. Ibi in muro est

quoddam reservaculum sive fenestra non perspicua, in quo reservaculo

stat pars magna de pretiosissima columna, ad quam Dominus Jesus in domo

Pilati fuit nudus ligatus, et durissime flagris et virgis fuit

castigatus. Singuli ergo accessimus, et ipsam sacram columnam manibus

per cancellas immissis tetigimus, et ibi etiam indulgentias (††)

plenariae remissionis accepimus. Olim fuit haec columna sacra integra

translata a domo Pilati ad montem Syon. Unde Jeronymus dicit de Paula:

Ostendebatur illi scl. S. Paulae in monte Syon columna, ecclesiae

porticum sustinens, infecta cruore Domini, ad quam vinctus ducitur

flagellandus Jesus. Post destructionem autem ecclesiae antiquae Syon,

ut dixi fol. 96. A., alia fuit ad illum locum delata. Tertia est Romae

ad sanctam Praxedem. Quarta in Lugduno ad Sanctum Hircanum Justum, et

in aliis mundi partibus reperiuntur etiam in ecclesiis partes de ea.

Porro pars illa, quae hic in hoc loco est, habet unum palmum et tres

transversos digitos in spisso, et est alta quatuor palmis, et est

porphyrei coloris, maculis sanguineis respersa. Quod vel est ex natura

lapidis, vel ex miraculo, quod sancti Hieronymus et Beda videntur

sentire.

De loco, in quo sancta crux servabatur post ejus

inventionem ante ejus amissionem.

In hoc loco divertimus ad oppositam capellae partem, et ibi etiam in

muro reservaculum est, in quo per CC. annos fuit pars pretiosissimae

crucis recondita, gemmis, auro, et argento stipata per illustrissimam

Helenam ejus inventricem, quae eam integram cum invenisset, secari eam

fecit, unam partem huc reponens, et alteram Constantinopolim

transferens. Quamdiu autem sancta crux in hoc loco stetit, orientalis

(#B#) ecclesia prosperata fuit et crevit, et sanctissimos viros habuit,

et semper de inimicis crucis Christi triumphum reportavit. Sed quam

statim hinc ablata fuit, defecit, et usque ad ultimas feces devenit.

Hunc locum, quamvis vacuum, honoravimus, et cantus de sancta cruce ibi

perfecimus ex processionali: absentia enim tamquam praesentia ibi

contemplabamur. Spirat enim, ut nobis videbatur, ex capsella illa

virtus quaedam derelicta a ligno sanctae crucis. Nec mirum; si enim vas

vini liquore effuso odorem vini retinet, et haec capsella, in qua

lignum odorem vitae aeternae habens contentum, odore illo redolet.

Verum ut eo venerabilior locus esset, habent in eo crucem reconditam,

in qua parva particula de vera cruce Christi est infixa. Hanc

particulam deosculati sumus, et indulgentias recepimus (†).

De loco, in quo sancta crux fuit probata per

mortui suscitationem.

Expediti in illo loco cum alio cantu processimus ad medium capellae, et

ibi est locus, in quem transpositae fuerunt tres cruces inventae, ut

probaretur, quae crux esset Christi crux, et allato mortuo ad tactum

crucis Christi surrexit vivus. Hunc locum deosculati sumus, et

indulgentias recepimus (†). Capella haec est Latinorum, et nulla natio

quidquam in ea juris habet, nisi Latini, et custodes sancti sepulchri

loco Latinorum in ea officiant, et retro capellam habent habitacula, in

quibus coquunt, comedunt, dormiunt, et necessarium opus perficiunt.

Fratres minores communiter tres fratres in eo loco habent degere.

Multis horis in dormitorio fratrum dormivi.

De loco, in quo apparuit Dominus Mariae

Magdalenae in forma hortulani.

Post capellae illius visitationem exivimus cum processione ad

ecclesiam, descendentes per quatuor gradus, et statim sub gradibus in

locum venimus, ubi in pavimento erant duo circuli, quinque passibus ab

invicem distantes, de polito et vario marmore formati. Et hos circulos

circumstetimus, cantantes ea, quae erant ad propositum, sicut

processionale continet. Hic dicitur esse locus, in quo Dominus Jesus

apparuit Mariae Magdalenae in forma hortulani, et in loco unius circuli

stetit Dominus, et Maria in loco alterius. Hic Maria procidit ad pedes,

nec passus fuit se tangi, quia nondum ascenderat ad patrem, ut habetur

Johannis XX. diffuse.

Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Primum · 第 26 / 44 段