longum processimus contra occidentem, per multas ruinas murorum
magnorum: et iterum ad unam domum, quae etiam est monasterium,
pervenimus. Et pulsantes intro[TR193] missi sumus: et intrantes
ecclesiam ad orationem nos prostravimus: clerici autem ecclesiae
venerunt et nos ad latus ecclesiae duxerunt sinistrum in quandam
capellam, (#B#) in qua locus erat, ubi Herodes Agrippa decollavit
Sanctum Apostolum Jacobum majorem, fratrem Johannis, ut habetur Act.
12. Hic est Jacobus major, frater Johannis, cognatus Christi, tertius
Apostolorum vocatione, secretarius Domini primus martyr inter
Apostolos, cujus corpus tulerunt ejus discipuli, et in Joppen ad mare
deferentes mirabiliter per mare delati sunt in Compostellam, ubi hodie
ab omnibus Christi fidelibus visitatur. In illo ergo loco antiphonas et
alia conscripta diximus; et indulgentias accepimus (†). Porro ecclesia
ipsa magna est et alta, ita quod prae cunctis ecclesiis, quae sunt in
Jerusalem, eminet, et ante omnes videtur, et primum, quod visui se
objicit, est culmen ecclesiae illius: et non habet fenestras, sed lumen
per foramen, quod in ejus cacumine est, per ecclesiam spargitur. Multae
sunt capellae per circuitum ejus, quae jam sunt desolatae et
exsecratae. In ipsa ecclesia pendent multae lampades, sed in medio
pendent in uno candelabro CXX lampades. Omnes enim orientales in suis
ecclesiis multas habent lampades, ita quod testudines sunt plenae
funiculis et catenulis. In muro ecclesiae ab extra juxta ostium est
foramen vel fenestra non perspicua, aut reservatorium, in quo jacent
duo magni rotundi lapides, qui sunt apportati de monte Synai, et
dicunt, quod Angeli eos b. Virgini portaverunt, pro ejus spirituali
solatio, ut quia ad tantum spatium peregrinari virginem conveniens non
erat, nec a Jerusalem recedere, montem ipsum sanctum Synai in lapidibus
istis veneraretur.[TR194] Ecclesia est cathedralis, habens
archiepiscopum et canonicos de ritu Armeniorum. Dicuntur tamen
Jacobini, et sunt Romanae ecclesiae obedientes. Archiepiscopus est vir
maturus et pulcher ac reverentialis; cum quo libenter habuissem
colloquium, sed non potuimus nos intelligere. Illi Jacobini non sunt
ita nigri homines sicut alii orientales.
De loco, in quo Christus resurgens occurrit
mulieribus dicens: Avete.
Visis jam dictis de monasterio egressi sumus et per vicum ulterius
processimus, et in via ad locum quendam venimus, ubi in publica strata
lapis magnus erectus stabat. Qui ideo ab antiquis Christianis ibi est
locatus, quia in illo loco et in ista via apparuit dominus tribus
Mariis a monumento revertentibus, ad quos dixit: Avete. Et illae
prostratae tenuerunt pedes ejus, ut habetur Matthaei 28. Ibi ergo
prostrati locum vestigiorum Christi deosculati sumus et lapidem, et
indulgentias accepimus (†). Quondam stetit ibi ecclesia magna, quam
Sarraceni destruxerunt, sicut et alias ecclesias. Iuxta hunc lapidem
est via publica de monte Syon (#104 A#) ad sepulchrum Domini, ita quod
singulis diebus peregrini hunc locum pertransibant, ego quandoque una
die 6. vicibus ibi pertransivi. Est autem peregrinorum omnium
consuetudo, quod quotiens aliquem locum sanctum pertranseunt, etiam
extra actualem intentionem visitandi loca sancta, totiens locum
deosculantur et vadunt. Sic ergo, quotiens lapidem praedictum
pertransivimus, totiens eum deosculabamur, quod Sarraceni cernentes,
qui ex opposito morabantur lapidis in domo, et devotioni peregrinorum
invidentes nocte ipsum lapidem liquefactis humanis stercoribus
perfuderunt, eum totaliter foedaverunt, et ita deosculationi
abominabilem reddiderunt. Isto tamen non obstante quidam peregrinus
vestimentis suis lapidem tersit in loci parte deosculationi apta: et
ita locum non minus, imo in confusionem Sarracenorum amplius
venerabamur. Istum despectum fecerunt nobis Sarraceni in multis locis
sanctis in Jerusalem et alibi.
Arx David faciens finem montis Syon contra occidentem.
Non longe ulterius contra occidentem procedendo venimus ad cornu montis
Syon ad finem ejus in parte occidentali, et ibi est arx David. Et hodie
stat ibi fortissimum castrum et fortalitium pulchrum, supra praeruptam
petram, et per circuitum ejus fossata, quae olim profunda naturaliter
erant ex se a parte, qua mons Syon jungitur civitati: et Mello ibi
erat. A parte autem australi hodie profunda valle munitur: habet autem
hoc castrum muros altos et turres multas et vectes ferreos. Totum
castrum quadam alia vice vidi ab intus. Stetimus ergo et arcem David,
de qua totiens Scriptura mentionem facit, inspeximus, et Mello: et
faciem antiquam Ierusalem ibi contemplati sumus: quae tamen
frequentibus devastationibus est deturpata, valles profundae ruinarum
casibus crebris sunt repletae. Iuxta arcem David est descensus per
vicum longum in civitatem, et ad dominicum sepulchrum.
De loco, in quo Apostoli fuerunt divisi ab invicem per mundum.
Arce David perspecta revolvimus nos et avertimus nos ab occidente, et
per viam, per quam venimus, reversi sumus, usque ad angulum illum,
juxta quem beata Virgo exspectabat, ut fol. 103. A. dictum est. Ab hoc
angulo paululum progressi sumus contra austrum, et ad locum venimus,
ubi viae per modum crucis se intersecant, ita quod homo in medio
crucis, quam viae faciunt, stans potest ire contra orientem aut
occidentem; contra meridiem, aut aquilonem. Et ibi est locus divisionis
Apostolorum. Nam in coenaculo Syon tractaverant cum beata Virgine de
eorum per mundum divisione, ut eis praeceptum fuit, Marci ultimo. Et
post Spiritus Sancti missionem (#B#), cum jam per Judaeam praedicassent
et aliqui anni elapsi fuissent, compulsique persecutionibus Iudaeorum,
die XV. Iulii, jussu beatae Virginis se ad recessum disposuerunt, nihil
aliud secum ferentes, nisi articulos fidei, quos XII. Apostoli
composuerant in primo concilio, quod celebratum per eos fuerat in monte
Syon. Cum autem jam hora recessus eorum instaret, cum magna reverentia
provoluti ad pedes beatissimae Mariae Virginis benedictionem et
licentiam ab ea postulabant, quos Virgo levavit, et complexa
singulos[TR195] benedixit, cum lachrymis flentes dimisit ire. Qui omnes
simul de coenaculo egressi usque ad illam viam in cruce crucem
praedicaturi steterunt, et ibi ruentes in amplexus et oscula cum multis
lachrymis ab invicem divisi fuerunt, per mundum universum, tres in
orientem, tres in occidentem, tres in meridiem, tres in septentrionem,
in quatuor partes mundi. Profecti sunt autem Matthaeus, Thomas et
Bartholomaeus cum discipulis eis adhaerentibus in orientalem plagam;
Petrus vero, Andreas et Jacobus major in occidentalem cum eis
adhaerentibus. In meridionalem autem processerunt Jacobus, Johannes et
Matthias cum eorum discipulis. In septentrionalem vero Symon et
Thadaeus et Philippus cum eorum sociis praedicantes ubique, ut mundum
quadratum fide Trinitatis insignirent. Stetimus ergo in hoc loco, et
gratias Deo egimus, qui ab hinc sanctos misit per mundum Apostolos,
quorum fide fulgentes huc reducti sumus. Prostrati itaque in terram
indulgentias accepimus (†). In hoc loco venit mihi in memoriam
lamentabilis quaedam separatio et divisio fratrum meorum Conventus
Ulmensis, cui et ego interfui, quae fuit facta anno Domini 1476 ipso
die divisionis Apostolorum. Quia enim adhaesimus domino Papae et
Romanae[TR196] ecclesiae, uti dignum, justum et sanctum erat, imo et
necessarium, coacti fuimus exire conventum et civitatem Ulmensem, et
divisi fuimus in conventus per provinciam: nolebamus enim profanare et
contra apostolica mandata facere, et tenuimus interdictum soli, et
subjecimus nos episcopo dato per papam et confirmato, et non electo per
capitulum et manutento per imperatorem. Verum tribus mensibus
exulavimus et reformata pace cum magna gloria et honore revocati
fuimus. Decrevimus ergo diem divisionis Apostolorum perpetuis
temporibus durante Conventu solemniter sub toto duplici festo
celebrare, in perpetuam rei memoriam, ut posteri nostri discant et
sciant, quod propter nullam tribulationem debeant apostolicis mandatis
contraire: sed potius exulari, imo et mori. Valde multa sustinuimus
tempore interdicit, quasi duobus annis durante etc.
Oratorium S. Johannis Evangelistae, in quo Missam
celebravit, Virginique Mariae sacramenta
ministravit.
(#105 A#) A loco praefato recedentes consequenter venimus ad locum
valde devotum, ubi quondam steti oratorium, in quo b. Evangelista
Johannes post Domini Jesu ascensionem, quam diu in Jerusalem mansit,
cottidie Missam celebravit, et beatissimae virgini Mariae sibi in cruce
commendatae sacramenta ministravit, quae ea cottidie devotissime
accepit. Dum enim sacramenta novae legis essent instituta et
promulgata, omnibus servanda, ipsa ea quamvis plena gratia suscepit de
manu sui proprii sacerdotis Johannis in sua parochia, quae hic fuit.
Accepit autem virgo beatissima sacramenta: 1. propter sui
humiliationem, 2. propter scandali evitationem, 3. propter praecepti
adimpletionem, 4. propter meritorum supererogationem, 5. propter
haeresum confutationem, qui ipsam angelum, non hominem fuisse
asserebant, 6. propter instructionem perfectorum. Singulariter tamen
cottidie sacramentum poenitentiae accepit, et sacramentum eucharistiae
omni die, ut creditur, suscepit de manu S. Johannis in hoc loco.
Quamvis enim nullo peccato obnoxia fuerit, confessionem tamen
sacramentalem saepe fecit, non quidem accusando se de crimine aliquo,
nec recognoscendo se minus gratam de collatis beneficiis, quae tamen
confessio sanctorum est, qui vitam sine crimine ducunt: sed confitendo
meritorum insufficientiam, quod tantam gratiam suscepit, quam nunquam
de condigno meruit, vel quam omnis creatura mereri potuerit, licet ipsa
de congruo meruerit. De hoc sacramento poenitentiae recepit gratiam in
excellenti: pro contritione quidem innocentiae conservationem; pro
confessione gratiarum actionem; pro satisfactione supererogationem. Hoc
sacramento sic sumpto petivit muniri sacramento eucharistiae, et devote
cum desiderio ardenti accedens sumsit, propter passionem filii sui
rememorationem; propter devotionis virtualis exercitationem et contra
corporalem absentiam filii sui consolationem. In hoc ergo sacro loco
constituti devoti oravimus, et prostrati in terram vestigia sanctissima
deosculati sumus, et indulgentias accepimus (†). Porro in ipso loco non
est nunc aliqua structura, nisi quod locus est maceria circumdatus, et
in medio stat quidam magnus lapis, habens cavaturam ferro incissam, in
qua dicunt sanctum Johannem eucharistiae vasculum reclusum habuisse.
De loco, ubi fuit domicilium b. Mariae Virginis,
in quo migravit ab hoc saeculo.
Consequenter ab hoc loco non longe venimus ad alium locum maceria
altiori circumdatum, in quo creditur stetisse b. Virginis Mariae
domicilium, ubi vitam domesticam agebat annis XIIII. In Alchorano
Machometi dicitur, quod tantum V. annis superstes fuit, et in toto
annorum LIII. vixit, ut habet Nicol. de Cusa. lib. 2. cap. 15. Aliqui
dicunt plus, aliqui minus, post Domini ascensionem. Et in ea diem
clausit extremum. Appropinquante enim suae vitae termino a Johanne, qui
advenerat cum caeteris Apostolis, petivit sacramentum extremae
unctionis: quamvis nec infirma, nec debilis, nec viribus destituta
esset, nec ex senio defectione confecta, et per consequens non
teneretur hoc sacramentum (#B#) suscipere, quia tantum debilium est;
tamen huic privilegio immunitatis ab infirmitate resignavit et
occultavit, dum ad extremum vitae venit: sicut privilegium virginitatis
occultare voluit, dum ad legitimam purificationem accessit. Et
decumbens amore ardentissimo, dulcissime languens, hoc sacramentum pro
peccatoribus institutum humiliter suscepit: et in eo completae
victoriae praeteritae et plenae futurae gloriae significationem vidit:
et loco remissionis venialium totius doloris praetermissionem, pro
infirmitatis vero alleviatione totius corporis glorificationem.
Sacramento autem suscepto animam in manus Dei commendavit, hinc
emigrans circumstante glorioso Apostolorum choro et candido CXX
virginum coetu, et multarum viduarum, corpusque suum ipsis sepeliendum
dereliquit: In hoc ergo sancto loco ad orationem procidimus et hymnos
ac laudes praescriptas decantavimus, et indulgentias plenariae
remissionis accepimus (††). Hic locus singulariter in magna veneratione
habetur ab omnibus Christianis et a multis Sarracenis, nec tamen est
ibi aliquod aedificium nisi maceria. Laborant autem modo fratres
minores apud Soldanum, ut detur eis licentia aedificandi ibi capellam
et erigendi altare; non enim audent quidquam cemento jungere sine
licentia regis Soldani, et sunt in spe, quod licentiam sint adepturi.
Audivi tamen interim, quod ad plenum cum fratres a Soldano optatum
impetrassent, et multis impensis habitis oratorium erexissent, mox
rabidi canes Sarraceni oratorium irrumpunt, totumque aedificium solo
coaequant, sicque hodie est locus sicut eo tempore, quo vidi.
De loco, in quo S. Matthias fuit loco Judae in
Apostolum electus sorte.
Non longe ab illo loco procedendo contra ecclesiam Syon venimus ad
lapidem quendam rubeum, ubi est locus, in quo b. Matthias fuit in
Apostolum electus, ut habetur Actuum 1., loco Judae proditoris, cui
subrogatus in hoc loco fuit. In hoc loco prostravimus nos in oratione,
et indulgentias accepimus (†), cum praescriptis canticis, et fuit nobis
locus iste magis devotus et domesticus, eo quod sacrum corpus ejus apud
nos in Alemannia in civitate Trevirensi habetur.
De loco, in quo Jacobus minor fuit ordinatus
episcopus Jerosolymitanus.
Inde procedentes venimus ad murum coemeterii fratrum, et in muro est
lapis albus cum impressa cruce, et ibi est locus, in quo Apostolus
Jacobus minor in episcopum Jerosolymitanum fuit electus et ordinatus,
et in quo prima Missa ab eo celebrata fuit. Tantae enim sanctitatis
erat Apostolus ille, quod Apostoli sibi hunc honorem exhibuerunt, post
ascensionem Domini, ut primus inter eos Missam celebraret coram
Apostolis, et eum pontificem in Jerusalem ordinaverunt, tanquam populo
Jerosolymitano magis acceptum, quia solus ille propter eximiam
sanctitatem permittebatur intrare in sancta sanctorum, et nullus alius
Apostolus. Fuit enim ex utero matris sanctus et Nazareus, vinum et
siceram non bibit, carnes nunquam manducavit, ferrum in caput eius non
ascendit, oleo non est unctus, balneis non est usus, syndone (#106 A#)
semper indutus. Totiens in oratione genua flexerat, ut callos in
genibus sicut calcaneis videretur habere. Et propter nimiam ejus
sanctitatem tantae reverentiae in populo extitit, ut fimbriam
vestimenti ejus certatim cuperent tangere. Hoc etiam singulare habuit
hic S. Jacobus, quod Christo Domino fuit simillimus, adeo ut plerique
in eorum specie fallerentur. Unde secundum omnia corporis lineamenta,
et in modo conversandi, in vita et in facie, ita similis Jesu fuit, ac
si ejusdem uteri frater esset gemellus. Quapropter post Domini
ascensionem multi Jerosolymam ascenderunt, de diversis mundi partibus,
ut Dominum Jesum in Jacobi persona viderent. Inter quos unus fuit
Ignatius martyr, et Paulus Apostolus, Galat. 1. Ideo frater Domini est
appellatus. In illo ergo loco oravimus, et indulgentias recepimus (†).
De loco, in quo VII. diaconi fuerunt electi in ministerium.
Statim de post venimus in locum, qui consuevit honorari propter
electionem VII. diaconorum, et de qua electione habetur Actuum 6. Nam
crescente numero fidelium post Spiritus Sancti missionem ortum est
murmur propter ministrationem, quidam nimis gravabantur, alii
despiciebantur. Quapropter elegerunt septem viros vita, moribus et
gratia probatos, quos ministerio praefecerunt. Inter quos S. Stephanus
fuit primicerius, plenus gratia et fortitudine etc. In hoc ergo loco
orationibus praescriptis dictis et indulgentiis susceptis Deum
laudavimus (†).
De loco, in quo Apostoli confecerunt symbolum
fidei christianae in XII articulis.
Circa eandem conferentiam locus esse aestimatur, in quo Apostoli post
Spiritus Sancti missionem congregato concilio sacro tradiderunt
ecclesiae XII articulos fidei, quos confecerant, praedicandos. In
quorum articulorum fide omnes salvamur, et in Dei filios adoptamur.
Magnae ergo reverentiae est locus iste. In eo ergo fidem veram confessi
sumus et ulterius ad alia festinavimus etc. vide fol. 152. B. (†).
De loco, in quo Sarraceni superstitiose honorant
Dominum Jesum Christum.
Circa maceriam, quae circumdata est fundamento ecclesiae Syon antiquae,
sunt aliqua loca, in quibus Sarraceni et orientales Christiani
superstitionibus vacant, praecipue tamen in loco prope locum divisionis
Apostolorum sub fico quadam, ubi est magna congeries lapidum, ad quam
mulieres Sarracenorum cottidie accedunt, et thura super lapidem
concremant, et panes sepeliunt, dicentes ibi Domini Jesu esse
sepulchrum, et non in Golgatha, ubi est sancti sepulchri ecclesia. Imo
eandem ecclesiam et sepulchrum in ea spernunt, et non ibi, sed hic Jesu
sepulchrum quaerunt; dicentes: quod ille quidem inferius sepultus fuit,
qui crucem sustinuit, quem Judaei aestimabant esse Jesum, qui tamen non
erat, sed alius pro eo captus et occisus fuit, ipso evadente, cum esset
filius Dei et Virginis, et posset evadere. Et hic moriens cum pace in
hoc loco sepultus fuit, ibi ejus adjutorium invocant. In certis enim
necessitatibus confugiunt ad (#B#) Dominum Jesum, et ad beatam Mariam
Virginem, sed non fideliter, sed cum multis superstitionibus, sicut
etiam frequenter pueros infantes mittunt ad Christianos, baptizandos,
quando sunt infirmi, putantes, eos baptismo corporaliter sanari, vel
melius prosperari, nihil de effectibus veris et propriis tenentes nec
credentes. Ad hunc acervum lapidum aliquotiens accessi, quando nullum
Sarracenum adventurum timebam, et lapides compositos pro igne,
dispersi, et ea, quae sub lapidibus absconderant, everti; et signa
ultionis ibi dereliqui.
De horto Conventus fratrum montis Syon.
Consequenter juxta Conventum Syon extra septa ejus contra austrum et
orientem et aquilonem in cornu montis Syon habent fratres magnum
hortum, quem anno praeterito de licentia Soldani a quodam Sarraceno
emerunt multo auro. In hunc hortum sumus egressi, et primo in
coemeterium fratrum venimus, ubi fratres suos defunctos sepeliunt, et
ibi orationes pro animabus fudimus. Deinde multas profundas cisternas
in eo vidimus, quas fratres, dum emissent hortum, et foderunt,
repererunt terra et lapidibus repletas, quas mundaverunt, et canalia
aptantes tempore pluviali optimas aquas in eis colligunt: nec enim
sufficit eis aqua illius cisternae, quae est ante refectorium, de qua
supra fol. 97. A. mentionem feci, per aestatem, quae me ibi existente
defecerat. Nam ante eius emptionem patiebantur in annis aridis et
siccis magnam aquarum penuriam, sed horto habito pati non possunt
defectum aquarum, quod magnum reputatur in Jerusalem. In hoc insuper
horto diversa genera arborum plantas habent, ficorum et malagranatorum
etc. et olera pro conventus sustentatione. Est autem hortus ille
quadratus, in cornu montis Syon positus, et ibi ab occidente habet
Conventum et ecclesiam et jugum montis Syon sibi aequale: per alias
tres partes habet valles, et est maceria cinctus. Nam ab austro habet
vallem Acheldemach cum monte Gyon: ab oriente habet vallem Syloë cum
monte Offensionis, et consequenter vallem Josaphat cum monte Oliveti,
ab aquilone habet Mello cum civitate sancta. Transivimus ergo per
circuitum, et per maceriam deorsum in valles respeximus, et ad
oppositos montes; et est respectus valde delectabilis scienti
scripturas. Ipsa autem maceria cingens hortum petris abruptis est
superposita, et ibi videtur adhuc antiquissimus murus Syon et turrium
fundamenta, et multa patent ibi ad oculum, de quibus in Scriptura sacra
mentio fit, quae legens difficulter intelligit, ut de Mello, de Gyon,
de vallibus, et caetera. Porro sic nobis stantibus et de alto
speculantibus emersit inter peregrinos milites saeculares confabulatio,
quam oportet hic recitare. Super maceriam procubuimus, et contra
civitatem Jerusalem et vallem Josaphat respeximus (#107 A#). Saeculares
autem illi cunctis objectis, quae prae oculis habebamus, omissis, visum
super templum, quod dicitur Salomonis, reflectebant; et de illo
admirabantur et eum intrare et videre optabant, et multa disputabant
inter se, quomodo hoc templum a tempore Salomonis usque nunc duraverit,
et talia loquentes ego attendebam. Cumque longum inutilem sermonem
protraherent, dixi eis: mi Domini et fratres peregrini, quae est causa,
quod tam sancta et praeclara objecta[TR197] habemus prae oculis, de
quibus nulla fit interrogatio, nulla sermocinatio; sed solum de re
inutili est vestra disputatio? Ad haec quidam respondit: Templum hoc
esse Salomonis cognoscimus ex relatione vulgari, et nihil sanctius,
nihil clarius et pulchrius prae oculis habemus. Montes et valles per
circuitum non curamus, nec ea cognoscimus: et verum dicebant, quia nec
dum montem Oliveti cognoscebant. Ad hoc ego respondi: templum Salomonis
non videtur, quia dudum ad nihilum redactum est, et hoc templum, quod
nunc videtur, est quartum templum, post templum Salomonis in hoc loco
aedificatum. Esto tamen, quod sit templum Salomonis, quid vobis et
templo isti? Quam utilitatem consequeremur, etiam si intromissi
fuerimus? In eo Christus non colitur, imo abominabiliter blasphematur
cottidie, et maledictus Machometus laudatur. Venistis in Jerusalem
propter execratam et prophanatam ecclesiam illam? Quare non respicitis
in vallem, quae est ante vos, et montem oppositum? Cumque dicerent, se
illa non cognoscere, dixi: ecce vallis illa est vallis Josaphat, in
quam totus mundus congregabitur ad extremum judicium, et mons ex
opposito est mons sanctissimus Oliveti, de quo Christus in coelos
ascendit. De his conferamus, ibi miremur, illa sunt de foro nostro: et
nihil de isto execrato templo. Et incepimus utilem disputationem de
parvitate vallis Josaphat, et de multis talibus. Et his locutionibus
finitis finita fuit peregrinatio montis Syon sacrorum locorum, quae
sunt in ejus culmine. Alia vero loca montis Syon in ejus declivo et
vallibus alio die visitavimus, sicut patebit. Regressi ergo sumus
unusquisque ad locum suum: saeculares peregrini ad hospitale S.
Johannis, religiosi vero in Conventum fratrum.
Commendatio sancti montis Syon et descriptio.