ecclesiae Syon intravimus, qui penitus est destructus, dempta parte
orientali, ubi stat adhuc pars muri, cum rupta testudine desuper
dependente. Locus illius chori est omnibus sacrae Bibliae credentibus
venerabilis. Judaei multum eum venerantur, quia credunt, sicut et nos,
quod ibi fuerit oratorium David, sive tabernaculum, in quod ipse et
universus Israel duxerunt arcam Dei cum canticis et instrumentis
musicis in magno jubilo; ut habetur 2. Regum. 6. In hoc loco accepit
etiam promissionem de Christo nascituro ex semine suo, ut dicitur 2.
Regum. 7. Hic locus etiam templo constructo mansit semper celebris et
populo dilectus. Unde Dominus Jesus in hoc loco frequenter solebat
praedicare. Ideo in medio pavimenti sunt duo lapides altrinsecus
positi: unus jacet in loco, in quo Dominus stans praedicavit; alter est
in loco, in quo beata Virgo sermones filii audire consuevit. Loca illa
et lapides (#99 A#) deosculati sumus prostrati in terram et
indulgentias accepimus (†). In loco illo aliquantisper stetimus, et
ruinas deplanximus, et per circuitum lapides sanctuarii dispersos
dolentes aspeximus. Quondam enim fuit ibi grandis ecclesia valde, de
qua nihil remansit nisi pars dextra in latere magnae ecclesiae
dependens, quae pars hodie est ecclesia et chorus fratrum, ut praedixi:
remansit etiam caput chori cum fenestra orientali, et semirupta
testudine ruinam minante. Supra illam testudinis ruptae partem, ab
intra, de loco missionis Spiritus sancti est ascensus per gradus, per
quos et ascendi, et inveni pavimentum testudinis[TR179] ruptae vario et
polito marmore stratum; ex quo opinor, quod supra chorum et ecclesiam
ad huc fuit alia ecclesia in alto. Et ita ecclesia Syon habuit tria
interstitia consecrata, scilicet cryptam sub terra, ecclesiam super
terram, et supra ecclesiam aliud ornatum tabernaculum. In choro antiquo
stat adhuc summum altare, sed dissipatum. Consequenter declinavimus ad
latus sinistrum antiqui chori, ut ad alia loca sancta pergeremus, et
invenimus ibi sedere orientales Christianos juxta unum quadratum
lapidem, qui de fundamento antiqui chori pro parte prominet, alia parte
adhuc muro vetusto conjuncta est. In illo lapide ludebant illi
Orientales sortiscantes quatuor lapillulis, ac si essent taxilli. Prima
enim fronte aestimabam eos tesseribus ludere, et mirabar, quod ibi in
publico, et ubi nulla est habitatio, sederent, nesciens quod illo
lapide solo utuntur in superstitiosa sortizatione. Accipiunt enim de
terra lapillos parvos, et jactare volens manu revolvit, sicut lusor
taxillorum tesseras[TR180] ante jactum revolvit; et super lapidem illum
quadratum jactat lapillos: et figura, quam lapilli quatuor in casu suo
formant, praenosticant ea, quae scire intendunt, ut puta: si cadunt
lapilli ad lineam rectam, aliquid judicant sic fieri; si cadunt in
curvam lineam, aliter fiet; si in quadrum volvuntur, si crucem faciunt,
aliter; si circulum, aliter, et sic de aliis figuris.
Figura crucis est principalis ludo illo, et quanto figura magis ad eam
appropinquat, tanto efficacius significat, et ad eam omnes figuras
referunt. Stetimus ergo et fatuitates illorum derisimus. Ipsi autem
seriose suis auguriis attendebant et fortunae serviebant. Vidi ibi
aliquando sedere ludentes episcopos et sacerdotes Orientalium et
maturos viros sortisantes. Non enim ludunt ibi pro lucro, sed solum ad
superstitiones, quibus Orientales pleni sunt. Unde accidit ex frequenti
sortilegio, quod ibi committitur, quod ipse lapis quadratus, qui de se
est grossus et asper, factus est in superficie ac si esset politus
artificialiter.
De loco coquinae, in quo agnus paschalis pro
coena dominica fuit assatus, et aqua calefacta.
His visis avertimus nos a lapide isto, et gyravimus ab extra murum
antiqui[TR181] chori, et ad locum venimus, in quo (#B#) conjecturantur
stetisse coquinam, in qua discipuli paraverunt pascha, assantes agnum
pascalem, et lactucam agrestem terentes, et aquam pro lotione pedum
calefacientes, et pro mundatione parabsidis et scutellarum, et pro
combustione reliquiarum agni pascalis, pellis et ossium et aliorum,
quae mandi non possunt. Locus iste nec sanctitate nec aedificatione
caret. Sancti enim erant coci illius coquinae, et sancta cibaria ibi
decocta. Nam coci erant Petrus et Johannes, Luc. 22., dilectissimi
Christi et sanctissimi discipuli, qui paraverunt cibos pascales in hac
coquina. Sed et agnus[TR182] pascalis ibi assus sanctus erat, typum
gerens agni veri in cruce assatum. Sancta etiam erat aqua illa ibi
calefacta, qua Dominus Jesus usus est in lotione pedum suorum
discipulorum. Et licet Evangelistae nihil dicant de calefactione aquae,
verisimile tamen est, illam lotionem non nisi aqua calida factam esse.
Aqua enim calida melius tollit sordes, et pedes ac crura consolidat et
recreat. Demonstrat etiam aqua calida pietatem et affectum illius, qui
eam exhibet. Non enim signum magnae amicitiae est, praebere alicui
aquam frigidam pro lotione pedum: sicut non signum magnae dilectionis
est, sitienti praebere aquam calidam aut tepidam pro potione. Qui enim
tribuit calicem aquae frigidae, habet mercedem suam, ut dicitur Matth.
10. Sicut autem aqua frigida desiderabilis est sitieni pro potu; ita
aqua calida delectabilis est pro pedum lotione lassato. Non autem
credendum est, Christum aliquid omisisse eorum, quae ad exhibitionem
perfectae charitatis pertinent. Sicut ergo Christus in coena non dedit
discipulis calicem aquae frigidae, quod tamen ad charitatem pertinet,
cum sit meritorium, ut jam dictum est, sed tribuit, quod abundantioris
charitatis fuit, scilicet calicem plenum vino optimo temperate mixto
aqua frigida: sic non praebuit in pedum lotione aquam frigidam, quod
tamen signum dilectionis fuisset, sed aquam calidam exhibuit, in signum
abundantioris dilectionis, et forte non tantum aquam calidam simplicem,
sed aliquibus herbis et radicibus odoriferis et vigorosis mixtis
aliquibus liquoribus aromaticis et aquis distillatis tribuit in signum
abundantissimae charitatis. Improperavit [exprobravit] namque Christu
Pharisaeo, quod aquam pedibus suis non dedisset, et laudavit
Magdalenam, quod unguento pedes et calidis lachrymis ejus diluisset.
Plus autem dilexit Christus discipulos, quam Maria Magdalena, Christum.
Ideo aquam sanam calidam temperatam pretiosissimis liquoribus mixtam
tribuit. Stetimus ergo in loco hujus sanctae coquinae, ubi hodie adhuc
stat antiquus et altus murus, habens per longum sursum quandam
cavaturam, quasi pro fumo exhalando ab igne. Et in loco genua fleximus
et orationes praescriptas legimus, et indulgentias recepimus (†).
De loco sepulturae S. Stephani post ejus inventionem.
(#100 A#) Coquinam dictam dereliquimus, et ulterius procedentes ad
locum venimus, in quo S. Stephanus secundario[TR183] fuit sepultus, cum
aliis repertis in agro de Galabri, qui ut opinor non longe erat ab
Anathot, quae villa supra locum lapidationis S. Stephani contra
aquilonem sita est, et erat ager illa Gamalielis, qui rapuit corpus S.
Stephani extrahens de lapidibus et in suum agrum transtulit, ubi et
ipse, et Abybos filius ejus, et Nicodemus postea sepulti sunt: et
tandem extra notitiam hominum venerunt. Unde post multa tempora facta
fuit fames valida propter terrae siccitatem, non enim pluerat super
terram multis mensibus. Revelatum est autem Lucio, viro sancto, quod
Dominus non propitiaretur terrae, quam diu reliquiae illae essent sine
honore, et coelitus sibi agro ostenso, in quo reliquiae illae essent
sepultae, notum hoc fecit Sancto Johanni, episcopo Jerosolymitano, qui
cum sollemni processione ad agrum processit, et fodientes invenerunt
corpus S. Stephani, cum reliquis cum eo sepultis, et portaverunt illud
in ecclesiam sanctam Syon, et eos in illo loco honorifice
recondiderunt. Eadem hora pluvia magna descendit, et terra fructum
consuetum reddidit, et multa hic mirabilia contigerunt. Porro postea
quidam nobilis de Constantinopoli devotus sancto Stephano cum uxore sua
Juliana transfretavit et in monte Syon ad ecclesiam Syon habitationem
sibi elegit, et 7. annis ibi degens mortuus est, uxor autem ejus fecit
sibi fieri tumbam similem tumbae S. Stephani, eamque juxta S. Stephani
corpus collocavit. Post aliquot dies volens Juliana reverti
Constantinopolin postulavit ab episcopo Jerosolymitano corpus viri, et
ingressus episcopus Sancti Stephani oratorium produxit duos loculos
argenteos, dicens mulieri, quod loculum sui viri reciperet: et accepit
mulier loculum S. Stephani, putans esse loculum viri. At cum per mare
navigarent, multis miraculis experta est, se habere corpus Sancti
Stephani, et ita inductum Constantinopolin. Demum de Constantinopoli
est translatum Romam, ubi hodie quiescit cum S. Laurentio. In loco ergo
praedicto jam stat unum altare sub divo, quod fratres erexerunt, et in
festivitate ibi Missas celebrant. Legimus ergo in loco illo ex
processionali legenda, et indulgentias accepimus (†).
Deinde dimisso illo loco ultra processimus, et in via ad latus domus
Martharum transivimus, quae est satis magna, ex opposito ecclesiae
Syon. In illa domo sunt quadam foeminae de Italia christianae, de ritu
nostro, quae Marthae fratrum vocantur; quia fratribus serviunt propter
Deum, lavando, suendo, nendo, et ecclesiam fratrum frequentant. Sunt
enim vetulae, valde maturae et honestae, degentes sub tertia regula S.
Francisci, cum multa patientia et sustinentia. Non fuit elapsus unus
annus, quando in Jerusalem fui, quod quidam Arabes nocte effracto ostio
cum tumultu illarum dominarum in domum irruerunt, et omnia reperta
rapientes aufugerunt, domo spoliata. Cum eram ibi degens (#B#),
lavabant mihi tunicam meam, et scapulare, et alia charitatis opera
ostendebant mihi. Cum illis mansit etiam illa foemina de curia reginae
Cypri, de qua dixi fol. 69. A. Juxta hanc domum contra orientem
processimus, et a via, quae duxit in vallem Josaphat ad dextram
declinavimus ad domum quandam bene munitam et clausam, sicut domus
Christianorum sunt. Pulsantibus autem nobis venerunt homines nigri,
solis ardoribus adusti, longae staturae, et in vultibus cauterizati, et
patefecerunt nobis ostium. Erat enim monasterium Indianorum, in quo
morabantur monachi cum foeminis, et sunt de rigorosissima vita, et
mirum est, videre eorum despectum habitum. Cum autem ingressi
fuissemus, duxerunt nos per quoddam ostium in habitaculum obscurum, in
quo est descensus tenebrosus per medium rupis praeruptae, et per illum
descensum cum luminibus venimus in specum squalidum, subterraneum,
petra desuper pendente, imo ipse specus caverna petrae est, et ibi
locum orationis invenimus. Est enim ibi, ut habet antiquissima
traditio, locus ille, in quo David egit poenitentiam super peccato
occisionis Uriae, de quo habetur 2 Regum 12., ubi de David dicitur:
ingressus est seorsum, jejunavit, oravit, flevit, cilicio, disciplinis
flagellisque se castigans, et VII. psalmos poenitentiales ibi fecit, et
crebrius eos legit, et lugubri lamentatione eos depromsit. Nec erat
tempore David spelunca haec extra curiam regis, sed intra, quia curia
magna et lata fuit. In hac spelunca in facies nostras procidimus,
precantes Dei misericordiam, et indulgentias accepimus[TR184] (†).
De loco, in quo Judaei volebant Apostolis corpus
beatae Virginis rapere, dum illud ad sepulchrum
deferrent.
Acceptis indulgentiis reascendimus, et domum exeuntes contra vallem
descendimus, montem Oliveti habentes ex opposito contra orientem, et
civitatem Jerusalem ad sinistram, et ecclesiam Syon ad dextram. Ad
locum autem venimus, ubi Judaei hoc sacrilegium perpetrare conati sunt.
Defuncta enim gloriosissima Virgine Maria, cum corpus ejus per
Apostolos de monte Syon deferretur, ut illud sepulturae traderent in
valle Josaphat, et cum cantu et laetitia descenderent usque huc: ecce
Judaei, cognita causa illius processionis, de civitate cum armis
eruperunt, et in turmam officio exsequiarum deservientium et feretrum
concomitantium se ingesserunt, eosque stare fecerunt, furio infecti
veteris odii contra gloriosam Virginem. Intendebant enim corpus
sacratissimum rapere, et tamquam cadaver odiosum projicere, et
discipulos dispergere. Stabant autem, et vocibus magnis clamabant:
themea keseza i. e. polluta meretrix. Unus autem de eis audacter
accedens et utraque manu loculum arripiens, ad terram cum corpore sacro
conabatur dejicere. Sed statim ut manibus feretrum contigit, ambae
manus cum brachiis aruerunt, ut trunci inutiles dependentes (#101 A#).
Porro ad hoc prodigium miser ille compunctus, et alii adversarii
conterriti stabant timore et confusione pleni. Paralyticus autem jussit
brachia dependentia sibi super corpus sacrum poni, et statim[TR185]
sanatus Christianus effectus est. Caeteri vero in civitatem confusi
redierunt, et discipulos cum[TR186] sacro corpore abire permiserunt in
locum sepulturae in Gethsamini. In hoc ergo loco Salve Regina legimus,
et indulgentiis acceptis recessimus (†).
De loco, in quo latuit Petrus post ternam abnegationem.
Descendimus consequenter de dicto loco contra vallem, et ad petram
quandam erectam venimus. Sub hac petra S. Petrus sedit flens, moerens
et poenitens, quando de domo Caiphae post ternam negationem abscessit,
et hic indulgentias poenae et culpae promeruit. In hoc loco dictis
orationibus praescriptis plenarias indulgentias accepimus (††). Dominus
Jesus in die suae resurrectionis b. Petro hic apparuit, eumque
consolatus est. Olim stetit pulchra et magna ecclesia hic, quae
dicebatur ad Gallicantum, sed nunc est totaliter eruta, adeo, quod ejus
non apparent vestigia. Sed et ipsa petra, quae olim erat magna et
cavata, in cujus caverna S. Petrus sedit flens, in dies decrescit, et
parva rupes nunc est, quia peregrini particulas de ea descindunt et
deportant. Ad latus illius petrae venit per canale aqua de montanis
Hebron inducta mirabiliter in civitatem Jerusalem, de qua dicam fol.
249. A. B. Stat etiam ibi profunda cisterna pro aqua haurienda. Credo,
quod quando ibi erat ecclesia, quod crypta fuerit caverna illius
cisternae.
De loco, in quo fuit domus Annae, primi judicis Domini Jesu.
Loco illo perspecto in processu avertimus nos a valle, et partem
montis, per quam descendimus, iterum readscendimus, non tamen eadem
via, sed contra civitatem sanctam declinavimus, inter ruinas domorum.
Ad quandam autem domum venimus firmiter conclusam, ibique pulsantes
intromissionem obtinuimus, et ab intus pulchram ecclesiam invenimus, in
honore sanctorum Angelorum consecratam, unde etiam ad sanctos Angelos
dicitur. Et circa ecclesiam erant cellulae et domicilia, in quibus
habitant religiosi de Armenia, Christiani orientales, homines nigri et
maturi. Haec domus tempore passionis erat curia Annae pontificis, ad
quem primo Dominus Jesus fuit ductus de horto, in quo captus fuit. De
hac domo et inductione Domini Jesu habetur clare Johann. 18., quomodo
Annas pontifex eum despective interrogat de doctrina et de discipulis
ejus, et quomodo quidam de ministris durissimam alapam dedit Domino,
manu furibunda ictu gravi caedens faciem Jesu, adeo ut secundum quosdam
dentes oris ejus removerentur, et os sanguine (#B#) flueret: ad quam
percussionem Dominus Jesus nihil durum dixit aut fecit, nec percussori
poenam aliquam inflixit. Unde Augustinus: si cogitemus, quis acceperit
alapam, nonne vellemus eum, qui percussit, aut coelesti igne consumi,
aut terra dehiscente absorberi, aut correptum daemonio vexari, aut
aliqua hujusmodi qualibet poena vel etiam graviori puniri. Quid enim
horum per potentiam jubere non potuisset, per quem factus est mundus;
nisi patientiam nos maluisset docere, qua vincitur mundus. Ex his patet
falsitas mendosa illorum, qui dicunt, quod Dominus Jesus suum
percussorem puniverit[TR187] statim in eodem loco, dicens ei: hic
stabis et innocentiae meae testimonium perhibebis usque in diem extremi
judicii; et tunc salvus eris. Ab illa ergo hora stat ille ibi vivitque,
nec tamen comedit, nec bibit, nec dormit, sed magno desiderio exspectat
mundi finem ut liberetur, et peregrinos advenientes interrogat, an
foeminae adhuc masculos pariant? dicens: quod fine mundi appropinquante
cessabunt mulieres mares parere; et ita stat ibi interrogans, et ad
interrogata respondens. Haec autem sunt frivola mendosa contra
Scripturam et Evangelium, fidei et veritati contraria, per fatuos et
deceptores gyrovagos ficta, qui vagantes sub specie pietatis per loca,
veritate se ingurgitare non valent, talia mendacia confingunt, et
simplices homines seducunt, et nonnunquam etiam, qui videntur prudentes
esse, eis attendunt, et pro mendaciis dona eis conferunt. Hoc mihi
contigisse, veritas fateri cogit. Nam eodem anno, quando ad primam meam
peregrinationem me disposui ad terram sanctam, venerunt Ulmam duo
gyrovagi de Flandria, qui dixerunt, se recenter de Jerusalem venisse,
et de monte Synai, et multa mira recitabant, sedentes inter pauperes in
hospitali, et multi utriusque sexus ad eos confluebant, ut fabulas
eorum audirent. Vidua autem quaedam honesta, domina Anna de Kingseck,
allecta sermonibus eorum, ut eo liberius cum eis conferre posset,
recepit eos in domum suam, et largum hospitium eis praebuit. Et quodam
die me accersiri fecit etiam ad eos in domum suam, ut eos audirem, quia
sciebat in proximo me recessurum ad illa loca. Et inchoantes mendacia
sua ita formaliter proponebant, quod in nullo, quae dicebant,
haesitavi. Taedet me recitare fictiones illas. Dissuadebant mihi, ne
per mare navigarem, sed pedes per Ungariam, Dalmatiam usque
Constantinopolim properarem, et ibi imperator constantinopolitanus L
ducatos mihi daret, quia teneretur cuilibet peregrino terrae sanctae
tantum dare. Et quando argui contra hoc, ex eo, quod imperator ille non
est Christianus sed Turcus, statim scivit aliis mendaciis argumenta mea
solvere. Dixerat etiam, quod (#102 A#) rex Jerusalem jam factus esset
Christianus, et civitas conversa esset ad Christum, et quod rex ille
nullum militem sineret percutere in sancto sepulchro, nisi secum
luctatus fuisset et probasset eum fortem viribus. Et quod capella
dominici sepulchri esset auro fulvo vestita, et lampades ejus penderent
in candelabris aureis, et una lampas supra domunculam sepulchri Christi
arderet in perpetuum sine accensione, et haberet oleum et ignem de
coelo. Et quod tota Jerusalem de pretiosis lapidibus etiam constructa,
et protulit unus lapillum impolitum quem dixit se in platea Jerusalem
invenisse, et pro 20. ducatis non vellet eum vendere: et siquis lapides
pretiosos nosceret, eos ibi inter communes lapides reperiret in copia.
Nudavit etiam unus de illis, me vidente, scapulam et humerum dextrum,
et ostendit nobis cicatricem rubeam rotundam figurae illius, ut in
margine est expressum,[TR188] dicens: quod abbas monasterii S.
Catharinae montis Synai habet unam parvam rotam auream, quam carbonibus
ardentibus superponit, et dum ignescit, forcipe eam levat, et
peregrinum sic nudatum cauterizat in humero dextro. Non etiam veriti
recitare mendacium praedictum de illo, qui dedit alapam Jesu, dicentes,
se cum eo locutos fuisse, et quod non omnes peregrini ad eum
admitterentur. Haec et plura alia dixerunt mendacia, et nunquam
Jerusalem viderunt. Ego dum essem in domo Annae, jocose a quodam fratre
minore ductore nostro quaesivi, ubi vir ille staret, qui alapam Domino
Jesu dedit? Frater autem ille ad latus ecclesiae ab extra me duxit et
unam olivam ibi stantem ostendit, dicens: ecce ille est vir, de quo
dicunt, quod ungues digitorum ejus creverunt in terram, et barba ejus
oblonga dependeat: notans radices et ramos arboris. Verum tamen incolae
domus et Christiani orientales omnes venerantur hanc arborem, dicentes,
quod antiquissimi libri eorum habeant, quod Dominus Jesus stetit
ligatus ad illam arborem, interim quod ministri comedebant et bibebant,
quia Annas de captivitate Domini Jesu exhilaratus dedit cibum et potum
captivantibus. Ea de causa et nos stipitem deosculati sumus. Est autem
arbor illa vetustissima etc. Demum regressi sumus in ecclesiam, et
orationes praescriptas in processionali diximus, et indulgentias
plenariae remissionis accepimus (††).
De domo Cayphae pontificis, in qua illusus fuit
Dominus Jesus Christus.
Exeuntes autem de domo Annae pontificis contra domum Cayphae
properavimus cum serio et devotione vestigia Domini Jesu terentes. Ad
domum autem cum venissemus, clausam invenimus et pulsantes intromissi
sumus. Et ingressi ecclesiam orationes signatas diximus, et
indulgentias plenariae (††) remissionis accepimus. (#B#) Haec ecclesia
dicitur ad Sanctum Salvatorem, et in loco stat, ubi erat domus Cayphae,
in qua domo quanta Dominus Jesus perpessus fuerit, non est Christianus,
qui haec ignoret. Ibi enim quaerebant falsum testimonium contra Jesum,
nec inveniebant: ibi Petrus trina vice negavit, se hominem illum
noscere: ibi Dominus Jesus fuit velatus, consputus, colaphis et alapis
caesus quasi tota nocte, et ibi tribus horis in artissimo carcere
stetit inclusus. Quapropter haec contemplantes diutius ibi in oratione
permansimus, et fletibus, suspiriis ac gemitibus locum replevimus.
Deinde cum ab oratione surrexissemus[TR189], circumduxerunt nos
presbyteri ejusdem ecclesiae per singula loca domus, et primo in chorum
venimus ad altare majus, quod detractis pallis nudaverunt, ut lapidem,
altaris mensam, videremus. Erat quippe magnus valde, spissus et latus,
et est lapidis illius[TR190] pars, qui fuit advolutus ad ostium
monumenti Domini, de quo dicitur Marci 16. Erat quippe magnus valde.
Nam fideles post decursum temporum lapidem illum secaverunt, partem
juxta sepulchrum Domini dimittentes, et aliam partem ad hanc ecclesiam
transtulerunt, et pro tabula et mensa altaris ordinaverunt. Hunc
sanctum lapidem deosculati sumus et curiosius inspeximus. Porro
presbyteri ecclesiae diligentissime observaverunt nos, ne quis aliquid
instrumento ferreo a lapide decerperet, quia valde venerantur lapidem
illum, et nisi lapis ille fuisset, anno praeterito locum vendidissent,
quia sunt pauperrimi Armeni, monachi, et paupertate cogente volebant
locum fratribus[TR191] minoribus vendere, quia non poterant ecclesiam
et monasterium in suis structuris conservare; ita tamen volebant locum
vendere, ut lapidem illum secum tollerent, quia cum lapide nequaquam
volebant vendere. In hoc autem anno venit quidam praedives Armenus in
Jerusalem, et ruinas ecclesiae et claustri refecit, et manum adjutricem
istis pauperibus praebuit. In prima mea peregrinatione venit mihi ad
manus satis magna portio de illo lapide, quam quidam miles emit duobus
ducatis a clerico Armeno, qui cum milite ecclesiam ingressus furtive,
ne alii Armeni perciperent, decerpsit a lapide particulam. Idem autem
miles in mari obiit, et particula illa mihi pro haereditate mansit quam
Ulmam mecum duxi. Deinde venimus ab altari recedentos juxta altare in
dextro latere, per ostiolum parvum ingressi sumus in cellulam strictam
et tenebrosam, muris spissis cinctam, et non nisi unius hominis stantis
capacem; unde unus post alium ingrediebatur. Haec cellula fuit
inclusorium, in quod examinati et judici praesentandi et occidendi
includebantur usque ad tempus praesentationis. Sic Dominus Jesus
examinatus fuit etiam ibi reclusus, stans ibi tribus horis, manibus a
tergo ligatus, oculis velatus, vultu consputus, opprobriis repletus,
frigore afflictus. In hoc loco prostrati devotius oravimus et gratias
Redemptori egimus. (#103 A#) Consequenter de ecclesia egressi sumus in
curiam vel atrium ecclesiae, ubi erat ignis, circa quem stabat Petrus
cum ministris, quando negavit Dominum, et quando Dominus eum respexit.
Insuper locus, ubi gallus stetit, ad cujus vocem Petrus se ipsum
recognovit, monstratus fuit nobis, quae omnia cum devotione vidimus.
De angulo, ad quem beata Virgo stetit respiciens
contra domum Cayphae, quando Dominus ibi
examinabatur.
De illa post haec domo egressi sumus, et in processu ad angulum
cujusdam domus venimus, de quo angulo est directe aspectus contra
januam domus Cayphae, ita quod stans in alia parte potest, dum vult
caput extendere, ad januam Cayphae respicere, vel solum cum uno oculo,
si placet, et ipse a nemine potest videri, nisi aliquis sciret, eum
retro murum stare et occulte ab angulo videre. In illo loco dicunt
beatissimam Virginem Mariam toto illo tempore occulte stetisse, et
contra ostium respexisse, quo Christus ligatus inductus fuit, volens
videre, quo tamen ultimate ducendus esset. O cum quantis doloribus et
lachrymis stetit exspectans ibi beatissima Virgo. Quid putas
respondisset Virgo, siquis eam interrogasset, cur ibi staret, quidve
ibi exspectaret? an forte liberationem filii de manibus Judaeorum, vel
aliud? Ad quem Virgo, scio, inquit, quod filius meus ita ingeniosus et
facundus est, si ad ordinarium judicem ductus fuerit, posset se
excusare et dimitti, sed cum hoc adeo mansuetus et innocens ac
taciturnus, sicut agnus coram tondente se, non aperiens os sum pro sui
excusatione. Est insuper ita dulcis et amabilis, quod omnino spero,
quod sibi compatiantur, et ad me reducatur. Ideo hic plena anxietatibus
sto, ut finem videam, quo ducatur: si ad vitam, victura secum; si ad
mortem, moritura secum exibo. Dicunt etiam devoti, quod Petrus negato
Domino, dum cum ejulatu et fletu domum exiret, venit ad angulum illum,
nec poterat Virgini loqui prae verecundia et dolore, nec Virgo sibi, et
cucurrit ad specum, de quo supra habitum est. Hunc ergo angulum
deosculati sumus et indulgentias recepimus (†).
De loco decollationis S. Apostoli Jacobi[TR192]
majoris ab Herode Agrippa.