creator Spiritus, mentes etc. Et cum illo cantu egressi fuimus de
ecclesia in conventum supra ambitum, quia ipse chorus et ecclesia sunt
supra alia habitacula aedificata, ita quod undique per gradus in
ecclesiam ascenditur, et de ecclesia supra testudinem claustri vel
ambitus circuitur per tres partes quadri. Non enim habet ambitus nisi
tres partes, et quarta pars est ecclesiae murus. Sic ergo transivimus
in ecclesia, descendimus ab oriente contra occidentem, et in fine
ecclesiae per ostium exivimus contra austrum, partem unam ambitus
perambulantes, et iterum convertimus nos contra aquilonem et ad caput
chori venimus, ibique per gradus ascendimus ad quoddam habitaculum,
cujus ostium lapidibus obstructum, propter causam dicendam fol. 290.
Hoc enim habitaculum est ad caput chori, quia (#95 A#) chorus ab
oriente nullas habet fenestras praestante hoc habitaculo impedimento:
sed solum lumen habet a meridie. Ascendimus ergo cum processione
praedictos gradus, et ante obstructum ostium prostrati adoravimus, et
plenarias indulgentias etiam hic accepimus (††), et hymnum inchoatum
cum suavi modulation concinimus, adeo quod sonus procul per omnem
montem Syon et per Jerusalem diffundebatur. Non enim erat locus
clausus, sed sub divo in alto consistentes jocundissime cantavimus:
recordati quod in hoc loco coeli distillaverunt a facie Dei Synai, a
facie Dei Israel, et pluvia voluntaria segregata est haereditati
Christi. Hic namque Spiritus sanctus repentino sonitu super discipulos
venit mentesque carnalium in sui amorem permutavit et foris
apparentibus lignis igneis intus facta sunt corda flammantia, quia dum
Deum in ignis visione suscipiunt, per amorem suaviter arserunt.
Christus enim coelestia petens praecepit discipulis, a Jerusalem ne
discederent, sed Patris promissionem exspectarent. Et ingressi huc in
hoc habitaculo clausi manebant propter motum Judaeorum, et erant hic
desolati et orphani, ignari et inscii, timorosi et trepidi. Sed
Spiritus sanctus adveniens consolationem dulcissimam attulit,
sapientiam clarissimam infudit, robur fortissimum dedit, et constantes
et in gratia confirmati mundi principatum acceperunt. Hunc locum
sanctum clarius describam, cum de sepulchro David venerit dicendum.
Locus, ubi S. Thomas Apostolus dubius Domini vulnera tetigit.
Deinde locum illum deseruimus et per gradus prope locum descendimus in
ambitum, et in capellam S. Thomae venimus, ubi idem Apostolus utiliter
dubitans cicatrices fulgidas corporis Christi tangere meruit.
Procedentes autem ad locum illum hymnum gaudiosum cantavimus: Exultet
coelum laudibus, resultet terra gaudiis etc., et in loco prostrati
iterum plenariae remissionis indulgentias consequuti sumus (††). In hoc
loco S. Apostoli Thomae singularem gratiam contemplati sumus. Omnes
enim, quos legimus, circa hoc latus, in quod S. Thomas manum jubente
Christo misit, aliquid egisse, singulari quadam praerogativa gratiae
remunerati extiterunt. Longinus enim miles incredulus et crudelis, ac
debilis visu, jussu Pilati cruci asstitit, et vibrata hasta in latus
Salvatoris infixit, et cor sanctissimum Christi transfixit. Casu autem
sanguine per hastam decurrente, oculi ejus tacti clare vidit, et lumen
mentis et corporis accepit, ac martyrium celebre pertulit. Beatus
Johannes Evangelista latus hoc vidit, et quod aqua et sanguis exivit,
conspexit, et credidit, et testimonium mysteriorum maximorum perhibuit.
S. Thomas Apostolus vidit, tetigit, (#B#) et solidissimus ac
apertissimus fidei confessor effectus est, et sententiam nobis valde
consolatoriam audivit: quia, inquit Dominus, vidisti me Thoma,
credidisti: beati, qui non viderunt et crediderunt. Caeteri etiam
Apostoli, quibus ostendit Dominus manus et latus, viderunt, et aperti
sunt ex hoc oculi eorum, ut intelligerent scripturas, et gaudio
replerentur ineffabili. Beatus Bernhardus orans ante Crucifixum visus
est solvi a cruce ipse Crucifixus, seque super orantem reclinare, quem
orans suscepit, et os suum ad latus Crucifixi applicuit, et inde
melliflua doctrinarum suxit. Sanctus insuper Franciscus vulneribus
Christi vehementer affectus stigmata Domini Jesu mirabiliter et
sensibiliter in suo corpore portare meruit. Insuper Sancta Katharina de
Senis ex hoc sanctissimo latere ebibit, et devotione dulcissima
inebriata fuit. Dum enim cuidam foeminae infirmae ulcus horridum
pectoris et foetidissimum habenti serviret, cum qua propter
intolerabilem foetorem nemo manere posset, quodam die virgo Christi,
dum ulcus illud detexisset, ut ipsum lavando purgaret, mox tantus et
tam horridus foetor exhalavit ex eo, ut cuncta interiora virginis
moverentur ex nausea, quod virgo sancta sentiens contra carnem suam
indignata nimium, juravit; dicens: vivit, inquit, altissimus, sponsus
dulcissimus animae meae, quod idem, quod tam abominaris, intra tua
viscera recondetur. Mox illius foedi vulneris loturam cum sanie in
scutellam recolligens, ad partem se retrahens totum bibit. Quo facto
abominatio cessavit, et non solum nauseam non habuit, sed dulcedinem
inenarrabilem sensit. Nocte autem sequenti apparuit virgini Dominus
Jesus, ostendens ei quinque vulnera in cruce suscepta, et ait: quia
heri ex charitatis meae ardore laetanter abominabilem potum sumpsisti,
conculcans naturam proprii corporis, propter quod dico tibi: sicut in
hoc actu tuam excessisti naturam, sic ego dabo tibi potum, qui omnem
excedit humanam naturam et consuetudinem. Applicans dexteram ad collum
virginis et ipsam ad vulnus sui lateris approprians, bibe, inquit,
filia de latere meo potum, quo anima tua suavitate implebitur, quod
etiam in corpus tuum mirabiliter redundabit. At illa cernens se positam
ad fistulam fontis vitae sacratissimo vulneri os applicans corporis,
sed longe amplius os mentis, ineffabilem et inexplicabilem potum hausit
per non parvae morae spatium, tam avide quam abunde. Tandem ab ipso
fonte sejungitur satiata et sitibunda simul, et immutata in melius ex
hoc, et deinceps profecit, ut patet ejus Legenda parte II, cap. 4. Ecce
quanta virtus vulneris Christi. Denique ferrum lanceae, quo Christi
latus apertum fuit, Nürenbergae habetur, quod et vidi et in manu habui;
tantae virtutis est, ut multa milia hominum singulis annis sexta feria
proxime post octavas Paschae confluant ad videndum et honorandum sacri
lateris ferrum. Accede ergo charissime peregrine, et mente cum S. Thoma
vulnera tange, rogans sanctum Apostolum, ut te admittat in suum
consortium. In hac capella stat (#96 A#) unum decorum altare, et in eo,
me moram habente Jerosolymis, frequenter horas canonicas persolvi.
De loco, ad quem Dominus duxit discipulos, ut
secretius eis loqueretur, quando dixit: surgite,
eamus hinc.
Expedito Officio processionis juxta hanc capellam gyravimus inferius
per ambitum per tres ejus partes, et sub ecclesia aliam capellam
ingressi sumus devotam et occultam. Haec capella creditur esse locus
ille secretus, ad quem Dominus Jesus duxit discipulos, quando dixit:
surgite, eamus hinc, ut habetur Johann. 14. in fine capituli. Dicunt
enim doctores, Sanctus Thomas, Albertus Magnus, Hugo et Lyra, quod post
coenam lotis et communicatis discipulis, cum Dominus sermonem faceret,
sedens in loco, ubi coenati fuerant, et manifeste diceret se tradendum,
et quod post modicum eum non essent visuri, et hoc discipuli turbati et
territi, aspiciebant continue contra ostium coenaculi, timentes
captionem magistri, et minus attenti erant ad suos sermones, et quia
volebat eis adhuc aliqua ardua dicere, ut illa attentius audirent, et
minus timerent, dixit: surgite: eamus hinc. Et descenderunt de
superiore coenaculo ad habitaculum inferius, et ibi perfecit sermonem
et ultimatam devotissimam orationem, quae habetur Johann. 15. et duobus
capp. sequentibus. In tota serie sacrae scripturae non habetur ita
devota, dulcis et consolatoria et plana oratio sicut Johann. 17., quae
in hoc loco facta esse creditur a Christo. Procidimus ergo ibi ante
altare petentes a Domino Jesu nos participes fieri suae devotissimae
orationis ibi factae, et indulgentias accepimus (†). In hoc sacro
habitaculo est pars columnae, in qua flagellatus fuit Christus, in muro
cancellis ferreis obfirmata, ita tamen, quod digitis potest attingi.
Sunt etiam in latere ejus lecti pro hospitibus, in quibus in prima mea
peregrinatione dormivi. Est etiam ibi cella fratris sacristae, et
fratris Johannis, qui milites creat in sancto sepulchro, et est etiam
fratrum procurator etc. Ab illo ergo loco sursum per lapideos gradus
ascendimus in ecclesiam, et finem processioni fecimus. Haec enim sunt
loca intra conventum sancta situata. Extra vero sunt multa plura loca
sancta, ut patebit.
De prandio peregrinis dato per fratres montis Syon.
Processione finita, quae quasi usque ad meridiem duraverat, cum
peregrini in hospitale descendere vellent, accurrit Pater venerabilis
Gardianus, et frater Johannes procurator, et omnes peregrinos ad
prandium invitaverunt. Paraverant autem pro nobis mensas et tabulas
longas in horto Conventus, quia multi eramus, et locus strictus et
super tabulam longam erat extensus pannus desuper ad longitudinem
tabulae, ad faciendam umbram contra solis aestum: et pictura panni fuit
missio Spiritus sancti. Discubuimus ergo omnes, demptis quibusdam
nobilibus militibus, qui (#B#) ex humilitate se ad serviendum mensis
exhibuerant. Cunctis autem sedentibus, et cum disciplina
convescentibus, accessit quidam vir vestitu pauper, quem prius in
agmine peregrinorum non videram, et in medio discumbentium stans, ita
ornata locutione et decora eloquentia oravit lingua latina, quod omnium
intuitum ad se convertit, et in stuporem etiam non intelligentes
vertit, propter promptam et delectabilem expressivam. Oratio autem ejus
fuit de praeconiis locorum sanctorum, et de laude peregrinationis. Post
rhetoris verba accessit ad locum suum generosus vir, dominus Johannes
de Cymbern baro, vir prudens et eloquens, qui unus servitorum erat, et
ex commissione Patris Gardiani in Theutonico orare incepit, grates
referens dominis peregrinis, quod ad pauperum fratrum mensam
accesserunt, rogans, ut de oblato cibo et potu contenti starent. Et si
qui essent, qui refundere fratribus charitatem vellent, et indigentiae
eorum misereri, possent de ea re loqui cum fratre Johanne de Prussia,
procuratore Conventus, quem in ambitu stantem reperirent. Nullatenus
enim voluit Pater Gardianus, quod collecta fieret in mensa, nec
consensit, ut intimaretur peregrinis, quod frater Johannes esset
accepturus pecuniam nomine fratrum, sed nobiles ex se hoc fecerunt.
Finito autem prandio et bene nobis refectis cum gratiarum actione
surreximus. Porro nobiles ad fratrem Johannem accedentes notabilem
eleemosynam Conventui dederunt, aliqui VI ducatos, aliqui V, aliqui
IIII, aliqui III, aliqui II, et minima eleemosyna fuit I ducatus.
Visitatio sanctorum locorum montis Syon extra
septa monasterii fratrum.
Finitis his, quae dicta sunt, accessimus nos peregrini ad Patrem
Gardianum, rogantes, quatenus dignaretur nobis adjungere fratres
aliquos, qui ducerent nos per reliqua loca sancta montis Syon extra
monasterium, et placuit Patri petitio nostra, et mirabatur in fervore
peregrinorum: quod etiam post labores habitos adhuc se ultro offerrent
ad ampliores labores: Nemo quippe aestimet visitationem sanctorum
locorum esse laborem parvum: tum propter calores intensos solis, tum
propter transitum et genuflexiones et prostrationes; tum etiam et
maxime propter conatum, quo quilibet tota virtute conatur se excitare
ad actualem devotionem et ad contemplationem eorum, quae in locis
sanctis sibi demonstrantur, et ad devotam orationem et recollectionem,
quod utique absque magno labore fieri non potest, cum talia quietum et
non gyrantem hominem (#97 A#) requirant. Conari ergo et niti ad mentis
recollectionem cum corporis emigratione de loco ad locum exercitium est
magni laboris; quod quidam peregrini ferre non valentes descenderunt ad
quietem in hospitale, ita quod minor pars mansit in labore
peregrinationis. Adjunxit ergo Pater Gardianus nobis aliquos fratres,
cum quibus ire inchoavimus ex interiori horto fratrum, ubi comederamus.
Cum ergo de illo horto claustrum ingrederemur, ante refectorium et
coquinam, venimus ad cisternam profundam aquas habentem frigidiores,
quam fuit in tota Jerosolyma. De hac cisterna dicunt haustam fuisse
aquam a Christi discipulis pro coena dominica: pro temperamento vini,
pro confectione sacramenti, pro lotione pedum et manuum, et pro aliis
coenae usibus. Ob reverentiam ergo jam dictorum factorum aquam hausimus
et cum devotione bibimus. De qua ego de post saepe abunde bibi in
intensissimis caloribus, nec sensi molestiam. Credo quod ad literam
fons iste sit unus de fontibus Salvatoris, de quibus dicitur Esai. 12.:
haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris: et sequente: exulta
et lauda habitatio Syon. A fonte illo ambitum sumus ingressi ad portam
Conventus, quae foris ducit ad publicum. Porta haec est demissum
ostiolum, per quod nemo ingredi valet nec egredi, nisi incurvatus
capite et dorso. Janua tamen est fortis et ferrea, quae dum clauditur
catenis et repagulis ferreis firmatur: et hoc propter furiam
infidelium, ne commoti subito irrumpere valeant, et Conventum
dilanient, sicut olim fecerunt, prout hodie cernitur in dormitorio
juxta rosarium et librariam; ubi erant pulchrae cellae et opere arcuato
factae, quae destruxerunt et testudines dejecerunt, nec hodie sinunt in
modum pristinum reformari. Valde enim ex levi causa et de facili contra
Christianos commoventur, et in eos saeviunt, et ideo, ne subito moti
statim ad nocendum procedere possint, firmiter se fratres concludunt.
Sic etiam alii Christiani orientales domus munitas ferreis portis
habent clausas propter eandem causam.
De loco oratorii b. Mariae Virginis.
Regressi igitur sumus cum fratribus per illam portam sine apparatu
processionis solemnis, et sine cantu, et venimus primo ad gradus
lapideos, per quos in ecclesiam sursum est ascensus. In his gradibus
procubuimus ad orationem, venerabile sacramentum et loca sancta ab
intra venerantes. Ab inde surreximus et ad angulum exteriorem ecclesiae
venimus, et ibi est locus, in quo beata Virgo Maria oratorium suum
habuit. In eo ergo loco prostravimus nos, et orantes indulgentias
accepimus (†). Ibi in mentem venit nobis, quomodo in hoc loco et alibi
(#B#) b. Virgo Maria crebras et dulcissimas ad Deum fudit orationes pro
nobis intercedendo, et fundit usque in finem saeculorum, quod utique
necessarium est. Sicut enim terrae, ut sit fertilis, necessarii sunt
solis radii; ita Mariae preces nobis miseris. Unde Bernhardus: tolle
corpus hoc solare, quod illuminat mundum, ubi dies? tolle Mariam hanc
maris stellam, quid nisi caligo involvens et umbra mortis ac
densissimae tenebrae relinquuntur in toto universo.
De loco sepulturae David et Salomonis et
caeterorum regum Juda et Jerusalem.
Reliquimus ergo locum oratorii b. Virginis, qui est, ut dixi, juxta
angulum ecclesiae, qui angulus unit murum ecclesiae venientem ab
oriente cum muro veniente a meridie. Ad murum ergo, quo ab oriente
descendit, ascendimus ab angulo, et venimus ad alium murum non altum,
qui erat a muro ecclesiae per quadrum deductus quasi parvum atrium. In
hoc atriolum per murum ascendimus: et ingressi invenimus in pariete
ecclesiae ostiolum parvum, sed ferreum et diligentissime clausum;
itaque non patuit nobis ingressus, et si patuisset nobis ingressus,
manifeste ingredi ausi non fuissemus, quia muschea sarracenica est. Hic
locus sanctissimus est, quem Christiani omnes et Judaei et Sarraceni
venerantur. Est enim intus sepultura prophetarum et regum sanctorum,
puta David, Salomonis, Roboam, Abiae, Asae, Joram etc., quibus texitur
liber generationis Jesu Christi, Matth. 1. Et hic locus in libris Regum
et Paralipomenon saepe designatur, quando dicitur: sepultus est in
Ierusalem in sepulchro patrum suorum in civitate David. Isti reges cum
maxima ambitione ibi fuerunt sepulti. Dicit enim Josephus lib. 7.
Antiquit.[TR176] cap. 16. et Magister in scholastica historia de morte
David, quod mortuo David Salomon filius ejus corpus patris in loculum
pretiosissimum posuit, et cum eo inaestimabilem thesaurum auri et
argenti recondidit. Insuper sibi ipsi loculum pretiosissimum non de
lapide aut ligno, sed de electo auro lapidibus pretiosis ornato
fabrefecit, et eo defuncto Roboam filius eius apposito magno thesauro
sepelivit juxta loculum David. Porro Salomon arte quadam mathematica
ita locum sepultura illius fecit, quod nemo ad loculos illos poterat
venire. Post tempus autem mille tercentorum annorum a transitu
Salomonis, dum obsideretur Ierusalem ab Antiocho filio Demetrii,
Hircanus sanctae civitatis pontifex obsidionem non ferens, nec
repugnare valens, promisit Antiocho pecunias, ut recederet. Unde cum in
thesauris templi parum inveniret, et cives Jerusalem pauperes non
haberent, ascendit pontifex in montem Syon et hunc, de quo loquimur,
locum aperuit, et tria milia talenta auri inde accepit et cum Antiocho
pacem fecit. Multis deinde annis elapsis Herodes defectum pecuniarum
patiens (#98 A#), cum audivisset Hircanum ibi pecuniam invenisse, nocte
cum sibi secretissimis occulte locum hunc ingressus est, et nullam
quidem pecuniam invenit, sed vasa quaedam aurea et argentea protulit,
quibus allectus ad profundius quaerendum conabatur, usque ad urnas et
loculos David et Salomon penetrare. Duo autem satellites fodientes
flammis ab interiori parte occurrentibus exusti et consumpti sunt, quod
rex videns cum caeteris fugit, et pro piaculo monumentum ex lapide
candido pretiosissimum construxit. Hunc locum fratres montis Syon in
eorum devotione quondam habuerunt, et pertinet ad ecclesiam Syon,
inclusus eodem muro ad caput chori. Porro Soldanus recepit fratribus
locum illum ea de causa. Judaei multis temporibus et hodie instant apud
regem Soldanum pro loco illo, ad faciendum sibi oratorium: et e contra
Christiani reclamabant. Tandem Soldanus interrogavit: qualis tamen
sanctitatis esset locus ille? et cum sibi dictum esset, quod David cum
caeteris regibus Jerusalem de ejus semine ibi sepulti essent; dixit: et
nos Sarraceni David sanctum tenemus, aeque sicut Christiani et Judaei
et Bibliam credimus sicut et ipsi. Locum ergo illum nec ille nec isti
habebunt, sed nos eum recipimus, et ita venit in Jerusalem et ostium
illius capellae, per quod ab intra de monasterio erat ingressus,
obstruxit, et ipsam capellam profanavit, ejiciens altaria Christi et
destruens et delens imagines sculptas et pictas eamque cultu
spurcissimo Machometi coaptans, ab extra faciens ostium, ut Sarraceni
ingredi possent, dum placeret; et quia locus superior supra testudinem
capellae erat Christianorum et fratrum et fuit capella magna et
pretiosa per regem Franciae fundata in loco, in quo Spiritus sanctus in
die Pentecostes super discipulos venit, ut superius dictum est, fecit
Soldanus etiam eandem capellam destrui, et testudinem deponi, et ostium
obstrui, ne Christiani pedibus supra testudinem muschkeae deambularent;
et ita fratres illa duo pretiosa et sancta loca perdiderunt, propter
Judaeorum sollicitudinem pro illa inferiori loco, pro quo hodie
laborant apud Soldanum, et multa milia talenta auri offerunt se daturos
pro loco. Hoc autem non faciunt, quod tantum afficiantur sepulchris
Sanctorum et sanctitate loci, sed sperant, se posse ad loculos regum
pervenire et thesauros reperire. Credunt enim istos thesauros sibi
ibidem esse reservatos. Ideo noctibus saepe ibi euntes et scrutantes
reperti sunt, et nonnunquam artes magicas et incantationes ibi
exercent. Desiderium magnum[TR177] habui locum illum ab intra videre et
non sum fraudatus desiderio meo. Nam custos muschkeae sarracenus quadam
die repente aperire volens et claudere cum clave seram corrupit, ita
quod repagulum ferreum cum clave movere non potuit, et ita recessit,
relinquens muschkeam apertam, quae aperta mansit, quam diu in Jerusalem
fui et ultra decies intravi occulte et locum perspexi, semper tamen cum
timore et tremore intravi et exivi, quia si aliquis (#B#) Sarracenus me
ibi vidisset, in maximam tribulationem venissem, etiam si mortis
periculum evasissem. Est enim capella longa arcuato opere facta, duas
habens ad orientem fenestras, et in parte aquilonari marmoream tumbam,
et pavimentum est mattis opertum. Lampades duae pendent in ea et nullum
altare, nulla pictura, nulla sculptura, sed parietes dealbati et nudi.
Sic etiam sunt aliae Sarracenorum muschkeae vacuae et inanes. Ex dictis
superius dubium animum pulsat, ut quid illi sancti reges thesauros
secum sepeliri passi sunt, cum videatur ad superstitionem gentilium
pertinere? Et qua arte Salomon loculos illos absconderit, quod nemo
potest eos reperire? Ad primum dicendum, quod firmiter credendum est,
quod sancti illi hoc fecerunt non ex incredula superstitione, aut
temporalium intemperato amore, aut vitiosa ambitione, sed instinctu
Spiritus sancti, ut tempore suo in communes usus venirent, et non ut
insatiabilis Judaeorum avaritia nutriretur. Ad secundum dicendum, quod
Josephus dicit, quod Salomon hoc egerit arte magica, sed Magister in
scholastica historia eum excusat dicens, eum aliquo subtili ingenio
illas tumbas abscondisse. De sepulchro David Sanct. Petrus Apostolus
Actor. 2.: viri fratres liceat audenter dicere ad vos de Patriarcha
David, quoniam defunctus est et sepultus, et sepulchrum ejus apud nos
est usque in hodiernum diem. Ex quo patet, quod etiam tempore
Apostolorum locus ille fuit celebris. Sanctus Jeronymus credit, David
cum Domino surrexisse, arguens ex hoc, quod S. Petrus dicit, sepulchrum
David patens esse quasi, non audens dicere eum in eo amplius esse. Ecce
haec et similia circa hunc locum tractavimus, et ea, quae in
processionali terrae sanctae circa hunc locum dicenda signantur,
devotius legimus et indulgentias accepimus (†).
De tabernaculo David, ubi et locus est, in quo
Dominus Jesus praedicavit et beata Virgo audivit.