ascendimus, et processimus in montibus sanctis. Post aliquorum autem
montium ascensum et vallium descensum, ecce optata dies firmamento
albescente in oriente aspirabat, et inde aurora rutilabat; solque de
cacuminibus montium prospiciens per terram radios suos spargebat, et
tamen adhuc Jerusalem procul erat. Processimus autem per vias asperas
et nihil nisi duram terram vidimus et saxosam. Unde milites peregrini
in asperitate terrae quodammodo scandalizati mihi sic dicebant: quid
nostri sacerdotes loquuntur? quid praedicatores praedicant? dicentes,
terram istam esse omnium terrarum optimam? Ecce, quam aspera via, quam
durissimi (#90 A#) montes. Quid Dominus Jersus in hac terra inculta et
solis ardoribus adusta voluit habitare? Unde inter verba contigit duos
peregrinos corrixari, quod vix poterant a se divelli. Et si diutius
disputassent, finaliter se invicem verberassent, quia durissime
contenderunt. Erant autem ambo puri saeculares, unus multum rudis,
alter acutus. Rudis arguebat contra terram sanctam, alius oppositum
tenebat, quod esset optima. Sed et ego ipse in secreto cordis mei dixi:
ecce illa est terra, quae melle et lacte dicitur manare; sed non video
agros pro panibus, nec vineas pro vino, nec hortos, nec prata virentia,
nec pomeria, sed ecce omnia sunt petrosa, adusta et ardia. Et dum mecum
sic tacite conferrem, mox responsum occurrit, scilicet quod haec terrae
duritia, ariditas et asperitas est maledictio promissa a Deo propter
mandatorum ejus transgressionem, unde Deuteron.[TR164] 28.: sit coelum,
quod super te est, aeneum, et terra, quam calcas, ferrea. Murumur etiam
nostrum et admiratio contra terram sanctam est ante multa millia
annorum praenunciatus, sicut dicitur Deuter. 29. Generatio futura et
peregrini, qui de longe veniunt ad illam terram videntes plagas terrae
illius et infirmitates, quibus eam afflixerit Dominus, sulphure et
solis ardore comburens; ita ut ultra non seratur, nec virens quidpiam
germinet in exemplum subversionis Sodomae et Gomorrhae et Syboim, quas
subvertit Dominus in ira et furore suo. Et dicent omnes gentes: quare
sic fecit Dominus terrae huic! quae est haec ira furoris ejus immensa?
Et respondebunt eis: quia derelinquerunt pactum et transgressi sunt
mandata Dei habitatores ejus: ideo et caetera.[TR165] Ex quibus
luculenter patet, quod terra stat juxta scripturae sacrae
pronunciationem: nec semper ita fuit, sicut ad oculum cernere potuimus.
Vidimus enim per circuitum montium deserortum vetustissimas macerias de
saxis ingentibus aedificatas, quas filii Israel creduntur fecisse, et
oleum, vinum ac frumentum et alia humanae vitae necessaria copiose de
altissimis et saxosis montibus habebant. Adhuc tamen, non obstante
infidelitate et malitia inhabitantium terram, copiose germinant vita
necessaria; vidimus enim in declivis montium inter macerias vites,
olivas, frumentum, hordem et alia. Insuper si terra praedicta
maledictione careret adhuc, desertam esse et duram[TR166] necesse
esset, cum non habeat habitatores, nisi paucos, malos et infideles. Si
quis scripturam sacram acute inspicere velit, magis argueret eam esse
nimis fertilem quam sterilem. Beatus tamen Jeronymus in Epistola ad
Dardanum determinat, quomodo terra illa lacte et melle intelligitur
manare, et quod illa magnifica terrae praeconia sint de terra
beatitudinis intelligenda. Interea quandam vallem intravimus satis
latam, agris cultam, et ab utraque parte altis montibus cinctam et
olivis venustam. In sinistro latere habuimus, montes Ephraim cujus pars
anterior est mons Sylo, et illius mons cacumen omnibus montibus Israël
videtur (#B#) esse eminentius. In hoc monte Sylo quondam civitas
nobilis fuit sita, et arca Domini multo tempore ibi mansit, adducta per
Josuam de Galgalis. Ibi Anna impetravit Samuelem. Ibi Ophni et Phineas
mali sacerdotes populum gravabant, 1. Regum. 2. Ibi Samuel propheta
primo Dominum sibi loquentem audivit, et Heli sacerdos ibi de sella
cecidit, ut habetur 1. Reg. 3. et 4. Ad hunc locum omnis Israël venit
adorare Dominum, antequam templum esset in Jerusalem. Sed propter
peccata sacerdotum[TR167] arca Domini fuit capta, sacerdotes occisi, et
Sylo penitus destructa et ad nihilum redacta. Ideo Jeremias, dum
subversionem Jerusalem praenunciaret, dixit, ut habetur Jerem. 26..:
dabo domum istam sicut Sylo. Propter hoc verbum fuit Jeremias captus,
et incarceratus, quia Sylo fuit annihilata. In Sylo fuit sepultus
Samuel propheta; ideo hodie ad Sanctum Samuelem dicitur: et forte fuit
translatus de Ramatha, ubi scriptura dicit eum esse sepultum 1. Reg.
25. Tempore autem Archadii imperatoris, ut dicit Jeronymus contra
Vigilantium, ossa beati Samuelis de Judaea translata sunt in Thraciam,
portantes ea in vase aureo et serico, ad quam translationem convenerunt
examina populorum a Palaestina usque Chalcedonem, et tanta jocunditate
sunt reliquiae istae receptae, ac si praesentem viventemque reciperent,
et in Christi laudes una voce resonabant. In pede hujus montis quondam
fuit civitas Gabaa, ubi uxor Levitae de Bethleem fuit occisa luxuria
Gabaonitarum propter quod multa milia hominum fuerunt occisa, et tribus
Benjamin paene deleta, ut habetur Judic. 29. Ascendimus ergo de vallis
torrente ad clivum sursum contra Sylo, quia vallis medium capere nos
non poterat propter sui artitatem, et non longe abfuimus, prope ad
latus Sylo in alto, nec tamen ductores nostri volebant nos ex toto
sursum ducere, quia festinabant venire citius in Jerusalem, ne solis
adores nos postea cruciarent. Olim semper ducebantur peregrini sursum
in Sylo, et ibi videbant civitatem sanctam Jerusalem et gaudebant. Ideo
locum hunc nominabant jubilum peregrinorum. Ad latus ergo Sylo
existentes vidimus adhuc magnos antiquos muros et ecclesiarum ruinas,
in montis supercilio: et conjectis oculis contra orientem vidimus
montem sanctum, montem praeclarum, montem Oliveti, et ecclesiam
dominicae Ascensionis in ejus cacumine: civitatem tamen sanctam videre
non poteramus, quamvis propinquior nobis fuerit monte Oliveti. Viso
autem illo sanctissimo monte cecidimus de asinis et cum devotione et
jubilo contra montem adoravimus. Visio enim a longinquo istorum
sanctorum locorum miro modo hominem laetificat devotum. Consequenter
postergavimus Sylo, et procedentes venimus in castellum Emaus sacrum,
quod secundum Lucam, Luc. ultimo, distat a Jerusalem LX. stadiorum,
quae faciunt VII miliaria italica et unum et dimidium theutonicum. Et
LX. stadia faciunt septem milia passuum et quingenta. In illo castello
descendimus de asinis et per maceriam ad locum ingressi sumus, ubi
hospitium fuit Domini Jesu, et duorum discipulorum, Lucae et Cleophae,
in die resurrectionis Domini, quando ut peregrinus intravit cum eis
(#91 A#) coactus, eumque in fractione panis cognoverunt. Hunc locum cum
debita devotione deosculati sumus et indulgentias recepimus (†). Ecce
peregrine, illa sunt prima vestigia Domini Jesu Christi, quae
deosculari meruisti. Et certe bene et pulchre ordinavit divina
sapientia, quod peregrino misero et laboribus confecto properanti in
Jerusalem occurrat ex ea Dominus ille gloriosissimus peregrinus, cui
dictum est: tu solus peregrinus es in Jerusalem, et in ejus
consolationem exhibuerat jam glorificati corporis sacratissima et laeta
vestigia ante omnia, quatenus his consolatus et confortatus possit
sequi in Jerusalem vestigia sacra ignominiosae passionis, ad quod
hortatur Petrus, 1. Petr. 2. Christus, inquit, passus est pro nobis:
vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. In hoc loco
corda discipulorum ardentia fecit, panem eis tribuit fractum, quod
nonnulli doctores dicunt fuisse eucharistiam, quam ibi ultimo confecit,
et cito recurrere in Jerusalem permovit. Dicunt enim quidam, quod illi
duo discipuli ex toto recesserunt a Jerusalem, et a discipulis,
nolentes amplius regredi: sed hic eos reverti fecit, unde eadem hora
regressi sunt in Jerusalem. Tempore Christi fuit hic oppidum pulchrum
et opulentum, et in destructione Jerusalem fuit et ipsum desolatum.
Postea autem restauratum fuit per Marcum Cornelium, et nominatum
Nicopolis: pro cujus instauratione Julius Affricanus legationem
suscepit, ut dicit Jeronymus de viris illustribus. Sed jam Sarraceni ex
toto destruxerunt, et praecipue ecclesiam hospitii Christi, cujus
ruinae solum in fundamentis patent. Adhuc hodie stant per villam
testudinata habitacula alta et magna desolata, et pauci homines ibi
habitant. Loco hoc sacro perspecto ulterius progressi sumus, et per
montuosa loca transeuntes in collibus vidimus ruinas multarum
capellarum et ecclesiarum, et de alto in vallem descendimus, quae per
transversum ab aquilone in austrum vergebat, per quam nos ab occidente
in orientem tendentes transire necesse fuit. Erat autem vallis
Therebinthi, in quo David Golyam gigantem lapidibus de torrente electis
prostravit, et caput sibi amputans in Jerusalem illud tulit 1. Reg. 17.
In medio ergo torrentis stetimus, et loci dispositionem consideravimus.
Est autem vallis fertilis, et stant hodie in ea multi therebinthi et
sunt arbores praestantes, in Syria maxime crescentes, resinam sudantes.
Sunt autem in duplici specie, scilicet masculina et foeminina, et
duplicem habent fructum. Masculus habet fructum ruffum magnitudine
lenticulae, de qua saepe multas arbores vidi. Faemina vero fructum
habet pallidum magnitudine fabae; de his fructibus tunditur oleum
sapidum et bonum.
De eo, quod peregrini viderunt civitatem sanctam
Jerusalem, et de ingressu eorum in Jerusalem,
dulcissimam urbem.
(#B#) Evagationis nostrae causa praecipua erat dulcissima civitas
Iherosolyma, [sic] cujus odor per orbem flagrans undique ad eam currere
facit fideles. Itaque de valle Therebinthi ascendimus, et dimisso
oriente contra austrum in clivo montis processimus, et ad hortos
arborum, olerum, et ficorum venimus inter macerias ascendentes. Et
conjectis oculis ad dexteram, ecce ut fulgur civitas sancta saepe
nominata et saepissime nominanda Jerusalem emicuit: cujus partem illam
vidimus, quae monti Syon annexa est, et ipsum sanctum montem Syon
vidimus cum omnibus structuris ejus et ruinis. Praecipue tamen arcem
Syon fortissimis muris et turribus munitum vidimus ita claro aspectu,
quod muri eminentes arcis et turres videbantur cingere civitatem, et
peregrinus, qui nunquam vidit Jerusalem, aliud aestimare non potuit,
nisi quod muri arcis Syon essent muri Jerusalem, quod tamen non est.
Cum ergo civitatem sanctam jam diu desideratam oculis nostris
cerneremus, repente de asinis cecidimus prostrati in terram, ipsam
sanctam civitatem devotissime salutavimus, regem ipsius Dominum Deum
primo adorantes cum vexillo crucis, et deinde his vel similibus verbis
ipsam alloquentes.
Salve Jerusalem civitas regis magni! Gloria et corona totius mundi,
gaudium et laetitia animae fideli! O Jerusalem, Jerusalem, surge et
leva in circuitu oculos tuos et vide! omnes isti peregrini congregati
de universis et ultimis mundi partibus venerunt tibi filii: tot de
longe jam jam veniunt ut intueantur splendorem tuum et gloriam Domini
super te singulariter ortam, ut propheta denunciat, Esaj. 60. sqq. Et
Tobias sic te collaudat: luce, inquit, splendida fulgebis, et omnes
fines terrae adorabunt te, nationes ex longinquo venient, et munera
deferentes adorabunt Dominum in te, et terram tuam in sanctificatione
habebunt etc. Tob. 13. sqq. Sed et sanctus Bernhardus, in sermone ad
milites templi, praeclarissimam illam civitatem Jerusalem his inclamat
verbis cap. 5. Salve, inquit, civitas sancta, quam ipse sanctificavit
sibi tabernaculum suum altissimus,[TR168] quo tanta in te et per te
generatio salvaretur. Salve civitas regis magni, ex qua nova et jocunda
mundo miracula nullis temporibus defuere ab initio. Salve, domina
gentium; princeps provinciarum; patriarcharum possessio; prophetarum
mater et apostolorum; et initiatrix fidei; gloria populi Christiani,
quam Deus semper a principio passus est oppugnari, ut viris fortibus
sicut virtutis, sic fores occasio et salutis. Salve metropolis terrae
promissionis, quae olim fluens lac et mel tuis duntaxat habitatoribus
nunc universo orbi remedia salutis, vitae porrigis alimenta. Terra
inquam bona et optima, quae in foecundissimo illo sinu tuo ex arca
paterni cordis coeleste granum suscipiens tantas ex superno semine
martyrum segetes protulisti, et nihilominus ex omni reliquo fidelium
genere fructum fertilis glebae tricesimum et sexagesimum et centesimum
super omnem terram multipliciter procreasti. Unde et de magna
multitudine dulcedinis tuae satiati et opulentissime saginati memoriam
abundantiae, suavitatis tuae ubique eructant, qui te viderunt, et usque
ad extremum terrae magnificentiam gloriae tuae loquuntur eis, qui non
viderunt, et enarrant mirabilia, quae in te sunt. Gloriosa dicta sunt
de te, civitas Dei. Sed jam ex his, quibus affluis, laetitiis, nos
quoque gustaturi ab occidente advenimus, et ecce in aspectu tuo
liquefactae sunt animae nostrae ex redundantia tuae dulcedinis.
Oratione igitur finita reascendimus asinos prae gaudio oculos plenos
lachrymis habentes et maxillas madentes. Sacerdotes ergo et religiosi
simul adunati inceperunt cantare: Te Deum laudamus etc., submissa tamen
et humili voce, ne ductores nostros offenderemus, quibus jubilus noster
altus et manifestus forte displicuisset. Altis ergo vocibus mentis
cantavimus, quia ingens altum et magnum erat gaudium, quo exultavimus,
nullis vocibus exterioribus explicabile. Hoc enim gaudium non ex
passione erat, sed ex ratione, non ex praesentia rei concupiscibilis,
sed rei ex charitate diligibilis: non erat gaudium dissolutionem
faciens, sed maturitatem inducens, non excitat risum, sed movet ad
singultum: non dissolvit corpus, sed concutit artus: non (#92 A#)
dilatat os ad ridendum, sed constringit vultum ad flendum: non movet ad
loquendum, sed ad silendum; non prodit in publicum, sed retrahit in
angulum: non facit clamare, sed spiritu orare et psallere. Cum illo
ergo ineffabili et dulci gaudio venimus super agrum fullonis, in quo
stetit Rapsaces blasphemans Deum contra eos, qui stabant in muris
Jerusalem, ut habetur 4. Regum. 18. et Esai. 36. In hoc agro juxta
castrum, quod ibi est per Soldanum constructum, descendimus de asinis,
eosque asinariis designavimus, et sumptis nostris sacculis bini et bini
ordinate contra portam mercatorum vel piscium processimus, cum silentio
et devotione junctis manibus ante pectora. Quidam autem de peregrinis
ex devotione, rejectis a se calceamentis, nudis pedibus incedebant per
omne tempus, quo in terra sancta versabamur, in hoc gloriosa vestigia
Salvatoris nostri venerantes, et beatissimae Virginis Mariae et
Sanctorum veteris et novi testamenti. Cum autem ad portam, quae dicitur
porta David, vel piscium vel negotiatorum, venissemus, per ipsam portam
inclinatis capitibus ingressi sumus. Quia in illo introitu indulgentias
plenariae remissionis consecuti sumus (††). Per vicum autem longum a
porta processimus, et ad quandam magnam ecclesiam clausam venimus, ante
quam erat atrium decorum magnum albissimo et polito marmore stratum.
Cum autem in atrio staremus, quidam de fratribus montis Syon in
eminentiorem locum se ponens pronunciavit nobis, hanc esse ecclesiam
sanctissimam toti mundo venerandam, in qua thesaurus Christianorum
pretiosissimus, dominicum scilicet sepulchrum, est reconditum. Quod cum
audivissemus, in ipso atrio ante fores ecclesiae nos prostravimus, et
adoravimus, et terram ipsam repetitis vicibus deosculati sumus. Pro
certo autem ipsis peregrinis sic in terra prostratis videbatur, quod ex
ipsa terra quaedam spiraret virtus, qua vehementius rapiebatur in
devotionem affectus. O Domine Deus, quam[TR169] dulce est osculum oris
tui, cum ipsum osculum non pedum sed vestigiorum tuorum tantum affectum
dulcescat! O frater mi, si in ista hora mecum in atrio illo fuisses,
vidisses et audivisses tam exuberantes lachrimas, tam amaros et
cordiales gemitus, tam dulces ejulatus, tam alta suspiria, tam profunda
lamenta et ex intimis singultus, tam quieta et jocunda silentia, et si
cor lapideum habuisses, liquefactum fuisset, et simul cum ipsis
peregrinis lachrymantibus resolutus in lachrymas uberes fuisses. Vidi
ibi quosdam peregrinos quasi destitutis veribus resolutos in terra
jacere, se quodammodo ignorantes prae nimio sensu devotionis. Alios
vidi hinc et inde de angulo in angulum cum planctu migrare, quasi
spiritu alieno impellerentur. Aliqui stabant fixis in terram nudis
genibus et brachiis in modum crucis extentis cum fletu orabant. Aliqui
vero tanto singultu concutiebantur, ut sustinere se non possent, et
sedere cogerentur, et caput propriis manibus stringere, ut singultus
crebrius eructuantes sufferre valerent. Aliqui jacebant immobiliter
prostrati[TR170] tam (#B#) diu, ut viderentur exanimes facti. Super
omnes autem mulieres peregrinae sociae nostrae et sorores quasi
parturientes clamabant, ullulabant et flebant. Aliqui vero peregrini
prae nimia devotione nescientes se regere, inmoderati[TR171] erant, et
prae nimia diligentia, qualiter se Deo possent exhibere placabiles,
quibusdam gestibus insolitis et puerilibus movebantur. Delectabile
valde fuit videre seriosissimos et varios peregrinorum mores in
devotione in locis sanctis, quae loca mirabilem efficaciam habent ad
movendum hominem ad fletum, gemitum et suspiria, qui alias nullis
sermonibus, nec admonitionibus, nec scripturis, nec picturis, nec
figuris, nec exemplis, nec promissis, nec minis, nec prosperitate, nec
adversitate moveri potest. Sed tamen nec hoc generaliter omnibus datur
visitantibus loca sancta, sed ut scilicet singulari devotione et
pietate afficiantur. Vidi enim quosdam, utinam non vidissem, qui
directe contrariis perversis affectibus movebantur, commoti propter
pios affectus bonorum devotorum. Vidi namque in omnibus praetactis
devotionibus peregrinorum, quod quidam stolidi et aridi peregrini, imo
bestiales animales, [sic] spiritum Dei non habentes, stabant et
caeterorum devotiones, fletus, prostrationes, pectorum punctiones et
caetera talia subsannabant et deridebant. Et quod damnabilius[TR172]
est, isti rudes et coeci omni devotione et affectione vacui, spurcitiis
repleti tales devotos judicabant fatuos, hypocritas, ostentatores,
fictos et non sanae mentis esse, eosque postea despectui habebant, et
cum eis dedignabantur conversari, detrahentes eis, fatuos, hypocritas
et Beghardos nominantes. O quam inutilis et maledicta talium
peregrinatio, qui in tam sancto loco sanctos mores derident et
pervertunt. Pejores tales sunt Sarracenis et Judaeis, qui nullum
Christianum devote se gerentem derident. Nam quando venimus in atrium
hoc sanctum, multi juvenes Sarracenorum accurrerunt, ut deriderent, sed
tantum serium peregrinorum videntes recesserunt, remanentes autem una
nobiscum fleverunt. In hoc atrio indulgentias plenariae remissionis
accepimus[TR173] (††). Porro orationibus finitis surreximus de terra,
et ad ostium ecclesiae accessimus, ibique per foramina, per quae cibus
ministratur sancti sepulchri custodibus intus conclusis, respeximus, et
sanctissimi dominici sepulchri capellam in medio ecclesiae stantem
vidimus et ascensum montis Calvariae, et denuo devotionis affectu
delectati sumus. In ipso etiam atrio locus ille sanctus marmore
signatus est, in quo Dominus Jesus crucem bajulans et videns scopulum
Calvariae prae angustia sub cruce in terram corruit. Hunc locum
devotissimum crebris vicibus deosculati sumus et multis lachrymis
vestigia illa sanguinea irrigavimus, et illa sunt secunda Domini Jesu
vestigia. Nec putandum est carere mysterio, quod prima vestigia erant
nobis de corpore Christi glorioso oblata et secunda de corpore
flagellato et crucifigendo (#93 A#), ut ostenderetur, hic nihil aliud
quaerendum nisi gloriam coelestem, ad quam nemo venit nisi per crucis
bajulationem. Igitur exercitiis his finitis educti fuimus per Calinos
de atiro, vel de platea sancti sepulchri, et per viam ante plateam
pertranseuntes ex opposito templi sancti sepulchri sursum ascendimus ad
hospitale S. Johannis, quod magnum est habitaculum testudinatum,
miserum et desolatum, pars duntaxat antiqui hospitalis, et est locus,
sicut sunt magna refectoria in magnis conventibus, in quibus multus
monachorum est numerus. Et ibi conjunxerunt se peregrini per suas
societates. Porro nobiles de Suevia, Domini mei, habuerunt locum in
fine habitaculi, ubi est quaedam habitatio seorsum ab aliis, in loco
clauso et pulchro et honesto. Comes vero dominus Johannes de Solms cum
sua societate transierunt cum Calino parvo Elphahallo in domum suam, et
ibi manserunt. In mea prima peregrinatione non fuimus ducti in
hospitale, sed in quandam domum magnum sub monte Syon, in Mello, et ibi
deguimus, nec unquam tunc vidi hoc hospitale, nec scivi, quod vestigia
hospitalis S. Johannis apparerent. Cumque peregrini se locassent, ad
placitum venerunt Sarraceni et Judaei et orientales Christiani,
apportantes panes, aquam, cibaria cocta, et fructus, sicut dixi fol.
84., de quibus emerunt et manducaverunt. Porro pater Gardianus montis
Syon misit ad hospitale fratres duos, et omnes religiosos jussit duci
ad montem Syon; sic enim consuetum est, quod religiosi cum fratribus
minoribus in monte Syon manent. Inter quos ego cum duobus fratribus
ordinis Praedicatorum, quorum unus erat provinciae Franciae de insulis,
alter vero de Neapoli, Provinciae Siciliae, fuimus educti de hospitali
ad montem Syon in conventum fratrum minorum: a quibus charitative
fuimus recepti et tractati: et propriam cellam nobis tribus
assignaverunt, et ita cum eis manducavimus, bibimus et dormivimus et
Deo pariter servivimus. In illa cella post omnium peregrinorum recessum
mansi multis diebus in bona pace et optima provisione de charitate
patrum et fratrum minorum montis Syon.
Visitatio sanctorum locorum montis Syon et eorum descriptio.
Tertia decima die, quae fuit dominica 7. post festum Trinitatis et
festum S. Margarethae virginis, misit pater Gardianus aliquos de
fratribus suis ad hospitale S. Johannis, et vocavit omnes peregrinos ad
Missae officium in montem Syon. Et ascenderunt omnes cum illis
fratribus in ecclesiam Syon, (#B#) exspectantes in ea tempus summi
officii et Missarum. Erat enim adhuc mane ortus solis, qui nondum ortus
fuerat, quando peregrini ascenderunt. Porro fratres ob peregrinorum
dominorum reverentiam chorum, ecclesiam et altaria pulchre ornaverunt
et vestierunt pretiosis pannis. Nunquam vidi pretiosiores pannos,
mulierum opere factos cum imaginibus vitae Christi et mortis, quam ibi.
Unde Sarraceni magni et Turci et Mameluci a longinquo venientes petunt
sibi pannos aut tapetias [sic] illas monstrari. Et quando domini
praefecti et capitanei civitatis Jerusalem habent charos hospites,
ducunt eos in montem Syon, et rogant fratres suspendi et ostendi
pannos. Hos pannos dux Burgundiae Philippus pro illa ecclesia fecit
fieri, qui multa alia bona illi conventui contulit. Sed et alia
ecclesiae illius ornamenta sunt pretiosa. Altare[TR174] majus repletum
stabat monstrantiis et reliquiariis deauratis, et tabula super altare
deaurata, in qua juxta sanctum Franciscum depictum stat etiam sanctus
pater noster Dominicus notabiliter pictura expressus. Ecclesia illa non
est magna, quia solum est pars ecclesiae Syon. Olim enim, dum adhuc
Christiani regerent terram illam, erat grandis ecclesia in loco illo,
quam Sarraceni destruxerunt[TR175] usque ad absidem vel capellam, quae
ecclesiae et choro in dextero latere erat annexa. Et haec pars est
hodie ecclesia et chorus fratrum. Ruinae antiqui chori et ecclesiae
adhuc manifestissima patent, ut sequentia demonstrabunt. Igitur cum sol
ortus esset et tempus Missas celebrandi adesset, pulsavit sacrista
tabulam, non enim habent nec campanas, nec nolas, nec tintinabula, nec
sinuntur quovis modo habere ab infidelibus, sed tabulis ligneis dant ad
Officia signa, sicut nos facimus feria VI. Parasceves. Et congregatis
omnibus in ecclesiam cantaverunt solenniter primam et tertiam, et post
tertiam processit pater Gardianus cum suis ministris pretiose ornatis
ad summum Officium perficiendum, et cantor alta voce inchoavit canticum
de canticis Syon: Spiritus Domini replevit, et omnes clerici et
peregrini docti adiuvabant eum, et cum jocunda solemnitate Missam de
Spiritu sancto cantavimus. Hoc enim Officium congruebat loco, quia ibi
Spiritus sanctus missus est visibiliter discipulis; et tempori, quia
erat dominica VII., in qua de 7. panibus fit mentio, qui VII. dona
Spiritus sancti designant. Sub Officio nos sacerdotes celebravimus in
quatuor altaribus paratis, et mihi fuit datus locus celebrandi inferius
in ambitu, in capella S. Thomae Apostoli, quae est in loco ubi Dominus
Thomae dixit: infer digitum tuum huc, Johann. 20. Post evangelium summi
Officii vertit se pater Gardianus et in Latine fecit pulchrum sermonem
de commendatione locorum sanctorum, et de devota eorum visitatione,
quem sermone interpretabatur venerabilis pater Paulus Guglinger in
Theutonico saecularibus. Porro sub Officiis erant ostia (#94 A#)
clausa, et Sarraceni a foris stabant cum mercatoribus in multo numero.
Contigit autem sub Officio post sermonem aperiri ostium propter
cujusdam emissionem; hoc videntes Sarraceni cum tumultu se in ostium
ingesserunt, et ecclesiam ingressi sunt, juxta altaria stantes,
mysteria nostra respicientes: nullam tamen irreverentiam fecerunt, nisi
quod ibi stabant et admirabantur. Sacerdotes autem ipsis praesentibus
pausabant, quousque per fratres essent ejecti, qui non vi pellendo aut
trahendo aut litigando, sed mansuete inducendo et rogando eos
secluserunt, et ita officium finitum est.
Sequitur processio ad loca sancta montis Syon; et
primo ad locum ultimae coenae.
Consummato Officio parabant se Fratres minores ad processionem
sollemnem et sacris inducti vestibus cum cruce; vexillis, cereis,
reliquiariis, thurilibus, et aqua benedicta procedebant. Cunctis itaque
cum eis procedentibus incepit cantor magnam habens vocem alta voce
jocundum hymnum de canticis Syon: pange lingua gloriosi corporis
mysterium; et cum illo cantu processimus nos sacerdotes ante, et alii
peregrini sequebantur: et in chorum venimus ad summum altare, quod illo
sanctissimo loco creditur esse erectum, in quo Dominus Jesus ultimam
coenam cum suis discipulis fecit, et ibi panem et vinum in corpus et
sanguinem transsubstantiavit et discipulis sumenda tradidit, eosque
sacerdotes illius sacramenti ibi consecravit. Ad hunc locum
sanctissimum accessimus unus post alium, et prostrati locum sub cavato
altari deosculati sumus, et indulgentias plenariae remissionis
accepimus (††). Ecce peregrine frater charissime, hic domus, hic
coenaculum, hic mensa, ubi panis coelestis, panis Angelorum, donum
utique ineffabile propinatur, quod solum habet accendere desiderium,
humilitatem ingerere, compunctionem inducere, praebere fiduciam, spem
erigere, ad amorem inflammare, infundere gaudium, excitare ad
reverentiam, mentem liquefacere, et affectus dulcissimos provocare.
Super omnia loca sancta est hic honore dignissimus, si modum
attendamus, quo summum bonum se nobis communicavit, omnis namque locus,
quo nobis confertur aliquo modo Deus, est nobis utique venerandus:
sicut Nazaret, ubi recepimus Deum incarnatum; Bethleem natum; mons
Calvariae tribuit nobis eum crucifixum. Ideo merito haec loca honore
sunt digna: sed plus ille, in quo salubrior facta fuit communicatio,
quam in caeteris locis et intimior, praebens se hic in edulium, corpus
suum in cibum et sanguinem in potum, ut cibatus fieret unum cum cibo,
quia qui manducat meam carnem, inquit, et bibit meum sanguinem, in me
manet et ego in ipso. Sed et praeter haec ineffabilia hic finivit
typica et legalia, et nova instituit sacramenta. Johannem in sinu
recumbere permisit; proditorem (#B#) suum Judam se scire affirmavit;
Petro casum suum praedixit; fugam omnium discipulorum praenunciavit:
sermonem dulcissimum et longum fecit, et ultimum Vale his suis
discipulis pacem reliquit. Igitur cum circa locum illum omnia
perfecissemus cantando, legendo, quae signata erant in processionali
peregrinationis terrae sanctae, cum gratiarum actione recessimus.
Habentur enim processionalia, libelli, in quibus omnes versiculi,
collectae, responsoria signantur et hymni et psalmi circa loca sancta
legenda et cantanda per omnia loca transmarinae peregrinationis. De his
libellis ego comparavi unum pro me, quo usus fui in locis sanctis.
Lotio pedum ibi fuit facta.
Ad illo loco ad dextram partem chori ulterius processimus cum cantibus
ad mandatum in die coenae cantari consuetis, et ad locum sacrum
venimus, in quo Dominus Jesus lavit pedes suorum discipulorum post
coenam. In hoc est altare pulchrum, ante quod prostrati locum
deosculabamur, et indulgentias accepimus (††). Sed precor te dilecte
peregrine, ut nec ab hoc loco discedas sine praevia contemplatione.
Vide et considera hic stupendum gestum negotium. Nam Dei filius aeterna
divinitate potens et genitoria mentis pulchritudine pollens, qui
universa nullo opitulante subsidio condidit et decoravit, cui omne
coelum et vagi stellarum motus inserviunt, sub quo, ut ait Job,
curvantur, qui portant orbem, divinam altitudinem adeo inclinavit atque
deflexit hic in illo loco, ut pedes immundos, foetidos, lutosos
discipulorum, servulorum, piscatorum, peccatorum atque proditorum suis
ipse manibus dilueret in saluberrimum exemplum.
De loco, in quo missus fuit Spiritus sanctus
Apostolis in die Pentecostes.