Papae, et ex hoc excommunicationem Papae incidissent, tales finita
Missa deberent se sibi praesentare, et ipse eos auctoritate apostolica
sibi commissa vellet absolvere. Est enim casus papalis, qui sine
licentia ad terram sanctam peregrinatur, ut patuit supra fol. 5. A.
Ratio hujus excommunicationis est, quia postquam Christiani fuerunt de
terra sancta expulsi, aliqui mali Christiani etiam latini manserunt in
ea, et confoederaverunt se Sarracenis, praestantes eis juramenta,
aliqui etiam, qui emigraverunt, revertebantur ad eos, et se
subjiciebant,[TR154] qui postea navigaverunt ad partes Christianorum et
inde ferramenta, arma, quibus orientales carent, induxerunt. Hoc Papa
considerans excommunicavit omnes cum Sarracenis remanentes et
confoederationem cum eis habentes. Excommunicavit etiam illos, qui eis
arma et alia necessaria deferrent. Ipsam etiam terram
excommunicavit,[TR155] ut quicunque eam ingrederetur sine ejus
licentia, anathema esset, quia ibi morari non posset sine
communicatione cum infidelibus et cum haereticis. Excipiuntur tamen ab
illa excommunicatione religiosi terram sanctam ingredientes, et si cui
amicus detineretur apud Saracenos captivus, potest sine licentia Papae
ingredi et cum Sarracenis pacisci pro amici liberatione. Haec legi in
quodam peregrinatorio cujusdam peregrini, qui ante CL annos fuit in
terra sancta. Generalis tamen magister ordinis praedicatorum nulli dat
licentiam fratri, nisi prius frater habet licentiam Papae.
Secundus articulus: nullus de peregrinis debet solus per loca vagari
sine ductore Sarraceno, quia intutum et periculosum est. Hunc articulum
ego. F. F. F. male tenui, ut sequentia monstrant.
Tertius: caveat peregrinus ne super sepulchra Sarracenorum transeat,
quia invitissime vident, et cum lapidibus percutiunt transeuntes, quia
aestimant, quod transitus noster defunctos cruciet et perturbet.
Quartus: si percussus fuerit quis de peregrinis a Sarraceno
quantumcunque injuste, non repercutiat, sed percussorem Gardiano vel
Trutschelmanno (#83 A#) accuset, vel Calino, et illi sibi
justitiam[TR156] facient, si possunt: si non possunt, quia quandoque
juvenes protervi sunt et durae cervicis, patientiam habeant pro Dei
gloria et pro suo majori merito.
Quintus: caveant peregrini, ne de sancto sepulchro et de aliis locis
aedificatis particulas descindant, et formatos lapides deforment, quia
sub excommunicationis sententia prohibitum est: de hoc in sequentibus
plura dicentur fol. 217. B.
Sextus: quod peregrini nobiles non deturpent parietes depingendo arma
sua, vel scribendo nomina sua, aut chartas, in quibus eorum arma sunt
depicta parietibus affigendo, aut instrumentis ferreis columnas et
tabulas marmoreas radendo et forando ad inducendum signa suae
praesentiae. Hoc enim valde scandalizat Sarracenos, et tenent facientes
haec pro stultis.
Septimus: quod peregrini ordinate et sine tumultu et litigio procedant
ad visitationem locorum sanctorum, et non conetur unus alium
praecurrere, quia multa deordinatio solet circa hoc contingere, et
multorum devotio ex hoc impeditur.
Octavus: caveant peregrini, quod non simul corrideant ambulantes in
Ierusalem per loca sancta: sed maturi sint et devoti propter loca
sancta, et propter infidelium exemplum, et ne suspicentur, quod eos
derideamus, quod valde aegre ferunt. Semper enim risus et laetitia
peregrinorum est eis suspecta.
Nonus: caveant peregrini summopere, ne jocentur cum pueris et masculis
Sarracenorum accurrentibus, et ne eos arrideant, quia quamvis bono
animo hoc fiat, tamen multa inde sunt saepe mala exorta, et si quid
risui dignum egerint tales pueri, avertat se peregrinus, et seriosus
sit et pacem habebit.
Decimus articulus: caveant peregrini, ne in foeminas, si quae
occurrerint, figant oculos; quia Sarraceni omnes zelotypi magni sunt,
et posset peregrinus nesciens periculum incurrere propter vehementiam
alicujus zelotypi.
Undecimus: si peregrinus a muliere aliqua nutibus et signis in domum
invitatus fuerit, nullo modo ingrediatur, quia mulier ex instinctu
virorum id facit dolose, ut Christianus intrans spolietur, et forte
vita privetur. Magnum enim periculum imminet incautis.
Duodecimo: caveat peregrinus ne in itinere vel alias Sarraceno petenti
potum vini praebeat, quia statim ad unum duntaxat haustum inebriatur,
et insanire incipit primo in ipsum peregrinum insurgens.
Tertio decimo: teneat peregrinus suum asinum, quem primo a suo asinario
recepit, et non mutet vel mutuet alteri, nisi de consensu asinarii,
quia alias turbatio oritur. (#B#)
Quartus decimus: cavent domini peregrini nobiles, ne se coram
Sarracenis de ingenuitate prodant, quia imprudenter ageret multis
respectibus.
Quintus decimus: non imponat peregrinus capiti suo praesentibus
Sarracenis mitras albas, nec involvat caput albo sudario aut panno;
quia hoc sibi putant solis licere: et est signum eorum distinctivum ab
aliis gentibus; nec sustinent Christianos albis indutos vestibus, quod
tamen est contra Alchoron suum, in quo aliquotiens Christani nominantur
albi, et quotiens de eis mentionem facit, albos vocat, ut habet
Nicolaus Cusa de cribratione Alchoron: plura enim Sarraceni sibi
praeter Machometi ordinationem reassumserunt, quae olim idolatrae
habebant, ut est de vestibus: vestiuntur enim ita, quod nec vir, nec
mulier apparet veste hermofrodica, sicut olim legitur de Semiramide
regina, quae sic inter armatos contra Bactrias processit vestita, quod
nemo novit eam, vel virum vel foeminam, et iste modus hodie in oriente
viget. Sic etiam ex gentili more capita linteaminibus involuta et
bullata habent, sicut legimus Dionysium, Semeles filium, luxuriae
crapulaeque deditum fecisse: nam si quando ex potu bibentis caput
agitaretur, mitra illud alligabat, unde et Mitriphoros dictus est. Quem
Machometus ebrius imitatus caput semper illigatum habebat: verum post
vino abdicato pro homicidio in vini furia commisso capitis bullam
retinuit, eam suis cultoribus reliquit, quia hodie bullati et quasi
coronati lineis incedunt et nobis non admittunt capita albis tecta
habere.
Sextus decimus: non portet peregrinus cultellos, nec aliqua alia
dependentia, ne ab eo discerpantur et auferantur, et nulla portet arma.
Decimus septimus: si peregrinus contrahit cum aliquo Sarraceno
familiaritatem, caveat, quod non nimis sibi confidat, quia dolosi sunt,
et praecipue caveat, ne in joco cum eo habito manum sibi in barbam
mittat, vel manu involucrum capitis sui percutiat, etiam jocose et
leniter. Hoc enim omnino foedum est sustinere apud eos, et omnis jocus
obliviscuntur, et irascuntur. Hujus facti ego F. F. F: accepi
experientiam.
Decimus octavus: diligenter custodiat peregrinus res suas, et nullibi,
ubi Sarraceni sunt, jacere permittat, alias statim evanescunt, sint
quaecunque res.
Decimus nonus: si peregrinus habet flasconem vini, et placet sibi
bibere, si Sarraceni assunt, occultet flasconem, et occulte bibat:
roget socium, ut ante eum se ponat, vel se pallio operiat, ut occulte
bibat. Quia ex quo ipsis potus vini est interdictus, quando vident nos
bibere, invident nobis, et si possunt, molestant bibentem.
Vicesimus articulus: non faciat peregrinus commercia cum Sarraceno,
nisi cum tali providentia, quod sciat se non falli. Conantur enim nos
fallere et arbitrantur, se Deo obsequium praestare, dum aliquem possunt
fallere et decipere. Et ante omnia sit peregrinus providus et custodiat
se a Judaeis theutonicis; quia toto nisu ad hoc tendunt, ut nos
fallant, et pecuniis spolient. Sic etiam custodiat se a Christianis
orientalibus in commerciis, quia nullum habent conscientiam, minus quam
Judaei et Sarraceni, et si possunt, decipiunt peregrinos.
Vicesimus primus: peregrini facientes contractus cum Sarracenis non
litigent cum eis, nec jurent, nec irascantur. Sciunt enim, haec esse
contraria christianae religioni, et quando talia vident, statim dicunt:
O male Christiane. Nam hoc Italicum vel Latinum omnes sciunt; et ad
omnem motum vitiosum peregrini objiciunt nomen Christiani, ac si
dicerent illud Augustini de doctrina christiana. Tu, inquit, quomodo
Christianus diceris, in quo Christiani actus non sunt: Christianus
justitiae (#84 A#) bonitatis, integritatis, patientiae, castitatis,
prudentiae, humilitatis, humanitatis, innocentiae et pietatis nomen
est. Debet ergo peregrinus sic se gerere, ut non blasphemetur nomen tam
nobile in ipso etc.
Vicesimus secundus: caveat peregrinus, ne Muscheas, id est,
Sarracenorum templa et oratoria ingrediatur, quia si reperiretur,
imperturbatus nequaquam exiret, etiam si cum vita evadere posset: de
hoc plenius fol. 261. et consequenter.
Vicesimus tertius: caveat summopere peregrinus, ne Sarracenos orantes
et gestus sui cultus exercentes irrideat, quia hoc omnino non possunt
sustinere. Nam et ipsi cavent, ne nos in orationibus nostris impediant,
nec derideant.
Vicesimus quartus: si contingeret peregrinos longius detineri in Rama
et in aliis locis, quod habeant patientiam, nec Patri Gardiano
imputent: sed Sarracenis, qui in ista re faciunt, quod eis placet, et
non quod nobis utile esset.
Vicesimus quintus: quod peregrini ad redimendas multas vexationes non
sint nimis tenaces, sed dent debitam pecuniam cito, et cum pace.
Asinariis autem nullus det pecuniam, cum domini patroni totum
solverint; nisi aliquis det ex liberalitate asinario denarium pro
pabulo asini, quod tamen facere non tenetur.
Vicesimus sextus articulus: quod peregrini aliquid donarent
hospitalario hospitalis, in quo eramus, quo domus in ruinis refici et
restaurari posset.
Vicesimus septimus et ultimus: quod peregrini habeant sibi
recommendatum pauperem Conventum fratrum montis Syon in Jerusalem,
quorum procuratione inducuntur et educuntur peregrini, et quod
eleemosynis suis conventum foveant et fratribus succurrant, qui ibi
inter infideles commorantur in consolationem peregrinorum, et
peregrinis pro posse servire parati sunt, etiam subjiciendo se pedibus
eorum, si necesse foret. Et si non cuilibet peregrino fuerit factum
juxta necessitatem suam, et voluntatem, non imputet fratribus, quia si
omnibus deberent satisfacere ministrando vinum et panem, post abscessum
peregrinorum non haberent, unde viverent. Infirmis autem et debilibus
peregrinis omni conatu et diligentia ministrare parati essent, eosque
in suo infirmitorio refovere et charitative tractare.
Haec in Latino et Theutonico sunt peregrinis pronunciata. Porro cum
sermo sic protraheretur, Sarraceni, qui in anteriori atrio stabant
seclusi, impatientes facti cum lapidibus ad ostium pulsaverunt, ac si
ostium rumpere vellent. Alii ascenderunt super domum et in curiam
respexerunt, ubi eramus, ridentes et clamantes. Nos vero ex hoc
conturbati contra juvenes illos seriosis vultibus (#B#) respeximus,
annuentes ut tacerent et descenderent. Qui videntes serium nostrum
conticuerunt, et unus post alium abscessit. Et totum officium cum pace
perfecimus, et erat jam facta hora meridiei. Reserato ergo ostio
exivimus in nostram curiam, et eam plenam reperimus Sarracenis,
Judaeis, Haereticis, Christianis orientalibus diversas res venales
habentes, et praecipue ea, quae ad victum pertinebant. Ibi reperimus
pullos et gallinas coctas, lac coctum, pulmenta de farre et de riso cum
lacte coctis, panes optimos, ova, uvas et botros dulcissimos, mala
granata, poma, pomerancias, angurias, lemunas, ficus magnas et parvas,
confecta etiam de amigdalis et melle, et caricas, et quaedam confecta
de zukaro et amigdalis et dactilis, et aquas frigidas. Quidam etiam
attulit in stangneis [sic] vasculis poculum confectum, quo utuntur
magni domini Sarracenorum loco vini. Emimus ergo cibaria ad placitum,
et in cubilibus nostris manducavimus. Eodem die facto prandio duxit nos
Calinus minor, qui dicitur Elphahallo, per civitatem Rama ad vicos
mercatorum, et vidimus ibi diversas merces pretiosas et Muschkeas
magnas, et ad quoddam aestuarium ivimus, in quo multi peregrini
balneabantur cum Sarracenis. Hoc aestuarium sicut et alia Sarracenorum
aestuaria miro ingenio et modo aedificatum est, quatuor inclusum
turribus, quod de subtus ex fornace per pavimentum stratum pulchro
polito et vario marmore calorem transmittit. Vide de aestuariis
Sarracenorum multa, et an sit licitum Christianis, cum eis communicare
in balneatione, et plura de hoc Part. II. fol. 15. A. B. Visa ergo
civitate in locum nostrum reversi sumus; et cum sero factum esset,
ejecimus omnes mercatores et ostium domus repagulis obfirmavimus, et ad
dormiendum nos locavimus.
Decima die, quae est 7. fratrum, mane ante solis ortum, priusquam
Sarraceni et mercatores surgerent, excitati fuimus ad Missam, et erecto
altari in curia nostra quidam de fratribus celebravit, et post Missam
intimatum fuit nobis, quod disponeremus nos ad visitandam ecclesiam S.
Georii in Dyaspoli, ubi martyrizatus fuit idem Sanctus. In mea prima
peregrinatione non poterant nos ducere ad locum illum, quia Arabes
villam illam vallaverant, et nos exspectabant, ut spoliarent. Cumque
parati essemus, sicut intravimus, ita et exivimus civitatem, et ante
urbem asinarios nostros cum asinis paratis reperimus. Cucurrit autem
quilibet in gregem asinorum voce magna clamans et vocans suum
asinarium, et clamor meus erat: Galelacassa! Galelacassa! Alii aliter
clamabant, secundum quod diversis nominibus appellabantur. Sedimus ergo
super asinos et cum magna festinantia contra Dyaspolin properavimus,
quae fere duobus miliaribus italicis a Rama distat. Venimus ergo in
Dyaspolin, quae etiam Lidda dicitur (#85 A#) et Lyddia, et olim fuit
grandis civitas, sed per Sarracenos destructa nunc villa non parva est.
Ad locum ergo, in quo S. Georius fuit diversis suppliciis martyrizatus,
accessimus et locum devotius deosculati sumus, ipsum clinodiis nostris
contingentes, et indulgentias septennes[TR157] (†) recepimus. In hoc
loco vidimus maerore cordis nostri ruinas pulcherrimae ecclesiae altae
et magnae, de qua adhuc pars chori stat, dejectis tamen testudine et
tecto, et in choro est locus martyrii S. Georii, in quo semper ardent
duae lampades, quas nutriunt Christiani graeci, qui morantur in villa.
Porro reliquam partem ecclesiae per muri intercisionem separaverunt a
choro, et in ea parte Machometo Muschkeam fecerunt pulchram et ornatam
cum alta turri. Stabat autem ostium ex adverso ita, quod in atrium
Muschkeae videre poteramus et in Muschkeam, et erat sicut paradysus
mundum et pulchrum. In illa civitate suscitavit S. Petrus Aeneam et
praedicavit ibi ut habetur Actor. 9. Tempore, quo Christiani terram
sanctam possederunt, erat ibi episcopatus et divinus cultus magnus.
Prope civitatem illam vidimus montem Modin, in quo quondam fuit civitas
Macchabaeorum, virorum fortissimorum, ubi et sepulti sunt Matthatias
cum filiis suis: de quorum sepulchris habetur fol. 71. B. Et videtur
fuisse civitas haec Lidda de tribu Neptalim. Cum ergo in Dyaspoli
expediti essemus, reversi sumus in Rama ad prandium [quod] ibi fecimus.
Post prandium stitimus parati ad recessum, sed nec patroni, nec
Trutschelmannus, nec aliquis praefectus apparuit nobis: sed erant simul
in arto consilio toto illo die in conclavi, et compugnabant, propter
quod omnes in timore stabant. Insuper auditum fuit, quod Arabes
diffudissent se per itinera, quibus iter in Jerusalem, ita quod non
pateret nobis ascensus, quousque se moverent. Hanc enim plagam permisit
Deus super terram illam, et super omnes regiones per circuitum, quod
Arabes, populus nudus, miserrimus, bestialis, profugus, solius deserti
inhabitabilis inhabitator, omnes vexat, turbat et domat, etiam ipsum
regem, potentissimum Aegypti Soldanum. De his Arabibus alio loco venit
latius dicendum. Igitur dominis Mauris et patronis occupatis in
consiliis nos mansimus in curia cum magna inquietudine, quia curia tota
erat plena mercatoribus, et tumultus ingens fuit ibi. Concurrebant enim
Sarracenorum juvenes mali, et pueri ac senes, et nos nimis fatigabant,
et stabant ante nos videre et audire nos, et praesertim illos, quos
passionatos notaverunt, et illos, qui ad eorum ludos riserunt. Non
facile possem tribulationes et trufas juvenum Sarracenorum enarrare.
Inter alia tamen contigit, quod quidam protervus juvenis locavit se ad
pedes cujusdam peregrini nobilis et maturi viri, et circumspexit, an
aliquem colludentem invenire posset. Tandem conversus ad nobilem, ad
cujus pedes (#B#) se locaverat, arripuit ei pedem, ut traheret, miles
autem ille perpendit primo incautum esse jocum, retraxit pedem ad se,
quasi non esset sibi curae de eo: juvenis vero videns se contemni,
alterum pedem nobilis in terra sedentis arripuit, trahens nobilem, ut
eum in dorsum poneret. Et dum fortiter traheret militem, miles
commotus, et emisso cum violentia alio pede, quem retraxerat, in
ventrem Sarraceni adeo dure trusit, quod juvenis pedem tentum dimisit,
et eversus capite deorsum et pedibus sursum usque ad medium pavimenti
revolutus sicut globus volvebatur. Et surgens juvenis confusus
habitaculum exivit: in hoc facto valde timebamus, ne juvenis concitaret
aliquos contra nos. Sed nihil mali secutum fuit. Alius quidam juvenis
trufator ingressus stetit ad faciem cujusdam peregrini, et fecit
quasdam digitorum plicationes, turpitudinem quandam signantes, quod
ille peregrinus sustinere non valens, cum suis manibus manus illius
trufatoris fortiter percussit, et ei turpem figuram, quam digitorum
plicatione fecerat, destruxit. Quod cum vidisset armiger quidam
Sarracenus, vehementer iratus contra peregrinum insurrexit, et nisi
peregrinus ille se occultasset, in captivitatem ductus fuisset. Stabat
enim armiger ille cum complicibus suis, et diu exspectabant, si illum
peregrinum possent in loco oportuno apprehendere. Sed peregrinus
amplius non exivit de latibulo suo. Aliud, quod nobis accidit, referam.
Quidam nobilis peregrinus taedium fugere volens depinxit in pariete
arma sua et suorum sociorum satis pulchre et ornate, et cum jam opus
perfecisset, in quo multis horis laboraverat, quidam de Sarracenis
occurrit, et manu stercorizata, et stercore linivit turpiter picturam
istam, et abscessit ridens. In hoc facto nobiles pessime erant
contenti, et juveni quidem maledicebant, sed nemo in illum manus ausus
erat mittere. Si fecisset in partibus nostris, fuisset in frusta
dilaceratus. Multa talia sustinuimus in illa civitate: sed non tantum,
quantum in mea prima peregrinatione. Nam capitaneum, qui de Joppen
duxerat nos in Rama, captivaverunt in oculis nostris, et in artam
custodiam eum posuerunt: dicentes, eum nullam habuisse auctoritatem
ducendi peregrinos in terram, et nos sine salvo conductu in terram
venisse, et ideo tributum denuo nos solvere oportere: quod si facere
recusaremus, Jerosolymam visuri non essemus, sed in galêam reverti
necesse esset; et pro temerario ingressu in terram iuxta dominorum
Maurorum decretum pecuniam daturi. Et mansimus quatuor diebus in Rama
in illa suspensione, quod non aliter intelligere poteramus, nisi quod
in galêam reducendi essemus, et sanctum Domini sepulchrum non visuri. O
quantam tristitiam in cordibus nostris habuimus et inquietudinem!
Tandem tamen ad loca optata duci sumus etc. Nunc ad propositum
regrediar. Cum dies advesperasset, venit unus de famulis patronorum,
dicens, nos illico recessuros. Receptis ergo sacculis nostris de
habitaculo egressi sumus, et juxta ostium domus sedimus, expectando
tempus recessus. Post horam venit quidam (#86 A#) dicens, quod quidam
Mamaluci armati venissent de Chayro, propter quorum adventum non
possent ductores nostri hoc sero recedere. Et ideo deberemus cum quiete
ad habitacula nostra reintrare. Hoc auditu cum impatientia cameras
nostras ingressi sumus. Et dum sessum capere vellemus ut prius, ablatas
mattas vidimus, in quibus sedere et jacere consueveramus. Ille enim
Sarracenus, a quo emeramus multis denariis, aportaverat eas. Eo ergo
accersito petivimus, ut mattas nobis restitueret; sed nullo modo facere
volebat, nisi eas denuo emeremus: dicens, quod non vendidisset nobis
eas, nisi ad nostrum exitum de habitaculo. Et quia cameram vacuam
demiseramus, exspirasse dixit terminum illius emptionis, non obstante
quod reversi essemus. Multas contentiones habuimus cum illo Sarraceno,
quia furiosissimus erat, et in litigio saepe contra nos sputum
projiciebat. Mansimus ergo in habitaculo sine mattis, quia sibi
denarium nullum volebamus dare, ne suae avaritiae refrigerium
praeberemus. Demisisset profecto[TR158] nobis eas pro paucis denariis,
sed repulimus eum a nobis. Cumque jam nox esset, manserunt aliqui in
habitaculo dormientes super nudam humum. Ego verum cum quibusdam aliis,
ascendi supra testudinem domus, ubi dormiebat Calinus magnus et quidam
Sarraceni alii, et ibi etiam supra pavimentum nos ad quietem locavimus
sub dio dormientes. Sunt enim domus in orientalibus partibus ita
aedificatae, quod supra eas fit deambulatio, et temporibus, quo sol
absens est, ascendunt homines pro refrigerio et ibi laborant,
manducant, et sibi sternunt et dormiunt. Sole autem splendente sub
testudinibus in umbra manent. Omnes enim domus sunt testudinatae et
totae lapideae, quia ibi valde pauca ligna habentur. Sic ergo supra
domum mansimus, sed certe quietem, quam quaesivimus, non
habuimus,[TR159] propter clamores Sarracenorum Soquorum, qui in
Muschkea prope nos clamabant, et more suo cantabant, quasi usque ad
medium noctis. Similiter super turres stabant, et ullulabant cum
ardentibus lampadibus. Sunt enim turres eorum altae et rotundae, in
quibus stant Sarracenorum sacerdotes, gerentes officium campanarum et
professionem fidei eorum pronunciant. De quibus plenius infra dicam
fol. 94 in part. II. de officio eorum et ritu. Erat enim illa nox eis
sollemnis, ideo plus solito clamabant, nosque inquietabant, et ita nox
illa praeteriit.