Saracenis pro concordia patronorum, sed nihil proficiebant. Quod cum
domini Mauri et Sarracenorum praefecti vidissent, prudenti usi consilio
ambos patronos advocaverunt, dicentes, quod nisi in continenti
unirentur, eos captivare vellent, et ad Gazaram in custodiam mittere,
quousque per dominum Soldanum diffinitum fuerit, quod de iis fieri
deberet. Peregrinos vero vellent repellere in galeas sine locorum
sanctorum visitatione, et eis de aliis patronis providere, et ad
propriam terram remittere. Hac comminatione coacti sunt duo patroni se
unire, et dextris sibi invicem datis pax inter eos facta est. Et
conventione facta cum praefectis et dominis pro omnibus nobis, venit
Elphahallo, minor Calinus, dicens, quod deberemus nos disponere ad
recessum. Disposuimus ergo nos reperte, et sacculis ac flasconibus
onerati stabamus exspectantes. Cumque domini Sarraceni se ante
speluncam nostram locassent, ut iterum, sicut quando de mari
ascendimus, numerarent nos, et multi peregrini jam dimissi essent ad
asinos, ecce subito conversi in furorem, nescio qua de causa nos cum
magna indignatione in specum retruserunt violenter (#B#) cum baculis
minantes, in speluncam sicut bestias a se repulerunt; illos autem
peregrinos, qui jam numerati descenderunt et circa asinos erant cum
baculis percusserunt, et ad speluncam recurrere compulerunt. Et ita hoc
die etiam in specu mansimus, nec unquam poteram experiri, quae causa
fuerit illius repulsionis.
Descriptio portus Joppen, et [de] civitatis
illius antiquitate et sanctitate.
Antequam de portu illo recedamus, videre de eo convenit, quando ortum
habuerit, in quibus locis sacrae scripturae insertus sit praecipue, cum
ad eum amplius non sint peregrini reversuri: quia in portu Alexandriae
naves ascendimus, quando revertebamur, nec illum portum ulterius
vidimus. Joppen portus antiquissimus et civitas vetustissima provinciae
Palaestinae, et fuit octava mundi civitas, ante diluvium Noë
aedificata, in cujus signum fuerunt ibi repertae arae post diluvium
illorum deorum, qui ante diluvium colebantur. Est autem haec civitas
binomina. Dicitur enim Japha a Japhet, filio Noë, qui hic dicitur ad
tempus habitasse, eamque reaedificasse post diluvium; et dicitur Joppen
a Job, viro simplici et sancto, quem etiam hic moratum fuisse
aestimant. Porro in divisione terrae XII. tribuum Israel, cecidit haec
in sortem tribus Dan. De hoc portu loquitur S. Jeronymus de distantiis
locorum, dicens: Joppe oppidum Palaestinae in tribu Dan, ubi hodie
quoque saxa monstrantur in litore, in quibus Gigas virgo, Andromeda,
filia Cyphei, matris crimine et Amonis sententia alligata scopulo, et
monstro marino exposita, stabantque[TR144] parentes ejus in litore
flentes. Perseus autem, qui fuerat totius nobilitatis Graeciae pater,
filius Jovis et Danis, habuit equum alatum, et scutum Palladis, et
talaria ensemque Mercurii. Hic de monte Ydolii in excelsum volatum
arripuit, et dum in excelso volaret in equo suo alato, vidit virginem
illam scopulis alligatam, in portu Joppe, et marinam ingentem beluam
eam devoraturam. Hoc viso statim advolavit, et pactus cum parentibus,
si eam a belua liberaret, uxor sua esset. Quod cum parentibus
placuisset, venientem horridam beluam interemit, et virginem liberavit
et nuptias cum ea habuit. Quod videns Phyneus, frater Cephei regis
Joppe, cui ante sententiam Andromeda fuerat desponsata, vi voluit eam
sibi auferre. Sed Perseus eum devicit, et abiit in Persas, et bello
Persidem obtinuit eamque a se denominari fecit. Quod autem[TR145]
Cepheus fuerit rex Joppe, ostendunt antiquissimae (#79 A#) arae, in
quibus veteres ejus titulum repererunt. Ossa vero illius marinae
beluae, quam Perseus occidit, erant ingentia, et in litore ante
civitatem Joppen jacebant in publico, et advenientibus Joppen
ostendebantur. Sed postea per Titum et Vespasianum translata fuerunt
inde Romam, et in publico suspensa, propter admirationem, quia erant
admiratione digna. Omnes enim costae ejus quadringenta[TR146] unius
pedum longitudine protendebantur.[TR147] Porro S. Sylvester et alii
Sancti, qui Romam Christo dedicaverunt, illa ossa et alia monstruosa
comminuerunt, ne propter talia peregrini illuc venirent, et ne
peregrini etiam ob honorem Dei et apostolorum Romam visitantes
aspiciendo illa monstruosa tempus perderent, et devotionem amitterent.
Sunt alii, qui dicunt, haec ossa fuisse Andromedae Gigantis virginis,
quod non videtur, quia Perseus duxit secum Andromedam in Persidem, et
ibi finivit vitam, et ad Joppen nunquam rediisse legitur. Josephus
dicit, se vidisse catenas et circulos aeneos ingentes in scopulis,
quibus Andromeda alligata extitit. Hujus Andromedae meminit Jeronymus
saepe, singulariter in superallegato loco, et de peregrinatione S.
Paulae. Et Boccatius lib. 12 de genealogia deorum, cap. 25., et
Josephus. Canonica etiam scriptura hujus portus persaepe mentionem
facit. Nam ad hunc portum misit rex Tyri Hiram ligna cedrina de Libano
per mare, et inde tulit ea Salomon et duxit in Jerusalem, pro aedificio
templi, ut habetur 2. Paralip. 2. et 1. Esdrae 3. Insuper rex Josaphat
fecit in portu hoc classem, ut iret in Ophir insulam propter aurum inde
tollendum, sed divino judicio confractae sunt naves, ut habetur 3. Reg.
22. Ad hunc portum fugit Jonas propheta, ut dicitur Jonae 1. Et
ascendit hic navem, ut fugeret in Tharsis, id est in Affricam, in
civitatem Chartaginensem, quam Jeronymus dicit nuncupari Tharsim et dum
extra scopulos venisset intumuit mare. Unde libenter reingressi
fuissent portum, sed non poterant quicquam proficere, nisi Jona in mare
misso, quem piscis devoravit, eumque post triduum ad litus Joppe
evomuit. Hunc portum Judas Macchabaeus cum omnibus navibus ideo
succendit, propter Judaeorum submersionem, quam dolose Joppitae
procuraverant, ut dicitur 2. Macchab. 11. S. Petrolus apostolus de
Judaea pulsus in Joppen venit, ibique praedicavit, et Tabitham viduam
suscitavit. Actor. 9. et 10. Et hospitatus fuit juxta mare in domo
Symonis coriarii. Et nonnulli volunt, et rationi consonum est, quod
testudines illae, et speluncae arcuatae, sub quibus inclusi stabamus,
fuerint habitationes domus Symonis hospitis S. Petri. Hunc portum
Jonathas et Symon Macchabaei munierunt, ut habetur 1. Macchab. 10. et
cap. 14. Sed postea Romani eum devastaverunt bina vice, et ibi multa
milia Judaeorum necaverunt, ita ut sanguis in mare deflueret, et partem
maris, quae intra scopulos est, colore suo rubricaret. Deinde
Christiani portum illum reaedificaverunt, (#B#) et multa proelia ex eo
gesserunt, propter quod ultimo Sarraceni civitatem et portum penitus
destruxerunt, nihil ibi integrum derelinquentes, nisi duas turres ob
maris custodiam: caetera omnia dejecerunt suffodientes muros aedificiis
combustis,[TR148] ne erecti manerent. Vix vidi adeo grandes ruinas
sicut ibi, et mirabar, qua arte potuerint tam spissos muros
prosternere. Quam fortis autem haec civitas fuerit, ruinae indicant.
Iuxta exitum de mari dereliquerunt testudines duas, quae in montem
ipsum constructae sunt, et sunt superius humo operta et ruinis: propter
quod semper est sub illis testudinibus humidum, et a superioribus aquae
distillant, et parietes madidae sunt, et fundamentum lutosum, et toto
anno ingrediuntur Sarraceni ad naturae necessitatem explendam. Ad has
latrinas detruduntur peregrini Christiani, dum veniunt, ut dictum est;
hoc vero singulariter grave est peregrinis ibi detentis, quod in
ingressu speluncarum testudo est superius rupta et dependunt magni
lapides, ruinam minantes, ita quod digito posset quis magnum lapidum
cumulum dejicere, et sub istis periculosis ruinis intrant et exeunt
continue peregrini. Accessus etiam de mari ad hunc portum est multum
difficilis, et periculosus, et credo quod vix per circuitum maris sit
adeo horribilis portus. Nulla namque grandis navis a quacumque parte
veniat, potest ingredi portum illum, sed oportet foris manere et bolide
fundum sibi quaerere pro sui stabilimento. Sunt enim altiore in mari,
quantum arcus jacere potest, petrae et scopuli praerupti scyllaeque et
rupes de profundo consurgentes, et super aquam excrescentes et
eminentes, inter quos mare semper fremit etiam quando alibi quiescit,
et percutit petras cum tanto impetu, quod aqua allisa in altum salit,
et sonitum magnum facit, qui per longa maris et terrae spatia auditur.
His scopulis septus est portus ille, ac si artificialiter in ejus
munimentum essent ibi circumpositi: nec patet parvis navibus ingressus,
nisi ab una parte per medium duorum eminentium scopulorum, per quos
magna cautela naves inducuntur, quia aqua ibi mira celeritate currit et
recurrit impetuose ad utramque partem scopulorum se alidens. Et nisi
barcalerus sive barcarius sit circumspectus, aqua barcam rapit, eamque
scopulis illidit, et in mille frusta[TR149] confringit. Ideo intrantes
oportet quod fortissime remo tumentes fluctus confringant, ne barca
elevata a medio dilabatur ad hanc vel illam partem et ad rupes
impingatur. Sit tamen barcarius quantumcunque agilis, vix potest
effugere illapsum aquae deorsum decidentis, ab utraque parte sursum ex
forti collisione ad petras projectae. Isti sunt scopuli Andromedae, ut
patet.
Nona die, longe antequam illucesceret, venit quidam Sarracenus cum
lumine in nostram speluncam, excitans nos ad recessum. Surreximus ergo
cum laetitia et de carcere egressi sumus, quasi captivi de loco
captivitatis eorum[TR150] (#80 A#) Est autem ad partem aquilonarem
inter speluncas et mare descensus per rupes ad locum, ubi asinarii cum
asinis stabant et via per descensum est stricta, inter parietes
petrarum, ita quod non potest quis ire nec ad dextram nec ad sinistram
nisi per hoc medium. Stabant ergo domini patroni cum Sarracenis ante
artitudinem, cum luminibus, lucernis et faculis, et unum peregrinum
post alium de nomine suo et genitoris interrogabant, et in cedula, quam
inscripserant in exitu nostro de mari, nomen quaerebant; et eo invento
peregrinum illum descendere permittebant ad gregem asinorum, qui
inferius juxta mare stabant. Si autem minor numerus fuisset
peregrinorum, vel major, de quo patroni rationem reddere non
potuissent, omnes retrusi in carceres fuissemus. Descendimus ergo ad
locum asinorum, et stabant asinarii nos exspectantes, et quam cito
peregrinus in planum venit, arripuit eum proximior asinarius, et duxit
eum ad asinos suos. Unde nonnunquam contingit, quod duo vel tres
trahunt unum peregrinum, unus ad illam partem, alius ad aliam: quia,
postquam rustici in villis proximis audiunt peregrinos adesse,[TR151]
adducunt multos asinos, et plures quam sint peregrini. Ideo quilibet
conatur peregrinum ad suos asinos ducere. Unus enim Sarracenus adducit
VII vel VIII ainos, qui sui sunt. Idcirco contingit, quod non sunt nisi
ducenti peregrini, et adducuntur quadringenti asini; ideo asinarii
simul contendunt pro peregrinis, et trahunt eos hinc et inde: quia
ille, ad quem nullus peregrinus veniret, gratis cum suis asinis
advenisset. Hanc rem in prima mea peregrinatione non intellexi, et cum
descendissem, accurrit unus Maurus niger, et importune arripuit me,
trahere me volens ad asinorum gregem, juxta quem erat mirabilis
tumultus. Ego vero timens ne me spoliare vellet, fortius retraxi, et vi
magna me de manibus ejus excussi, et cum festinantia reascendi in
locum, ubi stabant praefecti cum luminibus, et Patri Gardiano rem
gestam narravi. Hoc audiens Gardianus dixit: cito cito descendite, et
quicunque vos ducere velit, sponte cum eo ite. Me autem descendenti
occurrit[TR152] mihi quidam Sarracenus, et casu dextra sua apprehendit
dextram meam, et velociter cucurrit, quia jam cuncti in asinis
sedebant; eo vero currente, cogebar et ego currere lateraliter et male,
quia, ut dixi, sua dextra fortiter tenebat meam dextram, et ita
currebat mecum, per lapides, ad quos ego ad latus currens, offendi
aliquotiens, et cecidi. Tandem ad asinos suos pervenit mecum et mihi
bonum asinum parvum et ex toto nigrum dedit, et multam amicitiam et
benevolentiam mihi per totam primam peregrinationem ostendit. Licet
enim facie crudelis videretur, ita quod in principio valde eum timerem,
tamen totus benignus erat, et miris obsequiis mihi ministrabat, etiam
antequam novit conditiones meas. Erat autem servus cujusdam domini
Sarraceni, quem ego non novi, qui dicebatur Galela, et servus
nominabatur Cassa, et quicunque servum illum vocare voluit, ambobus
nominibus eum vocavit Galelacassa. Et hoc (#B#) asinarius Cassa mihi
dixit, quod quando eum vellem vocare, deberem dicere Galelacassa. Illum
enim asinarium, quem quis in portu Joppen acquirit, per totam terram
sanctam habebit, et nullius alterius asinum accipiet: et quando est
recedendum de aliquo loco, oportet peregrinum currere in asinorum
gregem, et clamosa voce suum asinarium vocare, eumque quaerere. Igitur
cum in illa secunda peregrinatione a loco, ubi stabant praefecti,
descendissem, optabam invenire asinarium meum priorem, et antequam in
asinorum gregem venirem, clamavi vocans asinarium mecum Galelacassa:
hoc audientes alii asinarii nullus me traxit ad suos asinos, videntes
me habere notum asinarium. Me sic clamante dominus asinarii mei Galela,
quem non novi, in equo sedens, Sarracenus realis et nobilis, ad me
equitavit, et cum baculo, quem manu tenebat, tetigit me leniter, dans
mihi signum ut tacerem, secumque starem in quiete. Est enim valde
inquietus cursus et recursus peregrinorum et asinariorum, et omnes
festinant, ut provideantur. Cum autem sic starem et omnes alii
currerent et ducerentur ad asinos, anxiari coepi, ne forte Sarracenus
ille me negligere vellet, et nisus fui ab eo recedere; quod ut vidit,
loquebatur mihi chaldaice aliqua, quae non intellexi: hoc tamen
dicebat, sicut postea conjicere potui: Sta hic mecum, ego sum Galela,
et servus meus Cassa statim ad me veniet, qui tibi providebit de
bestia. Tandem Cassa venit ad Galelam dominum suum: statim autem, ut me
vidit, agnovit me, et ego eum, et ruit more Sarracenorum in osculum
meum, et laetissimo vultu me suscepit, plurimum gaudens et admirans de
reditu meo, et multa cum risu loquebatur mihi, quae ego non intellexi.
Duxeram autem de Ulma mecum duas strepas ferreas, quas sibi propinavi,
quas cum multa gratulatione suscepit: duxit ergo me in gregem ad asinos
suos, et optimam bestiam mihi assignavit. Et mirabantur Domini et
nobiles de tanta Sarraceni ad me amicitia, cum frequenter peregrini
multas molestias patiantur a suis asinariis, percussiones et
dejectiones de asinis et furta: a quibus omnibus fui liber: et sicut in
priori peregrinatione, ita et in illa fidelissime mihi servivit, et in
omnibus, in quibus eum invocavi, obtemperavit, ac si fuissem princeps.
Saepe asinos meos mutavit, ut mihi magis placentem retinerem, in
ascensu asini me levavit, et in declivis et asperis viis me tenuit, ne
caderem, aquam de sua amphora mihi praebuit, et de suis paximaciis mihi
dedit; ad hortos per macerias ascendens intravit et mihi inde ficus et
uvas et poma attulit. Stimulum suum, quo utebatur (#81 A#) pro asino
suo, mihi dedit, cum tamen alii asinarii non patiantur, quod peregrini
habeant stimulos ad pungendos asinos. Propter tanta servitia
aestimabant nobiles et socii mei, quod ei multos denarios occulte
darem: sed non fuit ita, nihil enim penitus dedi ei, nisi ad quod
obligabar. Ego saepe cogitavi, quod forte suspicaretur, me esse aliquem
magnum dominum, et quod ideo ita sedule mihi ministraret. Hanc enim
fortunam in utraque peregrinatione habui, quod nullus Sarracenus, nec
Arabs, nec Madianita, nec Mamalucus, cum quibus conversatus fui, unquam
mihi aliquam molestiam intulit, nec possum dicere de percussionibus et
vexationibus personae meae illatis, quamvis alios peregrinos saepe
viderim graviter percuti et vexari. Semper habui bonas bestias in
utraque peregrinatione, et cum hoc sanus et fortis mansi, Deo sit laus.
Recessus peregrinorum a mari in asinis.
Evagatione maris peracta nunc procedendum est ad evagationem terrae.
Cum ergo, ut praemisi, ad gregem asinorum venissemus, et jam cuncti cum
bestiis essent provisi, desuper sedimus in litore maris, et ibi
aliquantulum exspectavimus, donec domini Mauri essent parati. Erant
autem aliqui peregrini, qui ex devotione nolebant asinos habere, sed
currere post exercitum volebant. Quod quidem admiserunt Sarraceni, et
placuit eis: dummodo tantum currerent, quantum nos in asinis de via
faceremus, et non post exercitum sed in exercitu irent. Sed dum
procederemus festine, non poterant illi comitari nobiscum propter
festinantiam et propter viam arenosam: et ideo sua necessitas cogebat
eos accipere asinos. Nec est verum, quod apud nos solent dicere, quod
Sarraceni nos cogant in asinis ascendere in Jerusalem et terram sanctam
pertransire,[TR153] quia aestiment nos indignos, ut pedibus terram
calcemus. Non curant, utrum peregrinus pedibus incedat vel in asino,
dummodo conventio patronorum cum eis teneatur, et quod pedibus incedens
non a longe sequatur, quod oporteat eum exspectare. Ideo cogunt nos
asinos recipere, ut semper simul maneamus, et ut sani in Jerusalem
veniamus. Si enim peregrini deberent a mari pedibus ambulando ascendere
in Jerusalem, et pertransire loca sancta in tantis caloribus et per
viam arenosam in campestribus, et aspersam in montanis, pauci vivi
manerent, et propter calores et sitim et laborem in alieno aëre.
Insuper si pedibus per loca sancta deberemus ambulare, quomodo possemus
Arabes et rusticos in villis, qui insurgunt contra nos, effugere, vel
eis resistere. Et ideo (#B#) pro bono nostro disponuntur nobis bestiae,
et non propter despectum, ut inexperti dicunt. Igitur cum omnes essent
parati, patroni cum praefectis processerunt in equis equitantes de
mari, et nos in asinis sequebamur, et servi dominorum Maurorum post
peregrinos equitabant, et asinarii nostri nos concomitabantur; et in
isto ordine omnes a mari cum magna festinantia recessimus. Et erat
ingens exercitus collectus ex Sarracenis et Christianis. Et vertimus
mari dorsum, quod vergit ab aquilone in austrum, et habet Joppen quasi
medium portum. Nam ad austrum habet Jamniam et Gazaram, et ad aquilonem
habet Caesaream Palaestinae, et Ptolemaidam, Tyrum et Baruthum et
Tripolim: haec omnia reliquimus post nos ad mare, et contra Orientem
processimus, per terram Philistim, non omnino planam, sed collibus
humilibus et dissimilibus dispositam, et est terra bona et fertilis, si
in ea essent cultores et habitatores, est enim terra sancta pro majori
sua parte deserta. Cum autem dimidium miliare a mari essemus, venimus
juxta civitatem Geth, quae quondam erat civitas bellicosissimorum
gigantum, de qua Goliath Getheus natus fuit, et, ut historiae tradunt,
S. Christophorus in ea genitus fuit, et ad regem Geth confugit David a
facie Saul; de illa civitate dicunt historiae, quod natura loci sit,
quod ibi generentur feroces et fortes homines, unde etiam novissimo
tempore Christiani multo effuso sanguine ceperunt civitatem illam, et
de ea proelia fortia Sarracenis intulerunt, demum eam iterum cum magna
strage tam Christianorum quam Sarracenorum perdiderunt: quam infideles
capientes usque ad solum destruxerunt, ita quod hodie stat sicut
Joppen. Interea sol oriebatur, et pertransivimus terram delectabilem et
multis ruinis murorum confusam. Ad latus autem cujusdam civitatis
dictae Assur, quam aedificavit Salomon, ut habet Jeronymus de
distantiis locorum, transeuntes mirati fuimus ejus ruinas. Tribus autem
vicibus venerunt contra nos Arabes, qui tunc in diversis locis terrae
sanctae erant diffusi, sed quia bene muniti eramus armatis
defensoribus, violentiam nullam intulerunt, nec lapidibus, nec armis,
sed se in exercitum occulte ingesserunt ad latera peregrinorum, et
furari saccos, vestes, et hujusmodi satagebant. Sciebant enim nos esse
inermes, et ideo circa nos currebant, et quidquid cecidissent
peregrino, aut non caute custoditum fuisset, rapuissent. Si enom non
cum tanta potentia transivissemus, violentiam nobis intulissent, et cum
fustibus et baculis ac lapidibus nos coëgissent, sicut saepe inter
Joppen et Rama contigit. Et quando Arabes non sunt in provincia, tunc
in transitu peregrinorum conglomerantur villani, et impetunt exercitum
peregrinorum cum multis injuriis. Unde periculosum valde est iter de
Joppen ad Rama ob (#82 A#) hujusmodi insidias et insultus paganorum.
Inter haec procedentibus nobis vidimus in colle non multum alto
civitatem Rama in fertilissimo et pulcherrimo loco. Cum autem unius
jugeris spatio prope venissemus, descendere de asinis et pedites ire
cogebamur, singulique res suas in humeris portare. Asinos itaque
asinariis resignavimus, et contra civitatem properavimus, cum magna
molestia ex eo, quod calor erat intensus et pulvis hinc inde
agitabatur, et compressio populi magna. Non enim patiuntur pagani, quod
Christiani eorum civitates et oppida ingrediantur equitando, nisi
venerint in tenebris: clara die non possunt. Praecipue tamen hanc
civitatem Rama digniorem caeteris reputant, quia Thadi, id est
episcopus eorum ibi residet; observant, ne Christiani, nisi pedites,
ingrediantur. Ingressi autem urbem, non remote a porta civitatis,
venimus ad quandam domum cum submisso et parvo ostiolo, ante quod
stabant praefecti et unum post alium numerabant, sicut fecerunt, quando
de mari exivimus: et per ostiolum intrare jubebant. Porro ab intus erat
curia magna et pulchra, cum multis cameris et diversis habitaculis
testudinatis et fons sive cisterna bonas et sanas continens aquas. Hanc
domum Philippus quondam Dux Burgundiae bonae memoriae in hospitium
comparavit peregrinorum, ac fratribus montis Syon commendavit. Unde et
hospitale peregrinorum nominatur. Fratres autem montis Syon eam locant
alicui Christiano orientali, qui ibi habitat. Audivi, quod antequam
domus illa esset pro peregrinorum hospitio comparata, cogebantur
peregrini manere in civitatis diversorio juxta plateam in magna
despectione et miseria, et multas sustinebant a Sarracenis injurias.
Singulares enim inimici Christianorum sunt Sarraceni et Mauri de Rama,
et magni vexatores, ut patebit. Divisimus ergo nos per habitacula socii
ad socios compares, et Domini mei cum omnibus suis famulis habuimus
habitaculum satis amplum, ad quod mattas emimus, cooperientes terram,
ut non in nudo humo nos sedere, jacere, dormire et manducare oporteret.
Non enim erat ibi nisi camera testudinata cum pavimento et parietibus
vacua omni supellectili, dempta illa, quam nos intulimus. Erat autem,
quando civitatem ingressi sumus, circa horam IX. ante meridiem. Porro
Pater Gardianus cum suis fratribus in interiori horto domus, ubi erat
habitatio patronorum, disposuerant et erexerant altare ad stipitem
magnae palmae, quae ibi stabat repleta dactilis, et omnibus peregrinis
vocatis ad illum hortum, et obstructis januis, ne pagani nos
impedirent, unus de fratribus Missam celebravit. Sub Missa vero Pater
Gardianus pulchrum sermonem fecit (#B#) latinum, quia Italicus erat, et
Theutonicum ignorabat. Et quia non habebat secum fratrem Theutonicum
eloquentem, qui suum sermonem Alemanis interpretaretur, rogavit me sibi
assistere, et peregrinis Theutonis sua hortamenta proponere, quod
libens feci: et ad ejus latus steti, et prolata ab eo propositione in
Latino, eandem ex ore ejus sumpsi, et in vulgari Theutonico protuli.
Porro in ipso sermone proposuit certos articulos peregrinis, in quibus
comprehendit regimen et videndi ordinem, quem tenere deberent inter
Sarracenos et infideles conversantes in terra sancta, ne ignorantia
periculum incurrere contingeret.