Quinta die mane confluxit magna armatorum multitudo, ut operiretur

superficies terrae, et mirabantur patroni et omnes galêotae et

marinarii, quid sibi vellet tanta multitudo populi, et conturbabantur,

quia nunquam cum tanta potentia prius eos viderant (#74 A#) venire, et

timebant quod malum aliquod esset nobis paratum. Tres enim potentes

capitanei praefecti cum suis armatis personaliter aderant: scilicet:

praefectus de Jerusalem, et praefectus Gazarae, et praefectus de Rama.

Ad hos navigaverunt patroni cum suis muneribus, quibus eos in eorum

affectionem flectere conabantur, eisque salutationem cum muneribus

exhibebant, et pro nostra pacifica inductione instabant, quilibet

patronus pro suis peregrinis. Et accipientes munera patronorum

promittebant, se fideliter nobiscum acturos. Interrogaverunt autem

patroni dominos Mauros, cur cum tanta potentia advenissent, et quae

necessitas, peregrinos inermes cum tot armatis inducere. Ad hoc

responderunt, quod Arabes de locis desertis ascendissent in terram in

magna multitudine, et spoliarent obviantes eis, nec alicui parcerent,

nisi potentioribus se: et jam actu exercitum magnum in montibus

ducerent, et opinio multorum esset, quod propter peregrinos Christianos

venturos illum exercitum collegissent. Idcirco[TR135] cum forti manu

venissent, ut nos tute in Jerusalem possent ducere. Praeter hanc causam

illius insolitae multitudinis aliam assignabant quidam dicentes, quod

in isto vere facta sit valida tempestas in regione civitatis Mechae,

ubi templum sepulchri detestabilis Machometi est, in qua tempestate

fulgur de caelo cecidit, et sepulchrum Machometi cum ejus maledicto

corpore combussit et in pulverem redegit. Ex quo facto sui cultores

argumentum cessationis suae perversissimae legis accipiunt, et

Christianos eis dominaturos metuunt: idcirco cum valida manu venerunt,

ne aliquid per peregrinos fieri posset. Ambae autem causae fuerunt

verae. Secundam autem de Machometi comminutione ipsi non dicebant

manifeste, sed fuit nobis per quendam Mamalucum occulte dicta. Sed ne

cultores Machometi diffiderent, et desperarent, et peregrinationem,

quam annue in Mecham faciunt, dimitterent, tale mendacium

excogitaverunt sacerdotes eorum. Dicunt enim, Deum Sarracenis hoc anno

fuisse nimium offensum et eos voluisse penitus delevisse. Sed

Machometus intercessit pro eis, et Deum petivit, ut averteret iram ab

eis, et in se malum eorum retorqueret; quam petitionem Deus audivit, et

fulmine misso de coelo corpus ejus consumpsit. Hoc mendacium populo

praedicant, et major jam est peregrinatio ad Mecham, quam prius fuerat.

De illa peregrinatione vide part. II. fol. 62. Interea dum patroni cum

dominis colloquerentur, vidimus alium novum exercitum ad litus maris

venientem, in quo exercitu non erant equi, sed (#B#) tantummodo[TR136]

asini, qui erant collecti de diversis villulis pro nobis. In illo

asinorum exercitu, venerunt etiam aliqui domini de Jerusalem, duo

scilicet Calini, major et minor Trutzelmanni, et venerabilis Pater

Gwardianus montis Syon cum duobus fratribus, et cum eis aliqui

mercatores christiani de cinctura.

De egressu peregrinorum ex galêa et introitu

eorum in terram sanctam.

Evagatio diu desideranti animo exspectata jam jam instat. Cum enim

patroni cum praefectis locuti fuissent et eis placuisset, ut nos de

galêa in terram ducerent, navigavit ad nos venerabilis Pater Paulus,

provisor ecclesiae latinae in Oriente et Gwardianus montis Syon cum

suis fratribus, et cum Calino majori, Sarraceno, qui erat magister

hospitalis in Jerusalem, et consederunt cum patrono nostro puppi.

Convocatis autem omnibus nobis, incepit Pater Gardianus, vir maturus,

barbatus et doctus, latino sermone nos civiliter et ornate salutare, et

beneventos esse dicere, et hortabatur nos ad devotionem, et ad

patientiam et ad exemplaritatem, et promisit quod in Rama regulas

regiminis nostri per terram sanctam inter Sarracenos vellet nobis

tradere. Sic etiam dominus Calinus Sarracenus, Trutzschelmannus noster,

nos honorifice salutavit, et prohibuit, ne quis arma, gladium aut arcum

secum de navi eportaret, sed inermes sicut peregrini procederent. Et

his dictis Pater Gardianus cum suis fratribus et Calino descendit in

barcam dicens nobis, ut citius nos expediremus et sequeremur. Erat

autem prandii hora, et vocatis peregrinis ad prandium comedimus et

bibimus cum festinantia, ut citius in terram sanctam veniremus. Sub

prandium venerunt omnes galêotae officiales unus post alium, et de

peregrino ad peregrinum cum argenteis phialis transierunt, petentes

curtusias, quas nos bibales nominamus. Et improba valde erat eorum

postulatio, et quicunque eis denegavit donum, hunc nolebant de galêa in

barca ad terram ducere. Et fuit magna inquietudo in navi, propter

inverecundam et improbam illorum petitionem. Peracto illo inquieto

prandio et solutis curtusiis disposuimus nos ad exitum, et accepimus

duo vascula vini et saccis immisimus, ne Sarraceni viderent, quia non

patiuntur vinum manifeste circumduci. Sed si vident, vasa ipsa, si

possunt, rumpunt. Accepimus etiam in sacculos nostros caseum et

arefactas ad fumum carnes, et flasculos nostros, et omnia nostra (#75

A#) peregrinalia, et de carina in puppim ascendimus. De puppi vero in

barcam descendimus, et contra terram sanctam navigare incepimus,[TR137]

et cum gaudio magno altis vocibus cantavimus: _In Gottes Nahmen fahren

wir, seiner Gnaden &c._ ut habetur fol. 10. Hunc autem cantum nostrum

non poterant audire Sarraceni in litore, quia inter nos et litus erant

scopuli Andromedae, in quibus mare magno fremitu saevit, et sonat et

hoc sono noster cantus non audiebatur. Venimus autem in ipsos scopulos,

et inter scyllas per stridentes undas transeuntes aqua perfusi et

madidi facti raptum naviculae et allisionem in rupes, quae minabatur,

evasimus, et usque ad litus venimus et de navicula egressi sumus.

Statim autem ut humum sanctam pedibus nostris calcavimus, proni in

facies nostras cecidimus, et terram sanctam cum ingenti devotione

deosculati sumus. In ipso vero contactu terrae benedictae indulgentias

plenariae remissionis accepimus, quae signo tali (††) consequenter

denotari ordinavi. Nam ubicunque ponitur crux simplex, ibi est

indulgentia septennis: ubi vero ponitur crux duplex, est indulgentia

plenariae remissionis a poena et a culpa, sicut solet dici: et prima

crux significat indulgentiam culparum, secunda vero indulgentias

poenarum. Finita ergo gratiarum actione de alveo maris ascendimus

sursum per praeruptas rupes, quibus mare ibi cingitur et ora pelagi

septa est. Stabat autem superius Pater Gardianus montis Syon et sui

fratres cum praefectis terrae et senioribus Sarracenorum et Maurorum

cum scriptore, et ita ordinaverant se ab utraque parte, quod per medium

eorum transire peregrinos necesse erat: nec duo peregrini simul

poterant transire, sed unus post alium; non autem sinebant nos transire

continue, sed quemlibet tenebant, et acute intuebantur, ac nomen suum

proprium et patris sui nomen requirebant, et scriptor ambo nomina in

scriptis redigebat. Nescio autem quam difficultatem hoc nomen Felix in

eorum lingua facit: quia tam in altera, quam in illa peregrinatione

aliquotiens oportebat me eis ipsum nomen replicare, et tamen nec

exprimere, nec scribere poterant, nisi praemisso quodam raro dyptongo

et fractis in gutture syllabis non Felix, sed quoddam nomen mihi

inexprimibile loco ejus ponebant. Illam difficultatem cum illo nomine

postea melius notavi. Fuit enim mihi familiaris factus quidam

Sarracenus, Calinus minor, qui italicis verbis aliquotiens petivit

nomen meum. Cui cum eum dicerem, nullo modo poterat ipsum exprimere,

sed horribile quoddam nomen loco ejus expressit, de quo mirabar, cum

fuerit in lingua italica peritus. Quam statim ergo nomen peregrini et

sui genitoris inscriptum fuit, fuerunt ibi Sarraceni deputati, qui mox

ipsum peregrinum rapuerunt, et trahebant ad introitum cujusdam

tenebrosae et vetustae habitationis ruinosae testudinis, in quam ipsum

contrudebant, sicut ovis jam emulgenda contrudi in stabulum solet.

(#B#) Porro in ipsa spelunca septennis est indulgentia (†), quam

consequitur peregrinus, dum devote ingressus fuerit. Et dicuntur haec

speluncae cellaria S. Petri. Propter has indulgentias et alias

consequendas multi de peregrinis fecerant prius in galêis mihi et aliis

suas confessiones, et aliqui hic in litore maris confitebantur. Igitur

cum in speluncas essemus intrusi, invenimus ipsum locum mansionis

nostrae abominabiliter foedatum et deturpatum urina et humanis

stercoribus nec erat[TR138] locus sedendi nisi in stercoribus. Ideo

unusquisque locellum pro suo corpusculo cogebatur mundare, et stercora

pedibus removere ad medium: unde factum est, quod in medio habitaculi

congestus fuit magnus cumulus stercorum et immunditiarum. Et locavimus

nos ad parietes per circuitum unusquisque ad latus alterius, sicut in

galêa, super nudam et madidam humum. Ecce quam miserum pandocheum, quam

defectuosum hospitium, quam immundum habitaculum! Numquid merito posset

peregrinus devotus et Deo familiaris ex pia impatientia vel potius

admiratione querulari et dicere: o Domine Jesu, quali curialitate

recipis tuos peregrinos, terrae tuae sanctae hospites? de transmarinis

et cisalpinis et de extremis mundi partibus venientes, ut curiae tuae

se praesentent, te honorent, seque tanquam milites regi suo subjiciant.

Numquid, piissime Jesu, propter te tanto itinere fessis et longae viae

labore confectis debueras melius sternere, quam in irrenatorum

foetidissimo stercore? Numquid non habes alium stratum, nisi horridum

sterquilinium? Ad haec Dominus, non est, inquit, servus major Domino

suo, neque discipulus super magistrum, neque apostolus major eo qui

misit illum. Vos vocatis me magister et Domine, et bene dicitis, sum

etenim. Si ergo haec et majora his passus sum, et vos eadem passione

armamini. Advena ego fui in terra hac, et peregrinus, et quando primo

die de mari divinae profunditatis et de navicula uteri virginalis ad

hanc terram descendi, non in triclinio, sed in stabulo foetido, in

diversorio inquieto, in pandochio defectuoso fui susceptus: nec in

molli lectulo, sed in praesepio duro stravit mihi mater mea dulcissima,

et inter bestias collocavit, quia alias non erat mihi locus in

diversorio. In tota vita mea propriam mansionem non habui in terra hac:

quia in propria quidem veni, sed mei me non receperunt. Inquilini enim

domus meae sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in

oculis eorum, Job. 19. In hac terra vulpes foveas habent, et volucres

coeli nidos; filius autem hominis non habuit ubi caput suum reclinaret.

Si quidem non sub murata testudine, sed in monte sub divo frequenter

eram per noctes in oratione. Denique in opulenta et regali civitate

Jerusalem non habui stratum, nisi ignominiosum crucis patibulum, nec

habui proprium sed alienum post mortem sepulchrum. Sic enim oportuit

filium hominis (#76 A#) pati, et ita intrare in gloriam suam. Non ergo

dilecte peregrine sit tibi molestum, si in terra hac non habes molle

lectisternium, si locaris in sterquilinium, si hospitaris in sentina

immunditiarum. Recordare quod Dominus suscitat de pulvere egenum, et de

stercore erigit pauperem, ut sedeat cum principibus et solium gloriae

teneat. Sic David existens juxta de post foetantes accepit eum et regem

Jsrael constituit. Inclytus Job depauperatus et ulcere pessimo

percussus sedit in sterquilinio, et sua patientia duplicia promeruit.

In sterquilinio enim dicit Gregorius super Job latet margarita Dei,

scilicet cognitio propriae vilitatis, et abnegatio paupertatis. Hanc

margaritam tu peregrine quaere, sedens in sterquilinio. His auditis

devotus peregrinus gratias agit, pro eo quod dignus est habitus esse

imitator sui Domini. Igitur in loco turpitudinis existentibus venerunt

Sarraceni pauperes et stramina, sarmenta collecta nobis vendiderunt,

quibus humum humectatam cooperimus, et nobis stratum aptavimus. Insuper

mercatores, qui venerant de Jerusalem et de Rama, cum suis

suaveolentibus mercimoniis ad nos ingressi, ibi forum fecerunt,

portantes in vitriolis aquam rosaceam de Damasco pretiosissimam, et pro

uno denario venetiano vendebant. Aliqui balsamum habebant, aliqui

muscum, aliqui savetiam, [sic] aliqui lapides pretiosos, aliqui

fasciola de bysso candidissimo, et mitras, et alia multa pretiosa et

odorifera fuerunt ad nos illata; sed et ipsi mercatores et Sarraceni

sunt unguentis aromaticis et liquoribus destillatis delibati, ita ut

procul ex eis odor diffundatur.[TR139] Denique ipsi mercatores foetorem

et squalorem habitaculi non ferentes incenderunt thura et thymiamata

arabica: et ita factum est, quod locus ille turpissimi foetoris factus

est apotheca suavissimi[TR140] odoris, et illi, qui locum ante

deturpaverunt, per se mundaverunt, et suis pedibus immunditias

conterentes deportaverunt. In brevi enim spatio ex continua

deambulatione factus fuit locus, paulo ante abominabilis, totus humanus

et delectabilis, et quem ante bestiae intrare horruissent, nunc homines

delicati et infirmi si intrassent, ex odoribus[TR141] bonis

convaluissent. Cum magna quidem displicentia et amaritudine ingressi

sumus; sed in spatio unius horae refrigerium et solatium ibi habuimus.

Interea venerunt aliqui Sarraceni, et ova in frixorio oleo infuso

coxerunt, aliqui panes, aliqui aquam frigidam, aliqui fructus, aliqui

lacticinia aliqui placentas de ovis calidas apportantes, et nobis

vendiderunt. De quibus emimus et comedimus, et pro dormitione nos

aptavimus, quia dies jam inclinata erat. Cumque jam quilibet in loco

consisteret, ubi per noctem manere volebat, (#B#) ingressus est ad nos

unus Sarracenus saevus armis accinctus, fustem manu bajulans, et exegit

a quolibet peregrino unum denarium Venetianum, quod prius non videram,

ad redimendum tamen vexationem solvimus denarium pro hospitio. Porro

cum jam tenebrae fierent, conduximus pretio duos Sarracenos, qui nocte

ad ostium speluncae vigilarent, ne quis ingrediens nos molestaret, quia

populus varius et multus erat ibi. Sic ergo noctem illam non sine

formidine egimus. Aestimo autem, quod exactor praefatus fuerit nunc

dominus et possessor illius speluncae, unde audaciam accepit petendi

censum pro jure sibi debito.

Sexta, quae fuit dominica VI. post Trinitatis, antequam plene

illucesceret, rediit ille saevus exactor, qui in sero nos vexaverat, et

posuit se cum fuste ad fores speluncae, nec aliquem sinebat exire ad

opus naturae complendum, nisi dato sibi denario. Quem cum impatientia

solvimus omnes, et non tantum imputavimus exactori, quantum patronis et

patri Gardiano et Trutschelmanno, qui superius sub papilionibus

quiescebant, et nos hic incarceratos novis exactionibus vexari

sinebant, qui tamen tenebantur nos protegere et ab his defendere.

Itaque denario soluto permissi sumus exire ad necessitates naturae, nec

ausi fuimus longius ire, nisi ad oram maris, quia undique circumdati

fuimus armatis paganis. Interea venerunt mercatores cum suis mercibus,

et coci cum suis instrumentis, et juxta nos pro lucro suas operas

exponebant, et diem dominicum ignorabant. Intendebam autem, in ipsa

spelunca peregrinis pronunciasse evangelium diei dominicae cum

exhortatione, et tantus erat tumultus circa mercatores et cocos et

concursus Saracenorum et juvenum discursus, quod non potui complere

horas, nisi cum multis impedimentis. Videntes enim me in libro legere,

circumsteterunt, riserunt, clamaverunt, literas inspicientes et

admirantes. Prandio peracto venit ad nos in speluncam Calinus parvus,

id est, magister hospitalis minor, dictus Elphahallo, Sarracenus,

probus tamen, ut sequentia docebunt, qui me optime novit, ex priore

peregrinatione, et sciebat loqui italicum et corruptum theutonicum,

quod didicerat a peregrinis, cum quibus saepe ad S. Katharinam

peregrinatus fuerat. Hunc ergo virum interrogavi, quomodo res se

haberent circa montem Synai, et dixi sibi, quae in galêa fuerant dicta.

Respondit, omnia dicta illius mamaluci esse mendacia, et quod

peregrinatio S. Katharinae esset jam securissima, quamvis anno

praeterito Arabes monachos tribulaverint ad S. Katharinam, Soldanus

tamen totam [rem] complanasset. His verbis fui multum laetificatus et

duxi virum ad Dominos meos, eos sibi commendans. Statim autem vir dixit

nobis, ut iremus secum et eduxit nos de specu, et circumduxit undique

per medium (#77 A#) castrorum, per tentoria Sarracenorum, et ostendit

nobis apparatum eorum, et magnas ruinas civitatis Joppensis, et

circuivimus duas turres in alto stantes, quae ibi derelictae sunt, et

singulis lustratis reduxit nos in carcerem. Invenimus autem ipsam

speluncam inquietam, propter juvenes Sarracenorum, qui diversis modis

exercitabant et vexabant peregrinos, et multos insultus faciebant eis,

de quibus longum esset dicere. Quaerunt enim cum industria occasionem,

ut peregrinum offendant, si possunt, sine magna occasione ei data, et

eo offenso accipiunt causam irascendi, et pecuniam postulandi.

Circueunt peregrinos, et quicquid repererint, furantur, vel rapiunt, et

aufugiunt. Quidam nobilis duxerat secum de Candia grandem flasconem cum

malfaseto pretioso, et ipsum vas suspenderat juxta se ad parietem, quod

videns quidam armiger Sarracenus per medium peregrinorum irruit, et

flasconem arripuit, et fugit. Post modicum reversus flasconem evacuatum

in habitaculum projecit. Quidam imberbis juvenis peregrinus de

Biccardia valde fuit per eos vexatus turpibus jocis, non poterat se ab

eis abscondere, quantumcunque latitaret inter peregrinos, nec pacem

habere. Conquestus est autem rem Trutschelmanno, qui parvi pendit

querimoniam, dicens: si aliquis sibi irrogasset injuriam et

percussisset et nocuisset, vellet eum defendere et vindicare; sed

propter jocum juvenum non posset aliquid facere, nec jocum juvenibus

interdicere. Hoc audito peregrinus ille, ne aliquam maculam famae et

honoris incurreret, et ne cottidianum ludibrium Sarracenis esset,

postposuit peregrinationem, et remeavit in galêam, ibique exspectavit

inter galêotas, donec peregrini reverterentur percursis locis sanctis.

Erat enim peregrinus ille juvenis valde pulcher et propter hoc

Sarraceni eum infestabant, forte magis ad vexandum, quam ad abutendum.

Mille modos quaerunt juvenes illi, ut peregrinos subtiliter ad

impatientiam provocent; ut, si ex subreptione percussionem aliquam

facerent, poena pecuniaria mulctentur. Ibi locum habet illud Matth. 5.

nolite resistere malo. Siquis consilium hoc tenere nequiverit, per

terram sanctam cum pace non ibit. Similiter locum ibi habet illud

Lucae. 6.: qui aufert, quae tua sunt, ne repetas. Et necesse est etiam

ad literam illud Mathaei 5. servare: siquis percusserit te in unam

maxillam, praebe ei et alteram. Cum autem jam sero factum esset, et

tenebrae essent, venit quidam et stetit in ostiolo speluncae, meque ex

nomine vocavit, sic clamans: domine Felix egredimini foras. Territus

autem respondi, me ibi in loco quietis esse, nec velle me exire; ad

quod rogare me coepit, dicens: magnam imminere necessitatem. Exivi ergo

ad eum, et erat quidem barcalerus nostrae galêae, missus a quodam, qui

in galêa constitutus in agone mortis pro me clamavit, ut mihi

confiteretur. Licet autem invitissime ad galêam reverterer, tamen ne

animam fratris negligerem, in tenebris ad mare descendi, et in barca

per scopulos periculosissimos in galêam navigavi, quae pene ita remota

stabat (#B#) a litore, sicut Seflingen ab Ulma. Et statim infirmum

illum expedivi, et lectulum meum de cumba mea sursum portavi, et in uno

transtro, de quo mihi erat aspectus ad litus, quievi, ut in casu, quo

peregrini de spelunca educerentur ad recessum, motum exercitus videre

possem. Ex remotione enim lucernarum ardentium juxta tentoria dominorum

Maurorum potuissem peregrinorum recessum percepisse. Nam juxta

quodlibet tentorium pendebant VI ardentes lucernae in altis stipitibus

propter honorem[TR142] Machometi, et dominorum ibi dormientium

reverentiam, et propter populi consolationem. Haec ego vidi de mari, et

magnum compassionem cum Dominis et fratribus meis peregrinis habui, qui

in spelunca squalida, et tenebrosa jacebant, et omni solatio luminis

carebant, et illi canes Sarraceni illustratione copiosa gaudebant.

Septima die ante solis ortum descendi in barcam, et per stridentes

aquas inter rupes ad litus remeavi festinus, quia putavi, nos illico

recessuros. Sed quia patroni nostri discordes erant, ideo diutius

detinebamur. Discordia vero illa Venetiis incepit, videlicet fol. 33.,

et usque huc duravit. Conabatur ergo quilibet suos peregrinos per

terras sanctam ducere sine alterius patroni peregrinis, et volebant

duas[TR143] societates, vel duas separatas turmas facere, quae nec

eodem tempore, nec in eisdem locis convenirent. Nos vero omnes

petivimus duci simul et semel sub eadem pactione, quod et Sarracenis

placuit in tantum, quod nullo modo volebant nos dividi ab invicem, pro

qua tamen divisione ambo patroni constanter instabant. Videns autem

Pater Gardianus montis Syon, quod discordia illa patronorum

peregrinationem impediret, et Sarracenos scandalizaret, eosque

impatientes redderet, convocatis ad se notabilioribus peregrinis et

quibusdam pacificis ac maturis Sarracenis, pro pacificanda lite

laborabat. Sed post multa hortamenta et verba non erat ibi vox neque

sensus concordiae, et post multas interlocutiones videbantur patroni

magis indurari, et contra se invicem commoti. Toto ergo die illo de

pace tractabant patronorum. Porro alii peregrini, qui tractatibus illis

non intererant, animosi et audaces facti sunt, et de caverna exierunt

ad litus maris, et ad locum, in quo stabant asinarii cum asinis, et in

exercitum Sarracenorum transierunt sine timore, et emebant a

Sarracenis, et cum eis societatem contrahebant. Ego etiam cum quibusdam

sociis per longum spatium per litus maris descendi ad fontem aquae

vivae, fluentis de saltu, et ibi bibimus gratis de aqua illa. Multis

enim diebus non biberamus aquam nisi argento comparatam et emptam.

Infra hunc fontem stat una rupis in mari, de profundo se super aquam

erigens, circa quam dicunt S. Petrum Apostolum piscatum fuisse, et

addunt simplices scripturam et evangelium ignorantes, quod ibi sit

locus, ubi Dominus Jesus ipsum Petrum et fratrem ejus de mari

vocaverit, dicens: venite post me etc. sicut habetur Matth. 4. et

saeculares milites in suis libellis scribunt hic contigisse. Sed verum

non est, quia illa vocatio apostolorum facta fuit in mari Galileae, nec

legitur quod (#78 A#) Dominus Jesus fuerit personaliter in Joppe, licet

S. Petrus legatur hic fuisse. Actor. 9. Ideo non nego, eum hic forte

piscatum fuisse. Reperimus etiam in maris litore innumeram multitudinem

de testis ostrearum in multiplici et varia forma, de quibus collegimus

eas, quae nobis magis pulchrae et mirabiles videbantur. Eodem die

quidam miles emit a quodam Sarraceno lapides, quos venales habuit in

spelunca, pro 5. ducatis, et putavit quod essent pretiosae gemmae. Quos

dum suis sociis ostenderet, comperit, non esse gemmas veras sed

sophisticas et falsas de vitro colorato. Retulit ergo vitrum ad

mercatorem, et aurum suum rehabere cupiebat. Sed mercator ille nequam

nec aurum reddere volebat, nec vitrum recipere. Miles ergo patrono suo

dolum indicavit, et patronus praefecto de Rama Sarracenum accusavit.

Statim autem, ut praefectus audivit, misit apparitorem cum baculo ad

carcerem nostrum, in quo mercator cum suis rebus sedebat, et abstulit

ab eo vi illos quinque ducatos, restituens eos peregrino, et eo multis

plagis cum baculo vapulato tradidit et vitrum. Sic ergo deduximus diem

illum cum minori taedio, quam praecedentes. Cum vero nox facta esset

venerunt quidam juvenes Aethiopes valde protervi et mali, scutiferi

dominorum Maurorum, et volebant ingredi speluncam ad furandum et ad nos

vexandum, sed custodes, quos conduxeramus, non permittebant eos

intrare, et diu simul concertabant et litigabant ante introitum. Cum

autem vidissent, quod ingressus eis non pateret, posuerunt se ante

ostiolum, et tota nocte cantaverunt, ululantes, latrantes, grinientes

sicut bestiae, canes et porci. Pessimas enim voces habent omnes

Orientales, nec possunt formare melodiam, sed cantus eorum est caprarum

clamor et vitulorum. Cum ista ergo inquietudine nox illa transiit.

Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Primum · 第 18 / 44 段