fortiter navigavimus et cum ingenti desiderio exspectavimus illius
desiderabilis et nobilis terrae promissionis jocundissimum aspectum.
Sicut enim Moyses, dum per vastissimum eremum venisset et terrae
promissae jam propinquus esset, desiderio ejus accensus ascendit in
montem in verticem Phasca, et inde terram sanctam contemplabatur, ut
dicitur Deut. 34. v. 1.; sic et nos educti de terris nostris per mare
magnum, et facti propinqui terrae sanctae ad superiora navis (#B#)
continue ascendimus, ut eam terram, ad quam tendebamus, visu
praeoccupare possemus. Beatum enim se quilibet aestimasset, si ipse
primus hanc de mari terram vidisset. Qua propter prece induximus et
precio conduximus juvenes galêstrelos vigiles kebae, ut diligentius
circumspicerent per maris latitudinem, et visa terra sancta clamore
nunciarent, et cuiuscunque hoc nunciantis vocem primo audiremus, eum
bona curtusia remunerare vellemus. Fateor hoc de me ipso, non ad
aliquam jactantiam sed ad describendam decentiam, quod in utraque
peregrinatione in illis diebus, quibus suspicabar nos terram sanctam
citius videre, taeduit me dormire, manducare et bibere, et nocturnae
tenebrae quieti humanae deputatae erant mihi poenosae, lectulus factus
fuit mihi stimulus, cumba infernus, nec amplius potui legere aut
scribere, nec colloquiis pristinis interesse, sed solatium meum erat
sedere in prora super galêae cornua, et ibi incessanter oculos per
latitudinem maris circumferre: ut saltem oculorum labore possem aestum
mentis mitigare. Noctes advenientes turbato animo suscepi, et quod vix
audeo dicere, eis nonnunquam ex subreptione maledixi, pro eo quod
medium videndi, lucem scilicet, mihi auferebant. Porro omnibus his
diebus auroram praeveni sedens in prora, eamque illucescentem gaudens
suscepi, et deinde ortum solis praestolabar, et diligentissime per
superficiem maris visum sparsi, et in orientem defixi, quem tamen infra
aquam esse imaginabar, propter maris altitudinem. Ideo in altum non
suspexi, sed partem coeli, quae parti maris conjungi videbatur termino
orizontis, irreverberato intuitu inspexi, ut sole ad ortum procedente
considerarem, an aliquod obstaculum aut corpus opacum videre possem,
inter corpus solare lucidum et corpus aqueum clarum, et corpus sic se
objiciens nihil aliud fuisset nisi mons aliquis terrae sanctae, quam
ego scivi ad orientem contra nos esse. Nam quando galêa natat in alto
maris et sol oritur, tunc videtur, quod de aqua prodeat, et nullum
medium videtur inter solem et aquam, quod etiam in occasu fit, ubi sol
quasi aquis immergi videtur. Sed dum galêa prope terram est ad XX vel
XXX miliaria theutonica, tunc sol oriens videtur a montibus illius
terrae prodire, ita quod montes antes solem cernuntur in rutilatione
aurorae, quia inter solem et mare opponuntur. Sed quam statim sol ortus
super montes est elevatus, montes illi amplius in duabus vel tribus
horis videri non possunt. Sic ergo mane in crepusculo in prora stabam,
et terram sanctam ante ortum solis cernere cupiebam, et propter ipsam
terram solis ortum desiderabam, ipsumque solem orientem gaudiose
salutabam, quia non nisi ejus beneficio terram illam cernere poteram.
Sed dum solem viderem super mare elevatum, nec in ortu aliquid
demonstratum, tristis visum repressi, et ad horam aliis intentus fui.
Eodem modo erat et aliis peregrinis, non quidem omnibus, sed solum
amantibus et desiderantibus. Ach Deus meus, quam dulce potest esse in
devotis et contemplativis desiderium patriae coelestis, cum indevotis
et (#70 A#) miseris criminosis et vagis peregrinis tam suave, dulcens
[sic] et fervens desiderium patriae terrestris! Sicut enim Maria
Magdalena igne amoris succensa saepe se inclinavit, et in monumentum
sui dilecti introspexit: sic amorosus peregrinus in navi saepe erigit
se et ad orientem intuitum defigit, ut terram monumenti sui dilecti
cernere quest. Ideo toto die sedebamus respicientes per mare an aliquid
possemus praeter aquam videre: et nonnunquam ex forti imaginatione
aestimabant se aliqui terram videre, aliosque advocabant et ad videndum
invitabant, et pio litigio concertabant, his dicentibus se terram
videre, aliis hoc negantibus. Et aliquando altercantes unus se alteri
obligabat pro sua veritate, et judicium committebant speculatori
sedenti super kebam, qui data sententia unus alteri malfasetum aut
aliam rem, quam obligaverat, solvebat. Inter haec prospera navigatione
processimus et bonum valde ac tranquillum ventum habuimus. Videbatur
autem nobis, quod ipsum amarum mare jam inciperet dulcescere suavem
praestans navigationem, et hoc propter propinquitatem dulcissimae
terrae illius, quae fluit lacte et melle. Sicque transivit dies illa
cum nocte, et per consequens finem habuit Junius mensis.
Finitur Tractatus tertius.
Modus procedendi in tractatu peregrinationis
terrae sanctae et Jerusalem.
Evagatione deducta per mare usque ad terram sanctam ex Dei dono
consequenter ita procedendum erit, quod continuabo de die ad diem
processum peregrinationis communiter incipiendo diem a vespera
praecedente, sic enim processus per loca sancta agitur, ut patebit: et
cum hoc loca, ad quae peregrinatio se extendit, describam fideliter cum
omnibus, quae nobis contigerunt. Non autem intromittam me de
descriptione aliorum locorum, ad quae non ducuntur peregrini, vel
totalis terrae sanctae, aut antiqui status civitatis Jerusalem, nisi in
quantum per accidens coactus fuero etiam de his, quae non vidi, facere
mentionem. Si cui autem placet videre[TR122] terrae sanctae
descriptionem pulcherrimam et verissimam, legat libellum fratris
Burcardi, ordinis Praedicatorum, Ulmae in Libraria Praedicatorum. De
qua etiam ingenuus Dominus Bernhardus de Braitenbach, ecclesiae
moguntinensis dignissimus decanus, meae peregrinationis socius, sumpsit
descriptionem terrae sanctae, suo peregrinali sive viagio inserens.
Sequitur Tractatus quartus,
Continens Acta peregrinorum terrae sanctae per
mensem Julium, cum descriptione sanctorum locorum
in Ierusalem et in circuitu ejus.
Julius mensis, peregrinorum jubilus, mensis in cujus prima die omnium
terra terrarum dignissima illis peregrinis apparuit, qui in hoc
evagatorio notantur. Nam cum prospera et repentina navigatione de mari
pamphilico in pelagum Syriae et Phoenicis venissemus; inde contra
austrum retracti in optatum fretum palaestinum incidimus ipsa nocte.
Mox autem ut aurora rutilare coepit, resplenduit et terra sole clarior,
terra inquam sancta, terra Chanaan, terra nominatissima. Quam cum
vidisset primo speculator in keba vigilans, in hunc subito prorupit
clamorem: o Domini peregrini surgite et ascendite, ecce apparet terra,
quam cupitis videre. Hoc clamore audito confestim omnes de galêae
penetralibus eruperunt, viri et foeminae, senes et juvenes, sani et
debiles, et sursum ascenderunt, ut viderent terram illam, propter quam
proprium solum reliquerant, seque multis miseriis et mortis periculis
exposuerant. Verum quia adhuc longe a nobis distabant, nos nihil nisi
mare videre poteramus. Ipsi autem marinarii omnes affirmabant, se
terram videre. Habent enim usum maris et valde a longinquis patet eis
adventus navium aut terrarum intuitus: quem visum non habens nullo modo
potest discernere. Porro post spatium unius horae cum magis et magis
appropinquaremus, incepimus et nos promontoria videre et montium
cacumina quasi de mari prominentia. Marinarii tamen nostri adhuc
dubitabant, quae terra esset. Quidam dicebant, quod esset Cappadocia,
alii quod esset Cilicia, caeteri affirmabant quod esset Syria
Phoenicis. Majors pars dicebat, quod Cappadociam haberermus ad
sinistram, et supra eam jam ascendissemus, ita quod in latere
Antiochiae essemus, et illud apparens ad sinistrum supra nos esset
Syria Phoenicis. Hoc autem ante faciem ex opposito esset longe, (#71
A#) tamen esset Palestina Phylistinorum, terrae sanctae contermina, et
ita erat. Cumque jam nullum dubium esset quin terram sanctam videremus,
et montes Israel prae oculis haberemus; imperavit patronus silentium
fieri, et praeconis voce certificavit nos hanc illam esse terram
benedictam, in qua filius Dei Jesus Christus, Dominus noster,
conceptus, natus, conversatus, crucifixus, mortuus, sepultus et tertia
[die] de sepulchro resuscitatus est, sicut certissima fide confitemur.
Idcirco dignum et justum esse intimavit, gratias redemptori agere, et
altissimis vocibus hymnum laetititiae decantare.[TR123] Duo ergo de
peregrinis sacerdotes et religiosi bene vociferati ascenderunt de
transtris ad malum, ad locum, ubi solet legi Missa navalis, et
uniformiter alta voce emissa canticum Ambrosii et Augustini
inchoaverunt: Te Deum laudamus; quod caeteri clerici more ecclesiastico
prosecuti sunt, cantantes unusquisque secundum notam chori sui. Nunquam
audivi tam laetum et suavem cantum. Erant enim voces multae, et ex
multiplici dissonantia dulcis quodammodo discantus et harmonia
causabatur. Nam omnes eadem quidem verba sonabant, sed notis quadam
suavi modulatione dissonabant, et jocundum valde fuit audire, tot
clericos simul eundem cantum concinere ex laetitia. Ibi erant clerici
latini multi, sclavi, italici, lombardi, gallici, franci, theutonici,
anglici, hibernici, ungari, scoti, daci, bohemi et hispani, et multi
eiusdem[TR124] quidam linguae, sed de diversis dioecesibus et de
diversis ordinibus. Et hi omnes mirabile Te Deum cantabant, quibus
etiam saeculares tam galêotae quam peregrini consonabant prae
gaudio[TR125] ad sortem conclamantes. Sed et tubicines vel trompetae
nostri fortissime tubis vel trompetis concrepabant, et schalmiis
sonabant, et bogadellus quidam joculator cum tympano et sambuce
ludebat, et quidam alii fistulis et musis voces dabant. Inter haec
quidam contra terram sanctam orabant, alii prae gaudio in cantu
flebant; et sic cantabant omnes canticum novum ante sedem Dei, et
resonabant terra et mare in voces eorum. Videbatur enim nobis sic
cantantibus, quod galea nostra resultaret et celerius curreret, mareque
liberius sulcaret, ventus quoque vela ipsa copiosius impleret, et aqua
vento mota velocius nos impelleret. Itaque finito hymno et laudibus
signum cum tubis ad mensam dabatur: et cum gaudio quilibet se ad mensam
parabat. Quidam autem sacerdos vir corpore gravis, honestus et annosus,
qui ad latus meum dextrum cumbam habebat, ad stantiam suam post cantum
festinabat, et dum per scalam descendere vellet, et pede primum scalae
gradum lubricatum ex continua deambulatione tangeret, facillari coepit
pedibus,[TR126] et deorsum subito ruens importune in carinam cecidit,
et ibi quasi mortuus (#B#) jacuit: ad hoc omnes accurrimus pro fratris
consolatione. Sed vir ille confracto capite et dissolutis membris pro
mortuo trahebatur in cumbam suam. Post horam tamen ad se reversus
ligaturas et curas accepit, et aliquantulum post tempus aliquorum
dierum convaluit. Prandio finito in marginibus navis stetimus, et
tantum montana videre poteramus, quae omnia calva et alba nobis
videbantur. Post meridiem vidimus in aquilonari parte montes altos,
inter quos mari propinquior erat mons Carmeli, in provincia Phoenicis.
In cujus aspectu recordabar, quomodo sanctus propheta Helias in eo
monte Deum pro pluvia deprecatus est, quando non pluerat annis tribus
et mensibus sex, et quomodo eo orante ascendit nubecula parva quasi
vestigium pedis de mari illo, ex qua generata fuit grandis pluvia, ut
habetur[TR127] 3. Regum. 18. Cogitavi etiam, quomodo rex Saul in illo
monte erexit fornicem, arcum triumphalem ad gentilium morem, in quo
descripsit suos triumphos, et in altum erexit, ut a transeuntibus
terram et mare navigantibus videretur fornix, in quo facto Deum valde
offendit, ut dicitur[TR128] 1. Regum.[TR129] 15. Admirabar etiam cur
sponsus, Cantic. 7., caput suae sponsae huic monti assimilari voluit,
dicens: caput tuum ut Carmelus. Ab hoc denique monte propter sui
foecunditatem tota terra sancta denominatur Jerem. 2.: introduxi vos in
terram Carmeli. In isto monte fratres Carmelitae sumpserunt exordium,
et olim ibi habebant magnum conventum. Fuit autem hic ordo institutus
ab Alberto quodam patriarcha Jerosolymitano tempore, quo Christiani
latini habebant Syriam, et tradidit eis dictus Albertus cappam ferre
superiorem ex serico quibusdam[TR130] largis virgis et griseis
circulatam. Sic enim dicunt Heliam Prophetam vestitum fuisse, quod
tamen nec ex canonica scriptura nec authentica auctoritate haberi
potest. Post modum Honorius III. Papa chlamydem circulatam mutavit in
album, sub titulo b. Mariae Virginis de Carmelo confirmavit et
approbavit. Dicunt autem Soldanum Aegypti ordinem istum, dum priori
habitu uteretur, mirum in modum reverentia, devotione, et eleeomosynis
et beneficiis amplexatum esse ob memoriam Heliae prophetae, quem
Sarraceni colunt: eo mutato e finibus atque omni regno ejecisse, unde
necesse fuit monasteria in Europa fundari, sicque a monte Carmel
rejecti ubique nunc in Christianitate sunt diffusi. Si habitum album
non assumpsissent, usque hodie sine impedimento Saracenorum Carmeli
montem incolerent. Nam apud Sarracenos albae vestes ita in pretio
habentur, ut nemo christicola eis uti permittatur: et idcirco fratres
Praedicatores, quia albis vestiuntur, ejecti fuerunt ab agro
Acheldamach, quem emerant multo auro a Soldano, et hodie si fratres
minores mantella alba susciperent, eos Sarraceni non sustinerent
Ierosolymis. Sub eo monte est torrens Cison, in quo Elias propheta
prophetas occidit Baal, ut dicitur 3. Reg. 18. Sub eo etiam sunt illae
magnae civitates Tyrus, Sydon, Acon sive Phtolamaida, de quibus multa
in scripturis habentur. Demum ab aquilone avertimus oculos, et contra
orientem eis conjectis vidimus Judaeam cum montanis suis, et praesertim
montem Modin, super quem erant sepulti Maccabaei, et super sepulchra
eorum aedificavit Symon aedificium altum visu, lapide polito, retro et
ante, et statuit septem pyramides eisque circumposuit columnas magnas
et super columnas arma ad memoriam aeternam, et juxta arma naves
sculptas, quae viderentur a navigantibus mare. 1. Machab. 13. Hunc
montem et alia, quae noscere didici, ostendi Dominis meis de mari.
Inter haec terrae sanctae appropinquavimus, et ad portum Joppen
applicuimus ibique galêam domini Augustini cum suis peregrinis nondum
eductis invenimus, de quo plurimum omnes laetati fuimus, quia si educti
fuissent, nos neglecti fuissemus, ut patet supra fol. 69. die 28. cum
autem non longe a galêa Augustini essemus, injecimus mari bolidem, et
invento fundo anchoras injecimus et navem stabilivimus extra scopulos
Andromedae, qui portum illum muniunt. Non enim ausi fuimus propius
litori accedere, ne Sarracenos offenderemus, quorum salvum conductum
non habuimus. Et ut notarent illi Sarraceni, qui in turribus Joppen
portum custodiebant, adventum nostrum esse pacificum remisimus
antennam, et involvimus velum grande, et nulla festa penitus (#72 A#)
fecimus in portu isto, sicut in aliis portubus facere consuevimus:
nulla enim vexilla ereximus, nullas bombardas sonare fecimus, scapham
non submisimus, omnem galêae ornatum cavimus, tubis, schalmiis et
cornibus non cecinimus, sed ut timorosi, humiles, domini Soldani
tributarii, salvo ejus conductu necessarii, Maurorum et Saracenorum
captivi servi, exspectantes gratiam ex opposito turrium Joppen
stabamus. Porro dominus Augustinus alterius galêae patronus ante
adventum nostrum miserat famulum suum ad eos, qui in turribus Joppen
erant, ut tractaret cum eis de habendo salvo conductu pro sua duntaxat
galêa. Dum Sarraceni intellexissent, adhuc aliam galêam cum peregrinis
superventuram, nolebant dominum Augustinum audire, et repulerunt a se,
cogentes regredi in galêam, quousque et alia galêa superveniret,[TR131]
quod tamen fuit contra mentem patronorum, quia quilibet intendebat suos
peregrinos per se, sine societate aliorum, per loca sancta ducere
propter invidiam, quam adinvicem habebant. Sed Sarraceni se mentibus
intentionibus peregrinorum magis conformabant quam illorum invidorum.
Erat enim peregrinorum ambarum galearum mens et voluntas, ut simul
omnes per loca sancta duceremur. Sic ergo finita fuit prima dies Julii,
et per noctem, sicut oportuit,[TR132] quievimus in galêa.
Secunda die Julii, quae est visitationis gloriosae Virginis Mariae,
ante solis ortum submiserunt gubernatores scapham ad mare, et patronus
misit aliquos servos ad hoc aptos, ut navigarent ad litus, et de salvo
conductu providerent. Similiter fecit Augustinus, alius patronus. Porro
Augustinus habuit unum galeotum natum de Jerusalem, Saracenum
baptizatum, qui et mores et linguam eorum scivit, quem etiam pro
expeditione illius causae emisit. Ascenderunt ergo utrorumque
patronorum servi Ramatha et adventum peregrinorum praefecto Ramathae
intimaverunt et consequenter ascenderunt in Ierusalem, et negotium
patri Gardiano montis Syon nunciaverunt: rogantes eum, quatenus sine
mora a capitaneis Ierusalem, Ramathae et Gazarae salvum conductum
procuraret, et Trutzelmannum Calinum cum armatis Mamalucis adduceret,
et asinos cum asinariis disponeret, et omnia alia pro inductione
peregrinorum necessaria, citius quo posset, ordinaret, et veniret,
eosque de mari tolleret. Interim autem, quo haec aguntur, peregrini in
navibus manserunt, exspectantes eorum eductionem. Eodem die, hora qua
Missa celebrari consueverunt, convocavi omnes peregrinos theutonicos et
eis sermonem feci de peregrinatione beatissimae Mariae Virginis, quam
peregit in visitatione et transitu per montana Iudae, et regulas
nostrae peregrinationis ex ejus devotissima peregrinatione collegi et
proposui, et praeconia ac laudes nostrae peregrinationis exposui et
peregrinationem hanc Ierosolymitanam extuli. Sed montis Synai
visitationem super omnia laudavi, volens movere aliquos, ne nimis
trepidarent. Eram enim ego intentionis peregrinationis Synai, sed nulli
hoc manifestavi, nec aliquis mihi de se, et ideo vehementer timui, ne
forte (#B#) in tanto peregrinorum agmine nullus esset ad montem Synai
iturus, sicut et in prior peregrinatione contigit. Sic[TR133] ergo
finita fuit dies illa et iterum noctem in galêa egimus.
Tertia die cogitavi tempus adesse, quo Dominis meis intentionem meam de
peregrinatione montis Synai manifestarem. Et solos quatuor Dominos
convocavi in partem segregatis omnibus servis et lachrimosis oculis ac
moesto corde et facie dixi: ecce generosi Domini mei, et charissimi
filii, fratres et socii, de gratia vestra usque huc perductus sum,
fateor, et per vos licentiam et expensas pro isto tempore habui, pro
quo beneficio ingentes grates refero. Sed unum est, quod plurimum me
conturbat et sollicitum ac anxium reddit. Sperabam in egressu nostro de
terris et locis nostris, si Deus nos omnes sanos usque huc perduceret,
quod ad minus aliquis vestrum, etsi non omnes simul, post terrae
sanctae lustrationem ulterius peregrinaturus esset, ad sanctum montem
Synai, ad Sanctam Katharinam, cum quo et mihi oportunitas daretur
veniendi ad eadem loca sanctissima; sed heu! spe mea frustratus sum,
quantum ad hoc. Insuper nec audeo, nec debeo petere licentiam a vobis
recedendi, et vos derelinquendi, cum in reversione majus periculum
vobis immineat. Si tamen licentiam mihi sponte dare dignaremini, pro
munere gratissimo eam accipere vellem a benignitate vestra. Quam[TR134]
si dare nolueritis, vobiscum libens revertar usque Venetias, sed
Venetiis procidam ad pedes vestrarum Dominationum et expensas petam
revertendi huc, nec unquam Alpes transcendam, nisi montem Dei Oreb et
Synai ascendero, et sepulchrum beatissimae Katharinae Virginis
visitavero. Hoc enim voto dudum emisso promisi. Cum autem Domini mei
audivissent hanc meam intentionem, et serium vidissent, deliberanti
spatium acceperunt, et post horam me revocantes licentiaverunt. Et ne,
inquiunt, putetis, quod nobis non fueritis dilectus capellanus,
ostendimus signum nostrae dilectionis ad vos in nostra separatione, et
contribuemus et subveniemus vobis in expensis. Si autem nihil factum
fuerit de illa peregrinatione, vel vos poenituerit, eritis in nostro
consortio sicut prius, et deducemus vos usque in domum vestram. Hoc cum
audivissem, gratias egi cum debita et condigna reverentia Dominis
illis, et me pro hac gratia in perpetuum eorum obsequium exhibui: et
peregrinationem hanc ita me facturum promisi, ac si ab eis ad hoc motus
et missus fuissem. Tantum autem laetificatus fui ex illa licentia,
quantum fui Ulmae dum data fuit mihi licentia ire Jerosolymam. Hoc ergo
sic juxta votum adepto transivi per galêam ad milites mihi notos, an
aliqui inter eos ad Sanctam Katharinam essent peregrinaturi, et inveni
quinque electos nobiles milites, qui in scriniis pectoris sui hoc
hucusque celaverant. Post prandium descendi de galêa in barcam et duci
me feci ad galêam domini Augustini, ac si aliquos (#73 A#) mihi notos
visitare vellem. Dum autem ad eos venissem, secrete investigavi de illa
peregrinatione montis Synai a quodam mihi magis noto, qui occulte dixit
mihi, quod XII peregrini essent in eadem galêa, qui inter se
conjurassent ad illam peregrinationem peragendam, inter quos unus et
principalis esset dominus Johannes de Solms, Comes; nollent tamen hoc
praedicari in publico, sed in occulto haberi. Nam semper illi
peregrini, qui intendunt visitare montem Synai, occultant, quam diu
possunt, illa ratione, ut si illos non ire contigerit, non derideantur.
Porro magna mihi cura erat statim explorare, an aliqui essent montem
Synai adituri, quia experientiam habui, nisi hoc in navi existens
fecissem, in terra sancta et in Jerusalem, veritatem vix hujus rei
percepissem. Sunt enim peregrini in terra sancta nimis occupati, et
raro vel nunquam omnes simul et distracti, et nisi in navi rem illam
cum Dominis meis expedivissem, omnino me ipsum neglexissem. Percepta
ergo veritate in galêa domini Augustini remeavi cum laetitia in galêam
nostram gaudens me invenisse socios. Porro post laetitiam statim
subsecuta fuit tristitia. Quum enim de barca in nostram galêam ascendi
et ante puppim cum quodam starem, vocavit me dominus patronus in
commodum suum et ingressus inveni cum eo sedentem unum Mamalucum
armatum, qui in barca de Joppen venerat, et nova, quae recitaverat,
voluit patronus me etiam audire. Dixit enim Mamalucus ille, quod Arabes
devastassent monasterium S. Katharinae sub monte Synai, et omnes
monachos occidissent, et propterea hoc anno nulla posset fieri
peregrinatio ad montem Synai. Eodem etiam die venerunt aliqui Sarraceni
ad nos adducentes de terra panes recentes et aquam et uvas, et ea nobis
vendebant, qui eosdem rumores dicebant de Arabia. Auditis his malis
rumoribus prima quidem fronte turbatus fui, sed postquam deliberavi,
spem accepi. Suspicabar enim statim, quod ex practicis patronorum haec
divulgarentur mendacia, ut peregrini terrerentur et a proposito
peregrinandi ad montem Synai resilirent, quia in quolibet peregrino
montis Synai perdunt XII ducatos, et hoc avaritiae eorum est adeo
intolerabile, quod exquisita mendacia excogitant, et pro conformatione
mendaciorum mendaces Sarracenos et apostatas Mamalucos inducunt. Minus
ergo curavi verba illa, et socios meos territos confortavi, quia
sciebam patronorum fallacias in hoc facto. Ita etiam me firmavi, quod
si verum fuisset hoc, quod dicebatur, nihilominus ad montem Synai (#B#)
intendebam ire, quia etsi Arabes poterant destruere Sanctae Katharinae
monasterium, et ejus vastare sepulchrum, nunquam tamen poterunt montem
Dei Oreb et Synai destruere, aut transferre, ad quem magis anhelabam
quam ad sepulchrum S. Katharinae. Toto ergo die illo fui in illa re
occupatus, ut rem ad suum terminum deducerem in illa quiete; quare post
exitum de galêa scivi tempus nullum vacare ad tractandum. In illo die
incepimus primo gustare fructus terrae sanctae, et aquas ejus bibere.
Praefatus autem mendax Mamalucus, qui nova illa in galêa divulgaverat,
sedit in castello cum patrono et aliis, et contra legem Machometi sui
bibit vinum, et inebriatus fuit, ita quod de galêa in barcam descendere
nequaquam poterat propter vertiginem, et ita in galêa nobiscum
pernoctavit illa bestia maledicta.
Quarta die cum sol oriretur, nescio ex qua dispositione aëris, aquae
vel elementorum accidit, quod pisces maris supernatabant, et se plus
solito ostendebant in superficie maris. Et ibi vidimus mirabiles
pisces. Quidam erant magni et totaliter rotundi sicut vannus. Quidam
habebant capita canina cum auribus longis dependentibus, et delphinos
multos vidimus illo mane, et magis manifeste quam prius. Porro post
prandium vidimus exercitum armatorum Sarracenorum venientem in equis et
mulis, qui in litore et circa turres Joppen et in monte fixerunt
tentoria et erexerunt tabernacula contra nos. Hoc cum vidissent
patroni, navigaverunt ad eos, putantes advenisse praefectos et dominos:
sed non erant nisi servi praemissi ad loci praeparationem, et in
crastinum venturi erant domini Mauri. Toto ergo die illo concurrebant
ex adverso in litore, et sedentes in mulis faciebant inter se jocosas
congressiones ac si bellare vellent. Vidimus etiam cavernas et
speluncas super litus maris in clivo montis, ad quas intrudendi eramus,
et Sarracenos vidimus toto illo die ingredi et egredi continue, et
mirabamur, quid facerent in obscuris hospitiis nostris. Sed quid
egerint in speluncis nec suspicari quidem poteramus, donec cum molestia
narium experti sumus: faedaverunt enim locum urina et stercoribus, ut
patebit.