caliginosa et ventus contrarius, facto autem prandio paene omnes in
barca educti sumus ad litus, et ibi per devia montium et collium aliqui
discurrebant; aliqui simul confabulantes sedebant et jocundum diem
habuimus. Hoc enim incomparabile bonum erat in ista galêa, concordia,
pax, et omnium peregrinorum amicitia et unitas, cujus contrarium fuit
in galêa meae primae peregrinationis, in qua fuerunt irae, rixae,
contentiones et multae maledictiones, ut patet fol. 14. B. Igitur cum
sol ad occasum tenderet ad coenam in galêam reversi sumus, nec illa
nocte (#B#) nos a loco movimus, quamvis rigor ventorum lentesceret.
Nona eduxit nobis Deus ventum[TR106] de thesauris suis prosperum, bonum
et nobis gratissimum: et levatis anchoris et solutis chordis, velis
expansis ac vento commissis, statim ut educti extra portum fuimus in
altitudinem maris ejecti sumus et ante meridiem ad Iadram civitatem
Dalmatiae nominatam venimus. Ibi ergo dimissis velis et una injecta
anchora et scapha in mare missa misit patronus servos in barca cum
vasculis in civitatem ad efferendam aquam, quia aquae, quas tuleramus
de Rubina, nobis defecerant: nec in insulis Assaro erat una gutta aquae
potabilis. Noluit autem patronus, ne aliquis peregrinus educeretur,
quia statim recedere intendebat. Nobis vero sic ibi stantibus, ecce
dominus Augustinus cum sua galêa etiam venit, et nos praeterivit: longe
tamen in maris alto eam vidimus repente ventum prosperum sequentem. De
hoc nostri gubernatores turbati fuerunt, quia omnino proposuerant et
conatum ad hoc adhibuerant, quod eum semper vellent cum nostra galêa
antecedere, usque ad terram sanctam, sed ibi propositum suum
annihilatum fuit. Aqua autem in galêa adducta statim secuti sumus
Augustinum navigantes via multum solatiosa, in qua ab utraque parte
habuimus villas, castra et terram fertilem, et venimus ad veterem
Jadram, cujus ruinas grandes vidimus et ita adjuvante nos vento satis
longam viam illo die fecimus. Verum in occasu solis siluit ventus
noster bonus, et quidam alius nobis inutilis ei successit, cui navem
accepimus, et eam ad montana convertimus, ne nos longius a semita
nostra deduceret. Et ingressi montana in quodam portu deserto navem
stabilivimus: noctem vero tempestuosam et terroribus plenam habuimus,
propter aëris intemperiem, fulgura et tonitrua, quae navigantibus magis
sunt molesta, quam in terra degentibus. Et dicebatur portus ille Oneum
et est Crawacia, quae est una natio Dalmatiae.
Decima die non erat ventus nisi inutilis mane in ortu, et desperavimus
nos illo die posse ab Oneo recedere. Verum post duas horas mutatus est
ventus, et soluta galêa eam remis extra portum eduxerunt. Reperimus
autem extra in mari ventum non multum nobis utilem lateralem, qui
circumduxit nos usque post prandium. Quo peracto advenit ventus felix,
validus et prosper, qui repente navem cum impetu per rectas maris
semitas duxit. Sed ut fortius curreret, traxerunt galestreli trinketum
supra kebam mali, et supra antennam ipsam ad collum kebae suspenderunt.
Insuper et cowertam, [sic] hoc est, opertorium navis acceperunt, quo
suis temporibus tota galêa a prora usque ad puppim operitur contra
calores et pluvias, et sub polistrelo accatonis expanderunt per
latitudinem galêae, de uno latere ad aliud oppositis malo, et omnem
ventum puppalem possibilem retineri in adjutorium cursus nostri
captivaverunt, et ita cursum valde velocem fecimus, et pertransivimus
(#62 A#) Lesinam civitatem et Cursulam et multas alias, de quibus in
reditu Deo donante dicam. Duravit autem ille felix ventus et optatus
cursus noster illo toto die, et sequenti nocte, in qua quietissime
dormivimus. Repente enim et dulciter ferebamur, quia galêae cursus non
erat obliquus, sed directe currebat, et dormitionem promovebat. Quando
enim ventus est prosper omnino et non nimis importunus, vix potest
percipi motus ejus ab his, qui in carina sunt, quia currit quietissime,
sine claudicatione, et tam peregrini inferius quam galêoti superius
quiete dormiunt et omnia in silentio sunt: dempto illo, qui speculatur
maris stellam, et illo, qui clavum gubernaculi tenet, de quibus fol.
47. Hi enim quodammodo applaudando felici cursui et fortunae bonae
auram et ventum salutant, Deum et b. Virginem et Sanctos laudant, et
sibi invicem respondent, nec tacent, quamdiu cursus directus est. Ad
illum cantum si qui essent in navi, qui alias dormire non possent, de
facto obdormirent, sicut pueri inquieti plorantes ad cantum matrum
obdormiunt, qui in silentio flerent, et magis quiescunt ex eo, quod
cantu sentiunt matrum praesentiam, quam propter suavitatem cantus. Ita
et peregrini magis quieti sunt ex eo, quod cantu prosperum et directum
navis cursum intelligunt, quam propter ipsum cantum; non enim aliter
vociferantur, nisi sicut vigiles civitatis ulmensis, qui nocturnas
horas pronunciant, quae pronunciatio neminem a dormitione impedit sed
multos inquietos dormire facit. Porro in tempestatibus, quando sunt
venti validi et prosperi, tunc importune et cum inquieta agitatione
currit navis velocissimo cursu in tantum, quod sagitta de balista aut
arcu emissa non potest aequari cursui navis. Hoc galêoti saepe ad
oculum demonstrant, ponentes se ad puppim cum arcu et contra proram
jacientes: sagitta retro manet et navis antecurrit. Tanto enim impetu
ventus trahit velis navem, quod aqua maris videtur contra proram
currere, et prorae rostrum videtur in contraconantem amnem
impetuosissima sulcatione conari, ita quod aqua nonnunquam supra cornua
prorae elevatur; ita fortiter enim aqua contra puppim currit, quod
etiam saepe usque in domini patroni tabernaculum insilit, et cum hoc
ventus vela implet, et ita fortiter trahit, quod videtur aqua contra
galêam currere, et tamen notum est, quod ventus prosper est in puppi,
et vadit nobiscum, imo nos trahit secum, et ipsum mare nobiscum currit
Adeo tamen fortiter, ut dixi, ventus navem impellit, quod aqua videtur
contra proram currere, quae tamen in veritate contra puppim currit
tanta celeritate, quod vix visus potest ipsum mare comitari. Imo mihi
videbatur, quod sagitta emissa non posset cursui maris contra galêam
advenire, cum tamen galêa in decuplo fortius currat, quam ipsum mare.
Paene incredibili celeritate in tali maris et aëris dispositione naves
currunt. Credo enim quod in tempestate prosperae navigationis in una
die et nocte tantam viam faciat, quantum est inter Coloniam et Venetias
iter (#B#). Nam dum navis lento transitu progreditur et quasi pro
nihilo transitus reputatur, non est equus adeo velox, qui posset tantum
currere, quantum potest navis lente transire, et quando paene nihil
transit, nullus cursor posset cum ea coaequare cursum, dum solum
serpit. Verum quandoque contingit, quod vix movetur et omnino
subsistit, et hoc navigantibus molestum valde est ut habetur fol. 44.
Nos ergo ista nocte sic repente, sine tamen tempestate navigantes
magnum processum fecimus. Interea obiit quidam miles nobilis de
Holandia, cui persolvimus officium funeris modo supra dicto folio 51.,
eumque in maris profundo sepelivimus.
Undecima die, quae est festum Sancti Barnabae Apostoli, cursu nostro
prospero profecti sumus, percurrentes civitatem Ragusinam totius
Dalmatiae et Sclavoniae caput, de qua in reditu dicam. Et vidimus illo
die terminos regnorum, ubi scilicet principatus Dalmatiae et Illyrici,
et ducatus Albaniae et Moreae sive Achajae, et regnum Ungariae, et
regnum Bosniae et Macedonia Graeciae se contingunt. Omnia enim ista ad
oram maris se extendunt, et faciunt finem Christianitatis contra
septentrionem, quia Turcus Achajam, Albaniam, Bosniam et Macedoniam
possidet. Solatiosum ergo diem habuimus, et ventum bonum et pulchrum ab
omni parte aspectum. Piscabantur autem galêoti hoc die, quia viderant
infinitam piscium magnorum multitudinem, quos non aliter capiunt nisi
cum cuspide tribus acuminibus acutissimo. Stant enim supra margines
galêae et piscem visum repente perfodiunt, et educunt, et multos quidem
vulnerant, sed paucos captivant. Circa vesperas remissus factus fuit
ventus noster, sed sole occidente factus fuit fortis ut prius, et
noctem prosperam habuimus, et viam magnam perfecimus.
Duodecimo die navigantes prospere longe a terra in mari eramus et
vidimus Scodrum civitatem, quam nominant Scutarum, quam Veneti anno
praeterito Turcis tradiderunt,[TR107] ad redimendum vexationes eorum,
et venimus ex opposito Duracii, quae est nunc Turcorum civitas magna,
in cujus loco Constantinus Constantinopolim decreverat fundare, ut
dicam in reditu. Venimus etiam ex opposito urbis Lavilone, juxta quam
fluvius de Turcorum terris egreditur et in mare funditur, per quem
fluvium Turci de penetralibus terrae suae in mare vehuntur ad faciendas
praedas in Christianos. Illo toto die captivavimus ventum per omnia,
sicut supra die 7. fecimus. Et sole occidente invaluit ventus bonus, et
partem velorum remisimus, ne nimis repentina nocturna navigatio fieret,
et fuimus illo sero valde laeti omnes jubilantes, cantantes et
fistulantes usque ad tenebras. (#63 A#) Et per totam noctem optatum
habuimus ventum.
Tertia decima die in crepusculo invaluit ventus et factus est fortior
et aliter mutatus. Gubernatores ergo vela etiam mutaverunt, in
revolutione autem antennae navis in partem unam repente inclinata fuit,
et peregrini quasi omnes adhuc in lectulis jacentes, de lectulis suis
lapsi fuerunt, et fuit magnus terror in carina, sed superius nullum
erat periculum. Porro orto jam sole vidimus ad partem sinistram insulam
Corziri, quam Corphun nominant, quae est principium Graeciae, de qua
dixi fol. 13. et ejus descriptio habetur fol. 184. part. II. Hanc
insulam repente posttergavimus, [sic] quia pestis in ea grassabatur, et
progressi mare epyroicum ingressi sumus, et a latere dextro Apuliam
habuimus et Siciliam. Illo die felice cursu multas Turcarum insulas
postergavimus et transcurrimus. Sole autem occidente conticuit ventus
noster prosper et illa nocte paene nihil navigavimus, de quo turbati
ideo fuimus, quia dominica instabat dies et sperabamus nos futuros in
ea Metonae pro Missarum audientia, sed diabolus hoc non libenter
admittit, ut dixi fol. 50. B.
Quarta decima die processimus via nostra et montana Achajae vidimus,
ubi prope civitas Patras est, in qua S. Andreas crucifixus fuit, et
orto sole stetimus nullum ventorum adjutorium habentes. Post prandium
advenit ventus tepidus, qui galêam tarde serpere fecit contra Metonam,
quam Modon nominant civitatem, ad quam venire desideravimus.
Advesperascente die venit ventus bonus et fortis, et nos ab aspectu
insularum Samafrae tulit, et ad montana Moreae in regionem Carenzae
delati sumus et inde in Belventor venimus. Et cum sero factum esset,
vidimus ad sinistram Archadiam regionem Turcorum valde bonam. Et ad
dextram vidimus insulam quandam sine montibus, quam Strivale
nominabant. In hac insula habitant monachi graeci regulae S. Basilii,
quos Turci nunquam valuerunt inde ejicere, cum tamen multos conflictus
cum eis habuerint. Mox enim ut Turci veniunt, monachi cum armis suis
erumpunt, et cunctos contra se venientes in fugam convertunt: hoc
totiens fecerunt, quod Turci contra eos amplius venire non audent.
Contra illam insulam processimus, eam tamen, dum prope essemus, ad
sinistram dimisimus. Porro dum jam nox esset, cessavit noster bonus
ventus et illa nocte parum fecimus de via.
Quinta decima die, quae fuit dominica 3. post Trinitatis, et festum
Sanctorum Viti et Modesti, idum aspiraret sol, inceperunt galêoti remis
galêam trahere, quia venti non erant contra portum (#B#) urbis Metonae,
a quo non nisi per unum miliare almanicum eramus, et cum magnis
laboribus circa horam VIII. ante meridiem in portu eramus. Statim autem
in scapham descendimus, et in civitatem navigavimus, et in ea
peregrinos domini Augustini invenimus. Duxi autem Dominos meos et alios
peregrinos ad ecclesiam fratrum Praedicatorum et ibi missam audivimus
dominicalem. Prior vero loci et alii fratres optime me noverunt, ex
prima peregrinatione. Porro finita missa ingressi sumus domum furnorum,
ubi paximates vel paximacii coquuntur pro navigantibus, in qua domo
habitat quidam theutonicus senex, et ibi prandio parato cibum
sumpsimus. Caeteri vero peregrini ad domum dominorum theutonicorum
transierunt, et ibi sibi provisionem fecerunt. Post prandium moenia
civitatis ascendimus, et super ea circuivimus, et inexpugnabiles[TR108]
ejus munitiones mirati sumus. Non enim est insula, sed terra continens,
Turcorum terrae continua, de qua plenius dicam in reversione. Porro
galêa domini Augustini etiam erat in portu illo et omnes peregrini sui
in civitate, et habuimus simul jocundam et bonam societatem, quod tamen
patronis displicuit, quia putabant, quod sicut ipsi discordiam et
inimicitias ad invicem[TR109] habebant, quod et nos eodem veneno
deberemus esse infecti, et a mutua conversatione fugere: sed non
curavimus, et simul comedimus et bibimus: eosque in nostram galêam
videndam, et ipsi nos in suam, induximus, et ita simul diem usque ad
vesperas deduximus, cum laetitia gaudentes, quod in medio viae maris
convenimus. Nam Metona civitas dicitur esse in media via a Venetiis
usque ad Jerusalem. Porro circa vesperas ambo patroni insonuerunt
buccinis vocantes peregrinos in galêas. Signo ergo audito omnes in
galêas remeavimus. Eodem sero Augustinus cum suis peregrinis recessit;
sed nos usque in crastinum in portu mansimus: hanc civitatem describam
in reditu meo.
Sexta decima die ante plenam lucem traxerunt galeotae navem remis extra
portum usque ad cornu montis, et ibi vento navem commisimus, et mare
maleum ingressi sumus, pertranseuntes civitatem Coronam in rupe sitam.
Post meridiem flare coepit ventus fortis, et festinanter processimus ad
radices Maleae sine contrarietate et per promontoria[TR110] ejus sine
difficultate navigavimus, quod tamen raro contingit. Semper enim
occurunt [sic] in loco illo difficultates et pericula, ut patet fol.
170. partis secundae. Per totam autem noctem cum illo vento processimus
pertranseuntes scyllas et scopulos multos in tenebris cum bona fortuna.
Valde enim difficilis est navigatio in illa regione maris, quando venti
prosperitas non arridet. (#64 A#)
Decima septima die vidimus insulam Cretam, sive Candiam aut Centapolim.
Porro post meridiem factus est ventus remissus et sine profectu in
fluctibus nunc huc nunc illuc volvebamur, nec Cretam illa die adire
poteramus. Alius autem patronus Augustinus dimissa Creta de Malea in
Cycladum insulas navigavit. Noster vero patronus Cretam praeterire
noluit, quia visitare dominum patriarcham constantinopolitanum, qui
archiepiscopatum cretensem tenet, voluit. Idem enim Patriarcha erat
venetianus, et pater ac genitor nostri patroni: quare declinare ad
illam insulam decrevit. Sed ne peregrini ocasionem[TR111] contra eum
murmurandi ex hoc acciperent, exposuit illo die unum sericum pannum,
atlas dictum, VI. ducatorum, ut pro eo luderent cum chartis. Hunc
pannum lucratus fuit Dominus Beer de Hohenrechberg, unus de Dominis
meis. Et fuit die illo magna saecularis laetitia in galêa propter
ludorum varietatem. Nam omni die fiebant magni et criminosi ludi a
nobilibus in navi cum chartis et taxillis, et nunc ille perdidit, nunc
iste lucrabatur, et erat dissolutio magna in ista galêa, sine tamen
contentionibus. Novi quosdam juvenes nobiles milites, qui tantam
pecuniam secum attulerunt, quod cum ea ad Sanctam Katharinam pergere
intendebant, et sufficientiam ad hoc habebant. Sed maledicto ludo
interveniente ad inopiam et defectum venerunt, ita quod non poterant
habere expensas usque in Jerusalem; nisi socii eis concessissent, sine
militia ad propria remeassent. In diebus festivis, dum verbum Dei in
galêa facerem, multum et terribiliter contra illos lusores clamavi,
aliquos Dei gratia averti; aliquos vero magis duros reddidi: qui
cottidie a mane usque sero ad tenebras sederunt ad lusum habentes in
mensis ante se L. LX. C. aut CC. ducatos ducatos, quas ad unum ludum
exponebant. Illo ergo die fuit laetitia magna licet stulta in societate
mea, propter illius panni serici lucrationem.
Decima octava die post ortum solis habuimus ventum tenuem, qui contra
Cretam paulatim navem nostram movit. Circa meridiem vidimus quandam
armatam galêam non longe a nobis in mari vagantem, quam nostrae galêae
armiregio sic ad se vocavit. Emisit contra eam bombardum, cujus sonitu
audito illi, qui eam gubernabant, proram statim converterunt ad nos, et
remis eam usque ad nos traxerunt: et injecta scapha in mare patronus
ejusdem galêae et armiregio ejus ascenderunt ad nos in nostram galêam
et colloquebantur quam diu cum nostro patrono et gubernatoribus. Nam et
ipsa galêa S. Marci de Venetiis erat sicut et nostra. Est enim illa
consuetudo maris, quod quando duae galeae vel plures se conspiciunt,
illa, quae principalior vult esse, aliam modo praedicto advocat. Si
venetiana galêa est major, major vocat minorem, et oportet ut minor
compareat. Si non est galêa venetiana, si venit, dum vocatur, bene: si
non venit, statim movet se illa, quae vocaverat, contra eam omni
conatu; et committere cum ea bellum festinat, (#B#) disponens
bombardas, arcus, balistas, et jacula, quod alii cernentes si timent,
remittunt velum in signum subjectionis et amicitiae. Si non remittunt
velum, signum est quod volunt reniti et rebellare, et tunc ab utraque
parte ad congressionem se disponunt. Advesperascente itaque die in
Cretam venimus, et hospitium quaesivimus pro coena, sed non aliud
hospitium invenimus, nisi quod pudet dicere prostibulum, quod regebat
quaedam mulier theutonica, magistra domus, ad quam ducti fuimus, quae
mox ut[TR112] ingressi fuimus, omnes nobiles, sacerdotes et religiosi,
domum mundavit, eamque cum omnibus cameris nobis assignavit. Erat autem
mulier illa urbana et reverentialis, et discreta, et omnia nobis
necessaria procuravit abunde, et habuimus gloriosam coenam cum vino
cretico, quod nos[TR113] malfasetum dicimus. Et reperimus ibi uvas
maturas illos die albas et nigras et in abundantia. Quia autem ventus
bonus erat, dictum fuit nobis, quod in nocte recessuri essemus, ideo
coena peracta in galêam reversi sumus et noctem in ea egimus.
Decima nona die, quae est Gervasii et Protasii, cum surrexissemus et
recessum speraremus, vidimus quod galeotae eportaverunt de navi in
civitatem suas merces ad forum, ad venditionem exponendas. Hoc viso
intelleximus galeam non profecturam, statim et in barca ad litus
reducti civitatem intravimus, et ad Praedicatores Missam audivimus.
Post Missam ad hospitium nostrum transivimus et prandium bonum
habuimus; facto autem prandio per ecclesias et monasteria civitatis
transivimus, et reliquias deosculati sumus, de quibus omnibus in reditu
clare dicam. Advesperascente die per tubarum voces revocati sumus in
galêam, et cum in eam venissemus, cessavit ventus bonus, qui tota die
flaverat, et mansimus per noctem sic in portu cum taedio et murmure et
impatientia.
Vicesima die ante lucem cum magno labore eduxerunt galêam extra portum
cretensem et per tepidum ventum delati sumus ad Standiam insillam. Sunt
enim Candia insula et Standia insilla ex opposito sitae, et stabamus in
medio earum sine profectu. Circa meridiem autem venit ventus recens et
bonus, et tulit nos de mari cretico in mare aegeum ad insulas Cycladum,
in quibus ferebamur hoc die et nocte sequenti.
Vicesima prima in medio Cycladum eramus, conantes contra Rodum insulam,
quae prima et caput insularum Cycladum est, a parte orientali. Circa
meridiem ex circulo Cycladum ejecti sumus in regionem, quae dicitur
Napulia, quae regio est prima, quam Turci obsederunt. Post longam enim
orbis evagationem (#65 A#) in hanc regionem venientes interfectis
habitatoribus ejus et oppressis ibi regnare coeperunt. Ex hac regione
totam Asiam minorem Christianis ablatam sibi subjugaverunt. Igitur
transacta meridie ventus paululum desiit ad horam: sed postea fortior a
Napulia nos contra Rodum duxit, et celeriter ad montana Rodi
ascendimus, contra Colossum civitatem, principalem insulae. Interea sol
occidit noxque nos comprehendit, antequam in portum colossensem
veniremus: beneficio tamen luminis lunae adjuti navigavimus usque in
ipsum portum[TR114] et ibi nave stabilita per noctem quievimus. In ipso
autem portu reperimus galêam domini Augustini, qui cum suis peregrinis
in civitate erat.
Vicesima secunda die, quae fuit dominica 4. post Trinitatis et festum
decem millium Martyrum, obtenta licentia a magistro magno militum
Ierosolimorum, sine cujus expresso consensu nemo ingredi civitatem
permittitur, egressi sumus de galêa et colossensem civitatem, quam
Rodum nominant, intravimus. Ascendimus autem in castellum dominorum in
ecclesiam S. Johannis et ibi dominicale officium audivimus. Finita
missa advenerunt domini Johannitae, nobiles de Alemannia, ad Dominos
meos, et eos ac nos omnes cum multa reverentia et laetitia susceperunt,
et reliquias ostenderunt; et post hoc nobis in domo quadam honesta
optimam provisionem fecerunt, et ibi pransi fuimus. Infra prandium
dominus Augustinus cum suis peregrinis recessit. Quod videns dominus
Piro Lando, noster patronus, tuba cecinit, nosque in galêam revocavit,
et festinanter processimus ad galêam. Dereliquimus tamen in civitate
quosdam bonos et probos milites, qui infirmi facti ulterius non
poterant procedere: inter quos erat dominus Jerotheus de Ratzenhusen et
quidam Johannitae, qui de Venetiis nobiscum venerant, et fideles ac
jocundi socii nobiscum fuerant, de quorum amissione omnes turbati
fuimus. Valde enim socialis et jocunda familiaritas contrahitur in
navibus, sicut in studiis et in balneis, et separatio sequens est
poenalis. Remansit etiam unica mulier, quae nobiscum erat, quia extra
civitatem ad quandam[TR115] ecclesiam evagata fuerat, non existimans,
galêam hoc die recedere. De illius autem mulieris nemo tristis erat
absentia, nisi maritus[TR116] ejus, quia fecerat se ultra modum odiosum
suis fatuis locutionibus et curiosis indagationibus rerum inutilium.
Erat etiam quidam pauper, quem patronus Dei amore usque huc duxerat,
sed amplius eum ducere nolebat. Ille stetit in littore plangens et
ejulans, quod non posset venire in Ierusalem. Cui Domini mei miserti
eum in galêam susceperunt, et de expensis provisionem fecerunt. Quendam
alium socium de partibus nostris egentem, qui etiam non poterat
ulterius procedere, susceperunt, provisionem ei facientes. Ita ergo
eodem sero recessimus inde (#B#).