maritima evagatio. Erat autem dominica prima post festum S. Trinitatis.
Summo ergo mane die illo surreximus ante solis ortum, et cunctas res
nostras in barcam magnam, quae ante portam domus hospitii nostri
stabat, quam conduxeramus, portavimus. Et valedictis omnibus de domo in
barcam descendimus, et per canale extra urbem venetianam navigantes ad
Sanctum Nicolaum alliiu [sic] applicuimus. Et derelicto custode rerum
in barca in ecclesiam ingressi sumus. Est autem ecclesiae illi grande
monasterium annexum monachorum S. Benedicti. Et quaesivi sacristam,
petens ab eo peramenta promissa, et ut de boccali boni vini provisionem
faceret, praeter vinum sacrificii, et in altari collocaret. Indutus
ergo sacris vestibus accessi et Missam de dominica legi praesentibus
peregrinis. Post Missam vinum allatum in boccali benedixi benedictione
S. Johannis Evangelistae, et Dominis meis peregrinis potum dedi, amorem
S. Johannis pro felici et prospero successu. Quo devote peracto
reingressi sumus in barcam, et extra portum venetianum navigavimus per
medium duorum castellorum, quae claudunt portum illum. Stabat enim
galêa nostra quasi per unum miliare extra portum in mari. Porro nobis
navigantibus surrexit ventus nobis inutilis, et impedimentum
praestitit, ita quod vix in duabus horis cum magna difficultate
poteramus galêam attingere. Tandem autem cum ad eam venissemus,
ascendimus per gradus, eamque plenam hominibus reperimus, et socios
nostros, quos quatuor dies antepraemisimus, debiles invenimus, quia ex
ventorum impulsu navis contrariis motibus agitata ad anchoras jacens
eos debilitaverat. In nostro tamen aspectu laetificati melius habere
coeperunt, et Dominis amaritudines maris, quas modicum valde
gustaverant, narraverunt. Eodem die rogavit me quidam miles, ut secum
in barca redirem in civitatem, pro cista longa, quam sibi fieri fecerat
ad cumbam suam, afferenda, super qua noctibus dormiret, quia
dedignabatur jacere in terra, et stantia sua fuit in tali loco, quod in
eo potuit cistam locare. Descendimus ergo simul in barcam et Venetias
regressi sumus, et accepta cista eam usque ad galêam duximus cum
difficultate, propter impedimenta venti: et tarda hora cum cista in
carinam descendimus, et miles ipsam posuit ad cumbam suam cum gaudio
putans se magnam quietem habiturum super eam. Sed si scivisset futura,
nequaquam gavisus, sed inconsolabiliter turbatus fuisset. Nam super
eadem cista miles ille dura (#57 A#) et horribili morte obiit: et fuit
sibi non lectulus quietis, sed grabatum aegritudinis, et mare profundum
fuit suum tumulum et coemeterium. Veruntamen non erat de societate mea,
sed de alia quadam. Disposuimus ergo cumbas nostras cum lectulis ad
quiescendum cum multo tumultu et labore et corrixatione, quia nondum
assueti erant. Cum autem jam tenebrae essent, et omnia lumina extincta
et omnes silerent; ecce ventus vehementissimus surrexit, qui navem
agitans nobis pavorem et inquietudinem fecit. Sic ergo nobis jacentibus
et silentibus et dormientibus in tenebris et timore inopinate quidam
nobilis somnio horribili perterritus alta voce adeo terribiliter
clamare coepit, ac si gladio perforatus esset; ad cujus clamores omnes
in galêa expergefacti stupentes et in tenebris tumultuantes putabant
militem latronis alicujus mucrone confossum, et surgentes nobiles
gladios suos in tenebris quaerebant: alii ad fugiendum se parabant,
timentes peregrinis esse aliquod malum paratum, et factus fuit
periculosus tumultus in tota galêa inferius. Sed collateralis illius,
qui clamaverat, rem intelligens clamavit voce magna, petens, ut
quilibet se in locum suum reponeret, sicque nox ista transivit cum sua
inquietudine. Et dominus patronus nondum galêam intraverat.
Secunda die Junii, ante ortum solis venit dominus patronus cum suis
servis, et cum omni familia sua, ducens secum quosdam peregrinos, quos
recenter in galêam acceperat. Inter quos erat quidam Flandrensis cum
sua uxore intrans galêam. Ad ingressum autem illius mulieris multi
turbati fuerunt, pro eo, quod ipsa sola erat in galêa, quia nulla
mulier erat nobiscum, sed dominus Augustinus patronus alterius galêae
omnes mulieres in suam galêam collegerat. Nec erat aliquis in nostra
galêa, cui ingressus illius vetulae non displiceret, pro eo, quod una
sola muliercula inter tot generosos viros commorari deberet, signanter
cum satis vaga et curiosa primo aspectu videretur; et de facto sic
fuit. Nam pro vero dico, quod VII illae vetulae, cum quibus prima vice
transfretavi, ut habetur fol. 12. 4., quietiores fuerunt et rarius
videbantur, quam illa unica anus. Discurrebat enim continue per navem,
et curiosissima erat, omnia videre aut audire volens, et se multum
odiosam faciebat. Maritus vero ejus videbatur vir honestus, propter
quem multi tacuerunt: sed si ipse non fuisset, male illa stetisset.
Omnibus erat spina in oculis haec foemina. Igitur cum jam omnes in
galêa essent, et dies illuxisset, galêotae ad hoc deputati ornaverunt
galêam, suspendentes septem vexilla serica et magna de castello puppis,
et de keba dependentia deorsum, et ipsam kebam panno depicto
circumducto ornabant. (#B#) Primum et principale vexillum fuit
Dominorum peregrinorum S. sepulchri: et erat album cum rubea cruce de
extremitate in extremitatem deductum. Secundum fuit Dominorum Venetorum
S. Marci, etiam album cum rubeo leone mare anterioribus, et terram sub
posterioribus pedibus habente. Tertium vexillum fuit S. D. Papae Sixti
IV., aërei coloris, cum quercu virenti, glandes aureas habente, cum
duabus apostolicis clavibus. Quartum fuit domini patroni, diversorum
colorum et pulchrorum. Quintum fuit mixtum armis Venetorum et patroni:
duo alia vexilla erant aequalia alba cum leone nigro. Galêa ornata
incoeperunt navem aptare ad recessum, quia ventum bonum habebamus, qui
ipsa vexilla in altum evexit, et inceperunt galêoti cum valido clamore
anchoras extrahere et sursum in galêam trahere, et antennam in sublime
cum involuto accatone erigere; et barcas sursum de mari galêae
inducere, quae omnia maximis et durissimis fiunt laboribus et
clamoribus, et in fine soluta galêa a tonsillis et explicatis velis
ventoque impraegnatis et repletis cum ingenti laetitia a terra remoti
sumus. Tubicines enim tubis concrepabant ac si jam ingressuri essemus
praelium; et galêotae clamabant, et omnes peregrini simul cantabant:
_In Gottes Nahmen fahren wir &c._ sicut habetur fol. 31. B. In his ergo
galêa forti conamine sulcabat mare, et ejecta longius a portu venetiano
ipsam urbem a tergo habuimus, a qua tanquam a carcere erepti laetantes
recessimus, quia ad Jerusalem desideranter aspiravimus. In tantum autem
vi bonorum ventorum navis impellebatur, quod infra spatium trium
horarum nullos montes, nullam terrae petiam, nulla littora, nullam
partem totius aridi videre poteramus, coelum et aquas solum prae oculis
habentes. Adeo enim in alto maris eramus, in tam brevi spatio, quod
etiam ipsas altissimas supergressi, eis superiores effecti, nec ipsas,
uti in profundo existentes, videre poteramus, objiciente se maris
rotunditate. Extra mundi autem aspectum ejecti deposuerunt galêoti
omnem navis orantum, eamque ferialem fecerunt aptantes ad labores.
Porro meridie transacto, cum comedissemus, vidimus ad sinistrum latus
contra septentrionem montana Hystriae, quae est una natio provinciae
Dalmatiae, et optabamus in eam applicare, ad portum parentinum, quia
ventus prosper desierat flare. Non autem poteramus in Parentiam venire,
sed praetergressi eam sumus, non tamen prospera navigatione. Sicque die
deficiente, defecit (#58 A#) et ventus, et tota nocte mansimus sine
profectione in instabili agitatione et inquietudine.
Tertia die aspirante luce factus est nobis ventus totus contrarius, et
coacti fuimus nos vertere ad montana Hystriae, et cum magno conatu
eripuimus navem a ventis contrariis, et ad montana appropinquavimus,
inducentes navem in portum rubinensem, duobus miliaribus supra
Parentiam, ubi alius patronus cum suis peregrinis erat. Portus autem
ille Rubinae civitatis est quidem inconsuetus, sed est securus et
pinguis. In ipso vero portu praestitit nobis patronus hanc gratiam,
quod prandio nos refecit, quia hora prandii in eum venimus, quod tamen
non tenebatur, cum in bono portu fuerimus, in quo nobis ipsis
provisionem facere potuissemus. Finito prandio descendimus de galêa in
barcam, et in civitatem nos duci fecimus, et in ecclesiam cathedralem
ascendimus, orantes ibi Deum et Sanctam Eufemiam virginem, quae ibi
honorifice in magna tumba marmorea jacet integra sepulta, quam tumbam
ecclesiae praepositus nobis patefecit, et corpus sacrum ostendit.
Quomodo autem S. Eufemia de Chalcedonia sit huc translata, et qualis
sit illa civitas Rubina, et de portu ejus, dicam in reversione.
Mansimus ergo in oppido usque ad coenam, et hospitio conducto
coenavimus in eo, et bene viximus, et post coenam remeavimus in galêam,
sperantes nos in nocte recessuros. Sed ventus ille inutilis, non audeo
dicere malus, mansit per totam noctem, et nobis eam inquietissimam
fecit, et navem tonsillis et anchoris alligatam importune agitavit et
nos multum indispositos reddidit.
Quarta die mane non erant venti prosperi, idcirco extra galêam
navigavimus et ad ecclesiam S. Eufemiae transeuntes ibi Missas legimus
et audivimus, et post divina cum nostro hospite manducavimus. Erat
autem hospitium nostrum quaedam exilis domuncula, quam conduximus a
paupere quodam, in qua cocus Dominorum meorum paravit pro nobis ea,
quae emimus sibi ad manus. Sufficientia autem omnium ibi reperiebatur.
Sed hospitia non habentur in illis partibus sicut apud nos. Et si etiam
sunt aliqua hospitia, sunt tamen miserrima, non habentes nec ollas, nec
sartagines, nec caldaria, imo non scutellas, nec cochlearia. Ideo in
magnis civitatibus coguntur necessitate domini peregrini intrare loca
publica et lupanaria, in quibus reperiuntur necessaria, ut dixi, et
habetur fol. 15. etc. Multas miserias sustinent peregrini propter
defectum hospitiorum; praesertim illi, qui non habent propria
paramenta. Peracto prandio ascendimus barcam, et in quandam (#B#)
insillam, id est parvam insulam, navigavimus, ad ecclesiam S. Andreae,
in quo quondam fuerant monachi ordinis S. Benedicti, quibus locum
deserentibus fratres minores intraverunt, et possederunt, et conventum
pulchrum aedificaverunt, more ordinis eorum: et ipsam insillam
plantaverunt, et quasi paradisum fecerunt: de qua ligna et alia
necessaria possunt habere, quia humus insillae fertilis est et pinguis,
sicut omnium fere insularum terra fructuosa est. Et quia saepissime in
sequentibus mentio fit de insulis in hoc Evagatorio, id circo hic de
iis in generali aliquid dicam.
De insulis maris, et quomodo generentur, et quam bonae sint.
Insula est magna terrae petia, in mari sub aquas elevata, de profundo
consurgens, aquis undique circumdata. Insilla est diminutivum ab
insula, et dicitur parva insula. Porro, si de mari consurgit terra dura
et infructuosa, ut sunt montes petrosi et rupes, non dicuntur insulae
nec insillae sed scillae et scopuli, quos Italici nominant scoyas.
Dicitur autem insula, quasi in salo sita, id est,[TR102] in mari:
undique enim insula aquarum fluctibus clauditur, et tamen illaesa manet
nec frangitur, nec dissolvitur, sed per repercussionem fluctuum potius
solidatur. Sunt autem in omnibus maribus insulae. In Oceano Hibernia,
Britannia, Anglia, Thanatos, Scotia etc. In mediterraneo, in quo nunc
sumus, multae, ut patebit, et in pontico pauciores. Porro tantae
bonitatis sunt quaedam insulae, ut fortunatae dicantur et nominentur,
ut hoc suo vocabulo significent fere omnia bona, quasi felices et
beatae fructuum ubertate. Sua enim aperte natura preciosarum poma
silvarum parturiunt, fortuitis vicibus juga collium vestiuntur, ad
herbarum vicem messis et olus vulgo est. Unde gentilium error, et
saecularium carmine poëtarum propter soli foecunditatem easdem esse
Paradysum putaverunt. Et hodie plures credunt Venerem in monte Veneris,
qui est in insula Cypri, ducere vitam voluptuosam cum suis, cum qua
canunt esse quendam dictum Tannhuser, de quibus habetur fol. 150. part.
2. Quomodo autem insulae generentur facile est videre. Siquidem cum
mare per occultos gurgites et meatus subterraneos aquas mittit, et
terram circumjacentem cavat per longa annorum spatia, et tandem, dum
fundamenta, quibus terra sustentabatur, per aquae penetrationem sunt
corrosa, tunc uno impetu mergitur tantum de terra, quantum per aquae
corrosionem fundamentis privatum fuerat. Sic aliquando labitur tota
terra adjacens, et una petra, cujus fundamenta corrodi non poterant,
manet. Aliquando spatium terrae unius miliaris sicut insilla illa S.
Andreae, aliquando ad spatium X. aut XX. aut centum miliarium (#59 A#)
remanent, caetera omnia per multum spatium merguntur, et pars remanens
efficitur proprium regnum ab eo distinctum, cuius aliquando erat pars.
Ideo dicitur mare esse fur et spoliator regionum. Occulte enim
subintrat, subitoque duas petias terrae regioni rapit, et in medium se
ponens longe a primo aliud regnum efficit. Sic Sciliam Italiae abstulit
et Cyprum Syriae, et Cyclades Macedoniae ac Graeciae. Et hanc insillam
Histriae rapuit, eamque partem S. Andreae constituit, distinctam ab
aliis terrae partibus. Rubina enim est in terra continenti, ita ut inde
in Ungariam aliaque regna per terram transiri possit usque Jerosolymam,
quamquam id cum magna difficultate fieri posset; et ab illa terra
decisa est haec insilla modo praefato. De vulchana insula Siciliae
dicitur, quod olim non fuerit, sed tempore Pompeii primo apparuit,
quasi ex maris profundo se super aquam extollens. Cernis nunc,
charissime lector, quam bene et convenienter libellum hunc Evagatorium
nuncupaverim, in quo ab insilla minutissima deveni ad insulas maximas,
Oceani et maris magni, et earum ortum et conditiones breviter expressi.
Igitur cum per aliquas horas in insilla praefata cum fratribus nos
ducentibus circuivissemus, ad monasterium regressi sumus et cum
fratribus collationem charitatis fecimus, quam dominus Johannes
Truchsass liberaliter eis refudit in nostro recessu. In ipsa autem
collatione cognovi unum de fratribus, quem videram in mea prima
peregrinatione in monte Syon, ubi fuerat Vice-Gwardianus, et ipse etiam
mei notitiam habuit, et charitative me suscepit, a quo certa avisamenta
didici. Post collationem regressi sumus in barcam, et cum magna
difficultate venimus in Rubinam, quia ventum contrarium in mari
reperimus. Fecimus autem coenam in oppido, et deliberavimus manere per
noctem extra galêam, et in scamnis dormire potius, quia graves noctes
habuimus in galêa alligata anchoris et agitata ventis. Sed statim coena
facta insonuit dominus patronus buccina, quod erat signum regressionis
omnium in galêam. Hoc audito in galêam remeavimus. Eodem sero, ante
solis occasum, levaverunt gubernatores anchoras, et solverunt galêam a
tonsillis, et extra portum navigavimus: quamvis boni venti non essent
in mari. Viderant enim a longe Augustinum cum sua galêa et timebant ne
nos praecederet: ideo inutilem conatum fecerunt. Quam cito enim extra
portum venimus, per inutilem ventum longius fuimus ad mare projecti, et
sic in undis fluctuantes illa nocte mansimus satis inquieti.
Quinta die, manente eodem vento, inter fluctus eramus delati ad
pessimum maris districtum, quem Cornerum nominant, in quo navigantes
semper cum periculo versantur, quia mare ibidem velocissimo cursu
contra Anconam tendit: et naves magna industria et vi a navigantibus
teneri oportet, ne mare sequantur, quae tamen aliquando violenter
rapiuntur, et in portum anconensem projiciuntur cum maximo discrimine
navis et navigantium. In isto golfo existentes (#B#) vidimus montana
quae dividunt fines Dalmatiae et Crawatiae a regno Ungariae, et Ungari,
qui peregrinantur ad S. Mariam de Loreto, ibi mare ascendunt, et ad
locum B. Virginis navigant. Sic ergo die illo parum navigavimus, et
tamen in forti motu navis continue fuimus, et est bene mirabile apud
non expertum, quod navi velocissime currente non navigatur, quod
reputetur. Nocte adveniente invaluit ventus inutilis, et inquietissimam
noctem habuimus, in qua plures de peregrinis debiles multum effecti
sunt: ut capitis vertigo, et stomachi subversio, et gravis ac dolorosa
evomitatio cunctis communis fuit: aliqui tamen debiliores aliis inde
fuerunt facti. Porro tempestate invalescente, cum galêoti velum grande
tenere vellent, et antenna jam erecta in altum supra kebam mali esset,
alligata sibi involuto accatone, et cum ipsam antennam in alteram
partem ruere sinerent, solutum est velum, et cecidit supra remos illius
lateris, et cum ventus ipsum velum repente impleret, et sursum cum
vehementia duceret, inhaesit velum remis, et navim adeo inclinavit ad
illud latus, quod ipsa antenna aquam tetigit, et malus cum tota galêa
in latus ruinam repentinam minaretur: propter quod factus est cursus
magnus cum clamoribus superius, et nos inferius de lectulis nostris
cecidimus in latus aliud, et patronus in puppi paravit se ad evasionem,
scaphamque scissis funibus eiicere mandavit, ut in eam saltaret nave
mergente: quod tamen peregrini inferius ignorabant. Si scivissent,
intolerabilis tumultus ex festinantia fugientium ortus fuisset. Res
tamen illa deo nos juvante cum pace fuit terminata, et ventus velum de
remis tulit, navisque restituta fuit in suum solitum cursum. Si navis,
prout in foribus fuit, in latus eversa fuisset, nullus de peregrinis,
qui erant in carina, mortem evasisset.
Sexta die adhuc manebant venti inutiles, et doluimus, quod de portu
rubinensi egressi fuimus, et navem iterum ad montana convertimus, ut
aliquem portum intraremus ad expectandum ventos secundos. Stant enim
signa in montibus mari adjacentibus, quibus navigantes cognoscunt, ubi
sint securi portus, et ad terram possit esse accessus, et nisi illa
signa viderint, non audent cum magnis illis navibus terrae
appropinquare. Viso ergo signo securi portus et accessus convertimus
rostrum galêae nostrae contra montana, et inter parietes rupium
venimus, et ingressi cum galêa in vallem portum securum ibi reperimus,
et ejectis anchoris ad rupes navem alligavimus sicque eam stabilivimus.
Est autem portus nihil aliud, nisi locus montibus et collibus
circumdatus, in quo naves absque ventorum molestia stare possunt, nec
tamen posset esse portus solum ratione securitatis, sed etiam oportet,
quod mare ibi sit profundum; nec insuper requiritur ad portum, quod ibi
sint hominum (#60 A#) habitationes, sed sufficit, quod naves ibi
possint stare securi a ventorum impulsibus, sive sit locus habitabilis,
sive inhabitabilis. Portus enim ille erat in loco deserto in insulis
Assaro dictis, qui locus per circuitum scopulosis et petrosis montibus
erat cinctus. Prandio ergo in navi sumpto projici nobis scapham in mare
postulavimus, et ad litus navigavimus, et pro temporis deductione per
insulam deambulavimus. Stabant autem herbae odoriferae ibi: salvia
parva nobilis sine mensura, et agnus castus. Transcursis autem
aliquibus collibus venimus ad agros hordei, et laetati sumus sperantes
prope aliquam villam esse, in qua panes recentes et ova emenda
reperiremus: et procedentes per viam venimus ad quandam
miserrimam[TR103] domunculam, in qua erant pauperrimi homines Schlavi,
nihil penitus in domo habentes, nisi quasdam radices, quas ad solem
exsiccabant, et induratas terebant et molebant in farinam facientes, et
panes de ea coquentes. De illo pane ministrabant nobis, sed erat
insipidus et nigerrimus: nec erat aliqua alia habitatio in illa insula
nisi ista. His visis ad litus maris ex opposito galêae nostrae reversi
sumus. Multi autem extra magis taediosi fuerunt, quam in navi et illi
reintraverunt. Porro ego cum quibusdam nobilibus mansi extra in litore,
a quibus cum industria me subtraxi, et in montem solus ascendi ad
circumspiciendum, et vidi non longe a me quendam in habitu ordinis
praedicatorum currentem, cui mox in occursum properavi eoque salutato
interrogavi, unde esset aut quo pergeret, sed pauper ille frater nihil
mecum loqui scivit, nec latinum, nec italicum, nec theutonicum, quia
purus Dalmata sive Sclavus erat, et transivit ad galêam, ut mendicaret.
Dimisso eo quaesivi mihi locum umbrosum et aptum, in quo me mundarem a
vermibus tam albis quam nigris: et invento loco rejectis vestibus
venari coepi. Sed me sic laborante sensi in cruribus magnam
multitudinem pulicum parvorum et macrerum, [sic] reperi etiam
vestimenta repleta pulicibus; propter hoc coactus fui nudus alium locum
quaerere, et me tam ab illis alienis quam a meis mundare. Unde autem
illi pulices ad locum illum desertum venerint, ignoro. Deinde ad mare
descendi, et quendam galêotam reperi, carpentem herbam, quae de rimulis
petrarum excrescit, quam dixit esse pro salutucio sapidissimam, et
dixit quod nominaretur porcella. Et erat boni saporis salsa et acetosa
sicut nasturtium, pinguior tamen et[TR104] substantiosior. Et mirabar
quomodo tam bona herba crescere poterat de petris sale respersis, quia
totum maris litus est sale respersum, quod contingit, dum in
tempestatibus aqua maris supra petras ejicitur, et post sol splendens
eam aquam in sal decoquit, et sal naturaliter sterilem reddit humum.
Haec autem herba contra omnium naturam ex sale crescit. Collegi ergo de
ea ad portandum in galêam. Reperi etiam ramos de nobilissimo agno
casto, de quibus accepi, ut ejus odore faetorem navis repellerem a
cumba mea. De hac planta vide P. II. fol. 189. plura. De ea naturales
et praesertim dicit (#B#) Albertus VI. Vegetab. Tract. 1. c. 5., quod
arbusta illa agnus castus est vocata, eo quod ejus succus flores et
folia sunt efficacia inducendo castitatem, quia sua caliditate desiccat
humoris seminalis materiam et ventositatem genitalia ad libidinem
extendentem. Idcirco Graeci sapientes hanc herbam in dominibus suis
substerni fecerunt, ut castitatis honor in matronis eorum polleret. Et
hoc fuisse documentum Pythagorae, quia haec planta solet hominem mitem
et castum, ut agnum reddere. Propter hoc sacerdotes Solis et virgines
deae Vestae dicatae, quarum religio votum castitatis habebat, agni
casti folia lectis et domibus suis substraverunt. Hujus plantulae
notitiam a pueritia habui, quam Basileae accepi, quia habebatur in
horto conventus nostri, quam quidam de patribus maritimis tempore
concilii basiliensis plantavit in horto nostro. Et dicebatur, quod non
posset transplantari, sed solum in loco, ubi ille posuerat, cresceret:
quod non est verum, quia ego tempore, quo ibidem cursor extiti, unum
palmitem discerpsi cum parte radicis, et ad hortum infirmorum posui, et
crevit in magnam arbustam. Folia habet, quasi ut salix, sed sunt
leniora et mollia, flores fert similes lavandro, ideo nominatus salix
marina, et est odoris boni, acuti et sani. Multi tamen abominantur
odorem ejus, nec possunt eum sustinere. Igitur in occasu solis redii in
galêam, portans mecum porcellam herbam pro salutucio, et agnum castum
pro odoramento et ornamento cumbae meae. Porro coenam communem
neglexeram et ideo feci mihi salutucium de porcella, et eo refectus
contentus fui. Nocte aspirante confortati sunt venti contrarii, et in
tantum invaluerunt, quod etiam in portu existentes periclitabamur, et
gubernatores aliis rudentibus navem stabilire cogebantur; quia
procellae de alto maris accurrentes in scopulos nos circumdantes
inpingebant, et usque ad nos pertingebant. Circa medium autem noctis
fuit orta gravissima tempestas cum importuno vento, tonitruis, fulgure
et magna pluvia, ita ut aquae ad nostras cumbas defluerent; et ita
nullam requiem eadem nocte habuimus, et multum timorem, quamquam in
portu fuerimus. Nam aqua ita importune allidebatur parietibus galêae,
quod mirum est, quomodo lignum tantam impactionem possit sustinere.
Septima die nulla fuit dispositio pro bona navigatione, et ideo prandio
peracto[TR105] iterum sicut heri ad litus in barca educti fuimus, non
quidem omnes, sed aliqui, quorum ego unus fui. Difficulter tamen et cum
periculo poteramus de galêa in barcam descendere, quia mare fremebat,
et barcam elevat, et dijiciebat similiter et galêam. Id circo non
audebant barcaleri cum barca prope galêam accedere, ne ventus eam ad
galêam allideret, et comminueretur. Elevabatur enim a fluctibus in
altum supra galêam, et rursum remergebatur in profundum ita quod de
(#61 A#) galêa non poteramus eam videre, objicientibus se fluctibus. Si
quis ergo illis temporibus de galêa in barcam vult descendere, vel de
barca in galêam ascendere, oportet eum supra gradus galêae stare, et
diligenter considerare, quando barca ita prope galêam sit, quod eam
possit saltu attingere, non enim permittunt eam proprius accedere, et
dum ita prope advenerit, statim oportet insilire, quia in momento, nisi
saltaverit, iterum longius a galêa rapitur fluctibus, et dum in barcam
saltaverit, non potest se in ea continere, quin cadat, vel in faciem
vel in dorsum pronus vel supinus, quem inexistentes levant. Et illud
est unum de majoribus et frequentioribus periculis peregrinorum quod
quidem in principio durum videtur, sed postquam homo assuescit, opere
facit, quod prius vix prae timore ausus fuit inspicere, vel cogitare.
Vidi foeminas timorosas in principio, quae vix mare audebant inspicere,
ita usu confortatas, quod jam de galêa in barcas audebant saltare. In
principio quidem videtur homini, quod potius velit in galêa manens
miserias sustinere, quam per tam periculosum saltum in bonum et
solatiosum portum transire; sed quando homo multis diebus in navi
tempestatibus et miseriis est conquassatus, et inedia extenuatus: dum
venitur ad aliquem bonum portum, antequam maneret, quinque saltus
periculosos subiret. Eadem autem difficultas est, dum barca ad litus
venerit. Nam si litus est scopulosum et saxosum, non audent quovismodo
mari fremente prope litus accedere, causa praedicta: ideo iterum
oportet saltare, vel super scopulos vel in mare: et cum hoc oportet
bene et caute observare recessum maris, quia dum adest, etiam scopulos
altos operit; ideo sunt communiter aliqui servi in portubus, qui ad
maris recessum currunt ad barcam, et eportant eos, qui volunt eis dare
denarium, et festinant, ne mare accurrens eos inveniat. Haec et his
similia multa videt mare transiens. Nunc ad propositum regrediar.
Itaque ad litus perveni cum quibusdam peregrinis et galêotis, et
fecimus in litore ignem, et per colles deambulavimus, et ita diem illum
usque ad vesperas deduximus, et sero in galêam reversi sumus ad coenam
victo periculo saltus de barca in galêam.