malum, et nunquam transeunt dormitum nisi cum luminibus. Cum autem
descendunt ad reponendum se, fit ingens tumultus in lectulorum
stratione, et excitantur pulveres et communiter concitantur litigia
magna inter collaterales, praecipue in principio, antequam assuescant.
Nam ille collateralem suum inculpat, quod suo lectulo partem cumbae
suae occupet, alius negat, ille affirmat, et uterque suos
adjutores[TR95] advocat, et quandoque integrae societates offenduntur
ad invicem. Vidi in talibus contentionibus peregrinos gladiis et
pugionibus evaginatis contra se insurgere, et horribili seditione
conclamare. Si in tali seditione scriptor galêae descendisset, cui
interest, cumbas aequaliter dividere, a peregrinis dilaniatus fuisset.
Litigio illo sedato vel non existente, aliqui tardius se dormitum
ponunt et luminibus suis, ac locutionibus diutius protractis aliis
molesti sunt. Vidi quod aliqui impatientes peregrini cum urinalibus
suis jactabant contra lumina ardentia ad extinguendum et tunc iterum
excitabantur magna litigia. Aliqui omnibus luminibus extinctis
incipiunt cum suis collateralibus expedire casus mundi, et protrahunt
quandoque usque ad noctis medium, et dum ab aliquo corripiunt, ut
taceant, amplius clamant, et nova litigia inchoant; et nisi aliqui
virtuosi et maturi adessent, qui litigantes compescerent, nunquam nox
cum quiete transiret, praecipue quando ibi sunt ebriosi Flammingi. Sunt
praeter jam dicta plura impedimenta quietis et dormitionis. Religiosi
qui solitarii in suis cellulis consueverunt dormire, difficulter in
navi quiescere possunt propter collaterales inquietos et stertitantes.
Multis noctibus fui, quod nunquam clausi oculum. Insuper artitudo
cumbae lectuli et duritia cervicalium causat inquietudinem. Vix potest
se peregrinus movere sine contactu collateralis; locus etiam est
clausus et calidissimus ac grossis vaporibus ac diversis plenus. Et
ideo necesse est continue (#53 A#) sudare, quod plurimum inquietat:
pulices pro tempore sunt ibi infiniti, pediculi sine numero, mures et
glires. Aliquotiens et quasi singulis noctibus silenter surrexi et
ascendi sursum ad aërem et videbatur mihi, quod de squalido carcere
ereptus essem. Quietem etiam impediunt somnus inquietus et stertitatio
et locutio quorundam in somnis, et gemitus, infirmorum tussitationes
excaciones. Fui in quadam galêa per aliquod tempus, in qua stabant equi
et muli super nos qui suis pedibus in asseribus continue strepitum
habebant, per totam noctem et diem. Cursus etiam galeotarum superius,
et maris sonitus, et alia multa dormitionem peregrini quietam tollunt;
et tantum de illo.
Difficultas in opere naturae eundo ad secessum in
galêa, et remedia, et de quibusdam aliis
gravaminibus.
Aliquando in navigatione contingit, quod homo magnam difficultatem
patitur in his, quae natura requirit, ut patet de commestione et
dormitione. Praecipue tamen difficile valde est, quandoque opus
naturae, vel vesicae necessitatem, aut ventris purgationem facere, cum
tamen impedimentum ejus sit molestissimum naturae, ut dicitur metrice:
Maturum stercus est importabile pondus.
Do modo ergo, quo tam urinatio quam stercorisatio fit in navi, parum
dicam. Quilibet peregrinus habet juxta se in cumba sua urinale, vas
fictile, ollam, in quod et urinam emittit, et ea, quae eructando
evomit. Sed quia locus pro tanta multitudine est strictus et
tenebrosus, et multa deambulatio; ideo raro usque mane stat urinale non
eversum. Aliquando enim unus importunus, et quem forte aliqua
necessitas cogit festinare sursum, suo transitu evertit 5. aut 6. vasa,
ex quo causatur foetor intolerabilis. Mane vero dum peregrini surgunt,
et venter suum beneficium postulat, ascendunt, et ad proram vadunt, in
qua ab utraque parte rostri prorare sunt[TR96] loca pro sessione
aptata. Stant ergo ante loca aliquando XIII. aut plures et exspectant,
ut uno expedito alter sedem capiat, nec est ibi verecundia, sed potius
iracundia, quando quis nimis diu locum occupat. Assimulavi illam
expectationem ei, quam faciunt homines in quadragesima ante
confessores, ubi stantes male contentantur de illis, qui longas faciunt
confessiones, et expectant cum quadam angustia. Porro nocturno tempore
habet magnam difficultatem venire ad illa loca propter homines, qui per
totam galêam jacent et dormiunt. Oportet enim illum, qui ad locum
secretum accedere vult, ultra XL homines pertransire, et quolibet passu
habet sub se hominem, et necesse est caute pedem de scamno ad scamnum
locare, ne ponat super hominem, et ne non tangendo scamnum labatur in
medium (#B#) duorum scamnorum super alium jacentem inferius. Si
transiens aliquem pede tangit, maledictiones in promptu habebit. Si
quis autem non esset timorosus et vertiginosus, super margines navis
posset in proram ascendere, et se de fune ad funem trahere, quod ego
saepe feci, quamvis incautum sit et periculosum; vel posset extra
columbaria remorum supra remos sedendo se expedire, quod etiam timidis
non expedit, quia sessio illa est etiam periculosa et ipsis galêotis
ingrata. Maxima vero difficultas in tempestatibus, quando loca secreta
continue sunt fluctibus operta et remi retracti super transtra. Ille
ergo, qui se in tempestate vult purgare, oportet ut se exponat totali
madefactioni, quapropter multi nudi omnibus indumentis despositis [sic]
accedunt. Verecundia in hoc actu est multum nociva, et facit agere
magis verecunda. Aliqui nolunt notari, et procumbunt ad alia loca, quae
deturpant, et fiunt irae et rixae et dehonestatio bonorum hominum.
Aliqui juxta cumbas suas ollas replent, quod est turpissimum, et multum
gravans collaterales; nisi quis esset infirmus, cum quo merito
patientia est habenda. Non possem brevi sermone explicare, quantum
sustinui cum quodam collaterali infirmo. Magno studio caveat
peregrinus, ne ventris alveum obstruat, ductus verecundia puerili et ne
nimium[TR97] laxus fiat, quia utrumque perniciosum est naviganti. De
facili constipatur homo in mari. Et consilium bonum est et salubre, ut
peregrinus omni die ter quater, etiam absque naturae postulatione, ad
locum se ponat, et discreto conatu ventris apertionem promoveat, nec
desperet, si venter nec tertia nec quarta vice aperiatur. Accedat
crebrius, solvat cingulum et vestimentorum omnium colligationes supra
pectus et umbilicum aperiat, et habebit ventris beneficium etiam si
lapides essent in eo. Hoc consilium dedit mihi quidam expertus
marinarius, cum multis diebus fuissem durissime constipatus, nec est
securum, pilulas aut suppositaria accipere in mari, quia per hujusmodi
inducitur nimia laxatio, quae periculosior est quam constipatio. Aliae
etiam prater hanc purgationem sunt peregrino necessariae. Sunt enim
plures in navi, qui non sunt provisi in mutatoriis, et sunt semper in
sudoribus et foetoribus, ex quibus crescunt vermes tam in vestibus quam
in pilis barbae et capitis. Idcirco peregrinus non negligat se, quin
omni die se lustret. Contingit enim, quod ille, qui in hac hora non
habet unum pediculum, in alia statim sequenti habeat mille, qui ei
adhaeserunt, in in aliquo loco alicujus pediculosi peregrini aut
galêotae. Sic ergo barbam et pilos cottidie lustret, quia si ibi
superabundaverint, cogatur deponere barbam, et se dehonestare, quia
exprobrabile est, non habere barbam in mari. Sic inutile est nutrire
comam capitis, sicut quidam nobiles, nolentes eam deponere, quorum
aliquos vidi adeo (#54 A#) pediculosos, et omnes suos socios replebant,
et omnes commorantes gravabant: nec verecundetur peregrinus petere
socium, ut sibi quaerat in barba. Similiter de lotione frequenti
camisiarum, quam faciunt galêoti, sit singularis diligentia et
linteaminum et lectuli munditia curetur, ut eo quietior sit, quia, qui
in istis est negligens, remanebit inquietus, et omnibus reddetur
odiosus. Navigantes peregrini multas sustinent incommoditates[TR98] et
gravamina; inter omnes tamen incommoditates, dempta infirmitate
propriae personae, molestissima et pessima incommoditas est, quando
peregrinus bonus habet collateralem malum, invidiosum, impatientem,
litigiosum, inquietum, iracundum et immundum: expertus sum hujus mali
poenam, et e contrario impretiabilis thesaurus est socius collateralis
rationabilis, fidelis, patiens, quietus et mundus; et hoc idem
experientia didici. Tantum enim bonum est habere collateralem talem, ut
omnes aliae molestiae leves et tolerabiles videantur, et saepe gaudium
in tribulatione habetur ex jocunditate socii. Multum cruciat peregrinos
quidam malus foetor de galêa exhalans, qui non semper, sed pro tempore
spirat, et ita male foetet, ut omnis alius foetor non sentiatur eo
spirante. Quendam novi militem, qui foetore illo spirante solebat
dicere grossis et impolitis verbis theutonicis: hominis posteriora et
anteriora, latrinae, sentinae, stercus et urina, caseus putridus,
cadaver, et inter pedicas rusticus, omnia haec sunt aromatica respectu
illius foetoris. Quamvis autem sit valde malus foetor, non tamen laedit
caput, nec vires debilitat, nec appetitum tollit, nec ad vomitum
impellit, sed solum odoratum offendit et est amplior in antiquis galêis
quam in novis. Praeter hunc faetorem spirant alii, non quidem ita
intensi, sed magis nocivi, ut de urinalibus, de cacabis infirmorum, de
reservaculis cibariorum, caseorum et carnium, et de aquis putridis, de
lectulis et vestimentis sudoribus plenis, de stabulo bestiarum, de
coquina, de sentina, de miseris galêotis; de quibus exhalat foetor
sicut de hospitali repleto infirmis decumbentibus. Insuper solis ardor
superius et inferius caligo, artitudo, caliditas squalida, et aër
corruptus. Et quamvis ventorum flatus sit navigantibus necessarius, est
tamen multo molestus, quia agitata per eum navi, efficiuntur peregrini
vertiginosi et debiles, et commoventur omnia interiora usque ad
evomitationem omnium, quae sunt in stomacho, et totius cholerae
commotionem: nec potest superius manere propter vim ejus, et propter
aquas, quas injicit navi, et propter discursum et labores galeotarum:
imo in cumbis suis manere non possunt, si velum in ea parte pendet, ubi
est eorum cumba, sed oportet ad oppositam partem transfugere, et
nonnunquam oportet lectulum (#B#) evertere, ut caput ad locum pedum
ponat et pedes ad locum capitis, propter navis declinationem per
velorum tractum ad unam partem. Insuper fumus coquinae per ventum in
navim projectus peregrinos multum quandoque vexat. Sani tempestatum
tempore efficiuntur infirmi, et debiles magis languidi. Continua
sentinae expurgatio est peregrinis molesta, et propter foetorem inde
exhalantem, et propter prohibitionem ascensus et descensus, quorum
utrumque prohibetur illa purgatione durante. Pulices, quorum navis
plena est, etiam multum molestant, et pediculi et muscae et inquietudo
ex sudoribus, quibus homo magis vexatur, quam vivis vermibus. Successu
temporis generantur in navi mures et glires in magno numero, et currunt
tota nocte, et rodunt reservacula cibariorum, et perforant, et cibos
foedant, et cervicalia ac calceamenta corrumpunt, et super vultus
dormientium cadunt, et hoc plus vel minus pro tempore: non enim semper,
sed suis temporibus illa moventur. Ad flatum namque alicujus venti
omnia viventia in navi tabescunt, pulices, muscae, mures et hujusmodi,
et evanescunt, quod nec unum reperiatur. Sed illo vento vel aëre mutato
iterum generantur. Culices etiam suo tempore cantu suo et morsibus
multum peregrinis molesti sunt. Ex humiditatibus etiam generantur in
navi vermes crassi et albi, qui ibique serpunt et ad crura et in facies
hominum insensibiliter ascendunt, quos ut homo sentiens digito tangit,
putans esse muscam, mox rumpitur et sanie locus foedatur, ubi haesit.
Quamvis autem multae immunditiae sunt in galêa ex putredinibus
generatae, nihil tamen venenosum in ea generari aut vivere potest. Ibi
enim non sunt scorpiones, nec viperae, nec bufones, nec vermes
perniciosi, nec araneae. Aqua namque maris venena depellit, scorpionis
punctum sanat, viperarum et serpentum morsus curat, et omnibus
venenatis contrariatur. Et nisi divina providentia sic ordinasset, nemo
in magnis et antiquis navibus manere posset. Magnum etiam taedium est
peregrinis in stratione lectulorum sero, et mane recolligatione. Mane
enim lectulum cum linteaminibus, cervicalibus, et tegumentis quilibet
colligat fune, et ad clavum super caput suum in pariete navis infixum
suspendit, ut per diem sit ibi liber transitus, et sero iterum deponit
et resolvit, et sibi sternit: et hoc habet magnam fatigam. Galêatarum
infidelitas et rapacitas molesta est peregrinis, quia de nulla re
securi sunt, quidquid galêota apprehendit, hoc rapit. Ideo
prohibitionem habent galêotae, quod nullus audet in carinam descendere
ad cumbas peregrinorum, nec vocati a peregrinis ausi sunt descendere.
Avisamenta, a quibus se debet peregrinus
custodire et cavere in mari navigans.
Peregrinus terrae sanctae non solum debet cavere, ne sit vitiosus
animo, et ne animae pericula incurrat: sed etiam ne sit
incircumspectus, ut non incurrat vitae et corporis sui damna. (#55 A#)
Ideo hoc in loco ponere volo avisamenta peregrino, mare transfretanti,
necessaria: non quidem illa, quae pertinent ad medicorum
considerationem, sed ea, quae spectant ad amicorum ammonitionem, et
quae experientia didici. Communiter enim medici suadent peregrinis, ut
caveant a fructibus, a potu aquae, ab aëre marino, a piscibus; et
contra calores haec conferunt, et contra frigora illa ministrant:
contra sitem et contra constipationem, et contra ventris nimiam
laxationem diversa remedia tribuunt: et contra vertiginem et ad
promovendum appetitum, et contra venena: et alia multa dant et suadent
navigare volentibus; quae certe salubria et bona sunt, et medicis
sequelam in his praestare rationale est. Hoc tamen fateor me vidisse:
novi quosdam peregrinos, qui tanta diligentia et studio mandata
medicorum servabant, quod nihil nisi suasa a Medicis sumere aut facere
ausi fuerunt, et tamen debiles et miseri in peregrinatione facti,
aliqui mortui fuerunt. E contrario alios vidi, qui omnia, quae
placebant, in mari et in terra comedebant, bibebant, faciebant, nullam
diaetam servabant, et mensuram nonnunquam excedebant, et cum his
omnibus nunquam decumbebant, semper laeti et semper hilares manebant.
Sed haec non scribo, ut innuere velim, quod primi propter curam
medicinae mortui fuerint, et secundi propter intemperantiam in vita
servati, sed ut videatur incertitudo fortunae: et committat se primo
peregrinus Deo, et deinde medicis temperate. In aliis servet sequentes
cautelas: caveat se peregrinus, ne se mari profundo immittat balneando,
quia multiplex periculum ibi est, etiam bene natare scientibus. Cautus
etiam sit in navi iens de transtro ad transtrum, ne cadat, quia ubique
casus est periculosus in navi, et semper cum bona deliberatione
descendat et ascendat ad locum cumbarum vel stantiarum. Ego ipse feci
duos casus per eosdem gradus; non mirum, si in frustra fuissem
dissolutus. Post quos nunquam nisi cum deliberatione et cautela
descendi vel ascendi. Vidi etiam aliquos ibi cadentes paene extinctos.
Praecipue eundo ad locum secretum sit circumspectissimus, quia
descensus ad eum est periculosus, et super margines incedens non
confidat funibus, nisi concutiat eos manibus et bene tensos esse
probaverit, si enim funis sequeretur tenere volentem, caderet in mare.
Caveat etiam peregrinus, ne pauperes galêotas spernat, et offendat,
quia in casu possunt sibi fieri necessarii, et utiles et similiter
plurimum nocivi et praejudiciales. Gerat etiam se ad caeteros omnes de
navi, ne sibi concitet inimicitias; valde poenale est, habere inimicos
in navi. Vidi ego quendam superbum peregrinum, qui sprevit plures, et
offendit multos: hic ad miseriam deductus in galêa, illos quos
spreverat, exorabat, et dum sibi aliqui (#B#) magis pii charitatis
exhiberent officia, nihilominus sperni se suspicabatur, qui se merito
spernendum meruisse noverat. Caveat peregrinus, quod non occupet locum
alteri assignatum, nisi de ejus pleno consensu, nec supra nec infra.
Circa malum est locus communis standi in die, sed in nocte nullibi nisi
in stantia sua. Nam quando quis nocte alium petit locum, quam cumbam
suam et hoc frequenter facit, eum non noscentes furem suspicantur. Si
autem omnino propter causas manere in stantia sua non potest, ascendat
et super onera, quae in marginibus galêae sunt, sedeat, pedesque contra
mare dependere permittat, tenens se ad funes mali. Experientia[TR99]
multa de his docebit, quae homo in principio narranti vix crederet.
Caveat peregrinus dum superius ad aliquem locum sedet, ne super funes
sedeat, ne inopinate aëre mutato cum fune peregrinus projiciatur aut
laedatur. Et nullo modo manu tangat funes, dum eos trahunt, ne sibi
manus, aut digitus violenter eruatur, sicut saepe factum est: quia
tractus illi sunt fortissimi et gravium ponderum. Consideret etiam
peregrinus ne sedeat ad locum, ubi super eum dependent trochleae, et in
casu arcus ipse aut graviter laedatur aut certe extinguatur, sicut
contigit illi gubernatori, de quo fol. 16. B. dictum. Caveat etiam ne
galêotis incipientibus currere ad labores impedimentum cursus praebeat,
quia eum, si etiam nobilis multum esset, vel episcopus, trudunt et
deorsum dejiciunt, super eumque procurrunt, quia labores navales sunt
celerrimi et ignei, nec capiunt moram. Nec intromittat se de laboribus
eorum, nec manum apponat pro adjutorio, quia non est eis gratum, et
praecipue nocturno tempore non maneat superius cum eis existente
tempestate. Caveat etiam ut caute sessum capiat, ne sedendo haereat,
quia omnia sunt pice linita, quo liquato ad solis calorem, si aliquis
desuper sedet, inquinatus recedet. Videat etiam ne causa solatii sedens
super margines galêae, aliquid dilectum manu teneat, et sibi de manu in
mari labatur. Cuidam nobili ibi mecum sedenti cecidit unum paternostrum
de lapidibus pretiosis, quod sibi fuit dilectissimum et pro multis
ducatis non dedisset, et irrecuperabiliter amisit. Sic mihi ibi sedenti
et vigilias mortuorum legenti cecidit libellus de manu in fretum et
periit, et multa sic labuntur de manibus incautorum, praesertim tempore
ventorum pilei de capitibus. Caveat etiam peregrinus, ne nocte lumen
sursum portet, quia marinarii hoc miro modo invite habent, nec
sustinere possunt in cursu laborum eorum lumina. Ideo in tempestatibus
cum industria omnia lumina extingunt etiam inferius, vel sub modio
ponunt. Custodiat peregrinus res suas diligenter, et nec inter notos
eas jacere sinat, quia quam statim vultum avertit, evanescit: nec (#56
A#) pecuniam in cista cumbae suae dimittat; sed inseparabiliter eam
secum portet, et non confidat servis nec sociis. Est enim singularis
inclinatio ad furtum in navi, etiam illorum, qui extra navim furtum
detestantur, et praecipue parvarum rerum, ut panniculorum, cordularum,
camisiarum, et hujusmodi, quae etiam socii sibi ipsis subtrahunt,
quandoque, quia multiplex defectus in navi homini contingit, cui dum
non potest obviare, providet sibi per phas et nephas. Ita dum quis
scribit, si pennam deponit et faciem avertit, perdita est inter notos,
et dum eam perdit, difficulter valde aliam, reperit etc.: de aliis
rebus. Videtur enim in politia navali adhuc vigere lex vetustissima
Aegyptiorum, quae furtum non vetabat, jubebat enim eos, qui furari
volebant, nomen suum apud principem sacerdotum scribere, atque e
vestigio furtum ad eum deferri. Similiter quibus res furto erepta erat,
ad eundem rei sublatae tempus, diem et horam scribere tenebatur: hoc
modo facile invento furto, quae remansisset, quarta multabatur parte,
quae daretur furi. Satius legislator esse duxit, cum impossibile esset
furta prohiberi, potius alicujus portionis quam totius (esse amissa)
homines jacturam pati: ut habet Diodorus antiquarum historiarum lib. 2.
cap. 3. Unde ad idem dicit Proverb. 6. v. 30.: non grandis est culpa,
cum quis furatus fuerit. Imo in veteri lege morti non plectabatur fur:
ut patet Exod. 22. v. 1., sed in substantia mulctabatur. Nunc vero in
statu perfectae legis vita privantur in communi hominum conversatione.
Sed in navibus aliud videtur esse: innascitur enim navigantibus quidam
furandi appetitus, praesertim in rebus parvis. In portubus caveat
peregrinus, ne extra galêam exiens evagetur hinc inde: praecipue ad
litora solitaria maris, ne subito rapiatur a piratis, et in perpetuam
ac miserrimam servitutem redigatur, quod saepe fit. Novi ego quendam
militem, qui solus repertus circa mare fuit, suis pecuniis et jocalibus
spoliatus ad moenia[TR100] civitatis per incolas. Caveat etiam ne domus
ingrediatur ad nutus mulierum se vocantium, quia periculum magnum est,
non solum honoris et rerum, sed etiam vitae. Quicunque[TR101] vult
honestati et probitati operam dare, et hanc sanctam peregrinationem
mundam servare, non debet in portubus extra galêam dormire, sed
advesperascente die redeat in galêam, ibique in cumba sua secure
dormiat. Sunt enim hospitia in insulis maris lupanaria, ut patet fol.
15. a. Et nemo peregrinos theutonicos recipit in domum suam, nisi
lenones; qui ut in plurimum sunt Theutonici residentes ibi cum scortis,
quae tamen removent ad peregrinorum ingressum. Potest ergo religiosus
bonus peregrinus per diem in domo manere cum aliis sociis suis, et ibi
manducare, sed nequaquam dormire. Multa alia fugienda et cavenda
docebit ipsa experientia. Nunc vero regrediendum erit ad persecutionem
nostrae Evagationis.
Finit tractatus secundus.
Sequitur Tractatus tertius.
Continens Acta Peregrinorum Terrae Sanctae per
mensem Junium, quo terminos Terrae Sanctae
attigerunt.