in galêa exacta justitia servatur. Sunt enim in navi judices, qui
cunctis diebus, et causis emergentibus sedent pro tribunali, et audiunt
partes, et examinant causas; et rigorosus processus est in galêa.
Insuper si aliqui de tractatu facto in galêa discordaverit, nisi in
navali judicio concordaverit, in nullo judicio admittitur unus contra
alium extra mare: nec unus tenetur alteri stare extra navem; nec
aliquis judex terrae se intromittit de contractibus celebratis in mari.
Si unus concessit X ducatos in mari, postquam ad terram venerint, si
ille negat se accepisse, per nullum judicem cogetur, nec testes
admittuntur contra eum. Ita dicunt marinarii; an autem ita sit, et, si
de facto ita fiat, an sit rationale, videat, qui vult. Ideo autem
exacta justitia servatur. Fures etiam puniuntur, sed leniter. Nemo
adjudicatur morti, sed illa est severissima sententia navis, quod reus
aliquo gravi facto ad chordas trahitur, et percutitur et post
castigationem in proximum (#49 A#) litus deportatur, et ibi dimittitur,
et navis recedit; sic vidi fieri cuidam homicidae, et tantum de illo:
sequitur aliud.
De divino Officio, quomodo in galêa peragitur.
Nec praetereundum est, videre qualiter se navigantes habeant ad Deum in
actibus latriae. Dignum enim est, ut in tantis discriminibus et
periculis existentes Dei non obliviscantur. Tribus ergo vicibus per
diem adorant in navibus Deum. Primo mane in ortu solis, tunc enim
aliquis de servis domini patroni, stans in alto ante castellum, imperat
fistula silentium, quo facto erigit tabulam, in qua depicta est beata
Virgo puerum tenens in ulnis; quam cuncti videntes genua flectunt, et
Ave Maria dicunt, et alias orationes si placet. Statim autem ut tabulam
remittit, incipiunt tubicines canere tubis, et tunc unusquisque
procedit ad opera solita. Secundo circa horam VIII. ante meridiem
iterum signum fit ad orationem, et capsa, quae stat superius ad malum,
operitur cum panno aliquo pulchro, et ponuntur super eam duo
candelabra, cum accensis candelis, et in medio candelabrorum tabula
Crucifixi, et liber missalis, ac si officium Missae deberet celebrari;
et omnes peregrini ascendunt, circumstant malum. Tunc accedit sacerdos
stolam in collo habens, et incipit: Confiteor; et consequenter omnia
legit, cum omnibus moribus sacerdotis celebrantis, dempto canone, quem
non legit, quia non conficit: et ita perficit Missam, sine sacrificio
Missae, concludens eam cum Evangelio: In principio erat verbum. Illas
Missas nominant Missas torridas, vel aridas. An autem hic modus sit in
jure fundatus, non memini me legisse. Sed hoc scio, quod quibusdam
doctis non placet. Dicunt enim quod legere ea, quae manifeste cantantur
a choro, non est inconveniens; sed ea legere cum stola et Missae
moribus et sacerdotalibus sollemnitatibus, sit deceptorium. In
festivitatibus cantant illas Missas. Sed Eucharistia nunquam in navi
conficitur. De cujus carentia ante maturam deliberationem saepe miratus
fui, et negligentiae nostrorum Praelatorum adscripsi, quasi minus
curarent de filiorum ecclesiae salute, quam dignum et justum ad
necessarium esset, praecipue tamen cum legamus, quod tempore B.
Gregorii fuerint Missae in navi celebratae, vel ad minus Eucharistia in
ea conservata, ut patet 3 Dialogorum, ubi habetur, quod quidam
periclitati in mari Adriatico communicati fuerunt corpore et sanguine
Domini. Et in legenda B. Ludovici, Regis Franciae. Et videbatur mihi
magna ecclesiae negligentia, quod in tantis periculis constitutis non
esset provisio facta dudum cum sacramentis et signanter peregrinis, qui
illa pericula subeunt pro amore et honore divino. Sed cum rem hanc
diligenter cum ratione ponderarem, inveni, quod prudens et sancta mater
Ecclesia hoc sacrosanctum Eucharistiae sacramentum non vult confici,
nec conservari in navibus, et pluribus rationibus. Primo quia hoc
sacramentum non est sacramentum necessitatis, sed sufficit ad salutem
habere votum suscipiendi tempore et loco oportuno. In navi autem non
est locus oportunus, ut patebit, etsi sit tempus: quamvis et ipsum
tempus pro omni (#B#) momento sit inconveniens. Secundo: quia ibi non
est proprius sacerdos, a quo singulariter est hoc sacramentum
suscipiendum, sicut jura decernunt: parochia enim, ad quam navis
devolvatur, ignoratur: ideo dimittitur. Tertio: ibi non potest
conservari Eucharistia; nam panes solidi et magni et bene in clibano
decocti non possunt durare in navibus, sed quam statim post paucos dies
liquescunt et marcescunt; quanto minus possent species panis tenuissimi
et non bene decocti manere. Nam tempore humido non possent sacramenti
species tribus horis manere, quin essent resolutae in pastam liquidam.
Ita enim contingit de bapiro, [sic] quae penitus inutilis fit tempore
humido. IV. Eucharistia debet conservari in ecclesia et loco sancto;
navis autem non est ecclesia, nec locus consecratus; nec aptus
conservationi. V. Circa sacramentum Eucharistiae debet semper ardere
lumen, quod in galêa esse non potest. Tantus enim est impetus ventorum
et aquarum abundantia, quod saepe totam galêam involvit, et lumen nec
in latebris nec in lucernis potest conservari. VI. Non debet Missa
celebrari, nec Eucharistia conservari in galêis propter incertitudinem
periculorum; subito enim, et in ictu oculi adveniunt tempestates,
quibus advenientibus navis importune movetur, et si sacerdos in altari
staret, non posset subsistere, nec calix posset manere, nec tabula, aut
mensa altaris; sed in momento contingeret omnia everti. VII. Propter
ventorum importunitatem, quo flante lumina ardere non possent, et
corporale cum aliis altaris mappis de ara ejicerentur. VIII. Propter
incertum illapsum aquarum, quae nunc huc nunc illuc diffunduntur; etiam
ad parvum[TR89] ventiflatum, dum non speratur, nec timetur, illabitur
aqua galêae copiose, et quae contingit, confundit; ideo Missa non
habetur in navi. IX. Propter irreverentiam. Nam in navi non est locus,
ad quem non sit quandoque irreverentialis concursus. Galêoti enim in
necessitate suo cursu nec sacerdoti celebranti, nec sacramento
deferrent [reverentiam], sed omnia, sacerdotem, altare simul cum
sacramento subverterent. Sunt enim labores navales subiti, et
quodammodo ignei, urgentes, nec moram capiunt, ut deferantur: in omni
etiam loco galêae dormiunt homines, comedunt, bibunt, et confabulantur,
mentiuntur, et perjurant, quae omnia sunt contra sacramenti
reverentiam. X. Non debet ibi Missa celebrari propter praesentiam
indignorum. Sunt enim frequenter in navibus illis Judaei, Turci,
Sarraceni, schismatici, haeretici, et excommunicati a jure et a judice,
et interdicti, et si non isti indigni omnes simul reperiuntur, semper
tamen aliqui eorum ibi sunt, coram quibus non debet celebrari. XI.
Propter grandia et enormia peccata, quae in navibus committuntur. Ibi
cottidie ludunt ad taxillos et chartas, ibi execrabiliter Deum et
Sanctos blasphemant, perjurant, et mentiuntur, detrahunt et litigant,
furantur et rapiunt, se ingurgitant, replentur et inebriantur. Utinam
verum non sit, quod saepe audivi recitare, quod exerceant peccatum
nefandissimum sodomiae in galêis galêstreli (#50 A#) orientales; ideo
indignus est locus pro tanto sacrificio, ubi committuntur tanta vitia.
XII. Foetor turpis et immunditia galêae et hominum dehonestant locum.
XIII. Propter derisionem infidelium, et scandalum eorum. Si enim
audierint Deum nostrum in navi praesentem esse in sacramento, secundum
fidem nostram, et viderint nos nihilominus criminose videre, vel
tribulatione quassari, grave sumerent scandalum, et derisionem facerent
sacramento dignissimo. XIIII. Propter malorum Christianorum fatuitatem.
Si enim hoc sacramentum praesens esset in galêa, et maris tempestas
incideret, et navis in periculum tenderet, nec statim consolatio seu
adjutorium adesset, hoc illi fatui Christiani in injuriam sacramenti
statim retorquerent, et si non ore tamen corde dicerent: si tu es
Christus, salvum fac temet ipsum et nos. Simile vidi oculis. Nam quodam
tempore grassante tempestate et durante, ego et caeteri religiosi et
sacerdotes conversi ad Dominum cantavimus letanias et Sanctos Dei
invocavimus pro adjutorio, quia erat periculosa tempestas. Sed dum
tempestas permaneret, aliqui nobiles milites facti in Jerusalem
perversi, dicebant; quod ab orationibus cessaremus; credentes quod
propter orationes nostras tempestas magis saeviret, et interrumpentes
psalmodiam et letanias dixerunt: si orationes vestrae essent Deo
gratae, jam dudum essemus ab his periculis erepti. Sic absque dubio, si
Eucharistia in navi conficeretur, idem contingeret. Putarent enim rudes
et dubiosi seculares, quod praesente sacramento nihil triste accidere
deberet, et si accideret, ejus praesentiae adscriberent. Sic fecerunt
filii Israel ducentes secum in praelium arcam Domini, putantes se nihil
posse pati ab inimicis. Sed eo non obstante prostrati fuerunt, et arca
Dei capta, ut habetur 1. Regum. 4. Magis enim est irae Dei
provocativum[TR90] indigna et irreverentialis contrectatio et
circumductio, quam humilis et timida dimissio. Sic etiam aliqui rustici
faciunt suos curatos sacramentum Eucharistiae per campos deferre, ne
segetes grandine annihilentur: et si segetes proficiunt, parum grati
sunt; si deficiunt, scandalizati manent, et contra Deum murmurant. XV.
ratio, quare Eucharistia in navi non est sumenda, propter evomitationem
facilem et subitam. Si enim sacerdos jam Missam celebrasset, et
tempestas advenerit, cogeretur vi naturae Eucharistiam vomitu ejicere,
nec posset retinere, et hoc est horribile audire. Ideo pia est illa
sacramenti privatio. Tertium tempus, quo in galêa laudant Deum, est in
occubitu solis: tunc enim omnes congregantur ad malum, ubi est galêae
forum et genibus flexis cantant: Salve Regine; et in singularibus
angustiis praemittunt letanias. (#B#) Post Salve facit cum fistula
signum camerarius domini patroni, et statim in alto pronuncians optando
omnibus bonam noctem ex parte patroni, et iterum sicut mane ostendit
tabulam b. Virginis, ad cujus ostensionem dicunt tria Ave Maria, sicut
fieri solet sero ad pulsum. Et istis actis descendunt peregrini in
carinam ad cumbas suas. Porro post peregrinorum abscessum, cum jam
tenebrae incipiunt esse, stat scriptor galêae in castello, et incipit
quoddam carmen longum, in lingua vulgari italica, et annectit letaniam,
ad quam omnes galêotae et navis officiales genibus flexis respondent,
et multa ibi dicunt, et protrahunt orationem quasi ad quadrantale unius
horae. Huic orationi saepe adstiti. In fine autem injungit cuilibet ut
dicat unum Pater noster, et unum Ave Maria pro anima parentum Sancti
Juliani. Haec autem singulis noctibus faciunt, nec omittunt. Porro de
oratione pro parentibus S. Juliani quaestionem habui, quare diceretur,
quia in omnibus navibus per mare eam dicunt de sero, et dupliciter fui
de hoc informatus. Quidam dixerunt, quod illa oratio dicitur in laudem
Symonis leprosi, qui prius dictus fuit Julianus, et dominum hospitio
suscepit, et ideo, ut ejus intercessione bonum portum et bonum
hospitium apprehendant, eam dicunt. Ad quod ego dixi: quod eam dicerent
non in laudem Sancti, sed pro animabus parentum S. Juliani: et si
dicerent pro bono hospitio habendo, quare non potius dicerent eam b.
Marthae, quae fuit singularis hospita Domini, et non poterant mihi
respondere. Alii dixerunt, quod illam orationem dicerent pro parentibus
S. Juliani, de quo habetur in Spec. Vincent. Part. 2. lib. 10. cap.
115. Qui cum esset juvenis, ignorans interfecit patrem et matrem suam
in lecto, putans matrem esse suam uxorem, et patrem adulterum cum ea,
ut patet supra. Quomodo autem haec consuetudo sit introducta ignoratur.
Iste est ergo ordo divi cultus in mari. Tamen praeter illa multae
orationes fiunt a peregrinis die ac nocte. Et postquam ad aliquem
portum applicant, devotissime omnes ad ecclesiam currunt pro Missis
audiendis. De celebratione autem dominicae et festivitatum in mari,
dico quod pessime servantur. Indubitatum enim fuit in me, quin diabolus
singulariter cooperetur, ut festorum celebritas debita impediatur.
Notavi hoc saepe, quod semper majores inquietudines sunt in navibus in
sollemnitatibus, quam alias: et quando[TR91] 4. aut 5. diebus in aliquo
portu stetimus, statim ut vespera sabbathi advenit, profectio
parabatur, quae non nisi cum ingentibus laboribus et clamoribus
parabatur: qua parata, per totam noctem navigatur, et in dominica nulla
Missa habetur. Hoc adeo frequenter fuit factum in navibus, in quibus
ego fui, ac si ex industria fieret. Tanto etiam in ipsa navi sunt
majores et grossiores labores, quanto dies sunt sanctiores, ut patebit
in processu. Ego solitus fui in navi sermonem facere diebus solemnibus,
(#51 A#), sed quae mihi contigerunt in hoc opere pio dicam breviter. In
prima mea peregrinatione, me praedicante, unus filius Belial
aliquotiens risibus interrupit Dei verbum, et nec rogatus, nec invasus
quievit, sed magis risum concitavit. Qua propter ego quievi, nec ab
aliis rogatus Dei verbum amplius proponere volui. Dicit enim sapiens
Ecclesiastici 32. v. 6. ubi non est auditus, non effundas sermonem. Et
Dominus, Matthaei 7. v. 6.: nolite sanctum dare canibus, et margaritas
nolite projicere ante porcos. In secunda vero peregrinatione fuerunt
magis nobiles et maturi viri, qui erant gratissimi, et rogabant me pro
verbo Dei, quibus et complacui omnibus diebus festivis. Verum multorum
nobilium inimicitias praedicando acquisivi, qui se notatos et
proclamatos de certis vitiis aestimabant. Sicut enim obsequium amicos,
sic veritas odium parit.
Officium funerum etiam spectat ad divinum cultum, et hoc modo peragitur
in galêa: dum quis infirmatur, confitetur cui sacerdoti vult, quia ibi
videtur esse articulus necessitatis, in quo quilibet sacerdos potest
absolvere. Dum autem morti appropinquat, socii sui ejus curam habent
vigilando et serviendo, nec est ibi Eucharistia ut dixi, nec extrema
unctio, de qua etiam non est facta provisio; et videtur quod illa
posset in navi servari, cum ipsum oleum non sit sacramentum, sed solum
ipse usus. Moritur ergo tantum confessus, et cum mortuus fuerit, et
linteamine involutus, ponunt eum in scapham, et ad proximum litus
ducunt, si sunt prope terram, ibique sepeliunt in coemeterio, si est
ibi ecclesia; si non, alias eum terrae commendant. Si autem prope
terram sunt, et tamen est terra infidelium, non ducunt eum ad terram,
sed in mare corpus mittunt. Porro si sunt remoti a terra, accipiunt
linteamen et arenam tollunt de fundo navis, eamque super linteamen
expansum fundunt et ipsum corpus desuper ponunt, et involvunt, et
saccum cum lapidibus ad pedes ejus appendunt, et circumstantibus
cunctis et sacerdotibus canentibus: Libera me domine, galêoti corpus
accipiunt, et de galêa in mare cadere permittunt in nomine Domini: et
statim lapidibus sic gravatum abyssum petit corpus, et anima coelos
scandit. Haec saepe vidi: nec vidi illum modum, quem aliqui dicunt se
vidisse, scilicet quod corpus linteo involutum ligetur super asserem et
cum assere in mare mittatur. Verum tamen est, si defunctus habet
socios, faciunt quod volunt de corpore defuncti, et ponunt in mari, vel
sine lapidibus, vel cum lapidibus aut cum assere. Exposito autem
corpore scriptor galêae omnia derelicta conscribit et patrono
praesentat, et solvit debita, si defunctus caret sociis. Si habet
socios, illi expediunt, et in proximo portu suas exequias peragunt; et
nisi peregrini in conventione cum patrono praeveniant, sicut et nos
fecimus, tunc patronus lectum defuncti et linteamina et vestimenta
accipit. Aestimant multi illam sepulturam esse nobilissimam, magisque
eligendam quam terrae compressionem. Ita Aethiopes hodie suos mortuos
in flumen projiciunt, ut Diodorus refert: putantes esse optimum
sepulchrum, sive corpus devoretur a beluis, sive in aqua putrescat,
aërem nec terram inquinat. (#B#) Porro si in navi moritur aliquis de
magnis Venetis, corpus ipsum in arenam, quae in navi est, sepeliunt, et
usque Venetias ducunt; hoc vidi, ut patet fol. 165. p. 2.
Ita homines deducunt tempus in Galêa.
Regimen peregrinorum in galêa varium est secundum variam eorum
dispositionem. Diversis autem negotiis se ingerunt, ut tempus in
navigatione deducant, et nisi homo in galêa sciat tempus redimere,
longissimas et taediosissimas habebit horas. Ideo aliqui statim ut de
mensa surgunt, ascendunt, et per galêam inquirunt, ubi melius vendatur
vinum, et ibi se ponunt, et totum diem juxta vinum deducunt. Ita
communiter faciunt Saxones et Flamingi, et alii inferioristae. Aliqui
ludunt pro pecuniis, illi in alea, isti in nudis tesseribus, alii cum
chartis, caeteri in scaco et major quasi pars isti operi insudat.
Aliqui cantant discantos, vel in lutaris, [sic] et fistulis et musis,
clavicordiis, cytharis et aliis instrumentis musicis tempus deducunt.
Alii disputant de rebus mundanis, alii legunt in libellulis, alii orant
in paternostris; alii sedent et cogitant, alii clamant ex jucunditate.
Illi rident, isti strident. Alii laborant manibus; alii ex otio
dormiunt: alii totum quasi tempus dormiendo in cumbis suis deducunt.
Alii per funes currunt; alii[TR92] saltant; alii suam fortitudinem
probant levando onera, vel alias faciendo animosa. Alii cum omnibus his
communicant assistendo, tunc illis, nunc istis. Alii sedent et mare ac
terram, quam transeunt, considerant, et conscribunt, et libellos
conficiunt, quod fuit meum negotium cottidianum post dictas horas
canonicas. Solliciti enim nec in navi existentes otiantur. Nam
Jeronymus ad Asellam pulchram valde conscripsit epistolam de fictis
amicis in navi, remeans a Roma Jerosolymam. Est denique inter omnes
occupationes navigantium una vilis quidem, sed admodum communis et
necessaria et cottidiana, quae est vermium vel pediculorum insecutio
sive captio. Nisi enim homo aliquas horas ad huc deputat laborem in
peregrinatione existens, inquietam habebit dormitionem. In vita
Philosophorum legitur de Homero philosopho, quod die quadam spatiabatur
in litore maris, ad quod navis quaedam appulit, in qua homines
sederunt, pediculos quaerentes et ridentes; a quibus dum philosophus
causam risus quaesivisset, respondit ei unus: de hoc, inquit, ridemus,
quia quotquot cepimus, non habemus, et quos non cepimus, retinemus.
Homerum autem direxit cogitatum ad capturam piscium, et non potuit
propleuma [problema] intelligere. Unde ex hoc in tantum amaricatus
fuit, quod in insaniam versus se ipsum suspendio peremit. Haec autem
omnia fiunt plus et minus secundus dispositionem temporum.
Mutantur[TR93] enim sensibiliter affectiones hominum in mari, secundum
influxum coelestium corporum, et aëris impressiones, et motum maris
amplius quam in terra firma. Vidi saepe diem, in qua omnes jocundi,
hilares et boni socii eramus, nemo dormiebat, omnes gaudebant. E
contrario, vidi diem, in qua tantum silentium, tanta quies erat, ut
quasi nemo audiretur, in qua omnes dormitabant, et tristes sedebant.
Saepe tanta pace et concordia conjunctos peregrinos vidi, ac si omnes
fuissent unius matris fratres. Sed quandoque tot litigia et
contentiones vidi oriri ex minimis causis, quod galêa erat quasi
infernus propter maledictiones et blasphemias. Notavi manifeste, quod
motus omnium passionum vehementior est in aqua quam extra. Sic ergo
deducunt horas dierum in navi. Semper defecit mihi dies ante operum
meorum completionem. (#52 A#).
De modo manducandi peregrinorum in Galêa.
Instanti hora prandii aut coenae surgunt quatuor tubicines, et
trumpetae, et tubis concrepant pro cimbulo ad mensam, quo audito cum
magna festinantia accurrunt omnes, qui de mensa domini patroni sunt, ad
puppim, et idcirco festinant, ut accipiant locum quietae sessionis,
quia, qui ibi tarde venit, male sedet. Tres enim mensae parantur in
puppi bene et ordinate, et qui ad illas potest sedere, bene habet, qui
vero tarde venit, extra puppim in scamnis galeotarum sedebit male et in
sole, vento et pluvia. In ista sessione non est ordo, sed prior locat
se ad placitum, nec pauper diviti defert, nec rusticus nobili, nec
mechanicus sacerdoti, nec idiota doctori, nec saecularis religioso,
nisi propter singularem familiaritatem aliquis alium honoret. Causam
autem illius deordinationis et irreverentiae hanc esse opinor, quia
omnes aequale pretium solvunt patrono, minores tantum quantum majores.
Credo bene, is magnae dignitatis personae solverent LX ducates, et
simplices ac plebei XX., aut si patronus reciperet pecuniam ab
unoquoque secundum proportionem, quod tunc honor et reverentia esset
minorum ad majores. Propter hanc causam nobiles, qui habent famulos,
manducant juxta malum, aut in cumbis suis cum lumine, etiam media die,
quando[TR94] aër est obscurus. Porro semper in principio mensae
ministratur omnibus malfasetum, et sequens cibus communis est paratus
more italico: et primum est salutucium lactuca oleatum, si olera
possunt haberi; et carnes ovinae in prandio, et pulmentum vel menestrum
de farre, aut de fracto frumento, aut hordeo, aut pannatum et caseum
macrum: in diebus vero jejuniorum et non carnium ministrantur pisciculi
dicti zebilini, salsi in aceto oleato; vel placenta de ovis cum uno
pulmento. Panes recentes tribuunt prope portus. Post quintum enim diem
non manet panis recens in galêa. Et his deficientibus dant paximates
vel paximatios, panes bicoctos, quos biscotas nominant, qui sunt duri
ut lapis, sed dum aqua aut vino perfunduntur, statim liquescunt. Vinum
ministratur quantum quis bibere potest, pro tempore bonum, et quandoque
exile, semper tamen aqua bene mixtum et baptizatum. Cum celeritate
autem prandium peregrinorum expeditur, et omnia festine apportantur, et
eorum prandio finito, iterum tubicines tubis canunt; levatis autem
mensalibus, de novo mensae parantur sollemniter pro domino patrono et
suis consiliariis. Mensa vero ejus est magis frugalis, quam
peregrinorum, et cibi ei apportantur argenteis vasis, et cum credentiis
propinatur ei potus, sicut principibus nostris. Mulieres peregrinae non
accedunt ad mensam communem sed manent in suis stantiis, et ibi
manducant, ibi dormiunt. Domini mei habebant proprium cocum et
manducandi proprium locum. Galêoti in suis transtris comedunt trini et
trini, et per se sibi praeparant, quos saepe vidi carnes adhuc (#B#)
sanguine rubentes manducare. Si qui peregrini cupiunt aliquid in
singulari habere de coquina, oportet cocis argentum ostendere, quia
sunt tres vel quatuor coci impatientissimi, qui non placantur nisi
pecunia exhibita fuerit, de promissa non curant. Mirum tamen non est,
quod coci impatientes sunt, quia coquina est arta, et multae ollae,
variae res coquendae, ignis parvus, clamor ante coquinam magnus, multi
postulantes, et labor cocorum utique est compassione dignus. Domini
milites abominantur cibum patroni, et magnam dant cocis pecuniam pro
singulari cibo. Cibum autem patroni dant pauperibus galêotis.
Singulariter autem carnes patroni sunt abominabiles, quia bestias illas
mactant, quas supervivere non posse vident, et oves morbidas.
Quamcumque enim bestiam vident defectuosam per se cito morituram, hanc
mactant. Extra horam prandii nihil datur de cellario patroni, sed ipsi
galêoti vendunt vinum optimum, de quo emunt peregrini. Tempore
tempestatum evomitatio et comestio celebrantur simul.
De inquieta dormitione peregrinorum in navi.