fuerit scopulosum, undique saxis et rupibus impeditum, non sine
periculo pertransitur, sicut est in Cycladum insulis, et in mari
Achaico, et in mari juxta Illyricum, et Dalmatiam: in quibus locis
noctibus non potest fieri navigatio propter rupes, cautes et scopulos.
Hoc periculum timebant nautae, qui transducebant sanctum Paulum, ut
habetur Actorum 27. v. 29. Sed et ego ipse in hoc periculo saepe fui
constitutus. Aut si mare fundum habet inaequalem, nunc cumulis arenosis
elevatum, nunc vero ad modum voraginis depressum, aut certe profundis
vallibus et foveis distortum. In talibus locis male naves transeunt,
licet enim mare undique videatur aequale, propter quod mare non nunquam
aequor dicitur; tamen quando navis venit ad loca, in quibus fundus
inaequalis est, subsistit, et si non est ventus impellens, difficulter
potest removeri (#B#) a loco: hoc experientia didici, ut patet fol. 13.
Secundo accidit periculum ratione aëris. Modico enim flatu venti
redditur mare inquietum, tempestuosum, procellosum, fervidum et
tumultuosum, ab hoc mare fretum saepe nominatur. Nam tempore
tempestuoso, nebuloso, pluvioso et obscuro mari se committere est
periculosum; potissime quando navis fertur in periculum et ipsum
periculum videtur. Ventorum autem nimietas maxime formidatur signanter,
quando venti contrarii subito et cum impetu oriuntur; tunc naufragium
timetur, et hoc periculum commune est, saepiusque in eo fui. Tertio
adducit periculum navis deferentis debilitas et insufficientia: non
enim tutum est se committere naviculae nimis parvae sive fragili aut
confractae, aut vetustae, quia talis non est secura inter saevientes
procellas; quoniam vel propter parvitatem suam fluctibus opprimitur, et
subvertitur, aut propter fragilitatem suam impetu ventorum et aquarum
confringitur; aut propter gubernatoris imperientiam [sic] tardius ad
portum deducitur. Ideo quartum generale periculum addi potest, quod
incurritur ex imperientia vel ex pigritia aut negligentia et
somnolentia nauclerorum, et hoc similiter expertus sum. Quantum autem
sit periculum tempore ventorum, quo aliquis habet de galêa in barcam
descendere, vel de barca in galêam ascendere, horribile est videre.
Oportet enim tunc facere passum unum aut saltum, et si casu pede non
attigerit barcam, aut galêam, in fretum cadet, et sine spe adjutorii
periet. Vide de hoc fol. 60. Insuper adhuc aliud extat periculum, quod
non expertus excogitare non posset, nec inter pericula in libris de
mare scribentium ponitur, et tamen molestissimum est, accidit tamen
sine terrore. Dum enim cuncti venti conticescunt, et mare obmutescit,
et tranquillitas undique adest; dico pro certo, dempto naufragio, quod
talis tranquillitas maris et silentium ventorum molestior navigantibus
est, quam quodcunque dictorum periculorum. Quando enim nulli flant
venti, et mare sine motu est, et navis fixa subsistit, tunc omnia in
navi marcescunt,[TR78] et putrescunt, et muscida fiunt, aquae foetidae,
vinum inutile, carnes etiam desiccatae ad fumum vermiculis plenae, tunc
subito generantur infinitae muscae, culices, pulices, pediculi, vermes,
mures, et glires, et omnes homines in navi redduntur pigri, somnolenti,
caloribus squalidi, passionibus tristitiae, irae, invidiae impatientes
et caeteris indispositionibus gravati. Paucos vidi in navibus mori in
tempestatibus, multos autem in bonazibus, hoc est in navis dicta
quiete, vidi deficere et mori. De his omnibus patebit in processu.
Aliis nominibus inveniuntur pericula maris designari, ut dicitur
quoddam periculum bythalassum, syrtis, charybdis. Bythalassum, quando
duo maria concurrunt, ex quorum concursu navis fluctuans periclitatur.
Syrtis locus, ubi cumuli arenae sunt, et ubi mare inaequale est, ita
quod in uno loco aqua profunda est, et prope est aqua vadosa, vel ubi
mari insunt scopuli occulti, ad quos navis transiens potest impingi.
Charybdis secundum fictiones poëtarum fuit quaedam vetula voracissima,
quae quia boves Herculis furata fuerat, a Jove fulminata est, et (#45
A#) in mare praecipitata, quae usque nunc in fundo maris deambulat, ad
se naves transeuntes mare deorsum trahere satagit, ut antiquas exerceat
rapinas. Quapropter illa loca, in quibus naves absorbentur, et ubi sunt
occulti gurgites, sicut est locus in insulis Gozopolis, ut patet fol.
13., dicuntur charybdes, et periculum charybdum dicitur, a Charybde
vetula, quam antiqui credebant in talibus locis naves attrahere. Est et
aliud periculum, quod quidam Gulf, nominant, quod contingit, quando
venti erumpunt de aliquibus montium cavernis adeo importune, quod naves
in latus evertuntur. Quoddam aliud periculum nominant Grupp, quod
navigantes incurrunt, quando duo venti contra se invicem pugnant, et
navis in medio consistens contrariis procellis agitatur. Aliud insuper
periculum evenit, quod nominant Troyp, a pisce troys: hic naves
sentiens de fundo emergit, et navem rostro rodit et perforat, habet
quippe rostrum ad modum terebri, et nisi a navi repellatur eam
perforat; non autem a navi avelli potest, nisi per imperterritam
inspectionem, ita quod aliquis de navi se inclinet super aquam, et
irreverberato aspectu intueatur in oculos piscis, quem piscis vice
versa terribiliter inspicit. Si autem inspector trepidat, et retrahere
visum incipit, mox bellua consurgit et repente eum attrahit deglutiens
sub aquis. Et tantum de maris periculis dictum sufficiat.
De navi, in qua peregrini transfretant, quae
Galêa dicitur, qualis et quanta sit.
Varias et diversas habet mare naves: grandes, mediocres et parvas.
Primo enim tempore non erant in mari nisi parvae naviculae, usque ad
Jasonem, cui Argus grandem fabricatus est navem, in quam cum sociis
Argonautis Colchydem navigavit. Deinde Aminocles triremos Corinthiis
fabricavit contra Corzyrenses. Porro primum navium inventorem dicunt
fuisse Athlantem in Libya et navigasse. De illa tamen navium specie
solum loqui intendo, in qua peregrini terrae sanctae solent mare
transire, quae galêa dicitur: quod nomen hoc navigii genus etiam in
sacris canonibus habet, ut patet de Iudais et Sarracenis. Et est una de
mediocribus maris[TR79] navibus, non de majoribus, nec de minoribus.
Haec navis latine dicitur biremis aut triremis. Isidorus tamen decimo
nono Etymologicorum nominat eam dormam. Vulgares autem tam Italici quam
Theutonici vocant eam galêam. Et hoc nomen illi navigio advenit, quia
prora cassis aut galêae formam habet, e regione inspecta, et quasi homo
armatus procedit contra fluctus. Est autem galêa navis oblonga, quae
remis et velis inpellitur. Similes vel aequales sunt omnes galêae in
forma, dissimiles in magnitudine, quia aliquae galeae sunt grandes,
quae dicuntur triremes, aliquae sunt parvae et sunt biremes: et adhuc
est differentia, quia aliquae sunt galêae praedales et aliquae
onerariae: in prima mea peregrinatione transfretavi in biremi; in
secunda vero in triremi. Est autem biremis, quae binis et binis remis
trahitur; sed triremis, quae trinis et trinis impellitur remis: quia in
quolibet scamno habet tres remos et totidem remiges. Galêa autem, in
qua secunda vice transfretavi, habuit transtra vel scamna LX. et in
quolibet tres remiges cum remis: et si est galêa praedalis habet cum
remigibus in eodem transtro unum sagittarium cum arcu. Porro longitudo
ejus erat XXXIII cubitorum, accipiendo cubitum, quantum homo potest
extensis ambobus brachiis comprehendere, et accipitur illa longitudo
mensurando a prora usque ad puppim; latitudo vero erat VII cubitorum,
mensurando in medio ejus juxta malum per transversum. Si autem vellemus
totam eius latitudinem mensurare, quam habet cum remis ab utraque parte
extensis, sic XIII cubitos habet in latum. In altitudine vero,
mensurando a sentina usque ad kebam, quae est in summitate mali et in
carceria, habuit amplius quam XVIII (#B#) cubitos. Sunt autem omnes
galêae, quae [TR80] aequalis magnitudinis sunt, ita consimiles in
omnibus, quod homo transiens de sua, galêa in aliam vix perpendere
possit, se esse in alia, nisi quod alias Officiales in una invenit,
quam in alia; et sicut hirundinum nidi aequales sunt, sic galêae
venetianae. Et sunt de lignis solidissimis fabricatae, clavis, catenis
et ferramentis multis compaginatae.[TR81] Porro prima et anterior pars
galeae, quae dicitur prora, est contra mare acuta, et habet rostrum
durum formatum ad modum ut caput draconis, aperto ore, ferreum, quo in
contravenientem navem impingeret. Ab utraque autem parte rostri sunt
duo foramina, per quae potest homo caput emittere, et per ea emittuntur
funes anchorarum et per ea anchorae attrahuntur, nec mare potest per
illa foramina intrare, nisi quando sunt ingentes tempestates. Rostrum
autem prorae est altum extensum, a quo venter navis reflecti incipit
contra mare. Habet etiam prora proprium velum, dictum dalum, quod
vulgariter trinketum nominant; et habet subtus unam camerulam, in quam
funes et vela trajiciuntur, et in ea dormit prorae praefectus, quia
proprios habet officiales, qui nonnisi in ipsa habitant et disponunt
ibi agenda, et est locus pauperum et miserorum, quos servi prorae
recolligunt. Pendent etiam ab utraque parte prorae anchorae ferreae
magnae, suo tempore in mare projiciendae. Puppis alia galêae extremitas
posterior, non est acuta contra mare sicut prora, nec habet rostrum sed
est lata ab alto deorsum in aquam recurva et multo altior quam prora,
habens aedificium altum quod nominant castellum: dependetque ab ea in
mari temo sive gubernaculum, supra quod in cancellato tabernaculo
residet gubernator clavum manu tenens. Habet autem castellum tria
interstitia: supremum, in quo gubernator est et stella maris, et
gubernatori intimans maris stellae dispositionem, et inspectores
siderum et ventorum, ac maris viarum ostensores; medium, in quo est
tabernaculum domini patroni, et nobilium suorum consulum et
commensalium; infimum ubi est locus foeminarum nobilium nocturno
tempore, et reservatorum thesaurorum domini patroni et hoc habitaculum
non habet lumen nisi per foramina superioris pavimenti. Ad utrumque
latus puppis dependent scaphae sive barcae: una magna, alia parva, quae
in mare mittuntur in portubus, et in eis homines educuntur, et ad latus
dextrum sunt gradus, per quos in mare est descensus in barcas, et
ascensus: et habet etiam proprium velum, majus quam velum prorae, quod
nominant mezavala id est medium velum: latine dicuntur epidromus. In eo
etiam semper est vexillum erectum, ad discernendum ventorum varium
flatum. Extra habitationem puppis post duo transtra ad latus dextrum
est coquina non operta, et sub coquina est cellare, et a latere
coquinae est stabulum bestiarum mactandarum, et stant simul oves,
caprae, vituli, boves, vaccae et porci; et consequenter per idem latus
sunt transtra cum remis usque ad proram: in sinistro vero latere sunt a
puppi usque ad proram transtra remigum, (#46 A#), et in quolibet
transtro sunt tres remiges cum sagittario, et inter duo transtra super
marginem navis ad utrumque latus pendet in bidente ferreo versabili una
bombarda, et utrumque latus habet unum bombardanum, qui necessitate
lapides de eis emittunt. In medio navis est malus, arbor alta, magna et
fortis, ex multis trabibus composita, sustentans antennam cum accatone
vel velo grandi; in summitate mali est tabernaculum quod Theutonici
nominant sportam; Italici kebam; Latini carceriam; et juxta malum
superius est quaedam latitudo, in qua conveniunt homines ad colloquium,
sicut ad forum, et dicitur forum galêae. Porro ipsum velum magnum habet
LIIII pannos in latum, quorum quilibet plus facit, quam ulnam. Verum
pro diversitate temporum suspenduntur diversa vela, non adeo magna
sicut accaton. In tempestatibus apponunt velum quadratum et grossum,
quod nominant papafigo. In ista ergo parte superiore habitant
officiales galêae et[TR82] galêotae unusquisque in transtro suo, et ibi
dormiunt et comedunt et laborant. Porro inter transtra utriusque
lateris est medium satis latum, in quo stant cistae magnae plenae
mercimoniis, et super cistas istas est deambulatio a prora usque ad
puppim: ibi etiam currunt hortatores tempore remigationis. Juxta malum
est foramen magnum per quod 7. gradibus est descensus in carinam, quae
est locus peregrinorum, vel onerum in onerariis galêis. Est autem ipsa
carina longa a cellario puppis usque ad camerulam prorae, lata vero ab
uno pariete navis usque ad alium, et est sicut camera spatiosa et
magna; nec habet lumen nisi quod per foramina quatuor, per quae est in
eam descensus, intrat. In ista carina habet quilibet peregrinus suam
cumbam, vel suum locellum. Porro peregrinorum cumbae sic sunt
ordinatae, quod per longum navis sive carinae est una cumba ad aliam
sine interstitio, et unus peregrinus jacet ad latus alterius, in
utroque latere, capita habentes ad parientes navis et pedes contra se
invicem extendentes. Sed quia carina lata est, stant in medio cumbarum
cistae, capsae peregrinorum a cellario usque ad prorae camerulam, in
quibus peregrini res suas habent reservatas, et ad illas capsas
utrimque dormientes tam in sinistro quam in dextro latere extendunt
pedes. Sub peregrinis adhuc est concavitas magna, et profunditas usque
ad galêae infimum, quod venter galêae dicitur, qui quidem non est latus
sicut in aliis navibus, sed est acutus a prora usque ad puppim, ita
quod galêa inferius habet acutum pedem, adeo quando non est in aqua,
quod non potest super terram erecta stare, sed oportet eam in latere
jacere: et ista acuitas navis arena plena est usque ad asseres, super
quos jacent peregrini et in ipsam arenam levatis asseribus sepeliunt
peregrini vascula sua in quibus vinum habent, et ova et alia, quae
frigore indigent. Porro inferius in loco peregrinorum juxta mali medium
est sentina, non hominum immunditias colligens, sed omnes humiditates
et aquae occulte aut patenter galêam subintrantes ad (#B#) sentinam
illam distillant, et confluunt, et pessimus foetor ex ea exhalat, magis
quam ex quacunque latrina humanorum stercorum. Hunc omni die evacuari
oportet semel, sed tempore fremitus maris sine intermissione omnes
aquas ex ea sursum trahere. Porro super margines galêae sunt loca
aptata pro ventrorum purgatione. Tota galêa intus et extra est
nigerrima pice linita, funes etiam, asseres et alia, ne ab aqua
corrumpantur faciliter. Funes velorum et anchorarum partem magnam
galêae occupant, quia sunt multae, longae et magnae in multiplici
differentia. Mirum est videre multitudinem funium et connexiones et
circumplexiones eorum. Galêa est quasi claustrum, nam locus orationis
est juxta malum, superius ubi forum etiam est; refectorium commune est
pars puppis media; dormitorium transtra galêotarum et cumbae
peregrinorum. capitulum ex opposito coquinae: carceres sunt sub
pavimento prorae et puppis, cellare, coquina, stabulum omnia patent
supra. Et ita breviter multis omissis habetur galêae imago. Praeterea
S. Jeronymus in epistola ad amicum aegrotum saeculum pelago comparat,
claustrum navi, et in moralem partem traducit, dicens: est saeculum ut
mare, quod est impatiens natura, et sine ventis inflatum, erigens in
ipsa tranquillitate minaces atque terribiles fluctus, quod licet
sessores non noceat suos, habet tamen aliquid formidinis etiam innoxia
magnitudo; nec navigantibus desunt formidines frequenter et ictus
undarum; nunc denique gubernatores totos sinus securus explicuit. In
mundo et mari rara sunt prospera, densa sunt turbulenta, expavescitur,
timetur, morbi quoque non desunt; solus exitus securitatis est portus.
De politia, quae servatur in regimine galêae.
Politia navalis inter omnes politias est ordinatissima; ideo
Aristoteles et alii politizantes communiter exempla sumunt a politia
navili, eamque inducunt, ut patet in principio primi Ethicorum. Est
enim in navi maxime communitas domestica, quae alias omnes communitates
includit, quia nec regnum, nec civitas, nec vicus esse potest sine ea,
et est principium omnium. Domus autem perfecta requirit tres
communitates, scilicet viri et uxoris, domini et servi, patris et
filii. Prima communitate domus navalis caret; secundam perfectissime
habet; tertiam vero similitudinarie continet. Ibi est dominus patronus
cum multis servis; est idem patronus pater et tutor peregrinorum, qui
sunt quasi filii. Aristoteles primo Politicorum tria ponit domus
regimina, primum conjugale, secundum, quod vir praeest uxori, et hoc
iterum inest in navi, cujus ratio est, quia vir habet uxorem, ut
generatione mediante perpetuetur communitas domus; communitatem autem
navis nemo appetit perpetuari, sed potius citius corrumpi per
adeptionem optati portus. Secundum regimen est paternale, secundum quod
pater praeest filiis; et hoc est inter patronum et peregrinos, quantum
ad obtemperantiam, quia decet eos obtemperare patrono. Tertium est
regimen dominativum et dispoticum, secundum quod dominus praeest
servis, et hoc regimen est praestantissimum et ordinatissimum in domo
navali. In qua (#47 A#) dominus patronus primus motor et praeceptor
alios subordinat aliis et praeponit, ipse vero quasi immobilis rex et
gubernator existit, ad cujus nutum navis ducitur, quo tendit. Nam de
arte navigandi se non intromittit, nec eam scit, sed solum jubet eam
duci huc vel illuc. Omnes in navi eum verentur et magnae causae tam
inter peregrinos quam inter galêotas emergentes ad eum devolvuntur. Nec
constituitur aliquis galêae, praesertim peregrinorum militum patronus,
nisi sit nobilis, potens, dives, prudens et honorabilis. Constitus
autem accipit secum aliquos sapientes et expertos amicos, cum quibus
consiliatur, eisque sua secreta aperit. Insuper eligit et pretio
conducit aliquem virum strenuum et bellicosum, expertum in navali bello
et illum praeponit armaturae, quam nominant armiregium; hic providet
galeae de bombardis, balistis, arcubus, lanceolis, fustibus et gladiis,
thoracibus et scutis. Habet etiam despensatorem, qui de omnibus ad
victum pertinentibus provisionem facit, quem nominant schalcum, et
praeest cellario et coquinae et disponit de pane, de vino, de bestiis
mactandis, et omni die praecipit tam cocis quam cellario sic vel sic
disponere cibum et potum; et si contingit defectus in cibo vel in potu,
hoc nulli nisi sibi imputatur et contra eum murmuratur. Ideo communiter
schalci sunt in navi odiosi. Insuper alium habet patronus potentem
officialem, quem nominant calipham, qui totam[TR83] galêam et omnes
ejus partes gubernat, quantum ad hoc, quia considerat, in qua habeat
defectum, si aliquid sit ruptum, aut navigationi impeditivum, onera
galêae aequat, rupta obstruit et reficit et lustrat galêam tam in
sentina quam in keba, in prora et in puppi. Adhuc[TR84] officialis
potens navis dicitur pirata, quem Theutonici putant dici pilatum. Hic
pirata scit maris itinera securiora et propinquiora, et secundum hoc,
quod jusserit vel consuluerit, ita fit navigatio. Si autem in aliquam
regionem venerit sibi ignotam, facit, quod proximum petant portum et
ibi cedit suo officio, et alium patronus conducit, cui notae sunt maris
semitae, ne ex ignorantia[TR85] contingat bythalassium, syrtim, aut
charybdim incidere. Cum eodem sunt aliqui gnari viri astrologi et
auruspices, qui astrorum et coeli signa considerant, et de ventis
judicant, ipsumque piratam dirigunt. Sunt autem communiter omnes in
illa arte experti, quod ex inspectione coeli de futuris aut
tempestatibus aut tranquillitatibus judicant, quod etiam considerant in
colore maris, et ex concursu et motu delphinorum, et piscium volantium,
ex fumo ignis, et exhalatione sentinae, et ex scintillatione spirarum
et funium noctibus, [motibus] (#B#) et ex remorum mari immissorum
radiatione. In nocte ex inspectione siderum omnes horas sciunt. Et
habent juxta malum maris stellam unam, aliam in suprema habitatione
castelli, quasi compassum et juxta illam semper noctibus ardet lucerna,
et in navigatione nunquam avertunt oculum ab ea, sed semper unus
stellam inspicit, et cantat quadam dulci melodia, intimans
prosperitatem viae, et eodem cantu pronunciat illi, qui gubernaculi
clavum regit, ad quam partem ipsum gubernaculum sit trahendum: nec ille
gubernator audet quovis modo movere temonem nisi jussu inspectoris
maris stellae, in qua cernit, si directe, si curve, si lateraliter
navis progrediatur: de his vide fol. 62. Habent et alia instrumenta,
quibus de cursu siderum et de flatibus ventorum et de maritimis semitis
judicant. Chartam enim habent, quae habet ulnae latitudinem et
longitudinem, in qua maris latitudo mille[TR86] lineis est depicta, et
regiones punctis designantur et miliaria cifris. In illa charta
perpendunt, et vident ubi sunt, etiam dum nullum terram conspicere
possunt, et dum nec sidera apparent propter nebulas. Hoc autem
inveniunt in charta ducendo circulum de linea ad lineam de punctis ad
punctum mirabili industria; multa alia instrumenta habent, in quibus
maris itinera considerant, et cottidie simul sedent de his conferentes.
Post hos supremus in regimine navis, qui manum apponit, et praecepta
speculantium primo suscipit, dicitur cometa, et idem est quod comes
galêae, et habet locum suum infra castellum in medio transtrorum in
sublimi. Huic patronus intentionem suam insinuat, et ipse consequenter
totam coordinationem movet. Habet enim pendere in collo argenteam
fistulam, cum qua dat signum, ad quos labores navales currendum sit; et
quacumque hora diei aut noctis fistula illa auditur, repente omnes
accurrunt cum clamore fistulanti respondentes. Hic jubet a portubus
recedere et accedere; anchoras ejicere et retrahere; vel erigere et
remittere; remis trahere et quiescere; bolidem immergere; tonsillas
figere et dimittere. Hunc omnes inferiores timent sicut diabolum; quia
ipse percutit baculis, castigat pugnis et funibus quos vult, nec est
qui murmurare audeat, quia contra murmurantem omnes insurgunt dato ad
hoc signo. Vidi de istis cometis inhumanas crudelitates, quibus
affligebant pauperos galeotas. Sub illo est alius, qui dicitur baronus,
id est baro galêae, qui ad jussum cometae movetur et movet, et semper
habitat in medio galeae juxta malum, et etiam gerit fistulam
praeceptoriam in collo;[TR87] et ubi cometa non potest esse, accurrit
baro fistulans, clamans, et stimulans ad labores. Huic grandis cura est
de funibus, velis et anchoris, ut sint semper aptata et disposita, et
singularia habet in galêa[TR88] privilegia et jura. Sub illo alius est,
qui dicitur subparono, [sic] qui ad jussum ejus jubet et praecipit
aliis. Post illos sunt quidam, qui (#48 A#) dicuntur compani, id est,
socii forte IX., inter quos tamen aliqui praecellunt aliis, et sunt
illi, qui sciunt discurrere per funes sicut catti, et velocissime per
funes usque ad kebam ascendunt, et erecti in antenna currunt, etiam in
saevissimis tempestatibus, et anchoras tollunt, immittentes se aquis
profundis, si haeserint, et periculosissimis laboribus insistunt. Sunt
autem communiter juvenes agilissimi, vitam suam quasi pro nihilo
reputantes, audaces, et sunt etiam in galêa potentes, quasi milites sub
baronibus. Sub istis sunt alii, qui dicuntur marinarii, qui ad
instantes labores cantant, quia labores navales sunt durissimi, nec
exercentur nisi concentu hortatoris, et responsione laboratorum. Sic
illi laborantibus assistunt, cantant, horantur, et percussiones
minantur in stimulatione. Onera etiam magna eorum industria trahuntur.
Et sunt communiter viri senes et maturi. Infimi dicuntur galeotae vel
galeoti, primae vel secundae declinationis, quos latine nominamus
remiges vel remices, qui in transtris sedent ad remos trahendos, et
sunt in magno numero, et omnes grossi, at asinini labores eorum sunt,
ad quos faciendos clamoribus, verberibus, maledictionibus stimulantur:
sicut equi ducentes oneratum currum per viam altam, qui quando fortius
trahunt, tanto magis stimulantur; sic et isti miseri, quando omnem
conatum in labore faciunt, adhuc percutiuntur ad plus conandum. Taedet
me scribere, et horreo cogitare de tormentis et castigationibus illorum
hominum: nunquam vidi bestias adeo atrociter percuti, sicut illi
caeduntur. Coguntur saepe tunicas et camisias a cingulo deorsum
pendere, et brachiis scapulis et dorso nudato laborare, ut corrigiis et
flagellis possint tangi. Hi galeoti sunt in plurimum servi emptitii
patronorum, vel alias sunt vilis conditionis, aut captivi, aut fugitivi
de terris, aut expulsi, aut exules, vel adeo infelices, quod super
terram vivere non possunt nec se nutrire valent: et quando timetur fuga
eorum, tunc ferramentis includuntur super transtra sua. Ut communiter
sunt Macedones et de Albania, de Achaja, de Illyrico et Sclavonia et
nonnunquam sunt inter eos Turci et Sarraceni, qui tamen occultant ritum
suum. Nunquam vidi theutonicum galeotam, quia nullus Theutonicus
miserias istas sustinere posset. Sunt autem miseriis ita assueti, quod
tepide et inutiliter laborant, nisi assistat eis, qui percutiat sicut
asinos, et maledicat eis. Miserrime comedunt et dormiunt semper in
tabulis transtrorum, et diu noctuque sub divo sunt ad laborandum
parati, et in tempestatibus in mediis fluctibus stant. Fures communiter
sunt, nec parcunt rei, quam inveniunt, quin eam reservent, propter quod
gravissime saepe torquentur. Porro tempore, quo non sunt in labore,
sedent et ludunt chartis et taxillis pro auro et argento, cum
execrabilibus blasphemiis et juramentis. Nunquam audivi tam horribilia
juramenta sicut in navibus a jam dictis: nihil enim expediunt, nec in
joco, nec in serio, nisi cum turpissimis blasphemiis Dei et Sanctorum.
Sunt tamen inter (#B#) eos nonnunquam aliqui honesti mercatores, qui se
isti gravissimae servituti subjiciunt, ut mercantias in portubus
exerceant. Aliqui sunt mechanici sutores vel calceatores, et tempore
quietis faciunt in navi calceamenta, et tunicas ac camisias; aliqui
sunt lotores et lavant in navi camisias et facileta pro pretio. Hoc
autem commune est omnibus galêotis, quod sunt negotiatores, et quilibet
sub transtro suo habet aliquid venale, quod in portubus exponit ad
vendendum, et in navi cottidie simul negotiantur. Sciunt etiam
communiter ad minus tres linguas, scilicet sclavonicam, graecam, et
italicam, et major pars scit ad istas etiam turcicam. Inter galêotas
etiam est ordo: nam aliqui aliis praepositi sunt, et illi, de quibus
est major confidentia, ponuntur custodes circa ostia galêae, et
dicuntur guardiani. Aliqui sunt praepositi prorae; aliqui praesunt in
dextero latere; aliqui in sinistro; aliqui in puppi serviunt, et illi
melius stant. Sunt etiam in galêis communiter tres vel quatuor juvenes
masculi, qui discunt per funes currere, et in aliis animosis operibus
student se exercere. Aliqui etiam praeter galêotas sunt bombardrini;
[sic] aliqui tubicines, qui clangunt semper mane et vespere, et ante
mensam et post mensam, et in omnibus portubus. Aliqui etiam galêae
mundatores et ornatores. Sunt etiam in ea rasores ad minus duo, qui
etiam sunt medices et chirurgici; sunt etiam in ea tortores
malefactorum, qui torquent sicut lictores, quos patronus jusserit
torqueri. Est etiam quidam officialis satis potens in galêa, quem
nominant scribanum, id est scriptorem, qui omnia nomina personarum
galêae in scriptis habet, intrantes in portubus inscribit, et exeuntes,
et ille lites ortas de cumbis componit et naulum exigit, et multa agere
habet, et est etiam ut communiter homo omnibus otiosus, et illud
sufficiat de officialibus galêae.
De Justitia et Judicio, quae servantur in galêa exacte.