Tricesima prima die, quae est ultima Maii, mane surreximus[TR73] et ad

sanctum Salvatorem, ubi sunt Canonici regulares de observantia, Missis

interfuimus. Postea barcam conduximus, et duci nos fecimus ad

ecclesias, quarum patroni singulariter peregrinari volentibus

necessarii sunt: quia jam recessus noster instabat et sanctos invocare

volebamus pro adjutorio. Primo ergo navigavimus in ecclesiam S.

Raphaëlis Archangeli, rogantes ibi deum, ut S. illum Archangelum nobis

mittat inductorem sicut Tobiae. Deinde navigavimus ad S. Michaelem

Archangelum, deprecantes (#B#) eum nobis ad contenderendum omne

nocivum, tam visibilium quam invisibilium hostium. Ab inde navigavimus

ad S. Christophorum, eumque petivimus fieri nostrum bajulatorem per hoc

mare magnum. Est enim inter Venetias et Murianam insula, in qua est

ecclesia nova et pulcra S. Christophori cum monasterio Ordinis albi. In

illo Monasterio est depicta una mappa mundi valde pulchra. Ab illa

insula navigavimus ad ecclesiam S. Marthae hospitae Domini Iesu; et

illam rogavimus, ut de honestis et bonis hospitiis nobis provisionem

fieri procuraret, aut certe patientiam in defectu hospitii impetraret

pro nostro longo itinere. Circa hanc ecclesiam sunt moniales albi

habitus. Et his peractis in hospitium reversi sumus. Ecce quomodo ab

evagatione etiam in civitate non poteramus nos continere! Posui autem

solum honestas et sanctas evagationes, quas in civitate venetiana

habuimus. Curiosas vero et minus utiles ignoro, quamvis saepe factae

fuerint. Et hic habet finem evagatio venetiana. Porro illo toto die

occupati fuimus disponendo nos ad navis ingressum pro die crastina. Et

cum physico, qui nobis medicinas dedit, computavimus, et hospitam

nostram dominam Margaretam solvimus, et eas res, quibus per mare usus

non est, commendavimus cellario domus, Nicolao Frig, Theutonico, et

diem crastinum fieri praestolati sumus.

Sequuntur quaedam necessaria[TR74] pro intellectu

maritimae Evagationis.

Evagari antequam per mare incipiam, aliqua praemittere judicavi

necessaria, ad solvendum dubia multa, quae fieri solent circa maritimam

Evagationem. Peregrinatio enim terrae sanctae pro majori parte in mari

perficitur, et tempus longius in maritimo itinere transit. Ideo tria

praemittere ei statui:

Primum, de mari multiplici et ejus qualitatibus et periculis.

Secundum, de galêa triremi et ejus dispositionibus.

Tertium, de regimine et politia triremium, et avisamentis.

His tribus intellectis potest quietus stare etiam ille, qui nunquam

vidit mare.

De triplici mari.

Mare in genere est triplex, scilicet: mare magnum, mare majus, et mare

maximum. Mare magnum est mare mediterraneum, quod dicitur mare nostrum;

mare majus est mare ponticum; mare maximum est oceanus, quod ambit

mundum. De hoc oceano primo videbimus breviter, et postea de aliis.

(#42 A#) Oceanus vel oceanum mare maximum, quod exterius per modum

circuli ambit orbem terrarum, eumque amplectitur. Et dicitur tam a

Graecis, quam a Latinis oceanum, eo quod ambit orbem; sive a

celeritate[TR75] sua, quia oceanum ocius id est velocius discurrit;

sive a coelo derivando nomen a media syllaba Ce, quia hoc mare

similitudinem habet cum coelo in colore et quomodo coelum coloratum

videtur, sic et oceanum. Oceanus ille manat ex orbe, et in ipso est

radix ejus et principium: finis quoque ejus est apud finem illius. Et

est origo omnium mundi aquarum, a quo defluunt et influunt. Ideo

oceanus dicitur hospitium fluminum et fons imbrium: nec tamen augetur

influxu, nec minuitur effluxu, quia quantum recipit tantum reddit.

Mirum autem hoc videtur, cum tantus numerus fluminum illuc currentium

sit fluctusque tam perpetuus cursus, tam fere infinitus, quomodo inde

non augeatur oceanus? Nec minus mirum cum multa ex eo procedant

subterranea flumina multam quoque partem illius stellarum haustus

auferat, quia sol et alia sidera de eo maximam abundantiam aquarum suis

intensissimis ignibus hauriunt, et circum omnia sidera fundunt eas, ut

ea temperentur, quae de se sunt ignea, nec per siderum copiosissimum

haustum et attractionem oceanus minuitur, quia ut dictum est, tantum

recipit, quantum per effluxum et haustum perdit. Quomodo autem hoc

fiat, soli Deo cognitum est, cujus opus mundus est, et cui soli omnis

mundi ratio nota. Hoc mare maxime sequitur lunae cursum, et est ideo

vorago, quae totas aquas et naves absorbet et revomit, et hoc in exortu

lunae majori aestu fluctus vomit et revomit. Ista autem vorago dicitur

abyssus magna, de qua scriptum est Genes. 7. v. 12. rupti sunt omnes

fontes abyssi magnae. Juxta hanc sunt cavernosa loca, et speluncae

latae et patentes, in quibus venti de spiramine aquarum concipiuntur,

et illae cavernae sunt quasi mudinares [sic] et spiritus illi in

Scriptura nominantur spiritus procellarum. Hi spiramine suo aquas maris

per patentes terrarum cavernas introrsus in abyssum attrahunt, et eos

iterum exundare magno impetu compellunt. De istis late loquitur

Vincent. in Spec. Natur. lib. 6. Habet hoc mare aquas salsas, sicut et

alia maria, ut patebit. Porro oceano magnitudo incomparabilis est, et

intransmeabilis latitudo, et post eum terra nulla est, sed solum denso

aëre nubium mare continetur. Sed et terra subterius est. Secundum

ordinem quippe naturae toto terrae superficies aqua deberet esse

operta: at vero creator omnium Deus magno suo beneficio voluit pro

hominum et bestiarum habitatione partem terrae siccam conservare,

quando dixit: congregentur aquae, quae sub coelo sunt in locum unum, et

appareat arida. Haec praeeminentia designatur, cum de orbe ipsius

dicitur: quia ipse super maria fundavit eum (Psalm. 24. v. 2) ut

scilicet operiretur: sed virtute creatoris fluctus cohibentur. Unde

Psalmus: terminum posuisti, quem non transgredientur, neque

convertentur operire terram (Psalm. 104. v. 9.) Et Job. 38. v. 8. Quis

conclusit ostiis mare, quando erumpebat. Si quis de his clarissimum

voluit habere intellectum, legat additiones domini Pauli Burgensis

Postillae Lyrae de opere 3. diei; ibi: congregentur aquae, quae sub

coelo sunt in locum unum. Ex hoc mari funduntur et effluunt alia maria;

mediterraneum, ponticum (#B#) et mare rubrum sicut rami a stipite.

Mare majus dicitur mare ponticum, non quod de facto majus sit, quam

mare nostrum; sed ideo, quia nullis aut paucis insulis intersecatur. Et

dicitur ponticum, quia omnis ista aquarum congregatio per alveum

concurrit, quo Xerxes ponte navibus facto commeavit: quem fluxum

nominant Hellespontum. Vel ponticum dicitur, quasi sine ponte, nec

ponte transiri potest. Vel dicitur ponticum a puncto, eo quod rotundum

esse dicatur sicut punctus. Vel est ponticum vocatum, eo quod sit

brevis. Communiter etiam nominatur mare hoc Pontus Euxinus a moribus

accolarum, ut dicit Isidorus, quia secundum Ptolomaeum [sic] pessimis

pollebant Euxologitae moribus, adeo ut nemo eos molestaret, et aliis ad

eos confugisse fuit pro asilo. Sed et fluvius Euxes, monte Caucaso

fusus, in eum pontum labitur, eique nomen adfert, vel ipse fluvius a

mari trahit nomen suum. Porro a tergo Ponti est Meotus palus latissima,

qui in se suscipit Tanaim fluvium, qui scindit ab Europa Asiam,

fluitque de Rhiphaeis montibus. Insuper Pontus ille Euxinus est mare

dulcius, quam alia maria, ex multitudine fluminum dulcium aquarum. Unde

Danubius noster auctus LX. magnis fluminibus per VII. ostia ponto

illabitur Euxino.

Mare magnum dicitur mare nostrum et mare mediterraneum, et de illo mari

loqui est nobis magis ad propositum. Primo quidem dicitur mare magnum,

quia caetera maria et lacus in ejus comparatione sunt minora. Secundo

dicitur mare nostrum, quia nobis notum, nobis propinquum, et a nobis

usitatum. Tertio vero dicitur mediterraneum, quia ab occidente per

mediam terram usque in orientem perfunditur, et principalibus mundi

partibus, scilicet Europae, Asiae et Affricae interjacet, ipsas se et

suis brachiis ab invicem separans et distinguens. Habet enim ab oriente

et septentrione Europam, ab oriente Asiam, ad austrum Affricam. Unde

peregrinus, qui ad S. Katharinum transit, tres illas mundi partes

attingit in mari. In Europa enim navigare incipit, et in Creta et Rhodo

et Cypro Asiam tangit, dum vero in Alexandriam Aegypti pervenit, in

Affrica erit. Nilus enim dividit Asiam ab Affrica, in cujus Affricana

parte est Alexandria. Porro mare nostrum continuatur cum duobus

praefatis maribus, et sunt eaedem aquae oceani pontici et maris

mediterranei. Nam ex oceano ab Hispaniis profunditur, Galliam, Italiam,

Siciliam, Cretam et usque in Aegyptum pertransit. Brachium autem illud,

quo in Hispania oceano jungitur, vocatur vulgariter strictum de Maroch,

et dividit regnum Marochiae, quod est in Affrica, ab Hispania; inter

quas regiones effluit mare mediterraneum ex oceano per praefatum

brachium, quod in latitudine vix habet quartale miliaris. Stant enim

foeminae lotrices in utraque parte, paganae in Maroch, christianae in

Hispania, et corixantur, et ibi dividitur Affrica ab Europa. Altero

vero ejus brachio, quod Hellespontus dicitur, alias brachium S. Georii,

continuantur cum mari pontico, et hoc brachium dividit Europam et Asiam

minorem, quae jam Turcia dicitur: quia Turcus totaliter eam cepit.

Vulgares tamen nominant hoc brachium Buccam constantinopolitanam, eo

quod super ipsum in litore Europae civitas Constantinopolis est

situata. Ubi vero hoc brachium derivari incipit a mari mediterraneo

super litus Asiae minoris, dicitur fuisse Troja illa antiqua et potens

civitas constituta. Veritas tamen certa de hoc non habetur, quod Troja

ibi steterit. Ideo recte dicitur mare nostrum mediterraneum, quia et

terrae mediae interjacet, et medium inter alia duo maria tenet. Ad ista

tria maria omnia flumina nobis nota decurrunt. Danubius noster omnia

flumina montium rhaeticorum contra orientem tendens secum ducit in mare

(#43 A#) ponticum, quod alias dicitur Euxinus. Rhenus in ipsis

rhaeticis montibus oriens contra occidentem tendit, secumque infinita

flumina in oceanum pertrahit. Rodanus cum Rheno in origine socius,

contra meridiem currens secum reliqua flumina in mare Tyrrhenum

pertrahit. Sic Athesis ex alpibus et Padus et Brenta trahentes

originem, in mare mediterraneum decurrunt. Sunt insuper alia maria ex

Scriptura nobis satis nota, quae etsi non apparentibus brachiis

continuantur cum aliquo praedictorum trium, tamen per gurgites

subterraneos creduntur eisdem copulari: ut est in oriente mare caspium,

quod quidem singulare est, nec aliquo apparenter sociatur, dicunt

tamen, quod occulte sub terra in ponticum mare labatur. Mare etiam

Galileae, et mare mortuum dicuntur occulte decurrere in mare rubrum,

quod de Oceano profluit, et est lingua oceani, qua Persidem et Arabiam

confingit et per eum navigatur ad Indiam, ut dicit Ieronymus in

epistola ad Fabiolam. Insuper notandum: quod mare mediterraneum est

unum, sortitum diversa nomina, pro diversitate locorum, sicut et terra,

cum sit una, habet diversa nomina. Quandoque enim a provinciis nomen

accommodat: sic dicitur mare asiaticum, mare syricum, hybericum;

quandoque ab insulis, sicut balearicum, siculum, creticum, cyprium;

quandoque a promontoriis, sicut maleum et aegaeum, quandoque a

gentibus, sicut germanicum, gallicum, italicum, dalmaticum; quandoque

ab adjacentibus civitatibus, sicut adriaticum, tyrium, joppicum,

alexandrinum, venetianum. Et ideo dum leguntur etiam in Evagatorio

diversa maria, non intelligitur nisi unum, habens diversa nomina.

Hoc mare sicut et oceanus[TR76] et caetera maria ex eo profluentia

habent aquas salsas, amaras, insipidas, insanas et penitus ad potandum

inhabiles, et tam hominibus quam bestiis abominabiles, magis quam

urina. Hujus autem salsedinis causa est occultissima: hoc ex eo patet,

quia antiqui philosophi in inquisitione illius causae multum

laboraverunt, et in assignatione causarum quodammodo delirasse

videntur, sicut et de Nili ortu et ejus incremento propter

occultissimam horum [naturam] delirarunt, ut patet P. 2. fol. 119. A.

B. per totum. Sic de causa salsedinis maris dicendo ad stultitias

prolapsi sunt. Nam vetustissimi Demogorgonistae, ultra sensum ascendere

nescientes, fingebant Demogorgonem, quem patrem primum rerum fuisse

aestimabant, molem ingentem de monte Acrocerauni ignitam evulsisse,

solidatamque ac rotundatam vel globatam mari oceano sexies immersisse,

ex quibus immersionibus tota aquae congeries bulire et fervescere

cepit: et si non statim globum retraxisset, tota aquarum maxima moles

in salem densata fuisset. Sed quia voluit esse mare, mansit aqua, sed

salsa. Insuper Aristoteles 2. Meteor. per longum disputat de causa

salsedinis maris: sed praeter ea, quae ipse Aristoteles determinat,

quidam dicunt, quod quia terra ignitur a sole, resudat de ea humiditas,

quae in ea est, et ita ex isto sudore mare congregatur, et quia sudor

salsus est, mare cum sit terrae sudor, salsum est. Ideo illi dicunt,

quod mare nihil aliud sit, nisi sudor terrae aeternus. Alii dicunt,

quod quia mare torridae zonae terrae superpositum est, ex calore ejus

spissatur sicut alia aqua dulcis per calorem in salem transit. Alii

dicunt, quod terra quaedam est salsa, cui cum aqua maris admiscetur,

salsa fit a terra; sic aqua, quae per cineres colatur, fit salsa. Alii

dicunt, quod illa salsedo fit propter calidum vaporem admixtum aquae

partibus. Nam et sudor et urina, in quibus agit caliditas, inveniuntur

salsa. Alii dicunt, quod solis ardore maris liquor siccatur. Sol enim

est torrens cuncta, sorbensque, sicque mari late patenti salsis sapor

incoquitur: calore ergo solis et stellarum aqua decocta salsa

efficitur, sicque aqua dulcis per decoctionem sal efficitur, et homo,

qui vinum dulce et aquam dulcem bibit, salam urinam mingit, quia calor

amaritudinem inducit. Alii dicunt, quod sol exhaurit liquorem dulcem et

tenuem, quem faciliter vis ignis attrahit et relinquitur omnis asperior

crassiorque liquor, unde summa unda maris dulcior est, (#B#) ima vero

amarior. Et lunae quidem alimentum est in dulcibus aquis, solis autem

in amaris. Marinae etiam aquae gelantur tardius quam dulces, et

accenduntur celerius. Mixta est ergo in mari salsedo dulcedini, quod

videri potest in eo: si vas fiat de cera, et ubique obstruitur, ne aqua

intrare possit, et mari imponitur, tunc aqua penetrans et distillans

per parietes vasis, intus fit dulcis et potabilis, et quasi per

colatorium, quod crassum et salsum est, secernitur. Si quis etiam juxta

mare in litore foveam fecerit, aqua in eam ex mari percolata per arenam

dulcis et potabilis fit. Alii causam salsedinis maris magis theologicam

assignant. Sanctius est enim dicere, ipsum mare sic salsum creatum a

Deo fuisse, sicut etiam aliorum elementorum unum quodquod propriam

habet naturam; ita etiam mari connaturalem esse salsedinem; quod nisi

esset sic sale conditum, putresceret sicut aliae aquae paludales, et

quidam foetidi lacus: propter quam causam etiam divina ordinatione

continue movetur, ut ex suo motu suae substantiae a corruptionis vitio

conservetur, quia ex continuatione motus subtiliatur et motu a

corruptione conservatur. Ordinavit hoc idem Dei sapientia, ut naves

facilius transportaret, et minus periculum transfretantibus incumberet.

Aqua enim salsa multo gravior et spissior dulci, quia dulcis est colata

et subtiliata: ideo salsa aptior est ad portandum navigia. Saepe enim

naves in aquis dulcibus merguntur, quae in mari mergi non possent,

sicut patet ad probam, quia ovum in aqua dulci submergitur, in salsa

vero nata. Insuper ipsa maris salsedo deservit plurimum hominum saluti.

Si enim mare esset potabile, homines non possent bene salva vita

pertransire, quia propter aestum solis sunt navigantes communiter

multum sitibundi, et propter labores marinos; et si haberent ad votum

aquam dulcem ad potandum, se ipsos interimerent. Ideo utile est et pro

vita transfretantium, quod mare salsum est. Crassa enim est aqua maris

et abominabilis; ideo quando hauritur, et supra petras effunditur,

statim ex solis tactu in sal convertitur. A salsedine illa sibi

connaturali sortitur suum nomen, et mare propter amaritudinem dicitur.

De hoc mari dicitur Amos. 5. v. 8. Vocat Deus aquas maris et effundit

eas super terram: Super quod Jeronymus (Tom. 6. fol. III. B.]: Tunc

Deus aquas maris vocat, dum ipsa amarissimas aethereo calore suspendit

et excolat et eliquat in dulcem pluviarum saporem. De maris salsedine

vide in Spec. Nat. libr. VI. cap. 9. Maris aqua diversas contrahit

qualitates, quod sic contingit. Cum enim terra cavernosa sit, aqua

labilitate sua eam subintrat, quae per catheractas transiens colatur et

extenuatur et ex qualitate terrae diversas contrahit qualitates. Si

enim per terram arenosam et lapidosam transit, dulcem inde saporem

contrahit, et clara ac dura et frigida existit. Si per salsam, salsum.

Si per limosam terram, vapida est aqua. Si per lapides sulphuris et

calcis aut aeris fit amara, si per foveas alumine plenas et sulphure

percurrit, fervorem et foetorem inde contrahit. Itaque (#44 A#) juxta

diversa accidentia terrae, diversam suscipit qualitatem. Sicut pro

qualitate ventorum immutat colorem. Nam modo est flavum, modo album,

modo nigrum, modo lutulentum, modo atrum, modo clarum, modo turbidum,

modo aureum, modo rubeum, et omni modo sicut coelum coloratum apparet,

sic et mare. Quamvis tamen utrumque respicienti et comparanti aliter

appareat. Vide saepius quod aquae ita nigrae apparebant, sicut

incaustum et tamen coelum videbatur splendidum. Ideo aliquando a

flatibus ventorum sic vel sic coloratur, aliquando ex firmamenti

resplendentia.

De periculis multiplicibus navigantium.

Evagatio per mare multis incommodis subjacet. Ipsum enim mare

inconsuetis est maxime nocivum, et diversis rationibus multum

periculosum. Est namque timoris incussivum; doloris capitis gravativum;

vomitus et nauseae provocativum; appetitus cibi et potus ablativum;

corporis humani alterativum; passionum excitativum; et multarum

peregrinarum qualitatum allativum; mortalium et extremorum periculorum

causativum; et saepe amarissimae mortis inductivum. Et hoc periculum

est terribilissimum, quod prudentes maxime timent, stulti vero parum

curant. Unde navigante per mare Aristippo, magno philosopho, in

tempestate nauseam passus et subversione stomachi et capitis vertigine

anxiatus[TR77] mortem timuit. Garrulus autem quidam redita

tranquillitate, et cunctis restitutis sanitati pristinae, dixit

philosopho: quid est, quod nos idiotae intrepidi sumus, vos autem

philosophi trepidatis? Respondit: quia non de simili anima utriusque

studemus. Te enim pro nequissimi nebulonis anima nequaquam decuit esse

solicitum: ego vero obnoxius debui de philosophi morte timere. Nam et

divites amplius fures timent, quam inopes. Animam plenam virtutibus

fero, insidiosissimum furem, latronem atrocissimum, raptorem

crudelissimum mare merito timeo. Porro omnia maris pericula jam

praetacta nemo melius probare potest, quam expertus, qui non legendo

aut audiendo didicit, sed sentiendo et experiendo. Unde Ecclesiastici

cap. 43. v. 26. Qui navigant mare, enarrant pericula illius, et

audiemus auribus nostris et admirabimur. Haec ille. Generaliter autem

transfretantes patiuntur periculum aut ratione maris, aut ratione

aëris, aut ratione navis: quamvis specialia pericula sint

innumerabilia; quae sunt aut ratione propriae dispositionis, aut

ratione malae societatis, aut ratione defectus cibi et potus, aut

ratione malorum gubernatorum, aut ratione nimis caloris aut frigoris,

aut malae provisionis, et hujusmodi, de quibus non sufficiunt verba ut

possint dici. Idcirco de generalibus periculis parum dicam, sed

singularia patebunt in processu navigationis, et supra in prima

peregrinatione mea aliquantulum patuerunt.

Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Primum · 第 10 / 44 段