Tertia die, quae est festum Inventionis S. Crucis, navigavimus ad

ecclesiam S. Crucis, et officio ibi audito corpus S. Athanasii ibi

conquiescentis vidimus, et deosculati sumus: et modo pridie dicto

clenodia nostra ad contactum ejus adhibuimus. Hic Sanctus, pugil fidei

fortissimus, contra haereticos symbolum: Quicunque vult salvus esse,

confecit. Et demum in hospitium remeavimus. Post prandium ad Conventum

majorem fratrum Minorum transivimus, et locum qui est sollemnissimus

vidimus. Porro in quadam capella ecclesiae stabat quidam equus,

mirabili artificio compaginatus. Veneti enim gentilium mores imitantes

cuidam Capitaneo eorum, qui pro republica fortiter egerat, eamque sua

virtute plurimum auxerat, intendebant in recompensam memoriale perenne

statuere, et equum cum sessore aere fusum ad aliquem publicum urbis

vicum aut plateam locare. Et ut hoc magnificentius fieret, quaesierunt

in omnibus finibus eorum artifices sculptores, injungentes eis, ut

quilibet equum faceret ex quacunque materia vellet, et ipsi de tribus

equis melioris formae equum (#37 A#) eligere vellent, et secundum eum

aeneum equum fieri oportere: illum vero artificem, qui formaliorem

equum fecisset, ultra precium statutum muneribus honorare intenderunt.

Convenientes autem tres sculptores Venetias, unus fecit equum ex ligno

cooperiens corio nigro, qui stabat in capella praefata: et ita vivax

erat hoc simulachrum, quod, nisi magnitudo insolita et immobilitas

equum illum arte factum proderet, ipsum esse naturalem homo vivens

aestimaret. Alius artifex equum finxit ex luto, et in fornace decoxit

subtilissimae formae, ruffum colore. Tertius ex cera compegit equum

album elegantissime formatum. Et hunc Veneti elegerunt, tanquam magis

artificialem, magistrumque remunaverunt. Quid autem de equo fundendo

aere fiet, non audivi: forte etiam dimittent; viso ergo illo Conventu

et his quae dicta sunt reversi sumus in locum nostrum.

Quarta die, quae erat dominica Vocem jucunditatis et festum Beatissimae

Virginis S. Katharinae de Senis, de poenitentia S. Dominici transivimus

ad S. Johannem et Paulum, et ibi processioni solemni et Officio divino

affuimus. Et erat tota ecclesia plena hominibus et multae Beginae

ejusdem habitus erant ibi. Porro infra Officium transivi ad ambitum

fratrum, et reperi ibi transeuntem fratrem Ordinis mei, ferentem

insignia peregrinorum terrae sanctae, de provincia Franciae, et de

conventu Insulensi, qui etiam navigare nobiscum intendebat; cum illo

ergo contraxi notitiam, et foedus simul inivimus pro nostra

consolatione. Veruntamen in meam galêam non venit, sed in aliam: saepe

tamen in Jerusalem ipse mihi, et ego sibi, in consolationem venit. Post

prandium ego solus navigavi ad S. Dominicum, ut viderem Patres et

ostenderunt mihi manum unam integram Beatissimae Virginis Katharinae de

Senis, valde delicatam et grossam, cum carnibus et ossibus, quam et

aliquotiens deosculatus fui. In eodem Conventu etiam reperi quendam

fratrem Ordinis de Neapoli insignia peregrinorum sancti sepulchri

ferentem: cum quo etiam societatem feci. Sed nec ipse in meam galêam

fuit receptus. Post ad hospitium navigio reversus sum.

Quinta die ad insulam S. Helenae Imperatricis navigavimus, et Missam

ibi legi Dominis. Post Missam patefecerunt nobis monachi tumbam[TR67]

S. Helenae, et corpus ejus integrum vidimus cum aliis multis reliquiis,

et deosculatis ac clenodiis contactis reliquiis in domum nostram

reversi sumus. Post prandium in galêam conductam navigavimus, et

reperimus, quod patronus ad partem inferiorem cumbarum nostrarum fieri

fecit asseres, ut quosdam in eis collocaret ad pedes nostros, ubi

debebant poni calceamenta et urinalia nostra. Diximus autem custodibus

galêae, ut patrono dicerent, quod nisi in crastinum illos asseres

deponeret, pactum factum irritare vellemus, quia esset contra articulum

nonum. Ex hoc facta est dissensio inter peregrinos et patronum.

Oportebat tamen eum opus factum destruere, si volebat nos secum

retinere. Et ita dispositis cumbis ad hospitium reversi sumus. (#B#)

Sexta die navigavimus ad Sanctam Luciam, et ibi Officio audito corpus

ejusdem virginis, quod ibi honorifice in tumba reconditum habetur,

vidimus, et deosculati sumus, et reversi sumus ad locum nostrum. Eodem

die ad forum transivimus, et omnia necessaria ad galêam pro navigatione

emimus,[TR68] culcitras, lectulos, cervicalia, linteamina, coopertoria,

mattas, amphoras, et caetera pro singulorum cumba. Ego culcitram pro me

jussi emere repletam pilis vaccarum, et stratos laneos de Ulma mecum

tuleram, ut sic dormirem in galêa, sicut in cella. Indignum enim

judicavi molliori stratu uti in navi, quam in cella.

Septima die, quae est festum translationis S. Petri martyris,

navigavimus extra Venetias in Murianam, et Officium ad Praedicatores in

ecclesia S. Petri martyris audivimus. Et viso ibi Conventu et fratribus

navigavimus ad ecclesiam parochialem, ubi plebanus ostendit nobis in

tumba una multa corpora integra de Sanctis Innocentibus, quibus

deosculatis transivimus ad fornaces vitriatorum, in quibus arte

subtilissima instrumenta vitrea multiformia fiunt; in toto namque mundo

non sunt tales vitrorum artifices sicut ibi. Faciunt enim ibi vasa

pretiosa crystallina, et alia mira ibi videntur. Quibus, visis navigio

Venetias reversi sumus in nostrum hospitium.

Octava die, quae erat festum Ascensionis Domini, ascendimus ad

ecclesiam S. Marci, tam ad Officia divina, quam ad solemnia spectacula

cernenda. Innumerabilis enim populus illo die ibi confluit. Omnibus

enim congregatis Patriarcha cum suo Clero et omnibus Conventibus

religiosorum, et Dux cum suo Senatu et omnibus Societatibus Scabinorum,

singuli in suis ordinibus et ornatibus, cum vexillis, luminaribus,

reliquiariis, crucibus, de ecclesia S. Marci procedunt ad mare, ibique

praeparatas naves ingrediuntur: et Patriarcha cum[TR69] Duce, et Senatu

Buzatorium (latine Bucefalum ab equo Alexandri magni sic nominatum)

ascendunt: quae est grandis navis in modum tabernaculi depicta, et auro

tecta et sericis sagis operta, et haec omnia fiunt cum ingenti

apparatu, cum campanarum omnium sono, et clangore tubarum, et cantu

diverso Clericorum. Et dum Buzatorium remis, qui sunt ultra trecenti, a

terra trahitur, ultra quinque millia navium eum concomitantur. Navigant

autem usque ad castella, ubi est portus venetus, et dum extra portum ad

mare venerint universae naves, Patriarcha ipsum mare benedicit, sicut

est mos in multis partibus illo die aquas benedicere. Benedictione

peracta, Dux annulum aureum digito suo detrahens ipsum annulum in mare

projicit, quasi desponsans mare Venetis. Post annulum multi se

denudant, et feruntur in profundum quaerentes annulum. (#38 A#) Et

ille, qui eum invenit, sibi retinet, et cum hoc per totum annum liber

in civitate manet ab omnibus oneribus, quibus pro republica ibi

habitantes gravantur. Et dum haec aguntur, circumstant universae naves

in magna pressura, et est tantus sonitus bombardarum, quas emittunt,

tubarum, tympanorum, et clamantium ac cantantium, quod mare videtur

moveri. His spectaculis etiam affuimus in propria conducta barca;

peracta illa benedictione et desponsatione maris convertunt Buzatorium

ad monasterium S. Nicolai alyu [sic] et ibi petito litore exeunt omnes

de omnibus navibus et ingrediuntur ecclesiam, quam vix centesima pars

populi ingredi valet, quamvis magna sit, et tamen in illa multitudine

non est mulier aliqua, sed totum negotium hoc per viros agitur. Dum

autem Patriarcha pontificalibus ornatus et Dux cum suis contra

ecclesiam properant, Abbas monasterii, infula decoratus, et sui monachi

sacris induti obviam multitudini veniunt, ipsumque Patriarcham ac Ducem

suscipiunt, et in chorum ducunt, et ibi Officium diei incipiunt, et cum

multa sollemnitate peragunt. Quo peracto ad naves redeunt et navigant

omnes, unusquisque ad locum suum ad prandium. Talibus spectaculis

aliquotiens interfui alias etc. de quibus vide fol. 210. P. 2. Porro

per totas octavas Ascensionis sunt festa nundinarum et mira videntur in

istis octavis.

Nona die transivimus ad monasterium dictum cruschechirii [sic] et Missa

ibi audita ostensum fuit nobis corpus S. Barbarae cum pluribus aliis

reliquiis, quibus venerabiliter deosculatis reversi sumus in nostrum

hospitium. Eodem die transivimus simul in quamdam domum, in qua stabat

elephas, bestia grandis et horribilis, quam vidimus et mirati fuimus,

de tanta disciplina tam immanis bestiae. Faciebat enim nobis videntibus

ad nutum magistri sui mira. Hanc bestiam emit homo ille pro quinque

millibus ducatis, et a Venetiis duxit eam in Germaniam, et multam

pecuniam congregavit: nemo enim permittebatur eam videre, nisi

praestito argento. Postea duxit eam usque in Britanniam, et ibi in mari

tempestate compellente ejecta fuit per naucleros ad mare, et ita

periit. etc.

Decima die, quae sabatum fuit, navigavimus ad ecclesiam, quae dicitur

S. Maria de Gratia, et Missam audivimus, et inde navigavimus ad S.

Mariam de miraculis, ubi ecclesiam miri decoris aedificant cum

monasterio pulcherrimo. Tempore meae primae peregrinationis incepit

concursus ad illum locum fieri, nec erat ibi aliqua capella, sed tantum

imago beatae Virginis (#B#) in tabula affixa parieti, et dicebatur quod

miracula ibi fierent. Et factus fuit tantus concursus et oblatio, quod

ibi nunc est res pretiosa et dicitur ad S. Mariam de miraculis. De quo

plus dicam fol. 208. B. parte 2.

Undecima die, quae fuit dominica infra octavas Ascensionis Domini,

audita Missa in proxima ecclesia juxta nostrum hospitium et sumpto

prandio navigavimus ad ecclesiam dictam de Castello, ubi residet

Patriarcha venetus, et sunt ibi omni dominica plenariae indulgentiae;

has indulgentias solvimus et locum vidimus. Est enim ecclesia magna et

antiqua, et reperimus in ea fratrem ordinis Praedicatorum praedicantem,

quem tamen nos non intelleximus, et sermone finito in domum nostram

reversi sumus.

Duodecima die, quae est Nerei, Achillei, et Pangratii martyrum,

navigavimus ad ecclesiam S. Zachariae, et Missae ibi interfuimus. Post

Missam denuntiavimus Abbatissae monasterii annexi ecclesiae, rogantes:

ostendi nobis reliquias. Sunt enim moniales divites et nobiles satis

seculares, Ordinis S. Benedicti. Patefecerunt autem nobis unam tumbam,

in qua corpora illorum trium martyrum, quorum dies erat, quieverunt,

scl. Sanctorum Nerei, Achillei, et Pangratii. In alia argentea tumba

vidimus integrum corpus Zachariae, patris Johannis Baptistae, cum

aperto ore, et juxta eum corpus beati Georii Nazianzeni, et corpus B.

Theodori Confessoris, et corpus S. Sabinae Virginis et martyris.

Miratus autem fui de tantis reliquiis illius ecclesiae, et fuit mihi

dictum, quod filia cujusdam Imperatoris fuit ibi quondam Abbatissa, qui

ob amorem filiae corpora illa ad istum locum transtulit. Reliquiis ergo

visis et deosculatis reversi sumus ad locum nostrum.

Tertio decimo post prandium navigavimus ad S. Andream ad Carthusienses,

ubi est solemnissimum monasterium magnum; propriam ocupans insulam,

quatuor habens ambitus et cellas magnas et pulchras. Ibi plures

particulares reliquias vidimus, ut digitum S. Andreae Apostoli, et

brachium S. Laurentii martyris et caetera. Et deinde remeavimus ad

locum nostrum.

Quarto decimo die mane navigavimus ad monasterium S. Georii, ex

opposito palatii S. Marci, ultra canale magnum, et Missam de S. Georio

cantari fecimus monachos illius monasterii, et post Missam multas

reliquias ostenderunt nobis, scilicet caput, sinistrum brachium cum

integra manu S. Georii; caput etiam S. Jacobi Apostoli minoris, et

corpus integrum S. Pauli Ducis constantinopolitani, et petiam de

spongia Domini, et alia plura: istis visis remeavimus. (#39 A#)

Quinta decima die, quae fuit octava Ascensionis Domini, et aeque

celebris, ut ipsa prima dies, ascendimus mane ad S. Marcum, et Missa

audita demonstratus fuit nobis S. Marci thesaurus inaestimabilis in

auro, argentis et lapidibus pretiosissimis. Ibi tumbam cum corpore S.

Isidori vidimus. Corpus vero S. Marci, quod Veneti de Alexandria

tulerunt in civitatem suam, non vidimus, quia dicitur, quod quidam

Monachus furto illud abstulit, et in Germaniam deportavit ad Owiam

majorem, de quibus omnibus latius dicitur in P. 2. f. 206. Deinde de

ecclesia transivimus in Ducis palatium, et per quendam de curia Ducis

ad omnia penetralia Ducis ducti sumus, etiam usque ad thesauros Ducis,

quos vidimus. Illa die est festum mulierum, et videntur ibi foeminarum

ostentationes seculares facientes, quod est mirum videre tantam

preciositatem.

Sexta decima die, jacentibus adhuc nobis in lectis, audivimus familiam

domus lamentantem. Nam hospes noster magister Johannes eadem nocte

obierat, et tractabatur de ejus sepultura. Unde quidam, aestimantes eum

fuisse pestilenticum, navibus conductis ascenderunt in Paduam, et ibi

per aliquot dies manserunt. Cum illis autem, qui remanserunt, ego

navigavi in ecclesiam S. Rochii in civitate venetiana, et invocavimus

praefatum Sanctum, qui specialis adjutor est timentium pestem, ne

inficiantur.

Decima septima die, quae fuit vigilia Pentecostae, navigavimus ad

Monasterium S. Johannis Ordinis albi, et ibidem Officio interfuimus et

reliquias deosculati sumus. Post prandium vero ad armamentarium, quod

nominant Archanale, civitatis transivimus, petentes intromitti.

Intromissi autem vidimus ibi mirabilem apparatum bellicum, et

reipublicae paramenta ad bella navalia et equestria ac pedestria, de

quibus post dicitur Part. 2. f. 205. Post hoc ivimus etiam ad domum

pistorum, qui coquunt paximates ad mare, et de tantis fornacibus et

ignibus et laboribus expavimus. Et demum ad domum reversi sumus.

Decima octava, quae fuit dies dominica et festum Pentecostes,

intravimus mane ecclesiam S. Bartholomaei Apostoli, quae est ecclesia

parochialis hospitii nostri; et ibi audivi confessiones quorundam

peregrinorum, et de licentia plebani ejusdem ecclesiae eosdem sacro

Eucharistiae sacramento communicavi, et mansimus per totum Officium in

parochia. Post prandium vero navigavimus ad ecclesiam Sancti Spiritus,

ad quem erat multus concursus pro indulgentiis et processio sollemnis

fraternitatum, quas Scolas nominant. (#B#)

Decima nona die navigavimus ad ecclesiam, quam nominant ad S. Mariam de

Misericordia, quae est pulcherrima, ditior et antiquior ecclesia in

urbe, ibique Officio divino interfuimus, et ornatum in picturis et

sculpturis mirati sumus. In reditu ad hospitium venimus ad multas alias

ecclesias, in quibus indulgentias accepimus, quarum ecclesiarum nomina

taeduit me scribere.

Vicesima die, facto mane, antequam sol incalesceret transivimus in

ecclesiam S. Mariae formosae: et certe ipsa ecclesia formosa est et

magna: ibi ergo Missis auditis ingressi sumus in hospitium. Nec die

illo exire domum praesumsimus propter excessivos calores. Tantum enim

erat calor, quantus praeterito tempore non est visus Venetiis. Qua

arefactae sunt cisternae, et facta est aquarum dulcium magna caristia;

nec habebatur ibi potabilis aqua, nisi quae de fluvio Brenta

adducebatur in navibus, et illa care vendebatur, et cisternis

circumfundebatur, ut per terram coleretur et in cisternas destillaret.

Vicesima prima die navigavimus ad S. Antonium prope S. Dominicum, et

ibi divino Officio interfuimus. Post Officium circuivimus et structuras

magnas, quas ibi Domini Veneti faciunt fieri, perspeximus, et tantas

expensas mirati sumus, quia de mari et aquis muros ingentes erigunt, et

est multum pretiosum ibi nova fundamenta jacere. Ratione illius

aedificii Dux Venetiarum fatribus nostris ad S. Dominicum erat illo

tempore multum offensus et alii senatores, quia postulabant a fratribus

spatium dimidii horti Conventus nostri pro monasterio S. Antonii

ampliando: sed fratres nolebant consentire et forti fronte Duci et

Senatui se opposuerunt, propter quod in magna indignatione steterunt;

ut tamen fratres flectere possent ad consensum, obtulerunt fratribus

contra orientem spatium in mari quantumcunque vellent, possent

accipere, et de sumptibus civitatis vellent fundamenta jacere: sed

Prior tunc temporis, homo imperterritus, nullo modo consentire volebat.

Porro Domini Veneti locum illum ita sollemniter aedificant cum honestis

habitationibus, et multis cameris, ut peregrini Jerosolymitani ibi

hospitentur. Inhonestum enim judicant, quod peregrini tam sanctae

peregrinationis habitent in publicis hospitiis et quod in tanta

civitate non habeant proprium locum nisi loca publica. Nam apud eos

hospitia publica sunt inhonesta, ideo quando ad eos veniunt magnates,

assignant eis proprias domus, ne in hospitiis maneant. Suas etiam

popinas, quas hospitibus magnis de communitate offerunt, invitissime ad

hospitia publica mittunt, et si mittunt, exiguas et minus honestas

mittunt. Dictum enim fuit Dominis meis, quando fuit de civitate

popinatum, quod si essent in alio loco, quam in hospitio publico,

Domini Veneti saepius popinas mitterent, (#40 A#) et liberalius

agerent. Et idcirco locum illum aedificant sumptuose, ut honorabiles

peregrini ibi habitent et honorentur ab eis. Inde de S. Antonio

navigavimus in galêam nostram, quae de S. Marco fuerat prope S.

Antonium educta, et invenimus in ea multos laboratores, navem cum

transtris[TR70] et remis et malis et aliis requisitis coaptantes, et

arenam inducentes. Quod ut vidimus, gavisi sumus sperantes nos citius

recessuros.[TR71]

Vicesima secunda die navigavimus ad ecclesiam, quae dicitur ad

Apostolos, ibique divina audivimus. Post Missam ostenderunt nobis

corpus S. Mariae Virginis, de qua in Vitis Patrum clara habetur mentio:

in prima parte (p. 49. b.) Post prandium iterum in galêam navigavimus

educentes in eam aliquas capsas et cistas ad cumbas nostras.

Navigavimus etiam ad locum maximarum navium, in quas ingressi, vidimus

digna admiratione, quomodo aqua tam gravissima pondera possit portare

et tam ingentes structuras.

Vicesima tertia die navigavimus ad ecclesiam S. Jeremiae, et post

Missam corpus S. Magni Episcopi fuit nobis ostensum, qui fuit primus

antistes civitatis venetianae. Et inde ad monasterium S. Mariae, quod

dicitur Virginum, venimus et multas sanctorum reliquias ibi vidimus, et

alias capellas illo die multas lustravimus, quarum nomina transeo.

Vicesima quarta die, quae est translatio B. Dominici, navigavimus ad S.

Dominicum ad fratres Praedicatores, et ibi divino Officio interfuimus,

et inde transivimus ad S. Annam prope; ibi etiam multae reliquiae sunt

nobis ostensae. In reditu navigavimus ad S. Mariam de vinea, ubi

fratres minores de observantia habent pulcherrimum conventum, eumque

indies pretiosiorem faciunt. Ibi gloriosa Virgine salutata reversi

sumus ad locum nostrum.

Vicesima quinta die, quae fuit dominica et festum beatissimae

Trinitatis, mane surgentes transfretavimus canale magnum ad ecclesiam

S. Trinitatis, ubi est domus Dominorum Theutonicorum, et ibi

processioni et divinis Officiis interfuimus et invitati cum illis

Dominis pransi fuimus. Maximus autem concursus est illo die ad locum

illum; et per totum diem est canale repletum navibus venientium et

recedentium. Cum autem ad hospitium reversi essemus, audivimus, quod

Domini Consules Venetorum mandassent (#B#) ambobus patronis, ut cum

peregrinis in illa septimana recederent nec ultra manerent. Quo audito

laetati sumus, quia taedium magnum incepimus habere Venetiis.

Vicesima sexta die transivimus ad S. Stephanum, ubi est Conventus

Augustinensium, et ibi audivimus Missas. Post Officium ostenderunt

nobis fratres quosdam lapides, cum quibus credunt fuisse S. Stephanum

lapidatum in Ierusalem. Eodem die mandavit patronus, ut omnes cistas et

reservacula ducere faceremus in galêam, quod et fecimus celeriter cum

magno gaudio, quia recessum nostrum desideranter exspectavimus.

Vicesima septima die navigavimus ad S. Cartianum, ubi est quaedam

ecclesia parochialis, in qua Missam audivimus. Post Officium

ostenderunt nobis clerici corpus S. Maxim. Episcopi; quod in argentea

teca honorifice est locatum. Transivimus etiam ad unam ecclesiam, in

qua corpus S. Sabbi Abbatis requiescit. Et istis reliquiis deosculatis

reversi sumus in hospitium. Eodem die occupati multum fuimus cum nostra

expeditione facienda in galêam, et videbatur nobis, quod vix

sufficerent nobis dies residui, quos adhuc Venetiis mansuri fuimus pro

nostra expeditione.

Vicesima octava die mane navigavimus ad S. Mariam Carmeli, ubi fratres

Carmelitae Conventum habent, et Missa audita celerius in hospitium

reversi sumus. Disposuerant enim Domini peregrini medicum, qui

pransurus erat nobiscum. Ab illo physico receperunt regimina in

scriptis per mare, quilibet secundum conditionem suam, et dedit eis

recepta de apothecis, et multi receperunt purgationes, sicut necesse

est mare ingredientibus prius purgari.

Vicesima nona die, quae fuit festum sanctissimi Corporis Christi, ad S.

Marcum ascendimus et processioni solemni affuimus. Nunquam vidimus

tantas solemnitates illo die, sicut ibi. Mirifica enim erat haec

processio multitudine maxima religiosorum omnium Ordinum et sacerdotum,

qui sacris induti vestibus cum reliquiaris pretiosissimis et variis

procedebant ordinate per circuitum plateae S. Marci, quae cooperat erat

sagis lineis per totum longum circulum, per quem processio de ostio uno

ecclesiae S. Marci usque ad aliud ibat. Patriarcha vero Eucharistiae

sacramentum portabat, ad cujus latus Dux ibat in sua pretiosissima

ducali mitrella; et Abbates infulati cum toto (#41 A#) senatu Venetorum

sequebantur. Delectabile valde est, praeter ecclesiasticum ornatum, qui

excellens est, videre maturitatem dominorum de Senatu, et honestissimum

eorum vestitum: hos sequebantur fraternitates multae et deinde communis

vulgus. Religiosi vero et canonici et clerici praecedebant cum cantu et

omni genere musicorum cum ludis et spectaculis diversis. Ibi nullum

collegium, nullum monasterium, nulla[TR72] fraternitas comparuit absque

aliquo singulari spectaculo, quo omnes mirarentur, et delectarentur.

Fratres Praedicatores de S. Johanne et Paulo suo decore et jocundis

spectaculis totam processionem venustabant: ibi vidimus tantum aurum,

tantum argentum, lapides pretiosos, vestes pretiosas, quod non potest

aestimari. Nihil est ibi quam multitudinis confusibilis compressio,

cursus et importunitas. Post prandium navigavimus ad monasterium, quod

dicitur ad corpus Christi, et sunt ibi moniales nobiles et ditiores

civitatis Ordinis Praedicatorum: et paene tota civitas post prandium

illa hora ad ecclesiam illam navigio venit, et fit magna navium

compressio et congregatio ad videndam processionem. Veniunt enim

fratres Praedicatores de tribus Conventibus: de S. Johanne et Paulo; de

S. Dominico et de S. Petro martyre, et faciunt ibi preciosam

processionem cum corpore Domini, per longum spatium, super canalem

magnum cum multis spectaculis. Inter ista divina solemnia quantae ibi

videantur vanitates, et mulierum intemperata ornamenta et secularium

rerum dissolutiones, et religiosorum ac clericorum evagationes,

perpendat ille, qui tantae multitudinis confluxum considerat. Si

sanctissimo et divinissimo sacramento honor acceptus est tam

saeculariter exhibitus, Deus, qui omnia novit, scit. Istis ergo finitis

remeavimus in hospitium nostrum ad coenam.

Tricesima die ad ecclesiam S. Danielis navigavimus, et ibi Missam

audivimus; post Missam ostenderunt nobis corpus integrum cujusdam S.

Johannis martyris; illas ergo reliquias deosculati sumus et in domum

reversi. Eodem die, facto prandio, multi peregrini colligatis sacculis

suis navigaverunt in galêam, nec amplius in civitatem redierunt

manentes in navi usque ad omnium exitum.

Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Primum · 第 9 / 44 段