Vicesima septima die, quae erat dominica Cantate, Missam Tarvisii

audivimus et cibum sumpsimus. Post prandium vero equos, quos Martyres

nominant, conduximus, pro nobis et nostra supellectili ad mare

ducendum, et profecti sumus contra maris oram; et in oppidum Masters

venimus, volentes procedere usque in Margerum, ubi limbus est maris

magni. In ipso autem oppido occurrit nobis quidam Theutonicus inquirens

an essemus de societate domini Johannis de Cymbern Baronis? Quo audito,

quod sic: reduxit nos in hospitium et paratam mensam cum cibo et potu

ostendit nobis, dicens: Dominum Johannem de Cymbern ita ordinasse pro

nobis fieri. Duxit nos etiam in hortum domus, et in flumine, qui ibi de

montanis ad mare decurrit, ostendit nobis magnam barcam, quam Dominus

Johannes Baro de Cymbern de Venetiis miserat in Masters, ut ibi per

flumen in mare navigaremus. His visis laetati sumus, et consedimus

edentes et libentes, quae parata erant. Postea omnem dominorum

supellectilem tulimus in navem, et omnes simul ingressi ipsam barcam

satis graviter oneratam reddidimus, quia multi eramus, et Dominorum

supellex ac servorum non modica erat. Sic ergo terrae valediximus,

committentes nos aquis, et ingressi barcam per flumen quasi unum

miliare descendimus contra mare. Cum autem ad locum venissemus, ubi

fluvius faucibus maris magni illabitur, ad limbum et oram maris, et

aquam salsam ac amaram maris ingressi essemus navigio, incepimus

cantare altis et laetis vocibus peregrinorum carmen, quod pergentes ad

Dominicum sepulchrum cantare solent: _Inn Gottes Nahmen fahren wir,

Seiner Genaden begehren wir: Nu helff unß die Göttlich Kraft, unnd das

Heylige Grab,_ Kyrieeleyson. Quod latine sonat: In Dei nomine

navigamus, cujus gratiam desideramus: cujus virtus adjuvet nos et

sanctum sepulchrum protegat nos, Kyrie-eleyson. Inter haec non nulli

considerantes ipsius maris amaritudines et mille ejus pericula, non

cantum sed in cordibus suis planctum fecerunt. Quidam vero devotione ad

sanctum sepulchrum affecti, ex cantu moti fleverunt. Alii ipsum mare

tanquam coemeterium suae sepulturae horruerunt. Caeteri, nihil futurum

perpendentes vel timentes, riserunt. Interea prope castellum Margerum

venimus, et procedentes juxta turrim, quam nominant turrim de Marger,

obviam barcam habuimus, quam quidam juvenes fortes trahebant contra

Margerum remis impetuose, et impegit in nostram barcam et collidebantur

prorae ad invicem, ex quo nostra barca in latus fuit detrusa impetu, et

super quendam palum in aquam fixum impulsa minabatur eversionem ad

latus, (#32 A#) et quasi eversa fuisset cum hominibus et rebus, et

valde perterriti fuimus. Naucleri autem de ambabus navibus conclamantes

maledixerunt alterutris, et ita processimus. Post modicam moram

occurrit nobis alia barca cum sociis: et unus interrogavit nos, ad quod

hospitium declinare intenderemus Venetiis? Cui cum diceremus, ad

Sanctum Georium, ubi dominus Johannes de Cymbern disposuerat: incepit

ille vilipendere et hospitem et hospitium, et mala praedicata

exclamabat de hospite, stans super proram, et conabatur nos avertere,

et quoddam aliud nobis demonstrabat hospitium. Et sic stante in prora

et cum clamore suadente, subito casum accepit, et de prora ruens in

mare cecidit. Qui cum multo labore suorum sociorum fuit extractus et a

morte ereptus. Erat autem vestibus novis sericis indutus, quae simul

cum eo baptismum acceperunt: unde magnus risus in nostra navicula fuit

exortus. Consequenter navigantes ante oculos habuimus inclytam

civitatem, magnam, pretiosam et nobilem Venetiarum, maris magni

dominam, in aquis mirabiliter subsistentem, cum altissimis turribus et

excelsis ecclesiis, et domibus ac palatiis eminentibus. Et erat nobis

stupor videre tam gravissimas moles et altas structuras in aquis

constitutas. Tandem civitatem ingressi sumus navigio, et per canale

magnum navigavimus contra Rivoaltum, et ab utroque latere habuimus

domus stupendas prae altitudine et decore. Porro infra Rivoalti pontem

declinavimus a canali magno in aliud canale, quod a latere dextro habet

fonticum Almanorum, per quod ascendimus intra domus, et usque ad portam

hospitii nostri, quod ad Sanctum Georium dicitur, vulgariter theutonice

zu der Fleuten, pervenimus. Exivimus ergo de barca, et de mari per

lapideos gradus circiter LX. ascendimus ad cameras nobis ad manendum

paratas, et omnes res in eas intulimus. Porro magister Johannes hospes

et domina Margareta hospita cum magna hilaritate nos susceperunt,

singulariter tamen me amicabiliter salutaverunt, quia ego solus notus

eis eram a priori peregrinatione, in qua multis diebus cum eis in illa

domo hospitatus fueram. Occurrit et nobis reliqua familia nos salutans

et ad serviendum nobis se ingerens et exhibens. Omnis autem domus,

hospes et hospita et cuncti famuli et ancillae erant de lingua

alemanica, nec audiebatur in domo illa verbum italicum, de quo

singulare solatium habuimus, quia valde poenale est convivere

hominibus, cum quibus locutione conversari non potest. Denique ad

ingressum nostrum occurrit nobis canis, custos domus, magnus et niger,

[TR57] et blandimento caudae suae gaudium se habere monstrabat, et ad

nos saltabat sicut canes solent facere ad sibi notos. Hic canis omnes

Theutonicos, de quacunqe parte Alemaniae veniant, sic gaudens (#B#)

recipit. Sed ad ingressum Italici, Lombardi, Gallici, Franci, Sclavi,

Graeci, vel alterius provinciae extra Alemaniam, adeo irascitur, quod

quasi rabidus aestimetur, et cum grandi latratu[TR58] occurrit, et

furiose in illos insilit, et nisi aliquis canem compescat, a molestia

non cessat. Nec etiam illorum Italicorum, qui in vicinis domibus

habitant, assuescit, sed contra eos, sicut contra alienos insurgit et

perseverans manet omnium implacabilis inimicus. Canes etiam eorum

nequaquam ascendere in domum permittit, sed canes Theutonicorum non

tangit. Mendicos theutonicos eleemosynam petere volentes non invadit,

sed italicos pauperes, ascendere pro eleemosyna volentes, invadit et

repellit. Ego multoties liberavi pauperes de morsibus illius canis.

Theutonici recipiunt in illo cane argumentum, quod sicut implacabiliter

Italicis inimicatur: sic homines theutonici nunquam integro corde cum

Italicis conveniunt, et e converso; cum illa inimicitia sit in natura

radicata. Sed quia bestia ratione caret et passionibus movetur

incessabiliter litigat cum Italicis, natura instigante. Homines vero

ratione se cohibent, et affectum inimicitiae,[TR59] qui in natura est,

supprimunt ratione. Reperimus autem in hospitio multos nobiles de

diversis partibus Germaniae, et quosdam de Hungaria, qui eodem voto,

quo et nos, astricti intendebant mare transire ad sanctissimum Domini

Jesu sepulchrum in Jerusalem. In aliis etiam hospitiis erant plures de

Germania, et in societates se combinaverunt; in una plures, in alia

pauciores. Porro nostrae societatis fuerunt XII. peregrini, domini et

servi simul, quorum ista erant nomina.

Dominus Johannes Wernherus de Cymbern Baro, vir decorus et prudens,

elegantia morum praestans, doctus in lingua latina.

Dominus Hainricus de Stoeffel, sacri Imperii Baro, vir industrius et

strenuus, moribus virilis, sicut verus nobilis Suevus.

Dominus Johannes Truchsas de Waldpurg, nobilis procerae staturae, vir

de honestis et nobilibus moribus, seriosus, et dea sua salute solicitus.

Dominus Ber de Rechberg, nobilis de Hohenrechberg junior omnibus, sed

animosior, fortior, longior, jocundior et mitior, liberalior.

Hi quatuor Domini nobiles secum habebant sequentes famulos, quorum

nomina ista sunt, cum conditionibus status et officiorum.

Baltasar Büchler: vir maturus et multorum expertus, cujus consiliis

Domini omnes fovebantur et regebantur, eumque ut Patrem habebant.

Artus, Dominorum barbitonsor, in musicis instrumentis adeo dulcis et

promptus, quod non creditur, ei fuisse similis.

Johannes dictus Schmidhans, armiger, qui pluribus bellis interfuit, et

Dominorum in peregrinatione servitor extitit.

Conradus Beck, vir honestus et providus, civis de Merengen, qui

Dominorum provisor fuit et procurator. (#33 A#)

Petrus quidam, simplex et bonus socius, patiens in adversis, de oppido

Waldsee, qui fuit Dominorum et totius societatis cocus.

Ulricus de Rafenspurg, quondam in mari Galeotus, multarum miseriarum

expertus, arte institor, et Dominorum interpres.

Johannes quidam vir pacificus, in Dominorum servitio sollicitus,

puerorum instructor et magister in Babenhusen.

Frater Felix, sacerdos Ordinis Praedicatorum de Ulma, secunda vice

peregrinus terrae sanctae, Dominorum et omnium jam dictorum capellanus.

Hi duodecim inseparabiliter cohaerebant, et communibus expensis

praedictorum quatuor Dominorum vivebant. Igitur praefati quatuor

Domini, hospitem ad se advocantes fecerunt cum eo conventionem pro

hospitio et mensa et aliis, quibus rebus ejus utebantur. Hac

conventione facta prae omnibus nobis cogitavi pro me aliud, et

ignorantibus Dominis meis navigavi ad S. Dominicum, ad Conventum

Ordinis Praedicatorum reformatum, et rogavi Priorem loci pro hospitio,

quousque galêae peregrinorum recederent, et precibus multiplicatis

obtinui. Grave enim mihi erat continue inter saeculares morari, et

nimis distractivum. Regressus ergo sum in hospitium et complicatis

sacculis meis transivi ad Dominos et dixi eis intentum meum. Sed non

placuit, imo displicuit eis, nec consentire quovis modo volebant, ut ab

eis recederem. Ut autem eo magis voluntarius essem ad manendum cum eis,

disposuerunt cum hospite; et dedit mihi propriam cellulam, in qua solus

manebam ad dormiendum, orandum, legendum, scribendum, et quando

placuit, potui esse extra omnem tumultum, sicut si fuissem Ulmae in

cella. Sicque semper cum eis mansi in hospitio, quam diu Venetiis

fuimus. Saepe tamen et quasi cottidie solitus fui visitare Conventus

fratrum Ordinis nostri.

Vicesima octava mane exivimus de hospitio per vicos mercatorum, et ad

ecclesiam S. Marci ascendimus ad audiendum Officium. Quo audito per

plateam ante Ducis Palatium spatiavimus. In eadem platea ante majus

ostium ecclesiae S. Marci stabant duo vexilla pretiosa in hastis altis

elevata, alba, cruce rubea insignita; et erant vexilla peregrinorum

terrae sanctae. In his vexillis intelleximus, quod duae galêae essent

ordinatae pro peregrinorum transductione. Ut enim domini Veneti

viderunt multitudinem peregrinorum confluere, ordinaverunt duos viros

nobiles de Senatu eorum, curam peregrinorum eisdem committentes, quorum

ista sunt nomina. Primus fuit Dominus Petrus de Lando, et secundus

Dominus Augustinus Conterinus. Horum duorum servi stabant juxta vexilla

et peregrinos invitabant quilibet ad dominum suum, et inducere

peregrinos conabantur, illi ad galêam Augustini, alii ad galêam Petri:

illi laudabant Augustinum et vituperabant Petrum; alii vice versa. Unde

factum est, quod illi duo domini, Augustus et Petrus, fuerunt facti

(#B#) capitales inimici, et unus alterum diffamabat, lacerabat apud

dominos peregrinos in fama et honore: et quilibet conabatur alterum

reddere peregrinis odiosum et submittebant, qui haec agerent. Unde ex

hoc etiam hoc malum pullulare cepit, quod ipsi peregrini utrorumque

patronorum quasi erant divisi, et quilibet zelabat pro domino patrono

suo. Stabant ergo Domini mei suspensi, nescientes, cui patrono esset

magis confidendum, cum de utroque audirent diversa. Ego quidem laudabam

dominum Augustinum Conterini, sciens eum esse virum maturum et fidelem,

quia cum eo in alia peregrinatione mea transfretaveram. Alii eum magis

vituperant et alium laudabant. Et ita pro bono pacis de hac re me non

intromisi, et ambos bonos naucleros esse dixi, dummodo nos ad portus

optatos citius ducerent: addens, quod si ego scirem, quis eorum citius

et expeditius se vellet ad navigandum aptare, pro illius parte ego

vellem peregrinis consulere. Ambo tamen promittebant quantocius

navigationem inchoare, quod tamen pro certo scivi esse mendacium.

Vicesima nona die, quae et festum St. Petri martyris, Ordinis

Praedicatorum, duxi Dominos meos ad sanctum Johannem et Paulum, ubi est

conventus magnus et solemnissimus fratrum Praedicatorum, et ibi Officio

interfuimus quod valde solemniter celebrabatur, et maximus populi

concursus est die illa ad ecclesiam fratrum, quia ibi est constituta

dies solemnis in condensis usque ad cornu altaris illo die. Et populus

de tota civitate accurrit ad audiendum Officium, et ad deosculandum

reliquias sancti martyris et ad bibendum aquam St. Petri, quae in

nomine dei benedicta et sancti martyris reliquiis tacta creditur

conferre ad salutem animae et corporis. Unde in plerisque mundi

partibus recipiunt homines fideles hanc aquam S. Petri, et

periclitantibus mulieribus in partu dant ad bibendum, et periculum

evadunt; datur etiam febricitantibus, ut liberentur. Marinarii etiam

eam ad naves portant et modicum de ea ad vasa, in quibus aquae sunt,

fundunt, cujus virtute aqua alia conservatur, ne foetida efficiatur et

quantumcumque antiqua sit aqua, non putrescit, nec foetida fit, dum de

illa modicum est superinfusum. Hoc per experientiam cottidianam

marinarii discunt ita esse. Audito ergo Officio et deosculatis Sancti

reliquiis, et potu salubri gustato regressi sumus ad nostrum hospitium

ad refectionem. Post prandium barcam ascendimus et navigio per vicos

civitatis ambulavimus, usque ad S. Marcum et ibi juxta Ducis Venetorum

Palatium ad canale magnum navigavimus, in quo stabant amborum

patronorum galêae, ut eas (#34 A#) ambas videremus. Primo ergo

navigavimus ad galêam domini Petri de Lando, et de barca, sursum in

galêam scandimus et placuit primo aspectu navis Dominis et mihi, quia

erat galêa triremis magna et lata, et cum hoc nova et munda. Nobis in

galêa deambulantibus venit dominus Petrus Lando patronus in barca, et

nos cum reverentia magna suscepit, et in navis castello collationem

pretiosam instauravit, propinando vinum creticum, et confecta

alexandrina; et per omnia tractavit nos, sicut illos quos ducere secum

optabat. Deinde duxit nos in carinam deorsum per gradus ad locum

peregrinorum, et tantam amplitudinem carinae in potestatem nostram

posuit, ut eligeremus locum, in quocumque latere vellemus, pro XII.

personis. Perspecta autem galêa illa diximus patrono, quod die crastina

vellemus ei dare responsum, an cum eo essemus mansuri, vel cum alio; et

ita descendimus in barcam, et ad alia galêam domini Augustini

navigavimus eumque in ea sedentem reperimus. Qui cum magna veneratione

nos suscepit, et per galêam circumduxit, et optionem loci pro XII.

hominibus exhibuit, et etiam collationem vini et confectarum praebuit,

seque fidelem nobis futurum promisit. Me autem optime novit et

testimonium suae probitatis et fidelitatis ad me remisit, dicens: ecce

Frater Felix capellanus vester scit, qualiter me ad peregrinos habeam,

dicat quaeso ergo veritatem, et placebit manere mecum. Perspeximus

galêam et non tantum placuit sicut alia, quia erat biremis, et minus

ampla, et cum hoc antiqua et foetida, in qua prius mare transivi, et

multa in ea sustinui incommoda. Et visa galêa in nostra barca reversi

sumus in nostrum hospitium.

Tricesima et ultima die mensis Aprilis audivimus Missam in hospitio,

quia quidam magnus dominus de Austria non peregrinus hospitabatur

nobiscum, cujus capellanus Missam in domo dixit. Post Missam consedimus

simul nos XII. ad deliberandum, cum quo patrono vellemus manere, et quo

pactu [sic] conventionem inire conveniret. Placuit autem Dominis manere

cum domino Petro Lando in sua triremi. Mihi vero melius placuisset

alius patronus Augustinus, sed suam biremem fastidivi propter magnas

miserias, quas in ea sustinui. Conclusimus ergo manere cum domino

Petro: insuper[TR60] XX concepimus articulos, quibus modum conventionis

nostrae limitavimus, et ad quae nobis patronus obligaretur expressimus.

Primus Articulus: Quod Patronus nos peregrinos de Venetiis usque ad

Joppen, portum terrae sanctae, et inde demum usque Venetias ducat

reducatque, ad quod faciendum ad majus in quatuordecim diebus sit

paratus et ultra XIIII. dies ab hac non maneat.

II. Quod galêam bene provideat cum expertis marinariis, qui sciant

(#B#) artem navigandi in omnem ventum; et ut sufficientem armaturam in

navi habeat pro galêae defensione a piratis aut hostium, si opus

fuerit, invasione.

III. Quod patronus caveat, ne portus inconsuetos et alienos visitet

eundo per mare: sed ad illos duntaxat applicet in quibus galêa provisio

consueta est fieri, et quantum potest vitet applicationem ad portus,

sed procedat via sua: praecipue volumus, quod a regno Cypri caveat, ne

ibi vel applicet, aut si applicare oportuerit, quod ultra triduum non

in portu moretur, cum ex antiquorum traditione habeamus, aërem insulae

Cypri Theutonicis esse pestiferum. Si tamen aliqui de nobis vellent

visitare, et se praesentare reginae Cypri in Nychosia et ab ea

societatis insignia accipere, debet patronus illos exspectare, juxta

quod antiquus mos nobilium habet, dum adhuc regnum regem habuit.

IV. Quod Patronus singulis diebus peregrinis bis ad comedendum et

bibendum det sine defectu. Quod si ex qualibet causa aliquis nostrum ad

mensam Patroni manere, vel vespere venire noluerit, vel si omnes simul

remanere in loco nostro nihilominus voluerimus, ipse patronus solitum

cibum et potum transmittere teneatur absque omni contradictione.

V. Quod Patros peregrinis ex Venetiis usque ad terram sanctam et inde

usque Venetias de bonis panibus et paximatibus, de bono vino et dulci

recenti aqua, carnibus et ovis, aliisque hujusmodi esculentis

competenter providere teneatur.

VI. Quod semper mane ante cibum malfasetum infundat, cuilibet unum

bykierum, parvum vitrum, prout consuetum est in navibus fieri.

VII. Si peregrini propter aliquam rationabilem causam, utpote propter

aquam afferendam, aut medicinam, aut alia necessaria, peterent emitti

ad aliquem portum propinquum, in quem galêam non vult induci, teneatur

nobis scapham et scaphalerum dare ad transfretandum in portum.

VIII. Si patronus ad aliquem portum sterilem applicuerit, in quo

peregrini sua necessaria invenire non possent, teneatur ipse eis dare

ac si extra portum essent: secus si in portum bonum declinaverit, tunc

omnes sibi ipsis tenentur providere.

IX. Debet patronus tutari peregrinos, tam in galêa quam extra, ne in

galêa galeotae eos invadant, aut viliter tractent, aut de locis suis,

si peregrini cum eis sedere voluerint, repellant: et extra in terra ne

molestentur, obsistere debet, quantum potest, et in cumbis eorum nullum

impedimentum ponat.

X. Quod patronus in terra sancta peregrinos permittat ad debitum

tempus, nec nimis cum eis festinet, eosque ad loca consueta ducat et

personaliter cum eis vadat. Et praecipue volumus, ut sine

contradictione eos ad Jordanem ducat, in quo semper difficultatem

peregrini patiuntur, et quod eos ab infidelium vexationibus eripiat.

XI. Quod patronus omnia vectigalia, omnemque pecuniam pro salvo

conductu exponendam, et pro asinis et aliis exactionibus, quibuscunque

nominibus (#35 A#) censeantur aut ubicunque exponere oportebit, ipse

solus pro peregrinis totum solvere absque eorum sumptu teneatur, et

curtusias magnas; de parvis metipsi[TR61] per nos providebimus.

XII. Quod peregrinus ipsi patrono pro hujusmodi omnibus, per eum, ut

praefertur, faciendis vel exponendis, quadraginta ducatos de Zecha

dictos, id est, noviter monetatos dare teneatur. Ita tamen, quod illius

summae dimidiam partem in Venetiis exsolvat, reliquam vero in Joppe.

XIII. Si aliquem de peregrinis mori contigerit, patronus de derelictis

ejus bonis nullo modo se impediat, sed apud eum vel eos, cui vel quibus

ejusmodi decedens bona sua legaverit, omnino relinquat intacta.

XIV. Si aliquis ex peregrinis ipsis antequam terrae sanctae

applicarent, moreretur, patronus ipse dimidiam partem datae sibi prius

pecuniae restituere teneretur: de qua ejus testamentarii ordinabunt

juxta commissa.

XV. Si peregrinus aliquis in galêa moreretur, quod non statim corpus

ejus in mare mitti jubeat, sed extra ad terram duci et sepeliri faciat,

in aliquo coemeterio. Si vero remotius a terra fuerit galêa, quod tam

diu defuncti corpus in galêa sustineatur, quousque vel ad portum

aliquem venerit, vel sociis defuncti placuerit mitti corpus in mare.

XVI. Si aliqui ex peregrinis ad St. Katharinam vellent proficisci, in

montem[TR62] Synai, patronus cuilibet tali id petenti X. ducatos de

data prius pecunia reddere teneatur in Jerusalem.

XVII. Quod patronus antequam cum peregrinis recedat de Jerusalem,

fideliter adjuvet illos peregrinos, qui ituri sunt ad St. Katharinam,

et inter eos et Trutzellmanum pacificam conventionem faciat.

XVIII. Quod patronus peregrinis aptum in galêa assignet locellum pro

pullis sive gallinis, et quod sui coci permittant cocum peregrinorum

pariter cum eodem igne parare peregrinis, sicut eis placet.

XIX. Si aliquem peregrinum in galêa adeo graviter infirmari contigerit,

ita quod in foetoribus carinae manere non posset, vel alii peregrini

eam sustinere nollent, teneatur patronus tali superius aliquem

assignare locum ad manendum, vel in castello, vel in puppi, vel in

aliquo transtro.

XX. Quod si aliquid in hac conventionis formula neglectum aut

sufficienter non esset expressum et provisum, quod tamen jure vel

consuetudine ipsi patrono congrueret faciendum: id pro expresso in hac

formula praesenteque tenore pro inserto debet haberi.

His articulis ita compositis et conscriptis advocavimus dominum Petrum

patronum ad nos in hospitium, et articulos conceptos sibi legimus, et

si secundum tenorem eorum se vellet ad nos habere, et hoc nobis

juramento praestito promittere, cum eo parati essemus conventionem et

pactum facere, ut dictum est. (#B#) Quibus auditis patronus accepit

cedulam articulorum, et unum post alium perlegit attente. Ad primum

articulum dixit: quod quantum ad primam clausulam eum velle accipere,

et nos ad Joppen ducere et reducere; sed quantum secundam partem non

posset eum acceptare, et allegavit multas rationes propter quas in

mente Majo non potest esse navigatio. Et ideo in XIV diebus non posset

nos educere, nec in XXVI. diebus; sed transactis XXVI. omni hora vellet

habito vento proficisci. Ad XII. articulum etiam dixit, quod non minus,

quam XLV. ducatos vellet de quolibet peregrino habere; allegans

rationes multas. Ad[TR63] XV. dixit: quod mortuum libenter vellet in

galêa sustinere, sed mare non posset eum pati, et navigatio nostra

impediretur. Sed quid veritatis hoc habeat, vide fol. 198. B. De aliis

articulis omnibus stetit contentus. Et tandem cum eo conventionem

fecimus per longam interlocutionem. Conventione facta duxit nos omnes

ad St. Marcum in Ducis palatium, et apud protonotarios civitatis nos

statuit. Qui audientes causam nostrae praesentationis, singulorum

nomina, status et conditiones inscripserunt in quendam grandem librum,

cui et prius inscriptus etiam fueram in prima mea peregrinatione: et

ita ratificatus fuit contractus et conventio nostra. Quo facto cum

patrono in galêam navigavimus, et ad latus sinistrum eligimus locum pro

XII. personis, quem locum patronus distinxit in XII. cumbas vel

stantias, ad quas cum creta scripsit singulorum nomina, ne quis illa

loca occuparet. Tetigit autem me sors bona, et meliorem cumbam vel

stantiam habui, quam aliquis de nostra societate. Est autem cumba vel

stantia locus pro uno homine in longum extenso a capite usque ad pedes

sibi assignatus ad dormiendum, sedendum, manendum, sive sit sanus, sive

infirmus. Itaque his sic compositis, in hospitium nostrum navigio

reversi sumus. De omnibus autem eramus bene contenti, dempto illo, quod

tam longum tempus et multos dies adhuc nos Venetiis manere oportuit,

quod erat nobis valde grave.

Finit tractatus primus.

Tractatus secundus

Continens Acta Peregrinorum Terrae Sanctae per mensem Majum.

Majus delectabilis et laetus mensis sub primo die sanctos Philippum et

Jacobum Apostolos colendos nobis exhibuit cum devota celebritate. Summo

ergo mane, cum Domini et alii nostri socii surrexissent, seque ad

visitandum ecclesiam et audiendam Missam praepararent, interrogabant

me, in qua ecclesia Officium divinum vellemus hoc die audire? Quibus

respondi: ecce Domini in via Dei constituti sumus peregrini, (#36 A#),

nec dec decet peregrinum otiosum stare. Oportet autem nos in hac urbe

adhuc per illum integrum mensem manere. Et quia circumdati aquis sumus,

ita ut non pateat nobis pro nostro solatio et pro deductione temporis

exitus ad floridos hortos aut ad amoenos[TR64] campos, aut ad umbrosas

silvas, aut ad viridia prata, aut ad voluptuosa viridaria arborum,

florum, rosarum et liliorum, nec venationibus vacare possumus, nec

hastiludiis aut choreis interesse decet; idcirco meum consilium est, ut

omni die, quamdiu hic consistimus, peregrinemur ad aliquam ecclesiam et

visitemus corpora et sanctorum reliquias, quarum est magna multitudo in

hac urbe, et sic per Majum illum carpamus flores, rosas et lilia

virtutum, gratiarum et indulgentiarum. Hoc audito placuit omnibus

consilium meum, et communi decreto decrevimus[TR65], quod singulis

diebus, ad aliquam ecclesiam specialem navigare aut ambulare vellemus;

et si non omnes semper simul, tamen aliqui de nostra societate id

facerent, qui postea visa remanentibus referrent. Illo ergo primo die

Maii barcam conduximus et ad ecclesiam sanctorum Apostolorum Philippi

et Jacobis navigavimus, ibique divinis Officiis interfuimus. Post

Officium ad altare accessimus et caput sacrum St. Philippi, quod ibi

habetur, deosculati sumus, et venerandum St. Jacobi brachium. Erat

autem magna hominum compressio, propter sacras reliquias videndas et

deosculandas. Porro Officio terminato defluxit populus, nos vero

mansimus quousque sine populi pressura melius reliquias videre et

nostris jocalibus, quae nominantur clenodia, ea contingere possemus.

Nam terrae sanctae peregrini solent secum ad loca sancta deferre

annulos aureos, vel argenteos dilectos, et grana lapidum pretiosorum

pro paternostris,[1] patriloquiis, vel ipsa paternostra, cruces parvas

de argento vel auro, et quaeque chara portabilia, quae vel de

parentibus suis et amicis accipiunt, vel Venetiis aut in transmarinis

partibus pro sibi charis emunt, et quando ad aliquas reliquias veniunt,

vel ad aliquem locum sanctum, tunc illa clenodia ad reliquias applicant

vel ad locum sanctum et ea contingunt, ut quandam sanctitatem

quodammodo ex contactu accipiant; et ita suis charis chariora et

pretiosora reddantur. Ego enim fui minimus, et pauperior in nostra

societate, et tamen multa preciosa clenodia habui, quae mihi collata

fuerant ab amicis et fautoribus et fautricibus meis, ut reliquias, ad

quas venirem et loca sancta cum eis contingerem, et eis pro munere

reportarem. Inter alia magnificus vir, Dominus Johannes Echinger, pro

tunc Magister-civium Ulmensis, contulit mihi annulum suum charissimum,

quem Pater suus Jacob Echinger in extremis agens de pollice traxit, et

filio tradidit, sicut et ipse a suo patre acceperat: credo quod charior

sibi fuerit, quam C. ducati, et nunc charior quam CC. Sic ergo post

populi recessum accessimus, et modo dicto reliquias sanctorum

Apostolorum contingimus. Hoc autem fuit Officium meum (#B#), quod circa

reliquias vel loca sancta accepi omnium peregrinorum saecularium

clenodia, et manu mea adhibui ad contactum et ita singula[TR66]

singulis reddidi. Plures autem nobiles semper penes me dereliquerant.

Et ita fecimus per omnia loca sancta et reliquias totius

peregrinationis, incipientes in Tridentino a puero Symone. Itaque istis

peractis in hospitium navigavimus ad prandium.

Secunda die Maii transivimus mane ad S. Marcum, et ibi Missis

interfuimus in ecclesia magna S. Marci. De ecclesia autem Missis

finitis palatium Ducis Venetorum ingressi sumus, adituri ipsum Ducem

cum literis, quas illustrissimus Archidux Austriae Sigismundus

tradiderat Dominis meis sibi praesentandas, ut patet supra, fol. 26.

sub die 17. Ascendimus ergo de curia palatii per lapideos gradus ad

ambitum palatii, et ante Praetorium stantes intromitti ad Senatum et

audientiam postulavimus. Statim autem intromissi sumus in locum

Consulum, et ante Ducem et Senatores constituti. Dominus ergo Johannes

de Cymbern Baro, manu elevans Archiducis Austriae literas, et

disciplina curialissima accessit in medium, et ad Ducem Venetorum

accessit, eique eos curiali reverentia tradidit et retro gradu

descendit. Dux vero respiciens sigillum cum cognovisset, deosculatus

est sigillum ipsum, eumque assessoribus deosculandum praebuit. Et fecit

legi literam in omnium audientia. Qua audita surrexit Dux, et per

interpretem obtulit se ad omnia beneplacita Dominorum peregrinorum, et

vocatis ad se singulis, ei manum praebuit, et ad se trahens osculum

modo italico dedit. Hoc facto petierunt Domini peregrini promotoriales

literas ad Capitaneum maris generalem, et ad insularum praefectos, ut,

si necessitas exigeret, invocare praedictos possent. Et statim

impetraverunt, et literis confectis nobis traditae fuerunt.

Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Primum · 第 8 / 44 段