recessimus a loco ad dextram partem habentes Athysim aut Lavisium
fluvium, qui vulgariter Etsch nominatur: et trans Atisim vidimus
fertilissima montana, cum multis castris et villis, principalior tamen
villa dicitur Tramingum, quae magna est, juxta quam illa crescunt vina
nobilia, quae ducuntur in Sueviam, et a villa nominantur _Tramminger_.
Porro inter Ahesin et nos, contra Meronam civitatem, sunt paludes
profundae, et post paludes contra Tridentum sunt montana mediocria, et
in cornu eorum jacet unum antiquum castrum nomine Firmianum, a quo orti
sunt nobiles illi, qui dicuntur domini de Firmiano, quorum aliquos ego
vidi. Castrum autem nunc habet (#B#) in possessione Sigismundus Dux
Austriae, qui de novo reaedificat et ampliat spississimis muris et
altis ac magnis turribus circumdans. Muri spissitudo est XX. pedum
calceatorum. Et quatuor habet habitacula per quatuor angulos magna et
firma, a se distincta per intermedias turres et muros, et quaelibet
habitatio habet propriam plateam et propria stabula pro equis, ita quod
quatuor principes possent in eo secure morari. Ego fui in illo castro
et omnia lustravi. Aquam non habet, nisi quam per rotam sursum de
Athesi trahunt, qui decurrit ad rupem castri. Porro propter paludis
foetorem facta fuit habitatio odiosa, quia homines ibi morantes cito
moriebantur. Ideo ad tollendum hoc impedimentum fecit Dux per medium
paludis ab Athesi usque ad montana fossata magna et profunda, ad quae
distillant aquae paludis: ita quod nunc sunt prata amoena, ubi prius
erat foetida et mollis palus. Et ipsa fossata sunt aqua de palude
fluentibus ita plena, quod cum navibus in fossatis faciunt transitum
sursum et deorsum. Super margines vero fossati plantari fecit Dux
vineam perlongam ab utraque parte, de quibus colligunt tempore
vindemiae XX. aut ultra vini plaustra optimi. Istis tamen non
obstantibus, et quamvis foetor paludis sit ablatus, nemo tamen diutius
in castro illo dicitur posse vivere. Cujus causam dixit mihi nunc
castellanus ibidem; quia in alto est situm et habet aërem recentem et
fortem, quo efficiuntur homines ibi morantes esurientes et sitientes,
et concitatur ibi appetitus multum. Cui cum quis semper sine ordine
satisfacere satagit, tandem seipsum perimit: nec est ibi defectus, sed
semper stat mensa ibi parata, et vinum ibi non clauditur. Et iste
excessus locum minus carum reddit. Quaesivi a castellano, quid tandem
Dominus Dux praetenderet, quod tantas expensas faceret, castrum illud
sic fortificando, cum tamen omnia per circuitum pertineant ad Comitatum
Tyrolis? Respondit, quod ideo faceret, ut si vulgus se a Domino
avertere conaretur, et a subjectione recidere, sicut fecerunt Helvetii
sive Switenses, quod tunc in castro illo Dux se reciperet, eosque
tantum vexaret, quod redire cogerentur, cum ipsum castrum quasi
inexpugnabile sit, et in corde illius aulonis sit situatum. Equitavimus
ergo consequenter et ad novum Forum, villam magnam, venimus, ibique
propter equos per horam mansimus in hospitio. Venit autem ad me quidam
famulus, de domo opposita, dicens se missum a quodam fratre Ordinis
Praedicatorum in eadem domo commorante, interrogare me, qui essem, et
unde venissem? Cui respondi: si placet fratri illi scire quis sim, et
unde huc venirem, veniat ad me et dabo sibi bona responsa: tibi vero,
dixi, famulo non respondebo. Hoc autem ideo dixi, quia suspicabar, quod
esset unus de vagis fratribus nostris per montana discurrentium. Nam
instabiles et fugitivi fratres ordinis nostri et aliarum religionum se
ad illa loca conferunt, et in montanis, tanquam in tutissimis locis
latitant, et cum hoc omnia sunt in bono foro, et levi pretio, possunt
vitam suam dissolutam (#29 A#) nutrire, et discurrunt ad rusticos,
dicentes eis Missarum utilitates, quod audientes emunt Missas eorum,
pro se et suis defunctis, non scientes virus Symoniae ibi esse. Et ita
dant eis pecunias, ut legant Missas, cum potius esset eis pecunia
danda, quod nunquam pro honore Dei ad altare accederent. Vidi ibi in
montanis quasi de universis religionibus miseros vagari, et Episcopi ac
Presbyteri eos tolerant. A novo Foro equitavimus per aulonem contra
Tridentum. Communis vulgus dicit, quod per illam aulonem aut vallem
usque ad Meronam mare olim fuerit, et quod Athesis super Meronam de
montibus ruens in mare labebatur. In cujus signum in petris montium
circa Tyrolium reperiuntur adhuc circuli ferrei, ad quos naves
alligabantur, et ita totum spatium, per quod Athesis in suo alveo in
mare mediterraneum labitur, mare fuit: quod bene credo, cum mare ante
tempora fuerit multo altius, quam nunc sit, ut ostendetur folio
sequenti et P. 2. Fol. 173. B. Venimus autem ad unam villam nomine
Nova, in quam ruit fluvius rapidus de montanis, qui dividit Italos ab
Alemannis, et supra fluvium in parte nostra stat una Capella, in qua
ilia S. Udalrici Episcopi Augustensis sunt sepulta. Dicunt enim, quod
Sanctus praefatus fuerit Romae, et in itinere existens incepit graviter
infirmari. Rogavit autem Deum, quod non permitteret eum mori in Italia,
sed in Alemania, et ita factum est. Statim enim ut per pontem hujus
fluminis venit, mortuus fuit, et ilia ejus ibi sepulta, corpus vero
fuit in Augustum deportatum. Ab hoc loco in Tridentum civitatem
equitavimus et per noctem ibi mansimus. Civitas Tridentina una est de
vetustissimis civitatibus illis, quas Trojani venientes per mare cum
Antenore in montanis aedificaverunt; ad ejus moenia decurrit Athesis.
Est autem in amoenissimo et claro ac sano loco sita: et sunt quasi duae
civitates, inferior et superior, propter duas diversas gentes. In
superiori enim habitant Italici, sed in inferiori sunt Alemanni. Et ibi
est divisio linguae et morum. Raro inter se habent pacem, et saepe ante
tempora nostra fuit illa civitas dilacerata, quandoque ab Italicis in
odium Theutonicorum; aliquando a Germanis in displicentiam Italorum.
Non sunt multi anni elapsi, quod Theutonici in illa civitate erant
hospites et pauci, nunc vero sunt cives et urbis rectores. Et tandem
continget de illa civitate, de nunc de facto contigit, cum Dux Athesis
Pontinae eam jam totaliter sibi et Theutonicis subdiderit, sicut de
Bozano dictum est, quia Alemani in dies magis et magis augmentantur.
Quae autem sit causa augmenti eorum, quod nos potius crescimus in
regiones aliorum, quam alii crescant in regiones nostras, adhuc non
didici: nisi dicere velimus in terrae nostrae ruborem, quod propter
ejus defectiones et sterilitates,[TR52] quaerimus alienas; vel propter
populi Theutonici crudelitatem, cujus vicinitatem et conspectum nulla
potest sustinere gens, sed dant cuncti eis locum, cedentes iracundiae,
quam nemo tolerare valet. Ex opposito civitatis super Athesin habent
fratres Praedicatores conventum valde amoenum, pulcherrimis hortis
circumdatum: et dicitur ad Sanctum Laurentium: illum conventum
aedificavit B. Jordanes, immediatus successor in regimine Ordinis
sancti Dominici, Patris nostri, (#B#) sed ibi est nulla observantia nec
regula, sed pauci et miseri fratres ibi sine fructu degunt. In hac
civitate Anno 1475. martyrizatus fuit sanctus puer Symeon a Judaeis,
cum magnis tormentis: propter quod Judaei fuerunt cum torturis magnis
suspendio deputati; quorum maledicta corpora vidi in patibulis pendere,
anno sequenti, quando ivi Romam. Corpus autem B. Pueri inventum, magnis
incepit clarere miraculis, et hodie claret, ut dicitur. Propter quod
homines a longinquis partibus Theutonicae, Franciae et Italiae illac
peregrinantur, et deferunt ceram, vestes, aurum, argentum et pecunias
in tanta copia, quod stupendum est videre. Unde ecclesiam S. Petri, in
qua corpus fuit locatum, antiquam destruxerunt et novam amplam
superaedificaverunt ex illis bonis: et domum martyrii ejus etiam
emundaverunt, eamque ecclesiam consecraverunt. De martyrio illius Pueri
vide in supplemento Chronicorum, lib. 15. Fol. 177. Cum ergo nos
peregrini vestes equitantium deposuissemus, ad ecclesias pro
indulgentiis transivimus, et in ecclesia S. Petri corpus S. Pueri
vidimus et locum martyrii ejus, et ecclesiam Cathedralem antiquam, et
alias capellas et ecclesias. Hoc enim faciunt honesti peregrini
Jerosolymitani, quod, cum ad aliquas civitates divertunt, statim de
ecclesiis et Sanctorum reliquiis inquirunt, et ea visitant. Sic etiam
fecerunt Domini mei, et ego una cum eis, ut patebit in processu. Cum
autem sero factum esset, et in coena omnes simul sederemus, advenit
quidam joculator cum fistula, et uxor ejus cum eo, quae ad
fistulationem concinebat voce, bona modulatione. Vir autem licet
prudens esset, fistulando gesticulationes faciebat fatuorum, propter
quarum ineptias magnum concitabat ad laetitiam musicae risum. Cum autem
ludus finitus esset, ex more Domini Barones et nobiles inter se de
dando pretio joculatori conferebant. Quidam autem nobilis nihil
contribuere volebat, asserens: suum Plebanum saepe praedicasse, quod in
talibus datio et acceptio esset damnosa, et mortale peccatum. Cum
itaque sim constitutus in sacra peregrinatione, nolo eam foedare
vitiosa datione; sed pauperibus tribuam. Ex hoc facta est contentio non
modica inter nobiles, et disputatio longa et rixosa. Tandem autem
petita responsione mea, conclusioni et sententiae meae stare
affirmabant. Conclusi ergo, licet cum formidine: dandum esse
joculatori. Sicque dederunt munus fistulatori et ejus uxori. Cum autem
domum redissem, quaesivi in scriptis Doctorum, an bene sententiassem,
et reperi sententiam meam in Gersone, in duobus locis: ubi tractat de
Avaritia, in materia de 7. peccatis capitalibus et de cognitione
peccatorum, ubi[TR53] habet, quod tales fistulatores, joculatores,
gesticulatores non sunt in statu damnationis, et quod talia possunt
dicere aut facere sine peccato mortali: quamvis sint verba aut facta
ociosa, jocosa, et interdum mendosa, salva tamen honestate, nisi faciat
talia solum propter dissolutionem: secus, si propter sustentationem et
lucrum et propter principum ac dominorum, quae curis magnis
praegravantur, recreationem. Quod hunc joculatorem fecisse
deprehendimus, qui Tridentinus erat mechanicus, et non continue
joculabatur, sed tantum in adventu principum et dominorum: cum enim
audivisset esse peregrinos terrae sanctae, pro eorum solatio et suo
salario ludebat, ut moeror et anxietus nostra remitteretur paululum.
Vicessima secunda die audivimus Missam ad Sanctum puerum Symonem et
prandium in hospitio sumpsimus. Deinde stratis equis de civitate
profecti sumus. Statim autem ante portam civitatis per praecipitem
clivum ascendimus, dimittentes illam inferiorem viam quae super alveum
Athesis descendit contra Veronam. Est autem ascensus ille non solum
praeceps, sed est una petra rubea et de durissimo marmore. Unde etiam
omnes muri et moenia civitatis Tridentina sunt de pretioso et pulchro
marmore, sed non polito. Post longum ascensum ab alia parte descendimus
et in Persam villam venimus. Persa enim est villa magna, et supra
villam in monte est castrum grande, quasi civitas, cum altis turribus
et magno muro per circuitum, et multi opinantur ex nomine illius
castri, quod Perseus, totius nobilitatis Graeciae pater hoc castrum
aedificaverit, vel aliquis filiorum ejus aut subditorum ejus, et ex
ejus nomine Persea, nominetur hodie, sicut et regnum Persidis, quod
ipse de Graecia veniens et devincens a se Persidam nominavit. In hoc
castro dux Austriae habet semper multos soldatos, qui custodiunt ibi
castrum, et provinciam. Ulterius processimus et ad lacum quendam
venimus, de quo lacu fluvius decurrit, nomine Brenta, qui inde currens
ad Paduam usque pervenit, et postea descendens mari Veneto commiscetur.
Consequenter in longam vallem magnam et fertilem venimus, et in oppidum
quoddam, dictum vulgariter Valscian, divertimus modicum pausandi
gratia. Est autem hoc oppidum et consequenter tota terra usque ad mare
de lingua italica; hospites tamen quasi (#30 A#) omnes sciunt ambas
linguas alemanicam et italicam. Interrogavi autem hospitem de ratione
nominis, quare oppidum nominaretur Valscian, qui respondit. Valscian,
idem est quod vallis sicca, et accepit nomen ideo, quia ante multa
tempora, antequam mare remissum fuit, ascendit usque huc sursum, et
tota vallis plena fuit aquis: unde ab utraque parte montium vallem
respicientium reperiuntur circuli ferrei in petris pro alligatura
navium. Post recessum ergo maris vallis siccata retinuit nomen
Valscian. Ex quibus notare potui, quod omnes valles contra mare
tendentes montium fuerunt olim repletae aquis, et erant canalia maris
magni, sicut hodie est, in terris mari propinquis, ut dixi. Theutonici
nominant Valscian: _In der Burg_, quia duo castra sunt supra oppidum,
et murus castri concludit oppidum. Deinde a Valscian recessimus et sero
in villam, quae dicitur Spiteli, id est hospitiolum, divertimus, ibique
remansimus per noctem.
Vicessima tertia, quae est festum St. Georgii militis et martyris, mane
rogaverunt me Domini, ut celebrarem eis Missam de sancto Georio: omnes
enim nobiles singulari quadam devotione St. Georium colunt. Erat autem
solum una capella in villa sine sacerdote, et cum magna difficultate
obtinui ab aedituo ecclesiae, quod capellam aperuit, et paramenta pro
Missa exposuit. Cumque jam indutus sacerdotalibus vestibus essem, et
Domini mei nobiles, et alii homines de villa per sonum campanae
convocati advenisset, et calicem more nostro[TR54] ante Confiteor
parare vellem; non fuit in vasculo in fenestra posito panis vel hostia,
nec in tota villa: verti ergo me ad populum et hostiae defectum
intimavi: ne tamen omnino vacui recederemus, legi in altari Officium
tantum, cum omnibus Missae moribus dempto canone: sicut solet fieri in
navibus per mare. Et illas Missas nominant Missas torridas, vel crudas,
aut aridas aut vacuas de quibus vide fol. 49. A. B. Post illam
orationem iterum verti ad populum, et feci sermonem brevem de sancto
Georio, et exhortationem. Haec autem me faciente et ita loquente,
populus villae astabat, et mente confusa me respiciebat cum admiratione
magna. Erant enim Italici et forte nunquam audierant sermonem
theutonicum in sua ecclesia nisi a me. Et his finitis regressi sumus in
hospitium et manducavimus. Post commestionem incepit pluere,
nihilominus tamen equos ascendimus, et a villa recessimus. Porro pluvia
magis ac magis crescebat, et ita madidi facti fuimus usque ad pellem,
sicque in Feltrum oppidum infusi pluvia venimus. Sumus ergo propter
inundantem pluviam hospitium ingressi, volentes ibi per horam vel duas
exspectare, quousque cessaret. Sed magis ac magis invaluit pluvia, et
ita coacti fuimus manere hac die ibi, quod tamen molestum nobis erat,
quia ipsum hospitium artum fuit et repletum rusticis italicis, et
hospes ac hospita et omnis familia erant de italica lingua: nec usum
tractandi dominos habebant, nec apta instrumenta (#B#) ad honeste
ministrandum. Erant tamen simplices boni homines et fecerunt suum
posse: hoc ego bene consideravi. Sed servi dominorum erant impatientes.
Vicesima quarta adhuc sine intermissione pluit, sicut fecerat die
altera et nocte praeterita et ex hoc aquae confluebant, et torrentes
exundabant. Verum pluvia non obstante ingressi sumus Ecclesiam supra in
civitatem et Missa audita etiam ipsum oppidum consideravimus. Est enim
Feltrum unum de istis oppidis, quae construi fecit Antenor pro custodia
montium antiquissimum, sicut et structure ejus demonstrant, et est
multum longum per jugum collis extensum, et habet episcopum et
monasteria aliqua sub monte civitatis. In domum ergo regressi cibum
sumsimus et sub prandio cessavit pluere. Stratis ergo equis a Feltro
recessimus, et cum magno periculo equitavimus propter crescentes aquas.
Nam parvi rivuli in fluvios rapidissimos creverant, et torrentes sicci
aquis redundabant. Sed quia aër serenatus fuit, paulatim decrescebant.
Die advesperascente inde recessimus, et ad quendam magnum fluvium
venimus, in cujus litore per unam Venetorum custodiam transivimus, et
deinde in villam, quae Ower nominatur, venimus ad pernoctandum, quod et
fecimus. Porro hospitium nostrum, sicut et tota villa ad radices
cujusdam montis delectabilis et graminosi situm erat. Et dum coena
parabatur transivi cum Dominis in curia domus, et suspiciens dixi:
ecce, si quis in supercilio illius montis esset, mare magnum videre
posset. Hoc cum domini audivissent: ascendamus inquiunt, et videamus
mare, forte nostrum futurum sepulchrum. Et statim tres Domini mei, et
duo servi et ego montem ascendimus, qui erat multo altior, quam nobis
apparuit. Et conjectis oculis contra meridianam plagam, extra montana
in planitiem Italiae, et post planitiem mare mediterraneum vidimus: in
cujus aspectu Domini mei, utpote juvenes et delicati, quodammodo
conterriti stabant, et pericula futura cum mari contemplabantur. Et de
facto ego ipse in ejus aspectu quodam metu concussus fui, quanquam suas
amaritudines bene gustassem. Habuit enim sic de monte contemplatum
satis horridum aspectum. Videbatur quod esset in propinquo et sol
scrotinus partem ejus illustrabat anteriorem; reliquum, cujus finem
videre nemo potest, videbatur esse nebula elevata, crassa, atra, aërei
coloris nigrescentis. Demum satiati hoc aspectu per montana in nostro
circuitu respeximus et multa antiqua destructa castra vidimus. In monte
etiam, ubi eramus, sub pedibus murorum magnorum ruinae et fossata per
circuitum supra montem, et piscina pulchra (#31 A#) adhuc aquam
retinens ibi erat et pascualis mons fuit. Et creduntur illa castra
omnia aedificata fuisse ab exercitu Antenoris Trojani: quia cum
Baduanum urbem aedificasset in plano, ascenderunt in montana et oppida
et castra aedificaverunt contra transalpinos, qui erant homines adhuc
silvestres, more bestiarum viventes. Interea dum de his cum Dominis
meis loquerer in monte, occidit sol, et descendere incepimus; antequam
autem in hospitium venimus, fuerunt tenebrae, et cum lumine cibum
sumentes dormitum ivimus.
Vicesima quinta die erat festum S. Marci; optavimus nos esse Venetiis,
quia hoc festum ibidem cum[TR55] maximo apparatu et multa gloria
peragitur. Audivimus tamen Missam de St. Marco in villa, et postea
cibum sumpsimus, et inde recessimus. Est autem ab illa villa descensus
de montanis et exitus ab eis, et ita in campestrem terram venimus,
valde fertilem, plenam segetibus, arboribus fructiferis et vitibus,
quam transcurrentes in Tarvisium civitatem venimus, mansuri ibi per
aliquot dies, quousque equos nostros venderemus. Non enim amplius erant
nobis equi necessarii, quia non longe a mari eramus.
Vicessima sexta die erat festum S. Desiderii, qui in ecclesia
Cathedrali quiescit ibidem. Et fecerunt Tarvisini magnam sollemnitatem
cum processione per civitatem; et cum omnis plebs in ipsa majori platea
congregata esset, fecerunt ludum, in quo illius sancti legenda gestibus
hominum ad hoc instructorum celebri spectaculo expresserunt; cui et nos
peregrini astetimus, cum admiratione quidem, nescio si cum
devotione[TR56] Post prandium venerunt Italici multi ad hospitium
nostrum, videre et emere equos nostros cupientes, in quorum venditione
habebant mirabile litigium inter se ipsi Italici. Accurrebant enim, et
unus alium praevenire conabatur, et interrumpebant sibi ipsis forum, et
se ipsos verbis opprobriosis lacerabant, et viri senes ac divites et
honorati simul sicut pueri certabant, et unus in displicentiam alterius
majorem pecuniam offerebat, quam equi valebant, et cum industria unus
alteri praejudicabat. Et in hoc litigio nos in pace stetimus, et bene
equos nostros vendidimus, et sic transivit dies illa.
Notandum quod ab oppido Pontinense usque huc loca descripsi, ideo quia
in reversione non veni per illam viam in Pontinum, sed per aliam ut
patebit. Ulterius autem nullum locum describam in ingressu, sed in
reversione omnia loca, ad quae declinare me contigerit, describam. Et
ideo descriptionem Tarvisii, et aliarum civitatum servabo in reditum
etc. Festino enim in Jerusalem, ad quam firmavi faciem meam, nec
quiescam, donec clarissimam illam et desiderabilem urbem iterato
videam. (#B#)