Evagatione mea prima peracta, ut pro parte recitavi, sanus quidem

corpore Ulmam veni, et in apparentia laetum jocundumque me exhibui:

tristis tamen et inquietus animo et corde fui, propter solicitudinem et

curam, quam me habiturum sentiebam pro alia peregrinatione et reditu ad

terram sanctam et Jerusalem: sicut proposui in egressu meo de civitate

sancta, quod tamen propositum nulli hominum manifestavi. Nequaquam enim

contentus fui de peregrinatione prima, quia nimis festina fuit et

brevis, et per loca sancta cucurrimus absque intellectu et sine

affectu. Non etiam dabatur nobis tempus visitandi quaedam alia loca

sancta tam in Jersualem, quam extra. Nec permissi fuimus nisi semel

duntaxat circuire montem oliveti, et loca ejus; et Bethleem ac

Bethaniam non nisi semel, et in tenebris vidimus. Idcirco postquam

Ulmam redii, et de sepulchro sanctissimo Domini ac praesepio ejus et de

civitate sancta Jerusalem et de montibus per circuitum ejus cogitare

cepi, species, formae et habitudines illorum locorum et aliorum

fugerunt a me, et apparebat mihi terra sancta et Jerusalem cum locis

suis sub quadam caligine tenebrosa, ac si in somnis ea vidissem. Et

videbatur mihi quod minus scirem de omnibus locis sanctis, quam ante

eorum visitationem; unde accidit, quod interrogantibus me de locis

sanctis nullum verum dare potui responsum, nec certum conscribere

Evagatorium. Vehementer ergo dolui, quod tantas miserias, angustias et

labores (#B#) habueram, tantas etiam pecunias expenderam, tantumque

temporis perdideram, sine fructu, sine consolatione, sine cognitione.

Saepe dum pro mea consolatione me converti ad cogitandum de Jerusalem

et locis sanctis, et dubiosa imaginatio mihi occurreret, mihi ipsi cum

indignatione respondi: desiste quaeso de illis locis cogitare, putas

enim te ibi fuisse. Ex his tunc inardescebat desiderium redeundi ad

experiendum veritatem. Sed mox sequebatur in me nova tristitia, ex eo

quod redeundi modum videre non poteram, imo impossibilem reputavi

reditum. Sic ergo in fluctuatione steti, et nulli hominum ausus fui

loqui de hac re. Verebar de hoc facere mentionem Reverendo Patri

Magistro Ludowico Fuchs, licet esset mihi familiarissimus, et

secretorum meorum conscius; cui etiam occulta conscientiae meae sine

metu audebam committere: Propositum tamen meum redeundi in Jerusalem

non audebam suae Paternitati revelare, ne eum perturbarem, et ne ipse

et alii audientes, in me scandalizarentur, judicantes me instabilem et

monastica quiete impatientem; aut forte diabolicis incitamentis

vexatum, aut vitio curiositatis infectum, aut levitate motum; et ita

suspensus stabam et in nullo me manifestavi, nisi quod de terra sancta

et de Jerusalem interrogatus non loquebar absque suspiriis, et

nonnunquam dicebam, me ignorare Jerusalem vidisse. Et dum interrogarent

me, an desiderium redeundi haberem, respondi simpliciter, quod sic.

Interea tanto aestuavi desiderio redeundi, quod nullum studium, nulla

mihi placuit scriptura, nisi historiae Bibliae, et aliae facientes

mentionem de Jerusalem. Ideo omnia quae ad manum venerunt de istis

perlegi: collegi etiam omnia peregrinalia militum, et libellos

peregrinorum, et terrae sanctae descriptiones, eaque perlegi, et quanto

plus legi, tanto inquietior factus fui, quia imperfectam,

superficialem, distractam et confusam fuisse meam peregrinationem ex

aliis deprehendi. Et per annum sic in laboribus legendo et scribendo

steti. Anno autem uno cum illa inquietudine transacto venit in nostram

provinciam Generalis totius ordinis mei Praedicatorum, scilicet Salvus

de Casseta de Pannormo, missus a S. D. Papa Sixto IV. contra Dominum

Andream Archiepiscopum Crainensem, qui conabatur nescio quo spiritu

motus convocare ad Basileam generale Consilium, et ibidem residebat sub

Imperatoris Friderici tertii tutela: ut autem praefatus Magister

Ordinis Praedicatorum contra illum Archiepiscopum efficacius agere

posset, convocavit ad se ad Conventum Columbariensem famosiores nostrae

provinciae Praedicatores. Inter quos et ego missus veni ad praedictum

Conventum auditurus et pariturus praeceptis. (#24 A#) Itaque me cum

Oridinis Magistro existente inter alia, de quibus cum sua Paternitate

conferre habui, dixi suae Reverentiae desiderium meum de reintrando ad

terram sanctam et Ierusalem. Qui statim sine magnis precibus me

licentiavit et literam testimonialem mihi dedit sub sigillo ordinis, in

qua etiam prohibuit, ne quis eo inferior mihi in illa peregrinatione

impedimentum quovismodo praestaret. Obtenta ergo licentia, gaudens

Ulmam redii, et literam Magistri occultam tenui, tempus optativum eam

manifestandi exspectare volens. Post haec non multis diebus elapsis

venit Ulmam Reverendus in Christo Dominus Udalricus Gislinus, Episcopus

Adrimitanus et Suffraganeus domini Augustensis, mihi notus et

gratiosus, cum quo etiam venit quidam Sacrae Theologiae Doctor, Ordinis

minorum, qui Romam adire volebat, et ordinem Episcopalem recipere, quia

Dominus Episcopus Frisiensis eum assumpserat in Suffraganeum. Ad hos

dominos me contuli, et rogavi dictum Doctorem, quatenus mihi dignaretur

a S. D. Papa licentiam impetrare visitandi loca sancta transmarina; pro

quo etiam praedictus Reverendus Pater Dominus Udalricus Episcopus apud

eum pro me institit. Promissit ergo, et promissum tenuit, mihique

literam de data licentia misit. Qua habita adhuc silui et tempus magis

optativum exspectavi, sperans quod casus desideratus se offerret, quo

me non rogante desiderio meo satisfieret, sicut et factum fuit. Porro

illo in tempore erat Ulmae Conradus Locher, vir prudens, Sacri Imperii

ibidem ordinarius Balivus, multis nobilibus cognitus, et mihi non parum

affectus: huic uti fideli amico primo cor meum apperui[TR43] et sibi

desiderium meum et licentias revelavi, petens ab eo, si aliquem de

nobilibus patriae nosceret, volentem ad Dominicum Sepulchrum in

Ierusalem peregrinari, capellano ac servo indigentem, quod me apud

talem promoveret, tanquam expertum et utilem pro ista peregrinatione et

servilem in spiritualibus et corporalibus. Habens ergo vir praedictus

scrutinium inter nobilis et invenit, quod generosus vir Dominus

Johannes Truchsas de Waldpurg se disposuit ad transmarinam

peregrinationem simul cum quibusdam aliis baronibus et nobilibus. Ad

quos ille accessit et fidelissime me promovit, sicut rei probavit

eventus.

Nam statim post, et fuit Anno 1483 in die St. Gertrudis Virginis, venit

Ulmam praefatus vir nobilis dominus Johannes Truchsas de Waldpurg cum

pluribus aliis nobilibus amicis suis; et statim misso nuncio ad

conventum me accersivit. Cumque ad eum in hospitium suum venissem,

interrogavit me, tanquam consilium petiturus de regimine debito

volentium transfretare mare et peregrinari in Ierusalem. Audivi,

inquit, vos fuisse in transmarinis partibus; consulite quaeso, quae me

oporteat facere (#B#), ut incolumis reverti queam. Intendo, ait,

visitare terram sanctam et praeclaram civitatem Ierusalem, et praesepe

Domini dulcissimum, et sepulchrum Domini gloriosissimum: dicite, rogo,

difficultates et remedia. Cui cum ad singula responsa darem, curiosius

intuitus me omisit et destitit ab interrogationibus[TR44] inchoatis: et

interrogavit me, an adhuc haberem voluntatem redeundi in Ierusalem?

Respondi: nihil esse pro nunc in hoc mundo, cujus desiderium ardentius

haberem, quam illorum sanctorum locorum iteratum contuitum. Sic ergo

cognita voluntate mea vir nobilis redire me ad conventum fecit

certificans me, quod secum pariter et sociis suis essem iturus

Ierusalem. Conjuraverunt enim in unam societatem generosi viri et

domini: Dominus Johannes Wernherus de Cymbern Baro; Dominus Hainricus

de Stoefel Baro; Dominus Ursus de Rechberg de Hohenrechberg, et ipse

praefatus dominus Johannes Truchsas de Waldpurg, quasi pater omnium

praedictorum et causa ac motor eorum ad peregrinandum. Statim autem

eadem hora postquam in conventum redii, misit praefatus nobilis quendam

virum prudentem oratorem cum suis famulis, rogans reverendum Magistrum

Priorem ex parte dictorum nobilium Baronum, ut illum fratrem, qui

pridem in transmarinis partibus fuerat, quem concorditer in capellanum

et animarum suarum curatorem elegerant, licentiare dignarentur, et

abire cum eis permitteret. Ob hanc enim causam, ait Dominus Johannes

Truchsas, jam cum suis amicis nobilibus ad civitatem hanc venit.

Audiens autem Pater Prior factum multum difficultavit, et tempus

deliberandi de responso dando accepit. Quod cernens dominus Johannes

Truchsas et timens quod forte oppositum suae intentioni per diutinam

deliberationem interveniret, statim die sequenti mane assumsit secum

omnes suos amicos nobiles et dominas Comitissas de Kyrchberg, quae

secum venerant, et ascendit cum eis in praetorium, ubi jam Magistri-

civium cum toto consulatu Ulmensi congregati sedebant, petentes

audientiam; qua data institit apud Dominos consules, ut Priorem

Praedicatorum ad hoc cum effectu inducere vellent, quatenus fratrem

Felicem, quem ipse et sui socii in capellanum elegerant, pro

transmarina peregrinatione sine impedimento dimitteret: praecipue cum

eum ad hoc esse voluntarium scirent. Itaque Magistri-civium[TR45] et

quidam de judicibus Conventum ingressi rogabant Patrem, ut intuitu

Consulatus nobilibus illis condescenderet. Qui cum diceret, se non

habere facultatem me licentiandi in Ierusalem, sed ad S. D. Papam et

Generalem Ordinis nostri Magistrum spectaret[TR46] hoc negotium, statim

produxi literas, (#25 A#) tam Papae quam Magistri Ordinis. Quas ut

vidit, statim consensit in nomine Domini.

Accessi ergo ad Dominum Johannem Truchsas et secum conveni de die et

loco ubi eum et tres alios dominos meos reperirem. Et assignavit mihi

diem certum et locum Pontinam (Insprugg) oppidum, et sedem Ducis

Austriae et his tractatis nobilis cum suis ad propria rediit. Ab hac

ergo die barbam nutrivi et cruce rubea tam cappam, quam scapulare

decoravi, quam quidem crucem deo dicatae virgines sponsae

crucifixi[TR47] vestibus meis assuebant, caeteraque insignia illius

sacrae peregrinationis, quae mihi competebant, assumpsi. Sunt enim

quinque peregrinorum terrae sanctae insignia. Scilicet crux rubea in

veste grisea et longa cum cuculla monachali tunicae assuta; nisi

peregrinus talis religionis sit, quod ei non competat ferre habitum

griseum. Secundum est pileum nigrum vel griseum etiam cruce rubea supra

frontem insignitum. Tertium est barba longa in facie seriosa et pallida

propter labores et pericula, ubique enim, etiam ipsi gentiles,

peregrinantes barbas et comam nutriunt usque ad reditum, et hoc primo

fecisse legitur Osiridem vetustissimum Aegypti regem, Deum aestimatum,

qui mundum totum perambulavit. Quartum est saccus in humeris tenuem

victum continens cum flascone, non ad delicias, sed ad sustentationem

vitae vix sufficiens. Quintum, quod servit in terra sancta, est asinus

cum asinario Saraceno, loco baculi. Itaque diem recessus mecum

desiderio magno exspectavi et me silenter cum tranquillitate ad iter

sacrae peregrinationis aptavi, propter inquietudinem pro me

sollicitorum, qui me inquietabant.

Incipit Secundum Evagatorium F. F. F. ad Terram

Sanctam in Jerusalem.

Secunda pars principalis totius operis.

Evagari jam incipiam desiderabili et jucundissima Evagatione, quam

quidem Evagationem hoc ordine describere intendo et distinguere in XII

tractatus, secundum quod fere XII. mensibus evagatio duravit, et

quemlibet tractatum in tot capitula dividere, quot dies veniunt in

mense: ita quod quilibet mensis faciat tractatum et quilibet dies

capitulum. Incipiam enim a die exitus mei usque ad reditum, et omnia

loca quae vidimus de mense in mensem et de die in diem et quae

contigerunt nobis singulis mensibus et diebus fideliter

significabo:[TR48] addendo descriptiones locorum tam sanctorum quam

aliorum pro facti illius meliori declaratione. Non enim praetermisi

(#B#) nec unum diem in itinere existens, quin aliquid scriberem, etiam

in mari tempore tempestatum, in terra sancta, et per desertum saepe

scripsi[TR49] sedens in asino, vel in camelo, vel noctibus, quando alii

dormiebant, ego sedi et visa in scriptis deduxi.

Igitur cum tempus meum appropinquaret, quo recedere me necesse esset,

observavi diem opportunum, in quo sine nota et multorum concursu Ulmam

exire possem. Currebant enim noti mei et fautores et inquieti erant de

recessu meo, meque plurimum turbabant suis dissuasionibus et curis

inanibus et lamenta eorum erant mihi deliramenta, quia ita laetus et

imperterritus fui, ac si ad convivium optimorum meorum amicorum

invitatus transirem.

Die itaque XIII. Aprilis, quae erat dominia Misericordia domini, Anno

1483 advesperascente die venit nuncius missus ad me a generoso domino

Philippo Comite de Kyrchberg, rogans me, quatenus sine dilatione in

crastinum ad ipsum Comitem venirem, ad diffiniendum aliquas causas.

Eram enim quasi paterfamilias domus, quia omnes de domo mihi

confitebantur Comites et Comitissae, et quidquid difficultatis

oriebatur, in quibus ego potui utilis esse, denunciabant mihi vel

mittebant pro me: condixi ergo servo, quod in crastino secum pergere

vellem.

Quarta decima die, quae est Tiburtii et Valeriani, lecta Missa et

sumpto cibo, congregatis ad me omnibus fratribus dixi eis, me jam velle

ex toto recedere: et benedictionem itinerantium a reverendo Patre

Magistro Ludowico petii. Qui duxit me ad chorum, ad quem[TR50] totus

Conventus comitabatur me, et prostratus in medio Chori coram venerabili

Sacramento altaris accepi benedictionem cum ingenti Patris Prioris et

omnium fratrum fletu. Ego vero accepta benedictione prae singultu et

fletu verbis fratribus valedicere non potui: sed ipsae lacrimae et

vultus moerens et singultus loquebantur. Singulis ergo fratribus

amplexatis et deosculatis me eorum orationibus commendavi. Vix autem

persuadere poteram ut reverendus Magister Ludowicus domi in pace

maneret. Volebat enim salvum conductum mihi praestare, usque in

Memmingen, sicut prius fecerat, sed ego omnino recusavi (#26 A#), ne in

nostra separatione nova tristitia et turbatio ambos afficeret. Quamvis

enim laeto animo et jocundissima mente ad illam peregrinationem

pergerem, in separatione tamen a tam fidelissimo Patre et charissimis

meis fratribus moestis et tristibus lacrimas copiosas fundere me

necesse erat. Colligatis itaque sacculis meis, quos mecum ducere

volebam, et equo quem emeram impositis, desuper sedi, cum servo Comitis

recessurus. Porro me in equo sedente omnes fratres circumstantes obnixe

petierunt, ut loca sancta diligenter notarem, et conscriberem[TR51] ad

eosdemque deferrem, ut et ipsi, etsi non corpore, mente tamen possent

circa loca sancta recreari: quod et fratribus promisi. Et cum hoc

servus Comitis et ego Conventum exivimus, et clam quasi occulte de

civitate equitavimus: per portam gregis pontis transeuntes flumen

Danubii. A casu autem concordantia accidit prioris peregrinationis et

illius quo ad diem. Primam enim peregrinationem in die sanctorum

Tiburtii et Valeriani inchoavi. Eodem autem die et hora duobus annis

revolutis ad secundam Evagationem profectus sum. Equitantes autem

servus Comitis et ego ocius ad villam Dissen venimus, et supra illam in

castrum, in quo Dominus Comes residebat, ascendimus. Causa autem,

propter quam me vocavit, erat ista. Sub castro in villa, quae dicitur

Jedensheim vel Iheidemsheim, erat quaedam virgo alienata a sensibus,

quam multi dicebant esse obsessam a daemone: hanc videndam et

examinandam mihi exhibuit, ut judicarem, quid esset cum ea agendum: si

adjuranda esset, vel non: hoc autem fuit meum judicium, quod destructa

esset in capite, et ideo potius medicorum quam theologorum curae esset

committenda. Hoc sic terminato, dixi domino Comiti meam profectionem

jam inceptam, et petivi eum, ut mihi servum adjungeret, qui usque ad

Alpium radices me conduceret, quia usque ad id spatium est nonnunquam

satis insecurum et timebam ibi equitare solus. Assumpto ergo famulo

mihi adjuncto eodem die a Thyssa recessimus usque in Memmingen, et ibi

pernoctavimus.

Quinta decima die festine a Memmingen usque in Campidonam equitavimus,

et ibi simul manducavimus; post prandium licentiavi famulum a me,

jubens eum redire ad dominum suum. Ego vero ad radices montium veni cum

magna festinatione. Timui enim, quod Domini mei ante adventum meum de

Pontina (Insprugg) recederent, et veni usque in villam Ruti, quae est

super Licum fluvium, quem vulgares Lech nominant, ibique pernoctavi.

(#B#)

Sexta decima die mane solus de Ruti exivi et in Rhaeticas alpes subii:

ibi enim est ingressus in Rhaeticas alpes et praeceps ascensus tempore

pluvioso pessimus et profundus luto. Malam viam valde habui, quia

praecedenti die pluerat, et in nocte postea cecidit nix super lutum,

nec potui videre paludes et foramina profunda. Et ita equus, quem manu

sursum duxi, omni passu in profundum mergebatur usque ad ventrem: et

ego similiter usque super genua. In foveis vero profundius mergebamur.

Tandem autem per clausuram Rhaeticarum alpium, quae dicitur Ehrenstein,

ingressus veni usque ad ascensum montis Fericii, quem cum ascendissem

et ex alia parte descendissem, vidi mihi adhuc superesse multum de die;

et pertransivi villam Nazarith, et iterum ad montana valde alta

ascendi, et perveni in villam Schneckenhusen, ibique pernoctare

decrevi. Porro in ipso hospitio sedebant focii [sic] minerarii de

argentifodinis, qui ludebant, bibebant, et voluptatibus deserviebant,

quorum suscepta erat mihi societas, et cautus fui in conversatione cum

eis. Posuit autem hospes me ad unam parvam singularem cameram, cujus

ostium diligenter servavi, et ita dormivi.

Decima septima die mane cum singuli surgerent, factus est tumultus

magnus in domo, pro eo, quod duo vectores curruum conquerebantur, peras

suas cum pecuniis repositis perdidisse. Ipsis enim dormientibus socii

illi minerarii fures cameram eorum ingressi peras eorum de cervicalibus

trahentes et evacuantes, in hortum domui contiguum vacua marsupia

projecerunt, ipsi vero simul, dum omnes dormirent, aufugerunt cum

pecunia. Cum autem sol oriretur a loco illo recessi et cum timore

processi, timens ne forte fures illi insidiarentur mihi in via: sed

nihil mihi mali accidit. In meridie autem ad Pontinam oppidum veni,

sperans me dominos meos ibi reperturos, sed spe mea frustratus fui.

Pontinum latine, Insprugg dicitur theutonice, quia Pontinum dicitur

quasi Pons Ini fluvii, quod significat hoc nomen Insprugg. Dum enim jam

ad pontem oppidi accederem et intrare vellem, venerunt mihi obviam

quinque armigeri servi Dominorum meorum, quos a se remiserant ad

propria, et ipsi profecti fuerant de Pontina mane illo die. Multis enim

diebus fuerant in curia Ducis taedio affecti: ideo quam cito causas

suas expediverunt, recesserunt, uno die citius, quam mihi Dominus

Johannes Truchsas terminum statuerat. Hoc enim egerant apud Ducem, quod

eidem commiserant omnia quae reliquerunt, uxores, liberos, terras,

villas, oppida ac castra, pagos et dominia eorum: insuper literas

promotoriales ab eo acceperant ad Ducem Venetorum et ad Senatum

Venetum. Et istis expeditis abierunt. Non repertis (#27 A#) Dominis in

oppido festinanter pertransivi sequens eos, et in montana ascendi et

per curvitates multas montium in vallem quandam magnam, quae dicitur

Matra, perveni, et ibi noctem egi.

Decima octava die de Matra in altiora montana conscendi, et per jugum

montis dicti Brenner transivi, et frigore vehementi molestatus fui. Nam

ibidem etiam aestivo tempore nives, pruinae et glacies non desunt. De

isto jugo ab alia parte per longam viam descendi et in oppidum

Stertzingen veni, ibique in hospitio Domino meos reperi cum aliis

nobilibus et famulis suis. Inveni ibi Dominum Heinricum de Stöfel, et

dominum Johannem Truchsas, et Dominum Ursum de Rechberg: quartus vero

dominus Johannes Wernher de Cymbern Baro praecesserat eos, ut Venetiis

de hospitio congruo provisionem faceret pro dominis et nobis omnibus.

Decima nona die ab illo loco post sumptum prandium recessimus: et cum

juxta monasterium Cellae novae prope Brixinam Ordinis Canonicorum

Regularium essemus, Praepositus monasterii nobis occurrit, omnesque in

monasterium secum duxit, propter Dominum Johannem Truchsas, quem

venerabatur, quia de Waldsee, ubi Dominus Johannes Truchsas residet,

assumptus fuerat in Praepositum illius monasterii. Noluit autem dictus

Praepositus nos illo die a se dimittere, sed coegit manere, et

cumulatissime nos tractavit. Est enim monasterium valde solemne et

multum abundans. Vix vidi tot vasa argentea et aurea, sicut in

triclinio illius Praepositi. Ecclesiam habet magnam cum pretioso

ornatu, et Librariam bonam. Sunt ibi viri maturi et observantiales:

nunquam videtur mihi me audivisse tam regularem et bonum chori cantum,

sicut in hoc monasterio.

Vicesima die, quae erat dominica Jubilate, mansimus in divinis officiis

in Cella nova, et in prandio; et deinde a monasterio recessimus. Cum

festinantia autem Brixinam civitatem pertransivimus, quia dicebatur

dominis, quod pestilentia ibi grassaret. Aliis tamen vicibus in ea

civitate pernoctavi. Ibi est Episcopatus abundans. Ideo frequenter

mortuo episcopo insurgunt rixae et contentiones multae, et primariae

perturbationes pro Episcopatu: et tota terra illa interdicto et

censuris ecclesiasticis vexatur. Recolo, quod propter illum Episcopatum

Dux Austriae Sigismundus, qui hodie est, et tota terra illa interdicto

stricto et gravissima excommunicatione fuit punitus: ita quod omnis

homo, sive ignoranter sive scienter transiens per terram illam, fuit

excommunicatus (#B#). Ecclesia cathedralis est pulchra. Quadam vice in

eadem ecclesia steti, dicens cum socio fratre horas canonicas;

praepositus autem ecclesiae dominus et canonicus magnus misit

capellanum suum ad nos et interrogavit, an essemus fratres mendicantes,

et percepta veritate direxit nobis pinguem et bonam eleemosynam. Valde

bene staret ibi conventus bonorum fratrum. In tota namque diocesi non

est aliquis conventus fratrum mendicantium. Sunt autem ibi ita maturi

canonici, quod nolunt in nova Cella sustinere monachos nisi reformatos.

Veruntamen monasterium novae Cellae est canonicorum illorum, et ante

tempora non multa fuit ecclesia novae Cellae ecclesia cathedralis, et

ea translata in civitatem posuerunt ibi Canonicos Regulares. Postergata

Brixina venimus ad viam Conteri, per quam faciliter ascendimus, quia

Dux Austriae eam ita plantavit, quod jam cum curribus ascendunt et

descendunt, omnibus viis dimissis. Ideo nunc praefatus dux construit in

supremo illius viae domum valde altam et pretiosam, thelonario ibi

ponendo. Non sunt duo anni elapsi, quod via illa erat adeo mala et

periculosa, quod cum magnis difficultatibus potuit eam homo transire,

equum ad manum post se trahens. In mea prima peregrinatione cum quantis

angustiis illam viam transiverim ego scio. Sunt enim a parte dextra

profundissimae valles, et via erat stricta superius a sinistris habens

parietes petrarum altissimas et a dextris vallem profundissimam. Adeo

arta et periculosa fuit ista via, ut in communitate cantentur de ea

publica carmina. Sed nunc, ut dixi, Dux fecit arte cum igne et

bombardarum pulvere dividi petras, et scopulos abradi, et saxa grandia

removeri, et multis expensis fecit aspera in vias planas: non solum ibi

sed in pluribus locis per montana Rhaetica suae dictioni subjecta.

Praefata via duobus miliaribus theutonicis est longa; quam cum

percurrissemus, descendimus in Bozanam civitatem, quam noviter

miserabiliter paene totaliter exustam reperimus: necdum erat ignis

extinctus, sed de cumulis ruinarum flammam et fumum vidimus et

odoravimus. Monasteria tamen et ecclesiae remanserunt illaesa quasi

miraculose. Conventus noster Praedicatorum in multis locis ardere

inceperat, sed diligentia et labor fratrum in tectis currentium

extinxit. Ignis tamen adeo pervaluit etiam in nostro conventu, quod

fratres non potuissent eum conservasse, si alia virtus superior non

affuisset. Tectum enim dormitorii arsit in altum et Prior venerabilis,

Pater Nicolaus Münchberger, sicut certissima habeo relatione, sub igne

genibus flexis beatam invocavit virginem, et adjutorium invenit. Ante

plures annos quidam ignis cunctis videntibus per portam civitatis

intravit, et per vicos cucurrit et totam civitatem combussit. Unde

sicut eandem combustionem sic et illam divinae vindictae ascribunt.

(#28 A#) Est enim populus ibi vitiosus; crapulae, luxuriae, superbiae

deditus ultra modum. Omnia enim sunt ibi in bono et levi foro et est

abundantia optimarum rerum ibi: vinum est ibi praecipuum, fructus alii

dulces. Sed habet aërem insanum, quia, ut dicunt, ab illa parte qua

spirat aër recens et sanus, sunt montes altissimi, quos mihi

demonstrabant fratres, et ab illa parte, qua aërem recipit, sunt

paludes foetidissimae. Unde contingit, quod ibi sunt semper multi

febricitantes, et est adeo commune teneri febribus, quod febrim

infirmitatem non aestiment. Quando enim quis alteri amico suo obviam

venit, et eum videt pallidum et deformem facie, interrogat: O amice,

quid habes, video te infirmum et deformatum? ad quod ille dicit: Certe,

amice, infirmus non sum, per dei gratim, sed febris deformat me. Unde

quadam vice cum quodam seculari transivi in Bozanam, et dum civitatem

videremus, dixit ad me: ecce fratres, non credo aliquam civitatem esse

in mundo frigidiorem quam illam: de quo miratus dixi: non esse ita, sed

est, dixi, calidissima. Ad quod ille: ego nunquam veni ad hanc

civitatem etiam aestivo et calidissimo tempore, quin semper viderim ibi

multos in pelliciis hiemalibus sedentes pallidos prae frigore, et

dentibus stridentes. Et hoc joco dixit de febricitantibus. Multi

aestimant, quod febrem non ex malo aëre homines contrahunt, sed ex bono

vino et de bona coquina, de quibus se ingurgitant et infirmitates

contrahunt. Civitas haec ante paucos annos fuit italica, et vulgaris

locutio fuit italicum. Unde ego novi quendam Patrem de Italia, qui non

scivit unum verbum theutonicum, qui tempore juventutis suae in Conventu

Bozanensi fuit cursor et praedicans, sed per successum temporis,

crescentibus Theutonicis, facta est civitas illa alemanica, et

conventus ille Provinciae nostrae additus est, qui prius erat sub

provincia S. Dominici. In hanc civitate mansimus per noctem, et

miseriam magnam vidimus, quia multi in ruinis domorum suarum

demorabantur, non habentes aedes, nec manendi locum, et multi

emigrabant pauperes, qui fuerant ante ignem divites. Sed hodie

reaedificatur civitas, et pretiosiores structuras faciunt, quam ante,

contra ignem.

Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Primum · 第 6 / 44 段