Est enim optimus et pinguissimus maris portus omnibus mundi bonis

abundans: praecipue tamen ibi est vinum Creticum, quod nos nominamus

malphaticum, in toto mundo notum, et omnia sunt ibi in bono foro. Ideo

grave non fuit nobis ibi manere, sed optabile. Ideo circa vesperas

revocati fuimus in Galêam et alii citus, alii tardius redierunt. Ego

vero eram de primis in ea, et steti in castello Galêae ad respiciendum,

an aliqui prater illos, qui in Cypro et in Rhodo ad nos ingressi

fuerant, intrarent: et intraverunt duo Graeci Episcopi cum multis

aliis. Ea autem, quae alias ibi vidi, protinus non conscriberem, si

maturitate omnimoda hoc Evagatorium ornatum habere vellem; sed ut

promisi fratribus meis in epistola, seriosis saepe jocunda et ludicra

addidi. Interea me sic stante et ingredientes considerante, vidi plures

de peregrinis vertiginosos supra marginem maris stare, et ad descensum

in barcam[TR36] trepidare. Vinum enim Creticum dulce et delectabile

copiose sumptum vertiginem inducit. Erant autem gradus lapidei in

litore ad murum civitatis, per quos oportebat ingredi Galêam volentem

descendere, et naviculam parvam intrare, in qua ducebatur usque ad

Galêam et iterum juxta Galêam exeundo scapham per alios gradus

ascendere in Galêam; quod illo vesperi multis erat adeo difficile, quod

oportebat eos portari de gradibus muri in scapham, et de scapha in

Galêam, usque ad stantias suas. Inter alios venit quidam peregrinus

servus quorundam dominorum de civitate, portans res dominorum suorum et

flascones vini et saccum cum recentibus panibus, et ibat curvatus

oneribus et cum hoc gravatus vino. Cumque venisset super gradus, et

descendere inciperet ad mare in scapham, repente per praeceps cum

omnibus quae portabat lapsus est in maris profundum. Statim autem ad

clamorem astantium Barcaleri ad locum immersionis cum scaphis venerunt,

et prodientem extraxerunt: panes autem et omnia quae portaverat

supernatabant, et ad nihilum deducta et redacta sunt. Aliquidam

peregrinus sacerdos (#19 A#) Dalmata, mihi multum familiaris, etiam

nimis de dulci gustaverat, ita quod cum labore in Galêam usque ad malum

venit, et ibi stabat, loquens cum alio Dalmata usque ad tenebras.

Stabat autem prope foramen carinae, per quod non est descensus nocte,

sed tantum die, et dum nox est facta, deponitur scala, ut non

inquietentur inferius dormientes in illo latere. Cumque ille bonus

peregrinus locutionem suam finivisset, et jam nos inferius omnes in

lectis nostris jaceremus colloquentes, volebat in cumbam suam

descendere per proximum foramen, et ponens in incerto pedes, importune

deorsum lapsus est per foramen in pavimentum carinae, ita quod galêa ad

suum casum tremuit, quia erat vir magnus et crassus. Nos vero omnes

conticuimus, perterriti auscultantes quis cecidisset. Statim autem ille

illaesus surrexit, et cum ira incepit lingua balbutiente quaerere,

dicens: Ecce scalam sub pedibus habui et per tres gradus descendi et

quidam traxit mihi eam de pedibus et cedidi. Cui cum quidam diceret:

scalam ante horam fuisse depositam;[TR37] respondit: non est ita, quia

tribus gradibus jam descenderam, et in tertio gradu me consistente mihi

est detracta. Ad haec verba omnes fuimus resoluti in risum, scientes

scalam ante horam fuisse amotam; ego vero jocundatus magis fui,

congaudens socio, quod in tam periculoso et alto casu nihil mali sibi

accidit, multum in risum concitatus fui. Cumque audivisset me ridentem

infremuit contra me. Ecce, inquit, manifeste cerno, quod tu frater

Felix mihi scalam traxisti de pedibus. Certe Galêam non exibis, nisi me

vindicavero. Cumque me excusarem, plus indignabatur, et mihi

maledicebat, jurans se in crastinum vindictam de me sumere. Sed

dormitio sequens omnes vertiginosos et aegrotos, quos vinum Creticum

debilitaverat, sanavit: nec in crastinum memoria istorum fuit. Si ille

peregrinus absque vino et sobrius istum casum accepisset, forte

cervicem aut tibias confregisset. Communiter enim ebrii in casibus

periculosis sunt caeteris fortunatiores, sed non prudentiores, dempto

Polemo juvene ebriosissimo, de quo legitur in vita Xenocratis

Philosophi discipuli Platonis, qui totus ebrius et lascivis vestibus

indutus cum per civitatem Athenas madens vino discurreret, et scholas

Xenocratis apertas cerneret, intravit, ut disciplinis intendentes

derideret. Cumque omnes ad ejus ingressum indignarentur, Xenocrates

vultu maturo, omissa re, de qua disserebatur, de modestia et

temperantia loqui cepit. Cujus gravitatem sermonis Polemon audiens,

primo detractam de capite coronam florum projecit, postmodum pallium

seculare deposuit, et ad ultimum omnibus voluptatibus spretis ad unius

orationis auditum philosophus maximus evasit. Transacta illa nocte in

crepusculo navem solvimus, et extra portumper ventum elati sumus. Sed

cum non longe venissemus, occurrit nobis ventus contrarius, et

jactabamur in fluctibus sine progressu. Conabantur ergo portum Creticum

reintrare; sed non poterant obsistente vento. Mare autem fervescebat et

intumescebat nimis inter nos et Candiam. Porro gubernatores videntes

incautum esse, navem tantis oneribus gravatam, aurae fluctibus

committere, a latere ventorum studebant terram petere, et magno labore

pervenimus ad montana Cretae infra civitatem ad duo miliaria, ibique

ejectis anchoris navem fiximus in sterili et deserto loco. Sequenti

nocte solvimus Galêam, et mare ingressi ventum magnum habuimus, sed

inutilem et passi fuimus ingentem tempestatem illa nocte et die

sequenti. Alia vero nocte, quae fuit in festo S. Michaelis, concussum

est mare adeo horribiliter sicut unquam vidimus in tota ista

navigatione. In hac tempestate multi vota voverunt Domino. Quidam enim,

qui hactenus noctem S. Michaelis cum ventris ingluvie peregerunt,

voverunt illam vigiliam cum jejunio, quoad viverent, peragere.[TR38]

Aquae enim intemperatae incidentes nos multum perturbabant, et eramus

omnes infirmi, et vertiginem ac evomitationem patiebamur propter navis

agitationem. Illa tempestate durante factus est ventus ille pro nobis,

qui prius erat (#B#) contra nos, et velocissimo cursu multas regiones

postergavimus, et prope Metonam venimus, sed in portum intrare non

valuimus. Et ne vi ventorum retrorsum pelleremur, portum quendam

desertum inter parietes petrarum intravimus. Et quia vix per miliare

Alemanicum a Metona eramus, nos peregrini acceptis sacculis nostris per

terram in Metonam ivimus ibique Galêam exspectavimus. Deinde a Metona

recessimus, et rapido cursu in Corzyram venimus, ubi alii peregrini

divisi fuerunt a nobis. At vesperascente die de Corzyra ad insulas

Gozapolis delati sumus. Dum autem obscura nox adesset, nec aliqua

sidera apparerent facto eurippo orta est saevissima tempestas, et

horribilis aëris et maris perturbatio. Venti enim validissimi in altum

nos levabant, et fulgura coruscabant et tonitrua horrenda intonabant,

cum quibus hinc inde formidanda fulmina cadebant: adeo ut in multis

locis mare ardere videbatur. Sed et pluvia ita intemperate inundabat,

ac si nubes fractae et penitus dissolutae caderent. Insuper procellae

importune accurrentes in Galêam cadebant, eamque continue operiebant,

et altera Galêae adeo dure percutiebant, ac si de monte aliquo grandes

lapides contra asseres currere per praeceps mitterentur. Saepe de hoc

miratus sum in maris tempestatibus existens, quod aqua, cum sit corpus

rarum, tenue et molle, tam duram impactionem in corpus oppositum potest

facere: facit enim strepitum ad navem currens, ac si molares de saltu

accurrerent, nec mirum si navem ferream destruerent. Aquae tamen maris

sunt magis importunae, sonorosae et magis mirabiles sunt in suis

elationibus, quam aliae aquae. Ego habui delectationem magnam in

tempestatibus superius sedendo aut stando, et videndo mirabiles

successus procellarum et occursus horribiles aquarum. Tolerabiles sunt

tempestates diurnae, sed nocturnae sunt nimis inhumanae, praecipue

quando sunt saevae, sicut fuit illa, de qua nunc loquor. Fuit enim

saevissima et in intensis tenebris, nec erat lumen, nisi quod

coruscationes continuae fulgurum causabant. Et erat tam saevus ventus

elevans et dejiciens Galêam, eamque nunc huc nunc illuc inclinans et

concutiens, quod nemo in cumba sua[TR39] poterat jacere, minus sedere,

minime stare: sed ad columnas in medio sustentantes superiora aedificia

pendere necesse erat; vel flexis poplitibus ante cistas procumbere,

brachiis et manibus easdem complectere et sic tenere se, et inter haec

non nunquam cistae magnae et graves cum adhaerentibus evertebantur. Nam

ita diversos motus et violentos facit Galêa, quod omnia, quae stant,

evertit et quod dictu mirabile est, sed verissimum, ea quae in

parietibus ad uncos pendebant, de uncis solvebantur, et cadebant.

Quamvis autem navis fuerat bitumine undique linita et aliis, quibus

aquae ingressus et instillatio prohibetur, (#20 A#) in hac tamen

tempestate aqua per insuspectas rimas ingrediebatur undique, ita quod

in tota carina non fuit quidquam, quod non esset in aqua, lecti nostri

et omnia erant madida, panes biscotae et nostri paximates vel paximacii

aqua tacta in nihilum sunt reducta. In carina inferius fuit terror et

miseria; superius vero labor et angustia. Ventus velum magnum in petias

dilaceravit. Ideo antennam submiserunt, et velum aliud, quod nominant

papafigo, tempestatibus aptum, appenderunt: sed cum sursum antennam cum

complicato velo traxissent, et Galestreli marinarii sub antennam

sedentes ligamina solvissent, et velum deorsum caderet, Galeotaeque

inferius polistrelum, id est funem, quo inferiores extremitates veli

tenentur, in manibus tenerent: ecce ventus repente irruens importune

velum implevit, et polistrelum de manibus Galiotorum avulsit, velumque

rapuit et ipsum supra mali summitatem et supra kebam in altum evexit:

et ita importune in aëre volitabat, quod antenna ut arcus inclinabatur:

et ipse malus grossus et magnus de multis lignis et arboribus simul

junctis factus fragores magnos dabat, ac si jam ruptus fuisset et

fractus in medio. In quo maximum expectabimus periculum, quia si in

tanta tempestate fractus fuisset, mox involuti aquis submersi cum Galêa

fuissemus. Sicut enim avis non potest volare sine pennis et alis, sic

gravissima navis non potest procedere sine velis, quae sunt pennae ejus

et alae. Ideo quando Poetae loquuntur de equis alatis, non aliud

volunt, nisi naves velatas intelligi. Sicut Perseus venit de Graecia in

equo alato, et liberavit Andromedam de scopulo Joppe etc. Dabat ergo

malus horribiles multos fragores et antennae similiter; et tota Galêa

in omnibus juncturis videbatur dissolvi. In nulla re magis territus fui

in tempestatibus, quam in magnis fragoribus navis, qui ita importuni

sunt, quod homo aestimat jam navem esse in aliqua parte ruptam. Nec

potest se homo continere a clamore emittendo, propter subitum et

horridum sonum fragorum. Stetimus ergo in tristi spectaculo, et in

lamentabili periculo. Porro velo sic in aëre volante, discurrebant

Galioti et caeteri marinarii cum tanto clamore et ululatu, ac si jam

gladiis essent confodiendi, et per rudentes super antennam scandebant,

velum conabantur de sublimi ad se attrahere. Caeteri inferius currebant

undique polistrelum capere, et reaccipere quaerebant: alii trochleis

aptantes funes et spiras circumducebant. Peregrini vero et alii ad hos

discursus et labores inutiles Deum orabant, et sanctos invocabant.

Aliqui suas confessiones faciebant, tanquam jam in procinctu constituti

articulum ultimum mortis expectantes. Aliqui vota magna emittebant ad

Romam, ad S. Jacobum, et ad Beatam virginem hinc inde se ituros

promittebant, ut hanc mortem evadere possent. Non enim nisi mors

praesens timebatur. Cogitavi ad parabolas Anacharsis Philosophi, qui

navigantes nec vivis nec mortuis connumerandos esse dixit. Insuper eos

non nisi quatuor digitis a morte distare probavit, cum parietes navis

in spissitudine habeant quatuor digitos. Interrogatus etiam quae naves

essent tutiores? respondit: illae, quae in terra extra mare jacent; in

mare nullam asserens esse securitatem, propter multiplicia et repentina

pericula. (#B#) Grassante igitur hac terribili tempestate, ecce subito

et ex insperato de coelo adjutorium advenit. Inter fulgura enim et

coruscationes aparuit lux quaedam stans supra proram in aëre

aliquantulum fixa. Deinde paulatim se movit per gyrum Galêae usque ad

puppim et ibi evanuit. Fuit autem lux illa radius igneus longitudinem

cubitus habens. Hanc lucem cum gubernatores Galêotae et marinarii

caeteri vidissent, et peregrini qui superius erant, cessaverunt ab omni

labore, et siluerunt ab omni strepitu et clamore, et provoluti ad genua

extensis in caelum manibus mediocribus votibus nihil aliud promebant,

quam Sanctus, Sanctus, Sanctus. Porro nos inferius mysterium

ignorantes, perterriti de subita quiete et silentio, et de insolita

oratione; aestimavimus eos a laboribus cessasse propter desperationem,

et Sanctus clamare propter instantem exspirationem, et stabamus

attoniti, finem eventus exspectantes. Et ecce quidam ostium, quod supra

foramen commune Galêae, per quod de superioribus in carinam

descenditur, removit, et aperuit, et supra scalam stans, clamavit

verbis Italicis. O Signior pelegrini non habeate paura que questo note

non avereto fortuna: quod tantum sonat: O Domini peregrini nolite

timere, quia hac nocte et praesenti tempestate nihil mali patiemur,

quia consolationem de caelo habuimus. Post hoc perseverante tempestate,

recurrebant Galêotae ad solitos labores, et jam non ullulabant ut

prius, sed laetis clamoribus jubilantes laborabant. Non enim laborant

nisi cum clamore. Nemo autem aestimet, quod jam dicta de luce sint

ficta aut fabulosa, sed sunt verissima, et ea plus quam ducentorum

testium assertione hodie in humanis viventium probare possem. Nequaquam

enim abbreviata est manus domini, ut salvare non possit in tribulatione

existentes. Sed quis meruerit hanc miraculosam liberationem Deus scit,

qui etiam Ethnicis et Idolotatris in talibus periculis clamantibus

miraculose succurrit. Dum enim impetu maris volvuntur anxia necessitate

incassum ad surda loca exclamantes, non tamen omnino salutem desperant;

nam quandoque a maris exaestuante fluctu nave in altum elevata, tanquam

Deus quispiam salutem attulit periclitantibus. Haec Diodorus Antiquarum

historiarum lib. 4. de navigatione Trogloditarum in sinu Arabico. Verum

esti propter peccata mea aut alicujus alterius indigni fuimus caeli

signo, tamen aliorum devotissimorum peregrinorum, et potissime

honestarum foeminarum, quae in tribulationibus patientes devotissime et

lacrymabiliter orabant, dignae divina consolatione erant. Insuper cum

Deo derelictus sit pauper, qui in clamores et lamenta miserorum et

pauperrimorum Galiotorum attenderit, qui in medio tribulationis et

procellarum ipsum Deum, virginem Mariam, et Angelos ac Sanctos crebris

et altis clamoribus interpellabant. Aut quis scit, an forte angustiae

mulieris impraegnatae, uxoris fratris domini Patroni, quae in Cypro ad

nos ingressa fuerat, ad aures divinae pietatis pervenerint: vel fructus

ventris ejus necdum ex utero natus divinam pietatem obtinuerit, et

propter salvationem animae (#21 A#) ejus omnes nos salvos transire

permiserit. An ignoramus, quod Deus sit pronior ad miserendum quam ad

puniendum. Si ergo Sodomitas eum irritantes juste ignis consumpsit,

quia nullus inter eos reperiebatur bonus, propter quem omnibus

parceret, et misericorditer parvulos eorum innocentes pariter cum ipsis

occidit, ne imitatores fierent parentalis nequitiae; quid mirum, si

fideles Deum glorificantes, et propter eum peregrinantes, ejusque

auxilium precantes juste ab aquis salvat omnes? quia non solummodo

quinque tantum, sed forte quinquaginta, quos Abraham primo putavit in

Sodomis inveniendos. Gen. 18. p. 24., boni in navi reperibiles erant,

propter quos parcere cunctis, etiam criminosis paratus est, et puerum

illum in utro matris misericorditer conservare, quem forte scivit fore

futurum imitatorem virtutum et legum divinarum. Igitur in hac

tempestate magnam viam fecimus de vero nostro itinere: quia venti

contra portus nobis optatos nos impellebant, et duravit illa tota nocte

et die sequenti. Porro facto die, et tempestate durante in patientia

sic mansimus sine cibo et potu, quia non erat ignis in Galêa, et

coquina superius plena erat aquis et cum hoc omnes vertiginosi eramus

facti, et abominabamur omnes cibum et potum propter stomachi

subversionem. Et siquis etiam aliquid manducasset, durante tempestate,

non retinuisset, sed mox vomitando ejecisset. Nihil enim melius in

tempestatibus, quam vacuo stomacho manere. Et praeterea omnis panis

noster corruptus et inutilis factus fuit, per salsas maris aquas, et

ita cogebamur jejunare. Altera die processimus dimittentes Ragusium

civitatem ad dextram, et Cursulam ad sinistram, et venimus Laesinam in

civitatem: quam ingressi refecti sumus, et a vertigine capitis

liberati. Mansimus autem Laesinae tribus diebus, quia maximi venti in

mari erant, quos timebamus, quamvis pro nobis fuissent: et etiam

mansimus propter dominae praegnantis et gravidae refocillationem, quae

valde fuerat in illis tempestatibus infirmata; mirum est quod non fuit

mortua simul cum foetu in tantis terroribus. Deinde de Lesina

navigavimus cum bono vento.

Sed nocte jam incipiente confortatus est ventus et nimis invaluit,

projecitque nos in eurippos ad loca asperrima, scopulis et rupibus

plena, in quibus non potest fieri nocturna navigatio. Applicuimus autem

ad radices cujusdam scopulosi montis et bolide ejecto fundum

quaesivimus, ad stabiliendam ibi navem, quia tenebrae subito nos

praeoccupaverant, quod non poteramus adire aliquem portum signatum, nec

ulterius procedere. Cumque jam prope montem essemus Galêam vertere

conarentur, mox violenter a vento impulsa et fluctibus mota importune

girare cepit, et minabatur cum prora in cautes et scopulas montis

incidere, et sic Galêa dirupta fuisset. In ipsa autem navis gyratione

Galioti periculum cognoscentes horribili clamore caelum implebant et

discurrebant, seque ad evasionem disponebant. Interea duo Episcopi et

nos cum illis inferius eramus, et famuli Episcoporum ad foramen carinae

currebant, qui erant superius, ac desperate clamabant: O domini venite

sursum, navis rumpenda mergetur. Ad hunc clamorem Episcopi cum suis

tumultuose surgentes ascenderunt. Similiter et alii fecerunt, et facta

fuit compressio (#B#) magna in scalis et cursus mirabilis omnium ad

puppim festinantium, ut in scaphas ejectas saltarent. Servi et domini

Patroni cum gladiis abscissis funibus scapharum in mari eas cadere

permiserant, ut periculo submersionis instante ipse cum fratre et uxore

fratris et aliis domesticis suis primi evaderent. Verumtamen nemo adhuc

in scaphas descenderat, et si unus, descendisset, intolerabilis

tumultus factus fuisset. Multi enim de alto in scaphas saltassent,

laesique fuissent, et alios laesissent, qui eos ad mare projecissent,

et in scaphis existentes cum gladiis et cultellis evaginatis aliis

ingressum eos prohibuissent: quia in istis angustiis scaphae nimis

replentur et merguntur, et pauperes vitae suae consulere quaerentes

ante alios festinant, quos nobiles et servi nobilium gladiis necant.

Illos etiam, qui se manibus ad navem vel remos suspendunt, ut in

scapham labantur, alii videntes periculum in scaphis existentium

gladiis digitos et manus eorum abscindunt, qui cadentes deorsum in mare

submerguntur. Audivi horrenda ab his, qui talibus periculis

interfuerunt, quale nunc nobis erat in foribus. Sed Deus etiam hac vice

nos liberavit, et tumultus cum pace sedatus fuit, et navis ad scopulos

alligata, et vela dimissa et anchorae ejectae. Porro Galêotae illi,

quorum negligentia in tantum periculum venimus, graviter fuerunt plagis

vapulati, et dure castigati; sed nos peregrini intercessimus pro eis,

misericordiam divinam imitantes, quae nos sine meritis conservavit a

morte. In crastinum processimus, et in sinistra parte Iaderam Dalmatiae

civitatem dimisimus, et ventum secuti processimus. Vesperante autem

die, durus incepit flare ventus, et sero facto ingravatum est mare

valde super nos. Injecti autem euripis incidimus loca asperrima, nec ad

litus applicare ausi fuimus timentes Scillam aut Charybdin incidere. Ad

quoddam canale latum venimus et celerrimum ventum in eo habuimus, et

tamen in medio canalis navem stabilire tentavimus. Immerso autem bolide

invenimus excessivam aquae altitudinem. Ulterius ergo processimus et

factae sunt tenebrae occidente sole, nec poteramus sine magno periculo

longius navigare. Quaesito ergo cum bolide fundo, invenimus quidem sed

disproportionatum; nihilominus tamen ibi anchoram magnam ejecimus, pro

stabilimento Galêae, quae fundum petens non invenit, nec scopulos, nec

saxa, nec arenam, quibus mordacem dentem infigere posset, sed currentem

Galêam sequebatur arans terram, quod tamen nobis erat molestissimum.

Cum ingenti ergo labore retracta anchora et in alio loco ejecta sicut

prius sequebatur, sicut aratrum equos. Iterum autem ea levata in tertio

loco injecimus quae adhaesit quidem saxo, sed dum staret Galêa, et ad

rudentem pendens hinc inde moveretur, avulsus est dens anchorae a saxo,

et iterum currentem sequebatur Galêam, sed statim reperto alio scopulo

haesit. Ibi ergo sic pendentes mansimus[TR40] per noctem. Porro nos

peregrini ad quietis loca nos recepimus. Sed dominus Patronus cum

omnibus gubernatoribus et Galêotis totam noctem insomnem duxerunt, omni

momento interitum nostrum et suum expectantes. Nam ventus erat validus,

et (#22 A#) movebatur Galêa importune valde, quia non erat portus ubi

stabamus, quo a vi ventorum protegeremur. Idcirco timebant domini

gubernatores, quod anchora a scopulo solveretur, vel quod spirae

rumperentur et quicquid horum contigisset, in interitum ivissemus.

Eramus etiam in Carnero, qui est periculosissimus maris gulphus, et

impetuosissime currit ibi mare, contra portum Anchonensem. Ideo propter

instans periculum devenit dominus Patronus, quod statim adepto portu

Parentino cum omnibus peregrinis vellet navigare ad insulam S. Nicolai

ibique Missas pro gratiarum actione legere et cantare, quod et factum

est. Nam mane soluta Galêa multis transcursis civitatibus Dalmatiae,

venimus in Histriam ad Parentiam, et altero mane navigavimus cum

Patrono, et votum solemniter persolvimus. Mansimus autem Parentiae

quinque diebus, et postea una nocte usque in portum venetianum delati

sumus. Demum Venetias ingressi ab invicem divisi sumus, unus quisque in

patriam suam.

Interea quandam incidi infirmitatem, ex qua non lecto decubui, sed

tamen nec ambulare, nec equitare valui, usque ad sanationem. Ideo

Dominus meus Georius de Lapide cum aliis nobilibus ad propria remeavit.

Ego vero quasi per quindinam Venetiis in cura Medicorum fui Sanitate

recuperata cum quodam mercatore Venetias exivi, et empto equo Tervisii

cum eodem usque in Tridentum veni. A Tridento vero solus usque in

Nazaritum veni. Quo cum venissem post meridiem, inveni in hospitio

quatuor peregrinos terrae sanctae confratres meos de Anglia, et cum

gaudio nos invicem salutavimus. Disponebant autem se ad recessum,

volentes eodem die transcendere montem, quem nominant Sericium, quos

rogavi ut usque in crastinum manerent, ut simul proficiscemur usque

Ulmam: eram enim lassus, nec illo die volebam recedere. Ipsi vero

rogabant me, ut cum eis equitarem, quod nolui: sed apud eos institi

quatenus intuitu societatis nostrae, et contractae amicitiae manerent,

illi autem nolebant, dicentes: se audivisse pro certo, quod illo adhuc

die magnus exercitus armatorum equitum de curia Ducis Austriae in illam

villam et hospitium esset venturus, et illos vellent fugere, quia

insecurum est cum armatis morari. Et ita divisi fuimus ad invicem: quia

ipsi recesserunt et ego mansi. Vespere autem facto venerunt multi

armigeri ad hospitium nobiles cum famulis, quos Dux Austriae destinavit

pro defensione castri Kregen, quod comes Eberhardus de Wirtenberg

senior obsederat et evertere conabatur. Et fuit hospitium plenum

ferocibus armigeris. Qui audientes me de terra sancta venisse

venerabantur ut sacerdotem et religiosum, et ut terrae sanctae et

sancti sepulchri militem, et rogabant me, ut mane eis Missam legerem,

et cum eis recederem. (#B#) Mane facto Missam celebravi, cum eis

gentaculum [sic] sumpsi, et recessu solverunt pro me, et in medio

exercitus me secum ducebant cum gaudio et solatio. Cumque venissemus in

Campidonam reperi in hospitio coronae praefatos quatuor Anglicos

peregrinos vulneratos, percussos et omnibus rebus suis spoliatos,

miseres et tristissimos ac confusos. In silva enim prope Campidonam

latrones super eos irruerant, et cum gladiis eos de equis suis

ejecerant, et cum vim vi repellere conarentur et se defendere vellent,

gladiis eos vulneraverunt, ligaverunt, traxeruntque ad interiora[TR41]

nemoris a strata publica in quandam crepidinem solitariam, et ibi eos

cum multis injuriis spoliaverunt, et sacculos eorum scrutaverunt, et

bursas ac peras eorum evacuaverunt, eosque totaliter nudaverunt,

curiose quaerentes in vestimentis eorum, si forte pecunias insutas

haberent. Tandem autem eis viliora vestimenta restituentes, jurare eos

coegerunt, ut in triduo nulli dicerent, quid eis accidisset.

Contristatus autem fui super fratres meos valde, sed mihi ipsi

congratulabar, quod non cum eis mansi, quia pariter cum eis in manus

illorum raptorum incidissem. In crastinum cum illis armigeris in

Memmingen veni, et illo die ibi mansi. Altera die, quae fuit dies S.

Othmari, cum quodam sacerdote de Memmingem Ulmam usque perveni. Et

ingressus conventum charitative et laetanter fui susceptus: et ita in

cellam me recepi ad labores solitos. Pro certo autem dico, quod haec

prima peregrinatio in centuplo gravior et molestior mihi fuit, quam

secunda et multo periculosior tam per mare quam per terram. Societas

etiam peregrinorum primae Evagationis fuit inquietior, quia erant inter

eos multi passionatissimi homines, et fuit cottidianum litigium, et

aliqui fures Biccardi, aliqui semper infirmi, et ex omni parte gravior

fuit illa prima Evagatio, quam secunda, quamvis ipsa secunda fuerit

multa laboriosior, remotior, et dispendiosior ac periculosior: tum

majora et magis mortifera pericula expertus sum in prima quam in

secunda. Ex quibus omnibus liquet, quod falsum est hoc vulgare

proverbium; quod dicere inexperti soliti sunt: scilicet quod

peregrinatio a Venetiis per mare usque ad terram sanctam sit quoddam

solatiosum spatiamentum et[TR42] pauca aut nulla pericula. O deus meus,

quam grave et taediosum spatiamentum! quam multis miseriis infectum!

Multos enim robustos juvenes nobiles vidi ego in hoc spatiamento

succumbere, qui quodammodo sibi ipsis videbantur fluctibus maris

imperare et montium altitudines in statera appendere: qui tandem

miseriis fracti et infeliciter humiliati miserabiliter justo dei

judicio periere. Det Deus hanc peregrinationem spatiamentum leve

dicentium sic tristia sentire, ut discant cum peregrinis terrae sanctae

(#23 A#) debitam compassionem habere. Attemptare enim hanc

peregrinationem audaciae et fortitudinis est. In plerisque vitiosam

temeritatem et curiosam instabilitatem esse nemo dubitat. Pervenire

vero ad loca sancta et redire vivum et sanum ad propria speciale donum

Dei est.

Finit Evagatio F. F. F. prima ad Terram Sanctam.

Modus quo modo F. F. F. se disposuit ad secundam

Evagationem vel peregrinationem Terrae Sanctae,

Jerusalem, Syon, et montis Synai.

Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Primum · 第 5 / 44 段