caloribus, vigiliis et penuriis extenuati, et ita infirmi reducti
fuimus in Galêam, et facta fuit Galêa tanquam Hospitale repletum
miseris et infirmis hominibus. Post multos dies revenimus in Cyprum in
felici navigatione reducti in portum qui dicitur: Salina; et ibi
debiliores peregrinos in villam quandam prope induximus, saniores vero
peregrini cum Domino Patrono conductis equis in Nychosiam profecti
sunt, quae est civitas[TR25] metropolitana Cypriae, et sedes regni, VI.
Theutonicis miliaribus distans a mari. Est autem de antiquo more, quod
milites sancti sepulchri praesentant se regi Cypri et quoddam pactum
cum eo ineunt: qui etiam eos socios suos vocat, et libro nomina eorum
intitulat dans eis argenteum gladiolum in vagina cingulo circumligatum,
et in fine gladioli pendet argenteus flosculus, violae speciem
praeferens, in signum foederatae societatis. Ea ergo de causa dominus
meus Georius de Lapide, cui ego semper adhaesi, cum aliis nobilibus
Nichosiam urbem intravimus, et per tres dies ibi fuimus. Sed quia jam
regnum Cypri caret rege, ideo nobiles a Domina Regina petierunt recipi
in societatem Regum Cypri. Quae eos in Caenaculum grande vocavit, et
ante se locatis jura illius societatis per Interpretem eis proposuit,
quae sunt: ut regnum Cypri in ejus necessitate defensare conentur, cum
sit medium inter Sarracenos, Turcos et Tartaros. Qui manu fide data
reginae, tradidit eis gladiolos et abire permisit. Post haec in equis
reversi sumus ad mare. Porro in via transivimus ad radices cujusdam
altissimi montis, in cujus supercilio Capella est, in qua dixerunt
nobis crucem dextri latronis esse locatam, et mirabiliter suspensam,
quam libenter vidissem. Sed tempus non habui, ideo etiam hoc ad
secundam peregrinationem meam suspendi. Cumque ad mare in Galêam
venissemus, reperimus duos peregrinos defunctos, unus erat Sacerdos
ordinis Minorum, vir fortis et doctus, alter erat sartor (#B#)
Biccardus, vir probus et bonus. Aliqui vero erant in agonia mortis. Sed
et nos, qui de Nichosia venimus in lectulos decidimus aegritudinis
magnae: et adeo multiplicati fuerunt infirmi, quod servitores non
erant, qui necessaria cupita infirmis ministrarent. Videntes autem
antiquae vetulae matronae necessitatem nostram, motae super nos
misericordia nobis servierunt; non enim erat aliqua inter eas infirma.
In quo facto confudit Deus in robore illarum vetularum fortitudinem
illorum militum, qui Venetiis eas spernebant, cum eisque navigare
refugiebant. Discurrebant autem per Galêam de uno informo ad alterum et
suis spretoribus derisoribus in lectulis prostratis serviebant. Praeter
infirmitates autem et miserias praefatas renovatus est in nobis
Turcorum timor, et jam magis timere incepimus quam prius. Interea
gubernatores solverunt Galêam, et mare petentes ventorum adjutorium
nullum habuimus; sed inutiliter ad litus Cypri volutabamur. Idcirco
iterum ad Cyprum applicuimus in portam sterilem Limonam. In quo cum
inpatientia ventos secundos exspectavimus. Post duos dies portum illum
egressi sumus ad mare. Sed ecce ventus inutilis venit, nosque in fretum
tulit longius a terra et ab itinere nostro, et multis diebus sic
inutiliter vagabamur, et incepimus egere in navi, et defectum omnium
necessariorum pati. Interea quidam miles miserabili fine diem clausit
extremum; quem illigato linteo, et lapidibus gravatum, cum planctu
marinis fluctibus exposuimus. Die tertia post haec quidam alius miles,
alienatus a sensibus cum multis[TR26] clamoribus et doloribus
exspiravit. Hunc ad terram in barca[TR27] duximus sepeliendum, quia
prope ad litus Cypri juxta Paphum eramus. Pessimam inter haec
navigationem habuimus, et defectum aquae, panis et aliorum patiebamur.
Ejecti autem sumus per inutilem ventum a conspectu Cypri, et tribus
diebus ac noctibus nullam terram vidimus; et post hoc iterum ad latus
Cypri delati sumus ad portum Paphum, de quo fit mentio Actor. 13. Et in
illo portu necessaria emimus, et citius ab eo recessimus, et inutiliter
sine profectu ad latus Cypri ferebamur. Ad haec diffortunia accessit
aliud valde triste. Nam eadem nocte gubernatoribus occupatis circa vela
et Galêae instrumenta, ecce ex improviso de supremo mali una trochlea
decidit, et optimum gubernatorem tangens extinxit, ad cujus nutum
universi marinarii Galestreli et Galeotae movebantur. Magnus ultra
modum planctus factus est in Galêa de morte illius viri nec erat sibi
similis in Galêa, qui succederet in locum ejus. Multis autem diebus
taediosam fecimus navigationem, et Cretensem portum optavimus
attingere, et longius a Rhodo recedere, sed parum profecimus. Interea
die quadam vidimus a longe super mare contra nos Galêam praedalem
properantem, et vehementer timuimus, aestimantes (#17 A#) Turcos
venire: sed dum proximior fieret, cognovimus esse Galêam Venetianam, et
depositis[TR28] armis, quae produci jusserat Patronus pro defensione
contra Turcos, praestolabamur praesentiam illius Galêae ad audiendum
rumores novos. Quae cum praesto esset, intelleximus Turcum a Rhodo cum
exercitibus suis confusum et victum recessisse.[TR29] Ad haec nova
gaudio ineffabili repleti sumus, et rostrum Galêae ab itinere
capto[TR30] avertimus, et ad Rhodum Insulam nos convertimus. Ad quam
tamen propter ventorum inutilium impedimenta in multis diebus non
venimus. Imo in terminos Turcorum projecti sumus, et aulonem quendam
navigavimus in quo ab utraque parte terram et montana Turciae habuimus.
Innovatus est inter haec timor noster, et timebamus, quod Turci nos
videntes forte in nos saevirent, propter confusionem, quam in Rhodo
acceperant, vindicandam. Nullum etiam ventum habuimus et taediosissima
navigatione inter Turcorum montana processimus, pigro remorum tractu.
Tandem advenit ventus, qui nos[TR31] liberavit, Galêamque repente ad
Insulam Rhodum impulit, longe tamen a Colossensium civitate, ad latus
montanorum processimus. Ad locum autem quendam venimus, in quo de pede
montis fons vivus emanat, ad quem ejecta barca[TR32] Galêoti[TR33] cum
brillis [sic] navigantes recentem aquam ad Galêam tulerunt. Quibus
Galêam intrantibus accurrerunt omnes de suis mansiunculis et cumbis cum
scutellis, crateribus, ciathis, vialis flasconibus, vitris et
boccalibus ad mendicandum aquam a Galêotis et Barcaleris. Et fuit tanta
compressio pro aqua, quantam nunquam vidi pro vino aut pro pane.
Libenter autem et hilariter aquam diviserunt singulis. Ex aquae ergo
recentis gustu refocillati sumus, et quodammodo reviximus, sicut herbae
et virgulta Solis ardoribus adusta, et humiliata pluvia et roris
perfusione revirescunt. Tota enim Galêa ad aquae gustum exhilarata
fuit, et qui prius vix poterant spirare, jam incipiebant cantare. Nam
laetitiam, quam vinum bonum temperatè sumptum causat, hanc aqua post
longam sitim infert. Quantas tribulationes et defectus sustinuerimus a
portu Joppensi terrae sanctae, usque huc, dicere non sufficio. Nam in
illis miseriarum nostrarum diebus miratus saepe fuit, quod homo est
adeo delicatus in terra existens, quod sollicitatur quasi per totum
annum ad jejunium quadragesimae et de abstinentia in pane et aqua in
Parasceve perficiendo. O si in his diebus habuissemus pro semel tantum
in die, non dico cibos quadragesimales in abundantia, sed victum
parascevalem in pondere et mensura, libentissime jejunassemus. In
Parasceve enim ministratur jejunantibus panis albus recens et bonus, et
aqua clara, frigida, dulcis et sapida, quam si habuissemus felices nos
fuisse judicassemus. Ibi enim non erat amplius aqua nisi putrida et
faetidissima, et si aliquis Galêota habuit aquam nondum foetentem,
emebant eam peregrini, (#B#) majori pretio quam vinum, non obstante
etiam, quod erat calida, et albida, non omnino clara. Et quod his magis
mirabile est apud non expertum, et miserabile apud expertos, in tanta
eramus miseria, et defectione, quod aquae putridae et foetidae erant
pretiosae, et magna erat cura domino Patrono et omnium gubernatorum, ne
et illae aquae nobis deficerent. Idcirco prohibuit Dominus Patronus, ne
Cellerarius ulterius potum aquae hujusmodi bestiis ministraret, quae in
stabulo stabant mactandae, sed reservaretur hominibus, quos siti mori
crudelius esset quam bestias. Sic ergo stabant oves, caprae, muli et
porcelli per aliquot dies sine adaquatione in ariditate et siti. In his
diebus vidi saepe, quod mane bestiae ipsae lambebant ligna et asseres,
rorem, qui noctibus ea madidaverat, inde sugentes. Et quanquam in aquis
essemus infinitis, tamen maris aquae nec bestiis nec hominibus sunt
potabiles. Potius moritur homo aut bestia potu illius amarissimae
aquae, quam refocilletur. Defectus aquae omnes maris miserias excedit.
Sileo de marcidis panibus et vermiculosis paximatibus, et muscidis
carnibus, et abominabilibus cocturis, de quibus tamen omnibus contenti
fuissemus, si aquam sanam habuissemus ad mensuram, et si non pro sanis,
saltem pro nostris miseris infirmis. Saepissime tantam sitim passus ego
fui, et tantum aquae frigidae desiderium habui, quod cogitavi, quando
contingeret[TR34] me Ulmam reverti, statim ascendere vellem in
Blaubüren et ibi ad lacum de profundo emanentem sedere ad
satisfaciendum appetitui meo. Vini defectus non erat in Galêa, sed
abundans et praecipuum reperiebatur faciliter. Sed nihil sine aquae
admixtione nobis sapiebat propter sui fortitudinem et tepiditatem, et
tantum de illo.
Igitur de loco, ubi aquam hauseramus, repente per bonum ventum projecti
sumus, ad portum Colossensem ante Rhodiorum civitatem. Erat autem nox,
circa horam nonam ante mediam noctem et Lunae splendentis clare
beneficio, quo navigaremus, vidimus. Cumque portum intrare conaremur,
et nostri marinarii vela cum labore clamoroso, ut fieri solet,
verterent, incenderunt in turribus lumina, et per muros discurrentes
tumultum magnum habuerunt, putantes nos esse adversarios Turcas et
incensa una bombarda magna sonitu ingenti nos terruerunt. Quo terrore
percussi lumina plurima accendimus et nos, et superioribus Galêae
(partibus) stabamus, precantes, ne nos laederent, quia cruce Christi
signati essemus, et amici Crufixi, cujus inimicos paulo ante ni hoc
loco prostratos esse nos minime lateret. Hoc cum custodes audivissent,
Machinas paratas ad jaciendum contra nos averterunt, et arcus detentos
remiserunt. Concurrerunt autem undique de civitate super murum cum
faculis ardentibus videre hospites Christianos cupientes. Nullam enim
navem Christianam adhuc (#18 A#) viderant, ex quo Turcorum classem a se
fugaverant.
Porro speculator de turri interrogavit, qui essemus et unde essemus?
Cui unus de Galêotis minus provide respondit. Venetiani, inquit, sumus,
et Galêa est S. Marci propria. Dominus autem Patronus jussit pugnis
tundi os Galeotae illius; et alium praecepit clamare sic: Galêa ista
venit de Joppen, et inexistentes eam sunt milites peregrini de
Ierusalem et navigare cupimus in Italiam. Timebat enim dominus
Patronus, quod non gratus hospes esset, pro eo quod erat Venetianus,
quibus Rhodiani non multum afficiebantur, propter confoederationem cum
Turcis. Audio enim turribus quod essemus peregrini salutaverunt nos
pacifice, et ante portum stabilire navem permiserunt, nequaquam autem
portum intrare, ne forte dolosa simulatione deciperentur. Navi ergo
locata in cumbas nostras descendimus, et dormivimus usque mane.
Mane antequam surgeremus, navigaverunt aliqui de Dominis Rhodiensibus
ad nos perscrutantes Galêam et peregrinos videntes, cum quibus in
civitatem navigavimus per Cadavera Turcorum interfectorum, quibus adhuc
littus plenum erat, quos mare ejecerat. Et ingressi civitatem eam
miserabiliter destructam invenimus, et plenam spericis [Sphaericis]
lapidibus magnis et mediocribus, quos Turci machinis injecerant, quae
dicuntur fuisse octo millia et unus per vicos et plateas et domos
dispersi; et ruinas miserabiles murorum et turrium, et multa alia de
quibus in reversione[TR35] secundae Evagationis dicam. Mansimus autem
quatuor diebus in Rhodo et consumpsimus multam pecuniam, quia omnia
erant in carissimo foro facta ex quo Turci Insulam devastaverant et
spoliaverant. Ego ipse emi pro domino meo Georio duas gallinas pro I.
Ducato, quia erat debilis, sicut et ego; laboravi enim tunc dysenteria,
et de vita mea pene desperavi.
Interea tempus advenit, quo recedere deberemus, et ingressi sunt
nobiscum in Galêam aliqui de dominis Johannitis, et quidam qui multis
annis in Turcia capti fuerant, et missi in exercitu contra Rhodum, qui
in obsidione confugerunt ad civitatem. Quidam etiam Iudaei, qui in
obsidione fortiter egerunt, nobiscum transfretaverunt. Inter illos vero
qui de captivitate Turcorum evaserunt, erat nobilis quidam de Austria,
quem dominus meus ad se recepit, et in Alemaniam reduxit, quem
miserrimum reperimus. Fuit autem Galêa nostra propter illorum ingressum
facta arta et inquieta, et navigantes per ventos inutiles per diversa
loca sumus deportati, et multum defectum sustinuimus antequam portum
Cretensem apprehendimus. Quo dantem adepto Cretam ingressi sumus, et
aliquibus diebus ibi mansimus, post quos sero quodam Galeam ingressi
sumus, ut in nocte recederemus, introferentes ea quae emimus. Mane
facto et Galêa soluta a tonsillis, cum eam ad ventum importunius
verterent, temo, sive gubernaculum impegit in scopulos, et sub aqua
rupit, et modicum distabat, quod navis cum rostro prorae in petras de
littore prominentes impegisset, et tota Galêa rupta et dissipata
fuisset, (#B#) et nos perissemus. Quapropter clamor magnus in altum
attollitur et accurrentes populi de civitate periculo nostro succurrere
cupientes. Et quia temo jam ruptum erat, navigare non poteramus, sed
Galéam reinduximus in portum ad locum ubi prius steterat. Quidam autem
vir aquarius dispositis rebus ad refectionem gubernaculi se parabat,
hoc modo nobis videntibus. Exuit se vestibus, usquae ad femoralia, et
acceptis clavis, malleo et forcipe infecit se mari, et ferebatur in
profundum ad rupturam temonis, et sic sub aqua fabricavit clavos
extrahens, alios incutiens. Et post longam moram, cum omnia refecisset,
prodiit de profundo, et ad nos ascendit scandens sursum per latus
Galêae. Haec quidem vidimus, sed quo modo artifex ille sub aqua
spiraverit, et quomodo malleo percutere potuerit, et tam diu manere in
aquis salsis penitus ignoro. Sed hoc scio, quod ingenium humanum igne
et aquis dominatur, sicut humana ratio astris. Porro reformato temone,
cum jam recedere non putaremus, surrexit ventus nobis contrarius, ita
quod Galéa non poterat nec extra portum educi, et regressi sumus in
civitatem ad loca unde exivimus, et comedimus et bibimus.