transducendae essent illae matronae, non velle ascendere, indignum
aestimantes, in vetularum consortio ad militiam suscipiendam pergere.
Et ad hoc conabantur superbi illi omnes nos inducere, ne navem illam
conduceremus, in quam vetulae venturae erant. Sed alii milites
prudentiores et conscientiosi contradicebant superbis illis, et
gaudebant de poenitentia illarum matronarum, sperantes, quod propter
devotionem earum navigatio nostra salubrior fieret. Unde propter illam
causam orta fuit inter nobiles illos implacabilis inimicitia, et
duravit, quousque Deus illos superbos de medio tulit. Manserunt autem
devotae matronae illae nobiscum, cum per mare intrando et exeundo.
Porro Dominus Augustinus Conterinus, quod idem est, quam Comes Rheni,
nobilis venetus peregrinos transducere intendebat, cum quo omnes
convenimus de pretio et de naulo, et suam galêam conduximus, et
Stantias, ac cumbas, i. e. loca personalia ab eo accepimus, per galêam,
et recessum celerem optavimus; multos enim dies exspectavimus
praeparationem galêae. Sed cum iam omnia parata essent, et nihil, nisi
recessus optatus instaret, advenit quaedam navis, quae tristia nova
adduxit; Quomodo scilicet imperator turcorum, Machumetus magnus,
insulam Rhodum obsideret classe magna per mare, et armato exercitu
equitum et peditum per terram, et totum mare Aegaeum, Carpaticum, et
Maleum infestum haberet, et possibile non esset, hoc anno transducere
peregrinos in terram sanctam. Quantam autem tristitiam peregrini de his
novis rumoribus acceperint, non facile enarraverim, et quantae
turbationes inde emerserint inter peregrinos, et divisiones, et
litigia, taedet me scribere. Omnia tamen in quodam alio libello
conscripsi, quae contigerunt nobis adversa Venetiis, et quomodo
Francigenae fuerint a nobis divisi, cum tamen essent de galêa nostra.
Porro nos peregrini de Germania convenimus, et at Praetorem Senatus
Venetorum ascendimus, petentes Dominos, quatenus dignarentur nostram
galêam salvo conductu tueri, ne a turcis capi contigeret, et nos cum
ea. Ad quod responsum fuit nobis, quod galêa esset quidem libera, et
per turcos posset transire sine ejus captione, propter confoederationem
turcorum cum venetis; sed de libertate peregrinorum in galea nollent
nos (#B#) certificare, nec transitum maris pro illo anno consulere. Si
autem omnino non placeret nobis manere, possemus navigare usque in
Corcyram insulam, in qua Capitaneus maris cum classe armata Venetorum
erat, et quidquid ille nobis consuleret, possemus secure facere, quia
omnia facta turcorum sciret. Hoc cum nobis placuisset, nobis litteras
ad praefatum Capitaneum et abire permiserunt, licentiantes patronum, ut
nos educeret, cui prius prohibuerant, ne nos quoquam duceret.
Sic ergo omnes, tam peregrini quam alii, galêam ingressi sumus, et erat
numerus peregrinantium centum et decem, omnium vero hominum in galêa
simul intrantium CCCXXX. Levatis ergo anchoris et velis expansis in
nomine Domini navigare incepimus, sequentes ventum, qui satis prosper
erat, ita, quod in duabus horis ab omni terrae aspectu ejecti in altum
fuimus. Non tamen diu duravit ventus prosper, et tertio die ad
Parentiam, civitatem Histriae, quae est una natio Dalmatiae,
applicuimus. Ibi homines terruerunt nos, dicentes nobis terribilia de
Turcis; quapropter per aliquot dies ibi mansimus, quia dixerant nobis,
quod cum pace in Corcyram insulam non possemus venire, pro eo, quod
turci usque in mare Adriaticum se diffudissent, et omne, quod
occurreret, captivarent et spoliarent. Hoc tamen non obstante a portu
illo recessimus, et tarda navigatione post aliquot dies Jadram
(Jaderam, vulgo Zaram) civitatem Dalmatiae applicuimus. Audito autem,
quod pestis in ea regnaret, avertimus nos citius a civitate illa, et
lenta navigatione ac taediosa processimus, et Lesinam civitatem
venimus, ubi, dum in portum intrare vellemus, venit ventus bonus, cui
vela commisimus, et dimittentes Lesinam fortiter processimus per
aliquot horas. Post hoc surrexit ventus nobis penitus inutilis, et
facto euripo incidimus in quaedam solitaria et asperrima loca Croatiae,
et coacti fuimus, portum desertum petere, et vela remittere inter alta
montana scopulosa. Ad fugiendum autem taedium descendimus in scaphis ad
terram. Et ecce, defunctus unus, quem mare ejecerat, jacuit ibi in
sabulo, foetens putredine. Galeotae autem, sicut sunt superstitiosi,
territi ad mortui inventionem praedicere mala futura nobis coeperunt,
et longius a corpore illo nos abduxerunt, nec erat, qui misereretur
mortuo et sepulturam praestaret, et forte, si quis eum sepelivisset
ipsum corpus mortuum bona futura pronuntiasset. Sicut legimus de
Simonide philosopho Poeta, ut narrat Valerius Maximus L. 1. C. VII.
exempl. 8, qui mare navigans, et litus petens, invenit mortuum corpus
inhumatum, et statim misericordia motus sepelivit, et dum corpus
evolveret, mittendum in fossam, vocem emisit defunctus, prohibens suum
benefactorem, ne crastina die cum aliis, cum quibus venerat, navigaret.
Sicque aliis recedentibus ille mansit. Non multis autem elapsis horis
navis procellis ac fluctibus obruta periit, et omnes in ea existentes.
Porro venti illi inutiles magis ac magis augmentati sunt, et tribus
diebus ac noctibus in illis rupibus mansimus et quotiens egressi
fuimus, totiens vi ventorum reinjecti fuimus, cum maxima molestia
omnium. Veruntamen illa molestia fuit nostra salus. Nam dum triduo post
bono vento afflante de illo loco mare altum peteremus, occurrit nobis
una galêa praedalis venetiana, et dum juxta nos venisset,
interrogaverunt nos gubernatores, an aliquid passi fuissemus in via
maris pridie vel nudius tertius? Quibus cum diceremus, nihil, nisi
ventos contrarios, qui nos iactassent in montana, dixerunt, benedicti
sint venti illi, qui vos ad loca occulta jactaverunt. Si enim in
latitudine maris pridie fuissetis, in classem armatam turcicam
incidissetis, quae pergit contra Apuliam, ut ibi praedas a christianis
sumat. Hoc audito (#13 A#) Deum laudavimus, qui nos eripuit de manibus
turcorum hac vice.
Processimus autem et post aliquot dies ad Kursulam in Illyrium venimus,
et portum Kursulae civitatis ingressi mane missam ibi audivimus. Est
autem Kursula civitas in Illyrico sita, et alio nomine vocatur Prepo in
alto, supra montem petrosum sita vel locata, parva quidem sed populosa,
sub dominio Venetorum, et muris ac turribus bene munita, et est ibi
Episcopatus.
Porro timor magnus invasit omnes inhabitatores ejus, praecaventes, ne
forte turci, quos per mare vagari ad praedam viderunt cottidie, etiam
eos invaderent, et mirabantur de nobis, quod navigare per mare
praesumeremus in tanto periculo. Et prudentes regressum nobis
consulebant. Sed ad haec minime intendimus. Navem autem ingressi sumus,
emtis in civitate vino, et panibus, et aliis necessariis. Dum vero
antemonem sursum traherent, ex cujusdam galeotae negligentia deorsum
ruit, et quendam alium galeotam percutiens exstinxit. Huic periculoso
casui prope astitit Dominus Senomanensis episcopus, et ego ad latus
ejus, cum multis aliis, et parum distabant, quod omnes fuissemus
oppressi et exstincti. Juvenem autem exstinctum, involutum linteo,
sacculum cum lapidibus ad pedes ejus appenderunt, sicque eum in mare
miserunt.
Nos vero veloci cursu a Kursula rejecti circa medium noctis ad
Epidaurum, quae vulgato nomine Ragusium dicitur, venimus, et portum
Ragusinum ingressi anchoras ejecimus, et nave stabilita usque ad ortum
solis dormivimus. Postea urbem ingressi sumus, sed hospitia non
invenimus sicut in partibus nostris. Idcirco ego cum Domino meo Georio
de Lapide et quibusdam aliis nobilibus transivimus ad conventum fratrum
praedicatorum, petentes, ut pro pecuniis nobis darent aliquid ad
manducandum. Et apportaverunt nobis cibaria bona, et vinum optimum
Schlavonicum, et laute nos procuraverunt.
Porro Prior loci venit, ducens duos fratres secum, fratrem scilicet
Franciscum de Catoro, et fratrem Dominicum, quos mihi commendavit,
eosque mihi in socios itineris mei assignavit, volebant et ipsi
nobiscum Jerosolymam proficisci. De quo ego plurimum fui laetificatus,
quia hactenus sine fratre ordinis nostri fueram, et eorum societas fuit
mihi super aurum desiderabilis. Refectis ergo nobis et viso conventu
per civitatem ivimus, eam contemplantes. Sic et alii peregrini
fecerunt. Vidimus autem munitiones mirabiles illius civitatis, turres,
et profundissima fossata, in quibus effodiendis actu multi laborabant,
et mirabamur. Et interrogavimus, an et ipsi turcam timerent; cum sint
tributarii ejus? Responderunt: utique timemus, et nos contra eum
munimus; quia, si hodie amicus est, cras forte erit inimicus. Arguebant
autem nos, tamquam imprudentes essemus, quod illo periculoso tempore
ausi essemus per mare vagari, quum nec ipsi audebant in mari (#B#)
apparere, suadebant autem nobis ibi manere, quousque meliora nova
audirentur. De ista civitate et aliis locis dicam in reversione
secundae meae peregrinationis. Cum vero sero factum esset, intravimus
omnes galeam, et eadem nocte recessimus a portu ragusino cum bono
ventu, et multam viam ea nocte fecimus. Sed facto die validus surrexit
ventus et nobis inutilis, qui extra verum maris tramitem nos ejecit
contra Apuliam, quam ante nos vidimus; in eamque incidissemus, si
naucleri nostri arte navem non retinuissent. Post longam autem
navigationem pervenimus ad insulas Gazapoleos, et ventum non habuimus,
nec transivimus, nisi quantum galeotarum pigro tractu remis movebamur
paulatim.
Venimus autem ad locum quendam, ubi stat civitas supra mare, in monte,
bene murata, sed totaliter desolata per draconis cujusdam flatum, ut
postea dicitur, et consequenter inter montana taediosa navigatione
transeuntes ad districtum quendam venimus, ubi galêa fixa super aquas
stabat, nec remis huc aut illuc moveri poterat; sed, ut dixi, sicut
palus stabat, quasi parata in profundum mergi, quia subtus eam erat
vorago Abyssâlis, vel terrae hiatus, qui sorbebat ibi magnam maris
partem, et aquae in abyssum ibi illabebantur. Ideo stabant ibi
superiores aquae, descensum in abyssum exspectantes, et quando mare in
illa parte non habet multas aquas, tunc aqua rotatur, et ea, quae
superius natant, descensum minantur. Et de facto naves ibi
absorberentur, si gubernatores arte non obstiterint. In illo ergo loco
stetimus, et galeotae multis clamoribus et laboribus conabantur galêam
a faucibus istis removere, sed in vanum laborabant. Quod videntes hi,
qui erant in civitate Corcyrae, quia Corcyram insulam et civitatem prae
oculis habuimus, descenderunt ad nos de Corcyra, alias Corfun, cum
duabus parvis galêis, et funes ad nostram galêam alligantes,
connectentes eas ad puppes suas, et remis suas galêas trahentes cum
magna violentia galêam nostram de faucibus abyssi extrahebant, ne
absorberet nos profundum, et erepti adscendimus ad Corcyram insulam, et
post solis occubitum portum civitatis ingressi sumus, qui stabat plenus
navibus praedalibus, quia, ut dixerant nobis domini Veneti, Capitaneus
maris cum classe armata ibi erat in custodia maris. Dormivimus ergo
usque mane. Mane autem facto egressi sumus in barcis ad civitatem, et
eam repletam hominibus invenimus, et multi turci ibi inter christianos
deambulabant. Missa audita domunculam quandam in suburbio conduximus
nos peregrini de Suevia et Bavaria, et ibi coximus, comedimus, bibimus,
et dormivimus. Erat autem domuncula parva et lignea, de antiquis et
aridissimis lignis. Unde contigit, quod propter excessivum ignem, quem
coquendo accendimus, ipsa domuncula bina vice realiter ardere coepit,
semper tamen ignem sopivimus, ita quod clamor nullus fuit factus. (#14
A#) In secunda tamen vice vicini tectum ardere videntes cum ejulatu et
clamore accurrerunt, nos vero cum scalis tectum ascendimus, et materiam
flammis detraximus.
In hoc casu non in modico eramus periculo, quia, si ignis invaluisset,
omnia concremata fuissent, et ipsi graeci Corcyrenses domus suas cum
detrimento vitae nostrae vindicassent; sunt quippe Alemannis multum
infesti, et faciliter contra eos insurgunt. Igitur, cum manducassemus,
litteram, quam Venetorum Senatus nobis tradiderat, ad Capitaneum maris
(tulimus), eidem cum reverentia praesentavimus; petentes ejus consilium
et auxilium in causa nostrae peregrinationis. Qui literam legens
consuluit nobis, ut cum galêa nostra Venetias reverteremus. Hoc autem
cum grave nobis esse perpendisset, cum quadam indignatione dixit: Quae
insipientia est in vobis, quod tanto discrimini, corporis et animae,
vitae et substantiae, vos vultis exponere? Ecce iam mare repletum est
crudelissimis turcis, quorum manus nullatenus poteritis evadere.
Revertimini Venetias, aut in aliquo maris portu manete, donec meliores
rumores audiantur. Si autem vos omnino vultis in orientem nunc
proficisci, provideatis vobis de navigio, galêam istam, in qua
venistis, ego non dimittam, quia S. Marci est. Hoc cum audissemus,
turbati multum a viro recessimus, tempus deliberandi petentes. Interea
verbis capitanei confractae sunt mentes multorum, praesertim illorum
episcoporum, qui cum omni familia sua decreverunt remeare Venetias.
Aliqui etiam de militibus nostris formidulosi erant, et ad
retrocedendum parati; aliqui vero fortes et imperterriti erant, cum
quibus et ego steti, et timorosos, quantum potui, animavi et
confortavi, praedicando eis et allegando ex sacris scripturis, quae
poterant in spem divini auxilii eos erigere. Contigit autem die quadam,
me absente, quod domini milites societatis meae colloquebantur de
nostra periculosa peregrinatione, et aliqui eam consulebant, aliqui
vero dissuadebant formidulosi. Inter quos unus dixit: Non oportet ad
verba et hortamenta, quae dicit Frater Felix attendere. Quid sibi de
morte aut de vita? Ipse est frater de observantia, et non habet
divitias, nec amicos, nec honores nec alia quae in mundo sunt, sicut
nos habemus. Facilius est sibi, compendiose gladio turcorum mortem
subire, quam in suo monasterio multis mortibus senescere. Et multa alia
dixit, ut posset dominos avertere, ne me audirent. Quae omnia fuerunt
mihi relata. Postea eundem militem vice versa confortavi, ita quod non
potuit persuaderi ad redeundum. Retinuit autem nos capitaneus VIII.
diebus in Corcyra et omni die terribiliora nobis proposuit, sed nos
theutonici omnes absolute concordavimus, nolle redire, sed in nomine
Domini Jerosolymam pergere. Videns autem (#B#) Capitaneus nos
obstinatos in nostro proposito se amplius non intromisit de nostra
peregrinatione, et ita disposuimus nos ad recessum, introferentes in
galêam ea, quae emeramus. Et cum omnes navigare volentes essent iam in
galêa, et cum gaudio colloquium haberemus, juxta malum supra stantes,
unus de prudentioribus petivit silentium fieri. Quo facto dixit: Ecce
domini et fratres mei peregrini, rem grandem, difficilem, et arduam
aggredimur, peregrinando per mare. Et dico vobis pro certo, quod
humanitus loquendo stulte facimus tanto periculo nos exponendo, contra
domini capitanei maris et omnium aliorum consilium et persuasiones.
Idcirco domini episcopi et confratres nostri nobiliores, potentiores,
digniores, et forte prudentiores resignaverunt, et ad propria redire
contendunt, sequentes consilia; nos vero in contrarium conamur. Ut ergo
conatus noster non sit stulta et vitiosa audacia, necesse erit, ut
vitam nostram in galêa reformemus, et crebrius fortissimum Dominum et
sanctos ejus invocemus pro coelesti auxilio, ut cuneos inimicorum
Christi et classes eorum penetrare valeamus. His dictis communi
sententia decrevimus, ut nullus amplius ludus cum taxillis, aut cum
chartis in galêa fieret, nec litigia, juramenta et blasphemiae
(perpetrantur), et quod clerici et sacerdotes ad consueta officia
singulis diebus litanias adderent. In praedictis enim, ante illam
ordinationem, multae exorbitationes fiebant; nam continuo mane,
vespere, et meridie ludebant, praecipue episcopus Gebenensis cum suis,
et cum hoc pessime jurabant, et quotidie contendebant, Franci enim et
nostri theutonici erant in continuo certamine. Unde quidam de famulis
domini Gebenensis percussit quendam devotum sacerdotem de nostris, et
incidit in excommunicationem. Sunt enim Franci homines superbi et
passionatissimi, ideo divina dispositione actum esse credo, ut
separarentur a nobis, et galêa sic repurgaretur. Vix enim cum eis
venissemus in Ierusalem sine sanguinis effusione et aliquorum
occisione. Mansimus autem per unam noctem in Corcyra, dormientes in
navi. Porro eadem nocte valde perterriti fuimus. Nam cum iam tenebrae
essent in sero, et adhuc in colloquio juxta malum staremus,
deprehendimus unam alienam barcam galêae nostrae adhaerere, in qua
erant turci, exploratores, et cupientes audire colloquia nostra. Statim
autem ad lapides cucurrimus, post fugientes jactantes. Barca vero
prolapsa in mari altum repente petiit, et evasit. Mane autem facto
insonuerunt tubicines nostri baccinis, sive trumpetae, insinuantes
recessum instare, et soluta galêa cum laetitia et cantu portui dorsum
vertimus. Et stabant peregrini remanentes, nosque deridebant, dicentes:
nos esse homines desperatos, et _Waghels_. Commune enim verbum fuit in
Corcyra, quod antequam Metonam veniremus capti essemus. Sic ergo nos ab
aspectu Corcyrae sublati sumus, et cum gaudio et timore (#15 A#)
processimus.
Porro illi XL peregrini, qui remanserant Corcyri, conducta navi reversi
sunt Venetias, quo cum venissent, pro certo divulgabant, nos esse
captos per turcos. Sic etiam dicebant in caeteris civitatibus Italiae,
Galliae, et Germaniae. Hoc autem facientes volebant suam timiditatem
palliare cum diffortuniis nostris. Unde in nonnullis locis fuerunt mihi
celebratae missae de Requiem per Sueviam. Ipsam enim Sueviam et
Bavariam mendaciis illis repleverunt. Interea prospero cursu Metonam
venimus, nec vidimus in mari vel parvam naviculam, de quo et Metonenses
mirabantur. Omnes enim maritimi timore magno erant perculsi. Cum magno
autem serio suadebant nobis theutonici, qui domum ibi habent, ne
ulterius progredi perserveremus, et dicebant nobis multa terribilia.
Nos vero sicut prius ita et nunc nullo terrore retracti ad iter nostrum
perficiendum processimus; et Deo duce cum pace et sine perterrente
Cretam venimus, portumque Candiae cum gaudio ingressi sumus. Ad nostrum
autem ingressum accurrit quasi tota civitas, videre nos, quia erat
monstruosum, imo miraculosum, jam Christianam Galêam Turcorum saevitiam
evadere, quos videbant cottidie in armatis triremibus pro praeda per
mare discurrere. Intravimus autem at quendam Theutonicum, qui licet
esset Patronus turpitudinis tamen ad nostrum ingressum mundavit aedem,
et scorta removit. Non erat aliud hospitium ibi pro peregrinis. Porro
juxta domum illam erat alia domus, hospitium Turcorum mercatorum, et
actu erant in ea multi Turci Constantinopolitani mercatores divites,
qui, ut nobis referebatur, dicebant: homines isti, si ulterius
processerint, perditi sunt. Quidam etiam de Turcis ad nos in domum
venerunt, avisantes nos, ne rebus sic stantibus mare intraremus, quia
capi nos esset consequens. Insuper dux Candiae et sui consiliarii,
volentes nobis misericordiam praestare, miserunt ad nos Oratorem, qui
pulcherrima oratione Latina commendabat nostram peregrinationem et
plurimis rationibus dissuadebat ulteriorem profectionem, ostendens jam
et majus periculum quam hucusque, quia inter Cretam et Cyprum mediaret
Rhodus insula, quae erat obsidione Turcorum vallata, nec possemus
evadere, quin in hoc medio occurrent nobis Turcorum piratae. Mansimus
autem ibi per quinque dies, et omni die pejora nova accepimus. Quibus
tamen non obstantibus Galêam ingressi sumus, et ad profectionem nos
disposuimus. Cum timore autem navigare incepimus timentes ne forte
ventus veniret, et raptam Galêam in exercitum et obsidionem Turcorum
nos projiceret. Quam cito autem extra portum in altum venimus; ecce
aspiravit ventus fortissimus et optatus, et longe a Cycladum insulis,
quarum Rhodus prima est, nos (#B#) ejecit. Et ferebamur impulsu
prosperorum ventorum, qui continue succrescebant, te mare fremebat, et
fluctus intumescebant, adeo quod tempestas valida facta fuit. Et omnia
superiora navis aquis erant perfusa. Haec autem tempestas erat
saluberrima nobis tum quia repente impellebat nos ad portus intentos,
tum etiam quia reddidit nos ab invasione Turcorum securos. Quia
impossibile erat nostram navem capi in tam rapidissimo cursu
existentem. Ex tunc ergo deposuimus omnem apparatum bellicum,
bombardas, cuspides, lanceas, scuta et clypeos, balistas et arcus,
lapides et jacula, quibus in Corzyra Galêam nostram munivimus[TR24]
contra Turcorum incursum, quia vidimus nos inimicos crucis Christi
evasisse. Interea die secunda venimus Cyprum et ad portum Limovicensem
applicuimus, quia ventus contrarius nos cöegit petere portum. Illo
vento quiescente ad portum Nicomicensem navigavimus mansuri ibi per
aliquot dies, quia dominus Patronus fratrem habuit cum Regina Cypri
Nichosiae, cum quo tractatum habuit, cujus finem expectare nos
oportuit. Expeditio negotio solvimus triremem et cum magno desiderio
proximum portum, in quem venturi eramus, desideravimus citius
attingere. Nullum enim portum nisi terrae sanctae amplius habuimus.
Tandem vento nos impellente tertia die terram sanctam vidimus, et prae
Jubilo: Te Deum laudamus, altisonis vocibus decantavimus, et proram
contra portum Joppen, quam Japha vulgares nominant, direximus, et ante
scopulos Andromedae, anchoris ejectis, navem stabilivimus. Statim autem
Dominus Patronus emisit servum unum ad hoc dispositum, ut curreret in
Jerusalem, et Patri Gardiano montis Syon nunciaret adventum nostrum, ut
veniens cum Dominis et asinariis ducerent nos in Jerusalem. Et mansimus
sic in Galêa expectantes conductores nostros VII. diebus; post quos in
barceis educti sumus ad terram, et intrusi in vetustissima habitacula
testudinata et ruinosa et foetida, in quibus una duntaxat nocte
mansimus: et post hoc ad asinos nobis adductos transivimus, sedentes
super eos, et ita a mari cum Sarracenis recessimus et in civitatem Rama
venimus; in qua per aliquot dies commorantes inde Jerosolymam ingressi
sumus; non in hospitale, sed in quandam domum in Mello locatam ducti
fuimus; ibique comedimus et dormivimus etc.
Mansimus autem in terra sancta non plus quam IX. diebus, in quibus
circuivimus omnia loca sancta communia, cum maxima festinantia, et die
ac nocte in labore peregrinandi eramus occupati; et vix dabatur nobis
tempus paululum quiescendi. Visitatis autem sanctis locis perfunctorie
et domino meo Georio de Lapide, cum aliis nobilibus insigniis militiae
in dominico sepulchro adornatis eduxerunt nos extra civitatem sanctam,
per viam, qua veneramus ad mare, ubi nostra Galêa stabat. (#16 A#)
Porro nemo mansit de Peregrinis in Jerusalem nisi duo Anglici volentes
transire ad Sanctam Katharinam, cum quibus libenter mansissem, si
Theutonicum aut latinam linguam novissent, et quia cum eis loqui non
potuis, non erat mihi societas apta vel proportionata: verumtamen his
non obstantibus cum eis in Jerusalem mansissem, et patientiam de
linguae carentia habuissem, si non firmo proposito concepissem iterum
redeundi in Jerusalem. Ab ea namque hora, qua tempus nostrum aderat
recedendi a civitate sancta, proposui, juravi et statui me quantocyus
reversurum, et illam sanctam peregrinationem tanquam praeambulum
futurae habui. Sicut studens lectionem aliquam memoriae commendare
intendens, primo perfunctorie lectionem praevidet et postea repetit
mature et tractim tempus accipiens sufficiens imprimendi; sic et in
proposito feci, et nullo modo contentus fui de visis, nec ea, quae
videram, memoriae commendaveram, sed servavi futurae peregrinationi.