Sexto. In hac terra ante incarnationem solum templum habere voluit, et

in eo solum sacrificia acceptare. Nec erat templum aut sacrificium in

mundo sibi placens, nisi in hac terra factum.

Septimo. Familiarius se Deus habuit ad hujus terrae habitatores, quam

ad quoscumque alios, ibique frequentius angelos apparere permisit.

Octavo. In illa terra miracula, signa, et prodigia fecit, toto orbe

stupenda, magis quam in quacumque parte mundi.

Nono. In hac Deus prophetas, patriarchas, sacerdotes, et reges per se

ipsum posuit et ordinavit.

Decimo. In hac terra voluit incarnari, matrem sibi dignissimam condere,

ex virgine nasci, circumcidi, baptizari, conversari, discipulos

eligere, praedicare, miracula facere, sacramenta institutere, pati,

crucifigi, et mori, sepeliri, resurgere, hinc in coelum ascendere, hic

spiritum Sanctum apostolis mittere, ut ab hinc totus mundus sciret suam

salutem effluxisse.

Undecimo. Curiam et Consistorium suum ac tribunal in hac sibi dilecta

terra collocavit, ibique judicio disceptabit in fine mundi cum omnibus

filiis hominum.

Duodecimo. Deus terram illam singularissime illustravit, ita, quod

omnia, quae in ea sunt, sint alicujus magni mysterii significativa,

quod non est in aliis terris. Tota enim terra illa est doctrinalis. Nam

situs ejus, civitates, villae, castra, domus, montes, colles, campi,

valles, maria, flumina, fontes, cisternae, aquae, siccitates, arida,

petrae, lapides, aspera et plana, deserta et culta, viae et invia,

horti, arbores, nomina locorum, omnia sunt mysteriis plena, et divina

quaedam in se continent sacramenta, quae vel sunt de mysteriis divinis,

vel de moribus humanis.

Ex his duodecim signis patet, quod Deus prae omnibus mundi terris hanc

singulariter dilexit.[TR15] Ex quibus merito perpenditur, quanta loca

illa sanctissima exundant, haud dubio laude et gloria, quanta virtute

et dignitate praestant, quanta proinde devotione,[TR16] si via ad ea

nobis esset aptior, jure meritoque essent tum honoranda, tum visitanda.

Quando colenda affectu, quae et ipsa mater Domini Maria, virgo

perpetua, ejus post ascensionem, dictarum rerum ob memoriam non tam

incoluit multo post tempore, quam ardentissimis desideriorum insigniis

honorabiliora nobis effecit. Ita et reliquae mulieres sanctae loca ipsa

saepenumero devotissime exosculantes, atque hunc in modum plerique alii

utriusque sexus homines fecere. Inter quos beatissimus fulget

Hieronymus, eorundem locorum cultor et inhabitator praecipuus, qui in

diversorio Mariae ad praesepe Domini in bethlehemitico tuguriolo

latitare atque commorari romanis praetulit deliciis. Ita devotissima

Paula et Eustochium cum multis virginibus, et venerabilis Marcella, ex

Roma literis iam dictarum advocata. Sic et Melania, mulier urbica, cum

multa familia Romam deseruit, Jerosolymam petiit, ibique monasterium

construxit, Deo cum quinquaginta virginibus serviens. Haec, ut

Jeronymus in epistola ad Paulam consolatoria super dormitione

Blessillae dicit, quod una hora virum, et duos liberos amisit, mox cum

omni, quam habebat, possessione iam hyeme navigavit, nolens oportunum

navigationis tempus exspectare. [Tom. 1 Fol. 160. D.] Sed et Fabiola,

ingentibus derelictis opibus, narrat Hieronymus in epitaphio Fabiolae

ad Oceanum [Tom. 1. Fol. 197. sqq.] venisse in terram sanctam, ibi

moraturam. Sic et sanctae foeminae ad loca sancta transmigrantes

Rusticum ad se vocavere, ut habet Hieronymus in epistola ad Rusticum

[Tom. 1. Fol. 219.] Sed et Susanna, nobilis virgo, de Roma Bethlehem

adiit. Cujus tamen peregrinatio in malum cessit, ut Hieronymus in

epistola objurgatoria ad eandem asserit [Tom. 4. Fol. 139. sqq.]

Insuper B. Hieronymus multis scribit epistolas invitatorias ad loca

sancta. Sicut ad Apronium (Tom. 2. Fol. 130.) Et Theodoram sanctam

foeminam; ad Abigaum coecum (Tom. 1. Fol. 203.) Et Desiderium in

epistola vocat (Tom. 3. Fol. 198.) Et Marcellam per epistolam, tamquam

per Paulam et Eustochium missam, a Roma vocat ad loca sancta,

collaudans ultra modum terram sanctam, et civitatem Jerusalem (Tom. 1.

Fol. 123.) Captum Johannem juvenem a Persis, de Perside cum miraculose

Jeronymus in Jerusalem transvexit, ut habet Cyrillus. Et quamvis

tempore B. Hieronymi oriens inquietissimus esset, propter barbarorum

incursus, nullatenus tamen fugit, sed amore locorum sanctorum mansit.

Unde in Epitaphio Fabiolae dicit: Nos in oriente iam tenuit fixa fides,

et inveteratum locorum sanctorum desiderium, non obstantibus

calamitatibus. (Tom. 1. Fol. 200. D.) Et cum vice (#B#) quadam venisset

Romam, celerrime rediit Hierosolymam, vocans Romam Babylonem, et

Asellam precatur, dicens: Ora, ut de Babylone regrediar Jerosolymam, et

veniat Esdras, et reducat me in patriam. Haec in epistola ad Asallam

(Tom. 2. Fol. 364. C.) Sic Ruffinus, etiam italicus vir nobilis,

gloriam et divitias contemsit, et in Jerusalem pauper, pauperem

Christum imitans, ibi vitam in multa virtute finivit. De his habetur in

speculo historiali lib. 18. c. 89. Sed et Origines derelicta patria

loca sancta adiit in Palaestinam, Judaeam, et Syriam, ut Jeronymus

habet de viris illustribus (Tom. 1. Fol. 285.) De hoc possemus aliquid

altius adducere. Nam Helena, sancta Imperatrix, Jerosolymam ob amorem

crucis locorumque sanctorum mare transivit. Sic etiam Eudochia, uxor

Theodosii imperatoris, universis deliciis resignavit, et vitam caelibem

circa loca sancta in hac terra finivit. Similiter fecit Pelagia,

speciosissima femina, et lasciva, et meretrix Antiochena, quae occulte

vanitatibus post se relictis in monte Oliveti concludi se in arctissima

cellula fecit, et ibi in poenitentia devotissima vitam finivit. Legimus

etiam, quod Wilhelmus, ecclesiae persecutor et tyrannus, per sanctum

Bernhardum conversus, missus fuit ab Eugenio papa, et a B. Bernhardo

Jerosolymam, et ad suscipiendam ibi poenitentiam a Patriarcha. Qui

jussa complens tantam gratiam in locis sanctis promeruit, ut maximis

postea clareret miraculis, et vitam arctissimam duceret monachalem. Ita

clarissimi quique alii ex omni christianismo viri, qui pro sua eximia

fide et devotione quantumlibet distarent, minus se habere christianae

religionis ab olim putavere, nisi illa loca sanctissima suis

perspexissent oculis, osculisque attigissent, atque illic Christum

Dominum adorassent, ubi steterunt pedes ejus, et in quibus evangelium

primum de patibulo coruscavit, fidesque nostra sumsit exordium. Devota

ergo visitatio illorum sanctissimorum locorum ad emendatioris vitae

propositum concipiendum, hauriendamque suorum compunctionem criminum

multum confert pio et fideli peregrino; ita, ut meo quidem judicio

atque plurimorum mecum consentientium censura, nullus pene sit vel

perrarus, qui non melior inde regrediatur, quam ante fuerat ingressus.

Neque ob id hoc in loco gentili concesserim poetae, dicenti: Coelum non

animum mutat, qui trans mare currit.

Esto! in curiosis id locum habeat, qui vanitatis ducti spiritu

scrutandorum locorum causa eo pergunt, nullum referentes fructum ex

tanto labore et sumtu, nisi quod veterum more exploratorum, quos Moyses

miserat, terrae sanctae detrahere non cessant. At non sic in his, qui

devotionis venerationisque gratia illo proficiscuntur. Quis enim

christicola has ingressus terras sanctissimas non mox solveretur in

lacrymas? Quis compunctionis non pie ferret indicia, etiamsi adamantino

esset pectore? Quis, inquam, ex his locis, si tamen credat Deo et

evangelio, non magnam sibi hauriat devotionem? Quis ibi melioris vitae

sibi non imbibat voluntatem, vitaeque veteris poeniteat, ubi tot et

tanta ad haec sub oculis habet incitamenta, ubi haud dubium divina

gratia efficacius prae caeteris locis in animas agit devotorum, si obex

non ponatur. Sed his iam satis est.

Explicit prologus et commendatio terrae Sanctae, et peregrinationis. F.

F. F. (#9 A#) Sequitur Particula primi Tractatus, qui continet cursum

primae Evagationis F. F. F. in terram sanctam.

Incipit evagatorium. F. F. F. Lectoris in Ulma,

ordinis fratrum Praedicatorum in terrae sanctae

peregrinationem.

Evagari et discurrere per mundum, quamvis sit contra Monachi et

Religiosi rationem, quia Monachus religiosus, quasi manens religatus

dicitur;[TR17] tamen evagari cum licentia et obedientia suorum

superiorum per mundum, per terram et mare, ad loca, ubi intellectus

illuminatur, affectus inflammatur, vita in melius emendatur, meritum

augmentatur, et experientia rerum utilium acquiritur, nemo est, qui

sentiat, talem evagationem religioso non convenire, maxime tamen si

religiosus talis sit in officiis, quae congruenter expedire nequit,

nisi multarum rerum[TR18] experientia sit edoctus: sicut est officium

praedicationis, quod utique virum intelligentem scripturas, expertum et

imperterritum, requirit. Cum ergo ego F. F. F. ordinis praedicatorum,

per superiores meos ad praedicationis officium exercendum sim missus,

et per patres nostrae provinciae, more ordinis, praedicator generalis

constitutus, ex eo tempore, quo praedicare inchoavi Jesum Christum,

natum de virgine, passum et mortuum in cruce, concepi desiderium et

propositum videndi loca illa sanctissima nativitatis, vitae, mortisque

Jesu Domini nostri Salvatoris. Et quamquam ad scientiam praedicatori

necessariam satis conferant documenta evangelica et apostolica, quae

sanctorum studiosa lucubratione exornantur in dies, (#B#) ac per divini

verbi declamationes cottidiana explanatione elucidantur: Non parum

tamen ad eam ipsam conducit dictorum peragratio, et sub oculis

conspectio locorum, in quibus, quamquam per exemplum facta, dicta, aut

passa dietim aut legimus aut audivimus. Quam autem multum conferat

inspectio illorum locorum sanctorum ad sacra scripturae intellectum,

testatur B. Hieronymus in prologo 1. Paralipomenon, ubi sic dicit:

Sicut graecorum historias magis intelligunt, qui Athenas viderint; et

tertium Virgilii librum, qui a Troade per Leuchatem; et Acroceraunia ad

Siciliam, et inde ad ostia Tyberis[TR19] navigaverint: Ita sacram

scripturam lucidius intuebitur, qui Iudaeam oculis contemplatus est, et

antiquarum urbium memorias locorumque cognoverit. Unde et nobis curae

fuit, cum eruditissimis hebraeorum hunc laborem subire, ut

circummiremus provinciam, quam universae ecclesiae Christi sonant. Haec

ille (Tom. 3. praefat. altera ad Domnion, Fol. 20. C.) Si ergo S.

Jeronymus, vir illuminatissimus, ingeniosissimus, voluit sancta loca

circuire, ut sacras scripturas melius posset intelligere, quid mirum,

si ego et mei similes, quibus et ingeniolum rude, intellectus obtusus,

conemur per eundem modum aliquantulum sacrarum scripturarum

intelligentiam acquirere, praesertim cum etiam nunc ad oculum cernamus,

quod puri laici, quibus nulla scripturarum sacrarum consuetudo,

postquam peregrinando ad loca sancta migraverint, indeque redierint,

disputant de evangelio et prophetis, loquuntur de rebus theologicis, et

nonnumquam in quibusdam difficultatibus, sacram scripturam

concernentibus, doctos et litteratos vincunt et instruunt, quia nullus

catholicus ab his locis sanctis redit, nisi melius instructus. Cum ergo

indocti seculares theologi a sanctis locis redeunt, nullum dubium est,

quin clerici et aliquantulum docti, non mediocriter informati redibunt.

Ob hanc ergo causam, et plures alias, quae factae sunt in praefata

terrae sanctae commendatione, et quasdam alias, quas enumerare necesse

non est, firmavi faciem meam, ut irem in Jerusalem, sicut de Domino

Jesu dicitur Luc. 9. v. 51. et quantum Religioso licet, voto me ad hoc

constrinxi. Deum autem testor, quod pro illa peregrinatione multis

annis tanto desiderio aestuavi, ut pene nihil aliud vigilanti aut

dormienti occurreret cogitandum. Et pro certo possum dicere, quod ultra

mille noctis et quietis horas insomnes duxi, his cogitationibus

insistens.

Porro, grave mihi erat petere licentiam ad tam inconsuetam et longam

evagationem, et videbatur mihi quasi impossibile impetrare. Sed et ubi

tantas expensas acciperem nec quidquam suspicari poteram. Inquietus

tamen eram, et multorum quaesivi consilia, sed remanendi non inveni

remedia. Tandem autem contuli me ad Illustrem Principem, comitem

Eberhardum de Wurtenberg, seniorem, qui pridem in his sanctis locis

fuerat; et in dominico sepulchro, quod est in Ierusalem, sacramentis

militaribus constrictus militae insignia ibi accepit, petens (#10 A#)

suae Magnificentiae consilia, de concepta peregrinatione

perficienda;[TR20] pavidus enim fui, et vitae meae timebam, mare etiam,

quod numquam prius videram, et multa audieram de eo, aliaque illius

peregrinationis pericula, de quibus multa ante legeram, horrebam. Ideo

pro consiliis, plus quam necesse fuit, huc illucque discurrebam.

Generosus autem Comes, me audito, familiari affatu respondit: Tres,

inquit, sunt humani actus, quos nullus debet suadere, aut dissuadere

unico. Unus est contrahere matrimonium. Alter est inire bellum. Tertius

est visitare sanctum sepulchrum. Hi, inquam tres actus sunt quidem

boni, sed faciliter possunt malum finem sortiri. Quod dum fit,

consulens tamquam reus mali eventus venit inculpandus. Addit tamen

prudens Comes, illam, de qua quaerebam, peregrinationem[TR21] fore

virtuosam, sanctam, laudabilem ac praeutilem illis duntaxat, qui

divinae intuitu laudis eam assumerent, sed nimis fore periculosam

illis, qui levitate ducti, aut curiositate, aut seculi pompam, aut

quandam vilem ac transitoriam vanitatem finem ejus praestituerint. Haec

ergo generosi principis verba non modicum desiderium meum augmentabant.

Alium quendam nobilem senem militem, qui etiam in sancto sepulchro

militiam ante plures annos acceperat, adii, inquirens, quid mihi

consuleret in hac re? Qui ex magno cordis affectu in haec verba

prorupit: Ecce, frater, scias pro certo, si tanto non essem gravatus

senio, nemo posset me ab iterata[TR22] peregrinatione agenda retrahere.

Nusquam enim tantam Dei gratiam expertus sum, sicut circa loca

redemtionis nostrae. Videbatur enim mihi quotiens me ad orationem

contuli, coelum aperiri, et quasdam divinas mihi aliâs insuetas

dulcedines et consolationes infundi.

Post haec abii ad quoddam monasterium monialium, et postulavi a

Priorissa habere colloquium cum una sorore virgine, vulgatae devotionis

et singularis, ut plures opinantur, sanctitatis, cum qua antea saepe

pro mea aedificatione colloquium habui, vultum tamen ipsius numquam

vidi. Huic virgini propositum meum exposui. Quae quadam insolita

hilaritate perfusa respondit: Cito, cito, iter conceptum perficite, et

nequaquam ultra manete, et Dominus sit comes itineris vestri. Haec

virginis verba ita accepi, ac si de caelo sonuissent, et mox inchoavi

me ad evagandum disponere. Morabatur autem tunc temporis Romae, in

conventu nostro super Minervam, quidam frater provinciae nostrae, mihi

notus et familiaris, cui scripsi intentum meum, petens, ut mihi

Licentiam a Sanctissimo Domino Papa, Sixto IV. impetraret. Et a

reverendissimo nostri ordinis Generali, Magistro Patre Leonhardo de

Mansuetis de Perusio, sine quorum primordiali licentia nemo de

provincia licentiasset me. Frater autem ille, ut bonus amicus, non

segniter egit, sed quantocius quae petieram impetravit, et litteram

testimonialem magistri generalis ordinis mihi misit, in qua omnibus

praecepit, ne quis eo inferior me praesumeret impedire in hac

peregrinatione.

Hac litera habita accessi (#B#) cum ea ad nostrae provinciae reverendum

Patrem Provincialem, et ad venerabilem Sacrae theologiae magistrum,

Ludwicum Fuchs, Priorem Ulmensum, eisque licentiam Domini papae et

magistri Ordinis ostendi, petens, ut et ipsi benevolum consensum

praeberent. Qui mea intensa voluntate considerata non tantum consensum

praebuerunt, sed et adjutoria et promotiones addiderunt; et ita factum

est, quod in paucis diebus in omnibus, quae mihi erant necessaria pro

tanto itinere fui optime provisus, et iam ad discessum paratus.

Quod ut audivit vir nobilis, et miles strenuus, Dominus Hypolithus vel

Apollinaris, vel Pupillus de Lapide, pro tunc Praefectus superioris

Bavariae, in Gundelfingen oppido residens, accersiri me fecit, et

filium suum, Domicellum Georium de Lapide, quem Hierosolymam pro

adipiscenda militia mittere decreverat, mihi commendavit, promittens

refusionem et contributionem in expensis, et recognitionem in futuris

beneficiis, si in comitem itineris mei filium ejus recipere non

recusarem.

Libens autem consensi viro illi et Domicello Georio diem statui certum,

quo ipse me in oppido Memmingen inveniret, et in loco illo et die

statuto vellemus profectionem inchoare. Istis sic compositis Ulmam

redii.

COMPENDIOSA DESCRIPTIO

primae evagationis in terram sanctam.

F. F. F.

Solemnitate Paschali anno domini MCCCCLXXX, die IX. mensis aprilis,

quae fuit dominica in octavis Paschae, qua cantatur: Quasi modo etc.,

in qua etiam celebratur ecclesiae fratrum praedicatorum in Ulma annua

dedicatio, die eodem post prandium ex more ambonem ascendi, et populo,

qui tam propter sermonem, quam propter indulgentias, in magna

multitudine aderat, praedicavi. Finito sermone ante generalem

confessionem solitam fieri a populo peregrinationem meam iam jam

inchoandum esse cunctis indicavi, hortans, et obsecrans eos, Deum

precibus pulsare pro salubri mea reductione, et nunc in praesentiarum

cantum dominicae resurrectionis, quem vulgus cantare solet, cum carmine

marinae peregrinationis mecum in jubilo decantare. Quo dicto alta voce

incepi: _Christ ist erstanden &c._ Finito illo versu rursum intonavi;

_In Gottes Namen fahren wir seiner Gnaden &c._ Omnis autem populus

cantans prosequebatur a me inchoata magnis et jucundis vocibus, et

repetitis vicibus. Nec defuerunt ibi lacrymae (#11 A#) et singultus pro

cantu eructantes. Multi enim utriusque sexus sollicitabantur et

turbabantur timentes, sicut et ego ipse timui, meam in tantis periculis

exstinctionem. Finito cantu, et impenso eis beneficio absolutionis

generalis Deo eos commendavi, et signo crucis muniens valefeci et

descendi.

Die autem decima quarta aprilis, mane, benedictione itinerantium

accepta, deosculatis et complexis fratribus ascendimus equos,

reverendus Magister Ludwicus et ego, cum famulo civitatis Ulmensis, et

venimus in Memmingen, ibique juxta condictum inveni Dominum Pupillum

(Apollinarem) de Lapide cum Georio filio suo, et cum multis armigeris.

Et statim altera die, mane, aptavimus nos ad recessum, et nobilis

juvenis valefecit patri et omnibus famulis suis, equumque ascendit, non

absque moerore et metu. Sed et ego in amplexus observantissimi et

dilectissimi patris mei rui, licentiam ab eo petens et paternam

benedictionem, non sine gravi tristitia et dolore. Testes erant

exuberantes lacrymae et singultus utriusque. Nec mirum. Divisio enim

violenta filii a patre, amici veri ab amico sincero, naturae molesta

est. Ultima autem dulcissimi patris mei monita inter amplexus et

singultus sonabant, ut sui memor in locis sanctis essem, et statum meum

de mari, si nuncius occurreret, scriptis renunciarem, et citius redire

satagerem. Et ita moerens a me recessit, Ulmam cum famulo revertens ad

filios suos, confratres meos. Post recessum patris gravis et quasi

intolerabilis tentatio me apprehendit, nam delectabilis fervor, quo

hactenus[TR23] aestuaveram, videndi Jerusalem et loca sancta, penitus

in me exstinctus est, et taeduit me itineris, et ipsa peregrinatio,

quae dulcis mihi et virtuosa visa fuerat, nunc gravis, amara, otiosa,

inanis, et vitiosa videbatur. Et fremui in me ipso, quod ipsam

aggressus fui, et omnes, qui mihi eam dissuaserant, iam optimos

fautores et veros amicos judicavi; qui vero me induxerant, inimicos

vitae meae censui esse. Et plusquam placuit mihi videre Sueviam, quam

terram Chanaan; et Ulma melius sapuit mihi, quam Jerosolyma, et timor

maris augmentatus est in me, et tantas displicentias accepi contra

istam peregrinationem, quod si non verecundatus fuissem, post Magistrum

Ludwicum festinassem, et cum eo Ulmam reingressus fuissem, et hoc pro

tunc summum gaudium mihi fuisset. Ista autem maledicta tentatio per

totam viam in me mansit, eratque mihi (#B#) molestissima, quia omnem

delectationem, et gaudium, et affectum, quibus laborans perseverat et

conservatur in opere, mihi abstulit, meque taediosum et pigrum reddidit

ad considerandum loca terrarum et marium, et conscribendum, et si quid

scripsi, vim mihi intuli, quâ taedium interdum vici, improbo labore.

Igitur Dominus Georius, una cum famulo quem sibi de patris familia

elegerat, et ego simul profecti sumus de Memmingen, et infra paucas

horas incepit ipse me et ego eum agnoscere, et fuit bona proportio

inter nos et conditiones nostras, quod est valde solatiosum

peregrinantibus per illam viam. Nam si quis habet socium suae

conditionis non proportionatum, vae, vae sibi in ista peregrinatione.

Sic ergo cum gaudio alpes penetravimus, usque ad Insprugg, et

consequenter cum festinatione equitavimus, ut Venetias citius

veniremus. Porro, unum contigit nobis in montanis, quod volo recitare.

Cum venissemus usque ad villam, quae dicitur ad Scalam, et ibi a vera

et regia via erravimus. Debuissemus enim montem ascendisse, et per

ipsum castrum, quod in alto est situm, equitasse. Quod non fecimus, sed

montem cum castro a sinistram dimisimus, et per aulonem descendimus,

via satis trita et longa. Et cum iam extra montana de alto

prospiceremus in planum, vidimus ante nos oppidum satis magnum, de quo

mirati sumus, quia audivimus de aliquo oppido, ad quod venturi essemus

illo die. Cum autem ad oppidum venissemus, deprehendimus, esse

Bassunam, et intelleximus nos a via declinasse, in ipso autem per

noctem mansimus, et de vino rubeo, quod ibi praecipuum crescit, ad

nutum bibimus. Taedio tamen multo affecti fuimus, quia nemo erat in

hospitio, qui theutonicum nobiscum sciret loqui, et nos italicum

ignoravimus, et per signa omnia postulavimus.

Altera die equitavimus in Castel Franck, et inde per Tarvisium, ibique

venditis equis nostris in mulis Masters venimus, et inde in Margerum.

In Margero vero terrae valefecimus, et descendimus ad mare in barcam,

in qua usque Venetias ad fonticum Almannorum navigavimus.

In ipso autem Fontico interrogavimus de hospitio militum et

peregrinorum. Et ducti sumus per quendam theutonicum ad S. Georium, et

est hospitium magnum et honestum. Et invenimus ibi multos nobiles de

diversis mundi regionibus, qui eodem voto, quo et nos adstricti

intendebant mare transire, et sanctissimum domini Jesu sepulchrum

visitare. Erant etiam in aliis hospitiis multi peregrini sacerdotes et

religiosi, et seculares, nobiles et ignobiles, de Germania, de Gallia

etiam et Francia quam plures erant, praecipue tamen duo episcopi,

Dominus Gebennensis, et Dominus Senomanensis, cum copiosa comitativa et

familia ibi exspectabant navis recessum, et quaedam etiam (#12 A#)

mulieres, vetulae, devotae matronae divites, numero VI. ibi erant

nobiscum, transfretare ad loca sancta cupientes. Miratus fui audaciam

illarum vetularum, quae se ipsas prae senio ferre vix poterant, et

tamen fragilitatis propriae oblitae, amore illius sanctae terrae in

consortium militum juvenum se ingerebant, et laborem fortium virorum

subibant.

Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Primum · 第 2 / 44 段