Dionysius de Beaulieu annum ætatis suæ vigesimum et alterum necdum
expleverat, adultis tamen se annumeravit, et, insuper, etiam
equestellorum[1] loco se habuit. Iis etenim temporibus austeris ac
bellicosis catulastri[2] maturius in virilitatem formabantur; et
siquis eorum unquam comminus pugnaverit, incursionum aliquoties
particeps fuerit, ac suum denique virum quisque in honesta pugna
interfecerit, item si artis belligerandi mediocriter gnarus fuerit,
atque genus humanum noverit, ei in incedendo quandam iactantiam nemo
est quin concedendam iudicet. Hic suum equum debitá curá loricavit,
iusta deliberatione cœnavit, tum, circa crepusculum, iucundissimo
animi statu aliquem visum prodiit. Id tamen ex parte iuvenci nostri
haud fuit cœptum sapientissimum. Satius profecto ipsi fuerit domi,
iuxta focum mansisse, probeque cubitum ivisse. Enimvero oppidum
copiis sub ducibus promiscuis, Burgundiorum Anglorumque scatebat; ac
tametsi Dionysius illic sub salvo conductu morabatur, suus tamen
salvus conductus casu conflictús fortuiti parum sibi profuturus erat.
Mensis agebatur Septembris, anni millesimi quadringentesimi
undetrigesimi; cœli temperies asperior fiebat, ventus impetuosior,
sibilans, imbribus gravidus oppidum percursabat; folia autem delapsa
in viis perstrepentia volitabant. Passim aliquot fenestræ iam
collustratæ erant; clamor armatorum, intus, supra cœnas laute
agentium, foris minutatim audiebatur, vento subinde haustus et
abreptus. Nox celeriter cecidit; vexillum Angliæ, de vertice turris
fluctuans plus et plus sub umbra labentium nimborum obscurabatur —
merum punctum atrum instar hirundinis, in plumbeo cœli chao. Nocte
altius mergente ventus oboritur, in fornicibus mugire, in valle autem
sub oppido, inter comas arborum boare cœpit.
Dionysius celeriter incedebat, et mox ostium amici pulsabat; at,
licet sibi promiserit parum ibi se moraturum, matureque reversurum,
exceptus tamen tam humaniter est, totque causas ibi reperit, quare
moraretur, ut iam media nox pridem præterivisset, quum in limine
valediceret. Interea ventus iterum cecidit; nox tam erat atra quam
sepulcrum; nulla stellula, ne vel radiolus quidem lunæ nubium moles
penetrabat. Dionysius ambages angiportuum Castelli Landon vix ac ne
vix quidem novit; quin et interdiu viarum meatus haud facile enodare
quibat; in hac autem caligine nox eum omnino deperdidit. Unum tantum
sibi plane constabat — semitam sursum collem se sequi oportere; quod
domus sui amici in inferiori declivitate Castelli Landon sita erat,
diversorium autem superius stabat, a capite, ad radices celsæ turris
templi. His ductus indiciis prorsum conabatur cœcutiens et
cæspitabundus, aurá liberius haustá quoties in loca aperta
perveniret, ubi cœlum visui amplius pateret, subinde aere spissiori
secundum muros palpando iter carpebat. Status idgenus cuiuslibet
viatoris anceps, mysteriique plenus existimandus est, cui in loco
prope ignoto, in cœcis tenebris versari contingat. Silentium
infinitarum rerum possibilium mater, terribile est. Sic ferrea
fenestrarum clathra algida manui palpanti æque terrifica sunt atque
attrectatio bufonis; viæ scruposa asperitas cor viatoris in faucem
sursum agit; quisque locus spissiori caligine obumbratus insidias,
aut voraginem in via minitatur; ubi autem aer luculentior est, domus
vicinæ figuras insolitas sinistrasque induunt, acsi eum a via sua
abducere minentur. Dionysio etenim, in diversorium suum sine notitia
publica pervenire enitenti, et verum periculum, et molestia in
itinere sublatebat; tamen fortiter et audacter progrediebatur, quoque
tamen angulo ad circumspiciendum moratus.
Iam per aliquod tempus Dionysius in angiportu itabat tam angusto, ut
muros alterutra manu attingere posset, quum, denique, angiportus
dilatari, acriterque in declive ducere cœpit. Manifestum iam nunc
erat viam hanc non suum diversorium versus tendere; exspectatio tamen
plusculi luminis eum prorsum tentabat ad explorandum. Angiportus in
fastigio desinebat, muro pinnato clauso, unde inter celsas domos,
tamquam ex sepimento conspectus in vallem informem et opacam aliquot
centena pedum infra propansam patebat. Dionysius deorsum spectabat,
videbatque summos aliquot arborum vertices oscillantes, unumque
lucidiorem locum, ubi fluvius planitiem percurrebat. Tempestas iam
clarescere incipiebat, cœlumque serenascere, ut iam margines nubium
cumulorum, lineamentaque collium discernerentur. Lumine diluculi
incerto ædes ad lævum suum conspicatur, quæ in aliquo numero esse
videbantur; muri enim earum pinnis turriculisque eminebant; e summa
ædificii mole posticum sacelli pluribus erismatibus[3] munitum
acriter prominebat; ostium autem ædificii sub profundo fornice
occulebatur, cuius exteriora figuris in lapide incisis, superne autem
duæ imbrices draconteæ impendebant. Fenestræ sacelli, vitris pictis,
quadraturisque[4] multiplicibus obumbratæ, lumen prodebant tamquam
plurium cereorum,[5] quo fiebat ut et erismata, et apicatum[6] tectum
eo acriori caligine adversum cœlum eniterent. Satis erat manifestum
ædes has domicilium esse familiæ cuiusdem potentioris regionis
vicinæ; quum vero eædem in mentem Dionysii proprii domicilii Burgis
revocaret, substitit, ac paulisper sursum spectabat, secumque artem
architecti pensitabat, duasque has familias recensebat.
E septo fastigio nullus exitus videbatur patére præter angiportum,
qui eo ducebat, nec fieri quidquam poterat, nisi ut eadem via qua
venerat, rediret, sed ubi modo esset, quadam ratione sibi fingere
videbatur, proin usque sibi confidebat viam præcipuam hoc modo se
assecuturum, suoque diversorio potiturum. Sic ipse secum coniectabat,
quin casuum fortuitorum qui incidere possent, rationem habuisset,
quorum unus hanc noctem omnium maxime in suæ omnis vitæ curriculo
memorabilem reddidisset; namque vix centum passus retrorsum cessit
antequam lumen conspexit adversum se appropinquans, vocesque in his
angustiis vicissim reverberantes audivit. Caterva erat hominum
armatorum vias noctu tædis obeuntium. Dionysius statim coniectabat
hos vinum paullo liberius ingurgitasse, nec proinde salvis
conductibus admodum detineri, aut vero leges honesti belli maximi
facturos. Æque ambiguum erat utrum se non canis instar decuterent,
ibique ubi lapsus esset relicturi essent. Status itaque rei satis
concitatus, etsi non sine angore, fuit. Eorum tædæ, ut ipse putabat,
se ab eorum visu tuerentur; item futurum sperabat ut eorum
vociferatio sonitum gressuum suorum absorberet. Si modo ipse satis
agilis silensque esset, existimabat se eorum notitiæ omnino subducere
posse.
Malá quadam fortuná, quum ad recedendum se verteret, pedem maiori
silici offendit; edito clamore, muro illabitur, ensis autem suus
magno strepitu pavimento alliditur. Protinus voces duorum aut trium
audiebantur quærentium, quis illic esset — aliquæ Francice, aliæ
Anglice; Dionysius tamen nihil respondit, eoque celerius deorsum
currere perrexit. Fastigium nactus, ad respectandum constitit. Illi
usque sciscitabundi in se inclamitabant, ac nunc demum accelerato
gressu se insectari cœperunt, non sine magno strepitu armorum,
tædarumque huc et illuc in angusta fauce iactatione.
Oculis denique circumlatis, Dionysius in fornicem ostii suffugit.
Illic enim notitiam effugere poterat, aut vero — si hoc minus — loco
se reperiebat capitali, unde licebat aut negotiari, aut certe se
defendere. Sic statuto, ensem evaginavit, tentavitque tergum suum
ostio applicare. Præter omnem exspectationem ostium moli corporis sui
cessit; ac, licet ipse extemplo se vertisset, ostium in cardinibus
bene unctis silens ulterius verti perrexit, et cum opaco hiatu
propansum stabat. Quum homini in angustiis res prospere cedunt,
exspectandum non est eum magnopere pensi habiturum quí et quare res
evenerint, commoditas propriæ personæ sibi satis causæ videri solet,
quare etiam maxime insoliti eventus rerum in hoc sublunari mundo
nostro contingant; unde Dionysius sine momentanea dubitatione locum
hiantem ingreditur, et ad suffugium suum celandum ostium pone se ex
parte clausit. Nihil sibi a mente adeo fuit alienum quam ostium
penitus claudere; aliquo tamen prorsus inexplicabili modo —
choragio[7] fortasse aliquo aut pondere — ingens querna moles digitos
suos elusit, postibus obvolvitur, ingentique clangore, tamquam si
claustrum automaticum cecidisset, sua sponte clauditur.
Vigiles eodem tempore in fastigium cœcum se effuderunt, clamoribus ac
maledictis eum appellantes. Ipse eos in opacis angulis scrutantes
audivit; quin extremitas manubrii lanceæ etiam in exteriori
superficie ostii, pone quod ipse stabat, perstrepere audiebatur; at
hi eximii homines nimis lauto erant spiritu quam ut se diu demorari
sinerent, moxque per callem tortuosum, qui attentionem Dionysii
fefellerat, e medio se sustulerunt, ac pedetentim e visu audituque
per muros oppidi evanuerunt.
Nunc Dionysius iam liber respiravit. Pauca minuta gratiæ eis
concessit, nequid accideret, post quæ palpando quæritabat si quo modo
ostium recludere, et effugere posset. Superficies ostii interior
tamen omnino erat plana, nusquam ullus capulus, ansa, ruga, aut obex.
Unguibus rimas tentabat, at moles ingens movenda non erat. Quassare
tentabat, at quercus velut rupis erat firma. Dionysius de Beaulieu
frontem rugare cœpit, lenique sibilo se solari. Quidnam rei cum hoc
ostio? mirabatur. Curnam erat aperta? Quínam factum est ut pone se
tam facile ac tanto cum effectu clauderetur? Hic aliquid obscuri et
clandestini circa hæc omnia sublatere necesse erat, quæ iuveni non
admodum arridebant. Technas hæc redolebant; et tamen in tam quieta
seclusaque via, in ædibus tam prosperis, imo et nobilibus aspectu,
quisnam dolum suspicetur? Et tamen — sive technæ sive non, sive datá
operá, sive casu — hic ipse erat pulchre captus; ac ne pretio vitæ
quidem illinc eluctari se posse sensit. Etiam caligo eum obruere ac
deprimere cœpit. Itaque ad auscultandum se convertit; foris altum
erat silentium, sed ab interiori, et prope quidem, sonum submissi
suspirii, susurrum singultus clandestini stridoris — acsi multi sibi
vicini silentio se continerent, ipsumque adeo spiritum furtim
ducerent. Hæc res sibi ipsa præcordia penetravit, unde cum impetu ad
se rediit, veluti cui vita in discrimen venisset. Nunc demum radiolum
luminis e regione oculorum animadvertit e penetralibus manantem —
radiolum lucis filo similem, in extremo se expandentem, qualis inter
rimas superioris ianuæ inter alas aulæi emanare posset. Conspectus
cuiuscunque demum rei Dionysio levamini fuit; tamquam solum sub
pedibus cuiquam in palude versanti, solidum Dionysio erat; avido
animo se ei applicuit, aliquem conatus sibi conceptum de rebus se
circumdantibus coniectare. Manifestum erat inter solum in quo ipse
stabat, fontemque radii luminis, aliquot gradus interesse; ac,
profecto, etiam aliud filum luminis, tenuitatis acús, phosphorique
instar languidi se deprehendisse sibi fingebat, quod, profecto, ab
æreis cancellis graduum reverberari facile credi poterat. Ex quo
intellexit se non esse solum cor sibi violento pulsu, pæne ad
suffocandum, palpare perrexit, animumque ad summum ardorem quidquid
demum audendi suscitavit. Persuasum nunc sibi erat se in vitæ
discrimine versari. Quid itaque debebat naturæ magis consentaneum
videri, quam ut gradus protinus ascenderet, aulæum revelleret,
fataque sua extemplo coram cognosceret? Si nihil aliud, saltem cum
rebus ageret attrectabilibus; atque saltem in tenebris non esset.
Brachiis proinde porrectis lente progrediebatur, usquedum pedes in
infimo gradu offendit; inde celeri gressu ascendit, ad se componendum
constitit, ac, denique, relevatis aulæis, in aulam ingressus est.
Locus in quem pervenit ampla ac spatiosa aula erat ex lapidibus
lævigatis. Tria erant ostia, unum a singulis trium laterum; cuncta in
eundum modum aulæis ornata. A quarto latere duæ amplæ fenestræ
patebant, inter quas ingens caminus cum insignibus stirpis Malétroit
decorus, locum occupabat medium. Dionysius statum rerum protinus
agnovit, nec parum lætabatur quod in tam egregias manus incidisset.
Aula præclari modo erat illustrata; supellex tamen paullo parcior
esse videbatur, quippe quæ e gravi mensa, vix binis ternisve sellis
constabat, sed in foco nullus ignis conspiciebatur, solum autem
lapideum scirpis, per aliquot dies iam tritis, constratum erat.
Rectá ex adverso ingredienti Dionysio, iuxta caminum, in celso
artisellio vir sedebat senex, pelliceo focali amictus. Sedebat autem
crure uno alteri superiecto, manibus iunctis, calice vini aromatibus
condíti in pluteolo ad parietem. Vultus eius aspectu perquam
masculinus erat, non adeo hominis proprius, quam idgenus quem in
tauro, hirco, vel in verre solemus videre; aliquid ambigui et
assentatorii; aliquid avari, atrocis atque perniciosi. Labium
superius præter morem erat crassum, quasi ex ictu, aut ex dentium
dolore tumidum; dein risus ille, supercilia cacuminata, oculique
pusilli acresque aspectum præbebant curiosum ac fere comice male
ominantem. Decori cani e capite undique pendebant, tamquam sancti
alicuius, omnesque in singulo cirro in focale defluebant. Barba
mystacesque suæ decori erant indices venerabilis suavitatis.
Senectus, haud dubie propter singularem curam, nulla vestigia in manu
eius reliquit; manus etenim stirpis Malétroit semper fuit clara.
Difficile esset quidquam tam carnosi, simul et figurá tam delicati
sibi fingere; digiti leniter in tenuitatem desinentes procacitatem
digitorum muliebrium a Leonardo pictorum æquabant; radix pollicis
clausi minutam lacunam in ruga exsurgenti efficit; ungues in figuram
perfectam erant formati, albedine prorsus insolita. Quod quisquam
huiusmodi manibus, virginis martyris instar — pietate quadam
religiosa eas iunctas servet — quod quisquam tam intento conspectu
atque mirificis vultús lineamentis patienter sedeat, hominesque
oculis fixis contempletur tamquam Deus, aut statua Dei, huius
aspectum decies magis formidolosum reddidit. Quies eius ironica ac
subdola videbatur, nec aspectui eius conformis.
Talis erat Alain, Clarissimus Vir[8] de Malétroit.
Dionysius atque ille per pauca momenta se invicem contuebantur.
“Velis, rogo, intrare,” fatur denique Domnus[9] de Malétroit. “Tota
vesperá te exspectavi.”
Interea non surrexit, sed verba subridens protulit, caputque leni
nutu proclinavit. Dionysius, partim e subrisu, partim e sonoro
murmure singulari, quo verba sua vir senex protulerat, acrem animi
aversionem persentiscebat medullá tenus. Tædio rei percitus, et ex
imo confusus, advena vix verba ad respondendum reperire poterat.
“Equidem vereor,” respondet denique, “ne casus hic dupliciter
fortuitus sit. Non enim is ego sum quem tu esse arbitraris. Aliquem
tu exspectasse mihi videris; at, quoad me, nihil a mente mea poterat
esse magis alienum — nihil voluntati meæ magis adversum — quam ista
intrusio.”
“Eia mi bone,” indulgenter respondet senex, “ecce te hic; et hoc
solum refert. Cape sedem, amabo. Esque prorsus bono animo. Negotiola
nostra confestim dirimemus.”
Dionysius perspexit statum rerum usque esse cum aliquo conceptuum
errore confusum, prohinc explicare perrexit.
“Ostium tuum ...” prosequitur.
“De ostio meo?” excipit ille supercilio cacuminato erecto.” Lusus
ingenii merus.” Et humeris tantum gestiebat. “Phantasia
hospitalitatis! Secundum tua propria verba, tu minime eras cupidus me
noscendi. Nos seneciones tale quid haud raro exspectamus; quum vero
id ad famam nominis nostri attingendam respicit, conari solemus
aliquid ad id superandum comminisci. Non invitatus quidem advenis,
haud tamen ideo minus opportune.”
“At, mi vir, pergesne in errore perseverare?” instat Dionysius.
“Inter me et te nullus quæstioni esse potest locus. In hac regionis
parte peregrinus ego sum. Nomen mihi est Dionysio Domnicello[10] de
Beaulieu. Si me domi tuæ vides, id inde fit, quod —”
“Mi amicule,” incidit in eius sermonem senex, “indulgebis mihi si in
his rebus proprium sequar iudicium. Verosimile est iudicia nostra hoc
momento inter se differre,” modo inani subiungit, “dies tamen uter
nostrum in vera sententia fuerit, ostendet.”
Dionysius se cum demente agere credere cœpit. Cum gestu humerorum
consedit, reique eventum exspectare statuit; tum silentium institit,
dum interea se discernere putabat quasi pone aulæum, e regione sibi,
clam preces recitarentur. Interdum unius tantum vox audiri videbatur,
alias binæ, atque vocis, tametsi submissæ, vehementia sive magnam
properantiam, sive vero agoniam animi indicare parebat. Tunc sibi in
mentem venit aulæum istud ingressum celare sacelli, cuius formam
exteriorem foris animadverterat.
Interim vir senex Dionysium a capite ad calcem oculis scrutabatur
censoriis, leniter subridens, ac nonnunquam sonitum haud absimilem
aviculæ, aut musculi edens, unde inferri licebat eum contentissimum,
spirituque elatum esse. Hic rerum status pedetentim tolerari non
posse videri cœpit; quamobrem Dionysius, finem rei facturus, suavi
modo memorabat ventum foris iam recessisse.
Vir senex hoc audito impetu submissi risús captus est tam diuturni ac
violenti ut toto vultu rubore perfunderetur. Dionysius extemplo
surrexit, pileumque gestiens capiti imposuit.
“Mi Domne,” eloquitur hic, “si sanus es, iam plus satis me
vilipendisti. Sin autem insanis, licet mihi credere facultates meas
intellectús iucundius impendere posse quam cum demente agere. Mea
mens recti est conscia; tu me inde a primo momento lusisti; audire
meam excusationem recusasti; et nunc nulla sub Diis potestas me hic
ulterius continebit; atque nisi mihi nullus honestior modus viam
foras reperiendi detur, ense ostium tuum diffringam.”
Domnus de Malétroit dextram levavit, eamque adversum Dionysium,
indice, minoribusque digitis pansis, agitavit.
“Nepotule mi dilecte,” inquit, “conside.”
“Nepotule!” regerit Dionysius, “quin tu ore pleno mentiris;” talitrum
ipsi minitatus.
“Conside, inquam, nebulo!” clamat denique vir senex, subita asperaque
voce, consimili canis latrantis. “Existimasne,” tum prosequitur, quum
tendiculas ope ostii commentus eram, me rem ibi terminasse? Si mavis
ut manibus pedibusque vinciaris ita ut ossa tibi doleant, tenta modo
surgere ac discedere. Sin vero malis hircus manere liber, teque
suavem erga virum senem præstare — tum bene, sede ibi ubi es in pace,
ac Dii te amabunt.”
“Num tu indicare vis me captivum esse?” quærit Dionysius acrius.
“Facta memoro,” respondet ille. “Satius duco ut reliqua ipse tibi
inferas.”
Dionysius itaque iterum consedit. Extrinsecus se satis compositum
gerebat, in animo tamen furore æstuabat, subinde vero sollicitudine
refrigerabatur. Nec amplius sibi cum demente negotium esse
existimavit. At si vir senex mente captus non erat, quid per Deorum
fidem sibi exspectandum erat? Quidnam absonum aut tragicum discrimen
se supervenit? Quemnam vultum eum oporteat fingere?
Dum hæc taliaque secum meditabatur animo fluctuans, aulæum in
sacellum ingressum celans tollitur, procerior sacerdos ornatu suo
indutus inde egressus, longoque aspectu Dionysium acriter contuitus,
Domno Malétroit aliquid in aures susurravit.
“Estne ipsa animo tranquillior?” quærit hic.
“Mente placidiori modo est, mi Domne,” respondet sacerdos.
“Dii eam adiuvent, ipsi non facile satisfit!” ludificatur vir senex.
“Propago optimæ spei — haud male natus — et hoc etiam propriæ
electionis? Ehem, quid mannus hic amplius sibi vellet?”
“Status hic nulli domnicellæ est quotidianus,” refert alter, “ac pro
sua verecundia res etiam est nimis aspera.”
“Decebat eam hæc priusquam choreas agere cœperat perpendere. Non
propriæ electionis meæ id fuisse, Diis notum: quando tamen eam inesse
contingit, sic Domna[11] Nostra eam adiuvet, totam hanc rem illa
exsequetur ipsa.” Tum Dionysium allocutus, “Domnicelle mi de
Beaulieu,” quærit ab eo, “licebitne ut te nepti meæ sistam? Ipsa te
diu præstolabatur haud dubito dicere, etiam quam ego magis
impatiens.”
Iam Dionysius cum gratia se sorti suæ totum dedidit — nec ulterius
quidquam expetivit, nisi ut deterrima fata sua citissime quam fieri
posset, cognosceret; surrexit itaque sine mora, nec invitationem
recusans, se proclinavit. Domnus de Malétroit, exemplum eius secutus,
brachio capellani[12] adiutus, adversum cancelli ostium claudicavit.
Sacerdos aulæum revulsit, simulque omnes tres intraverunt. Ædificium
ornatu architectonico non immerito superbiebat. E medio arcu
lacunaris inter sex robustas columnas lenior fornicatus desursum
pendebat paribus ornatissimis. Sanctuarium pone altare in rotunditate
desinebat anaglyphis supra modum affluentibus ornata, eamque
complures fenestellæ formas stellarum, trifoliorum aut rotarum
referentes collustrabant. Hæ fenestellæ vitris haud satis erant
clausæ, ita ut aer nocturnus minime impeditus sacellum perflabat.
Cerei quorum haud pauciores quam quinquageni credibile erat ibi
arsisse, a vento violentissime agitabantur, unde lumina nunc in
coruscam claritatem, nunc autem in umbratilem eclipsin verterentur.
Ante aram, in infimo gradu, nympha[13] ornatu resplendens, virgo
genibus insistebat. Ut Dionysius animadvertit ornatum eius,
contremuit; omni vi conabatur suspitiones, quæ menti suæ subreperant,
repellere; id fieri nec debet — nec potest, quod futurum timebat.
“Blanca,” fatur Domnus voce sua tibiæ cantui simillima, “puellula
mea, amicum tibi adduco sistendum; velis te vertere, manumque ei
præbere. Multum iuvat religioni esse deditum, sed, mea neptis, haud
minus iuvat esse civilem.”
Puella surrexit, seque ad advenas convertit. Motus autem eius talis
erat quasi corpus nusquam flecteretur, et in omnibus vegeti ac
iuvenili corporis lineamentis indicia verecundiæ torporisque expressa
videbantur, stabatque capite declinato, et oculis demissis, dum
interim leni gressu propius accedebat. Progredienti oculi in pedes
Dionysii de Beaulieu incidebant — in pedes, quibus ipse merito
superbiebat, liceat hic monere, quos etiam in itinere maximá curá
vestiri et indui moris ei erat. Ipsa substitit — exterrita est, acsi
cothurni[14] sui flavi indicia essent alicuius rei terribilis — tum,
repente, lumina ad vultum levavit cothurnos eos gerentis. Oculi eorum
concurrunt; pudicitia horrori ac formidini locum cedit in vultu
puellæ; labia expallescunt; acri quiritatu vultum manibus tegit,
suique impos in solum sacelli corruit.
“Hic non is est!” clamat puella. “Patrue mi, hic non est is!”
Domnus de Malétroit suaviter mussitabat: “Utique non est,” inquit,
“tantum et ego exspectavi. Tam infortunate factum, quod nomen illius
tibi excidisset.”
“Sic prorsus,” quiritat puella, “ego profecto hunc ad istud ipsum
temporis momentum nunquam vidi — nequaquam, ne oculis quidem hunc
unquam contuita sum — nunquam amplius eum conspicere volo. Mi Domne,”
ait ad Dionysium conversa, “si vir es, verba mea confirmabis.
Unquamne te vidi — unquamne tu me vidisti — ante hanc horam
maledictam?”
“Ut pro me solo loquar, nunquam ita fortunatus fui,” respondit
iuvenis, “nunc mihi primum contigit, mi Domne, ut tuæ formosæ neptis
in conspectum venirem.”
Vir senex humeris gestiebat.
“Hoc audire multum aggravor,” inquit ille. “Attamen initium facere
nunquam sero est. Et ipse haud multo plus notitiæ uxoris meæ bonæ
memoriæ habebam quam eam duxissem; unde clarum fit,” subiunxit mimice
gestiens, “posse fieri ut connubia eiusmodi extemporanea, habitu
diuturniori in optimam concordiam evadant. Quandoquidem et
paranymphus hac in re habiturus est quod dicat, duarum horarum
spatium illi concedam ad reparandum tempus amissum, antequam ad ritum
procedamus.” Quibus dictis ad ianuam versus processit, sacerdote
comitante.
Puella sine mora in pedibus constitit. “At, mi Patrue, tu certe non
serio hæc dicis,” interpellat illa. “Deos testes appello, malle memet
propria manu confodere, quam ut invito huic iuveni obtrudar. Cor
rebellat. Dii vetant idgenus connubium; tu autem canos tuos
dehonestas. O, mi Patrue, miseresce mei. Nulla in terrarum orbe est
mulier, quæ non mortem, quam tale connubium potiorem habeat. Fierine
potest,” subdit titubans, “fierine potest ut tu fidem mihi neges,
atque ulterius quoque credas hunc” — digitis Dionysium cum flagranti
ira et contemptu indicans — “ut tu usque putes hunc eum fuisse?”
“Ingenue fateor,” refert vir senex in limine subsistens, “me ita
credere. Verum, sine ut tibi, mea Blanca de Malétroit, semel omnino
explicem, quid hac de re censeam. Quum tu tecum statuisti nostram
prosapiam nomenque, quod bello ac pace plus quam sexagenos annos cum
honore gesseram, dehonestare, non modo ius tuum in meam sententiam
inquirendi pessumdedisti, verum etiam vultum meum contuendi. Si pater
tuus tunc in vivis fuisset, te conspuisset, et ex domo exesse
iussisset. Ipse manibus fuit ferreis. Grates Diis tuis habueris, mea
Domnicella, quod tantum cum manibus byssinis tibi agendum est. Muneri
meo duxi te, citissime quam poteram, locare. Ex mera bona voluntate
tuum tentavi proprium reperire procum. Et confido me successisse.
Verum, per omnes Deos et cœlicolas, Blanca de Malétroit, si id mihi
minus contigit, ne vel hilum quidem curo. Prohinc, sine ut te moneam,
ut iuveni amico tuo civilem te præstiteris; etenim sic me Dii ament,
procus tuus proximus minus tibi ad gustum futurus est.”
His dictis, capellano comitante, egressus est; aulæum autem pone
iuvenes demissum est.
Puella flagrantibus oculis se ad Dionysium vertit.
“Ecquid hæc omnia sibi volunt?” quærit ipsa nervose.
“Dii ipsi norunt,” mœste refert Dionysius. “Captivus sum in ista
domo, quæ cerritorum plena esse paret. Plus scio nihil; nec quidquam
intelligo.”
“Quí autem, rogo, huc intravisti?” percontatur ipsa.
Rem brevissime quam poterat narravit. “Cæterum,” subiunxit, “fortasse
exemplum meum secutura ænigmatibus his tu respondebis, dicesque quid
Diis propitiis, exspectandum, et quis exitus eorum futurus sit.”
Paulisper ipsa silens stabat, licebatque iuveni videre quemadmodum
ipsa tremeret, oculique absque lacrymis lustro febrili micarent. Tum
ipsa utraque manu frontem premebat.
“Eheu, quam mihi caput dolet!” fatur cum lassitudine — “ut de corde
laborante sileam! At tu iure postulabis meam partem eventuum scire,
tametsi ea narrare muliere indignum videri debeat. Nomen mihi est
Blancæ de Malétroit; patre matreque orba eram ex — o! ex quo memini,
fuique omni mea vita infelicissima. Ternis ab hinc mensibus iuvenis
quidam centurio in templo quotidie iuxta me stare cœpit. Satis
perspexi me ei placuisse; meá profecto culpá factum, sed me ab aliquo
amari perquam iucundum existimavi; atque quum epistolium mihi
porrexisset, id mecum domum tuli, magnaque cum voluptate legi. Exinde
complura mihi scripsit. Misellus ille me convenire perquam cupivit,
meque continuo rogitavit, ut ostium quadam vespera apertum
relinquerem, ut ad gradus vel pauca verba nobis colloqui liceret.
Cognitum enim habebat, quantopere patruus meus mihi confideret.” Hic
aliquot singultus edidit, ac pauca solum post momenta prosequi
valuit. “Patruus meus durus est homo, sed admodum astutus,” tandem
perrexit ipsa. “Multa ille præclara in bello edidit facinora, non
exiguo in aula loco habebatur, atque olim magna apud reginam Isabeau
gratiá cluebat. Quo autem tandem modo suspitio illi de me in animum
irrepserit, haud equidem scio; sed vix quidquam ab eius notitia
arceri potest; atque hoc mane quum a missa domum veniebamus, ipse
manum meam cepit, eam vi aperuit, meumque epistolium legit, dum a
latere mecum itabat. Postquam id legerat, omni civilitate id mihi
reddidit. In eo iterum rogabar ut ostium apertum linquerem; et hoc
cunctos nos labefactavit. Patruus etenim me per totum diem ad
vesperam usque in cubiculo continuit, ac tum, ut modo vides — me
vestiri et ornari iussit, en insignem, nonne putas? in quamlibet
puellam, contumeliam. Quandoquidem, ut puto, nomen iuvenis
centurionis ex me extorquere non valeret, insidias illi tetendit, in
quas, per Deorum vindictam, pro! tu incidisti. Confusionem utique
acerbam exspectabam; quínam enim præscire poteram utrum ipse legibus
tam duris me in uxorem accipere paratus esset? Fieri etiam poterat
eum inde ab initio nunquam serio fuisse animo; aut etiam ego me nimis
vili æstimare poteram quam ut illi placerem. Revera tamen pœnam tam
insolentem mihi inflictum iri nunquam exspectavi! Fingere nequibam
fieri posse ut Dii puellam, in conspectu cuiuspiam iuvenis viri sic
dehonestari sinerent. His itaque cuncta tibi edisserui; ac vix
sperare audeo fore ut me non despectui habeas.”
Dionysius honorem ei tribuit proclinando.
“Domnicella mea,” respondit hic, “fiduciá tuá insignem honorem mihi
præstitisti. Superest ut ipse ostendam me eo honore indignum non
fuisse. Estne Domnus Malétroit ad manum?”
“Eum in contigua aula scribendo occupatum esse existimo,” ait ea.
“Indulgesne, mea Domnicella, ut eo te ducam?” quærit Dionysius, manum
ei urbanissimo modo præbens.
Accepit ipsa; quo facto, iuvenes e sacello excesserunt, Blanca
admodum deiecta et pudibunda, sed Dionysius, conscius quodammodo
functionis officiosæ, iuvenilique confidentiá fultus se id et
effectui dare posse, pavonis instar itabat.
Domnus de Malétroit, ironicá quadam obsequentiá ei obviam venit.
“Mi Domne,” fatur Dionysius insigni grandiloquentiá, “et ego mihi hoc
in connubio interloquendi ius sane vindico; prohinc, iam in
antecessum monitum te esse volo me nullo pacto adstipulaturum ut
virgo hæc invita ad id adigatur. Si manus sua libere mihi oblata
fuisset, ex corde accepissem, perspectum enim habeo eam tam probam
quam venustam esse; verum, ut res sunt, officio meo esse duco, mi
Domne, cum omni humanitate recusare.”
Blanca eum oculis ex grato animo fulgentibus contuita est; at vir
senex arridebat tantum, sed ita ut arrisio eius Dionysio prorsus
stomachum verteret.
“Tu quidem, Domnicelle de Beaulieu,” respondit ille, “vereor admodum,
electionem quam tibi obtuleram, ne perperam intellexeris. Velis modo
me ad istam fenestram comitari” Quibus dictis adversus unam magnarum
fenestrarum, quæ nocte hac patebat, processit. “Nota, velim,”
prosequitur ipse, “ferreum annulum in superiori muro, item ei
insertum satis robustum funem. Nunc animadverte, sis, verba mea: si
quo casu aversio tua erga personam meæ neptis tibi insuperabilis
videretur, ante solis ortum te illic ex hac fenestra suspendi curabo.
Mihi crede, ad hoc extremum cum maximo dolore descendam. Nam ego
nequaquam tuæ mortis sum cupidus, sed ut neptis mea in vita
stabiliatur. Si tamen te contumacem præstiteris, necesse erit ut ad
id deveniatur. Tua familia, Domnicelle de Beaulieu, clarissima suo
modo est; tamen, etiamsi originem tuam a Charulo Magno ducas, manum
virginis ex prosapia Malétroit impunis non recusaveris — ne tum
quidem si tam esset communis quam via quælibet Parisiaca — imo ne tum
quidem si adeo esset turpis quam caput draconeum imbricis meæ supra
ostium meum. Hac in re nec ratio meæ neptis, nec tui, nec sensus meus
privatus me impellunt. Honos meæ domús erat violatus; te reum esse
arbitror, aut secreti duntaxat nunc iam es conscius, nec proinde tibi
mirari licebit, si abs te postulo ut maculam eluas. Sin hoc feceris,
sanguis tuus super caput tuum proprium erit! Nullius compensationis
loco habebo si videro decoras reliquias tuas sub fenestra mea flabris
agitatas calces collidere, sed, ut vulgo dicitur, media panis pasta,
quam nulla, præstat; atque si malum direptæ honestatis sanare nequeo,
saltem gliscens probrum sistam.”
Silentium intercessit.
“Quantum scio,” fatur denique Dionysius, “viris ingenuis alia quoque
via cognita est idgenus querimonias dirimendi. Tu nimirum ensem
geris, cuius, ut fando audivi, quondam eximium usum feceras.”
Domnus Malétroit ad hæc signum dedit capellano, qui lentis gressibus
aulam perambulavit, atque aulæum tertii ostii revulsit. Intra
momentum idem iterum demisit; tempus tamen Dionysio suppeterat ad
ambitum opacum, armatorum plenum animadvertendum.
“Quum ætate paullo minor eram, mi Domnicelle de Beaulieu, hunc
honorem tibi libenter tribuissem,” respondit Domnus Alain; “at nunc
iam nimis sum senex. Nervi senectutis sunt mercenarii. Uti igitur
iis, quas habeo, viribus cogor. Hæc est durissima omnium rerum, quas
senectute adacti nos deglutire cogimur; aliquá tamen patientiá etiam
hoc in consuetudinem abit. Tu atque Domnicella videmini duas horas,
quæ tibi ex vita supersunt, malle in hac aula explere; et quoniam
nullo modo mihi in animo est electioni tuæ officere, eam omnino vobis
concedam ex intima cordis voluptate. Nihil properandum!” subiunxit
sublata manu, quum videret faciem Dionysii de Beaulieu in sinistrum
obtutum mutari. “Si tibi animus rebellat quominus suspendaris, ad te
ex fenestra præcipitandum, aut in lanceas mercenariorum meorum te
proiicere post duas horas satis temporis tibi suppetet. Duæ horæ ex
vita usque duæ sunt horæ. Etiam tam exiguo temporis spatio quam sunt
duæ horæ plurima evenire queunt. Ac, præterea, si aspectus meæ neptis
non me fallit, ipsa quoque habere videtur quod tibi dicat. Ultimas
vitæ tuæ horas certe non deturpabis te erga virginem incivilem
præstando?”
Dionysius oculos in Blancam convertit, quæ eum gestu implorare
parebat.
Verosimile erat hunc mutuum consensum viro seni perquam gratum
fuisse; namque in utrumque renidens, suaviter monebat: “Si mihi fidem
præstiteris, Domnicelle de Beaulieu, antequam ego revertar post duas
horas te nihil temerarii tentaturum, abducam meos mercenarios,
faciamque, ut cum Domnicella tanto confidentius, testibus remotis,
colloqui possis.”
Dionysius iterum puellam contuitus est, quæ eum ad assentiendum
implorare videbatur.
“Fidem tibi spondeo,” respondit Dionysius.
Domnus de Malétroit se proclinavit, ac trans aulam claudicando itare
cœpit, interea faucem screando purgitans eo musico pipitu singulari,
qui auribus Dionysii de Beaulieu iam pridem irritamento fuit. Primum
aliquot philyras chartæ in mensula iacentes sustulit; dein ad
ingressum ambitús accessit ubi armati erant conglobati pone aulæum,
mandataque eis impertivit; ac, denique per ostium, per quod Dionysius
ingressus erat, foras claudicavit, in limine conversus ut in par
iuvenum ultimum renideret, ac postremo, a capellano, lanternam manu
gerente comitatus, discessit.
Vix erant soli relicti, Blanca manibus pansis ad Dionysium accessit.
Vultus eius rubore erat suffusus atque concitatus, in oculis autem
lacrymæ micabant.
“Tu vero non morieris!” clamabat ipsa, “quin postremo tamen me
duces.”
“Domnicella,” refert Dionysius, “tu mihi mortem me nimium
perhorrescere putare videris.”
“Minime vero,” ait ipsa, “fucum ignavum te non esse, palam mihi est.
Mei ipsius gratia id dico — ut talis scrupuli causa moriaris,
ferendum non esse puto.”
“At ego vereor, mea Domnicella,” respondit Dionysius, “ne tu quam
ardua isthæc res sit, minus perspicias. Quod enim tu quominus recuses
nimis es generosa, id ego quominus accipiam, nimis esse possum
superbus. Vicissim tu, quodam momento liberalitatis erga me, fortasse
immemor es quid aliis debeas.”
Dum hæc dicebat, et etiam postea quam dixerat, debiti decoris
conscius, vultum in solo defixum tenebat, ne confusionis puellæ
testis esset. Ipsa paulisper silens stabat, tum subito abscessit,
seque in sella patrui demissa, in singultus amaros erupit. Nunc
Dionysius ipse in acerbissimam confusionem incidit. Interim
circumspexit, velut qui omnino inops est consilii, et ubi sellam
repererat vacuam, toto pondere eo consedit, ut aliquid agere
videretur. Illic sedens cum capulo sui ensis lusitabat, vel millies
se mortuum satius existimans atque sub tæterrimo sordium culinariarum
totius Franciæ cumulo sepultum. Oculi eius in aula circumvagabantur
locum quærentes ubi conquiescere possent, repererunt tamen nullum.
Tanta enim spatia inter partes supellectilis intercedebant, lumen
illis tam languide ac mœste incidebant, aura denique nocturna
caliginosa tam frigida per fenestram penetrabat, ut se nec unquam
templum tantæ vastitatis, nec sepulcrum tam luctuosum vidisse
arbitraretur. Singultus Blancæ lapsum temporis tamquam horologium
indicare videbantur. Epigramma clypei iterum iterumque perlegit donec
rei se tæderet, oculique caligarent; angulos tenebricosos intuebatur
donec visiones sibi oborirentur ferarum illic scatentium horridarum;
passim etiam horrescens ad se redibat, memor duarum horarum, quæ
vitam terminaturæ erant, præterlabentium, mortisque adventatis.
Tempore interim labente, Dionysius aspectus furtivos sæpius in
puellam ipsam coniiciebat. Vultus eius prorsum erat flexus manibusque
opertus, atque figura eius crebris singultibus agitari et convelli
videbatur. Etiam sic ipsa minime erat indigna cui aspectus
inhæresceret, habitu enim corporis pleno et tamen haud ingracili,
cuti fusciore et calente, comaque tantæ pulchritudinis, ut, ex
opinione Dionysii, plane nulla alia in universo mulierum mundo. Manus
eius similes erant manibus patrui, brachia tamen aptius finire
videbantur iuvenilia, atque infinitæ teneritudinis, mulcendoque
aptissimæ esse parebant. Meminit etiam quemadmodum oculi eius cæsii,
tum pleni iræ, misericordiæ innocentiæque se appellarent. Atque quo
plus perfectiones eius contemplabatur, eo sibi mors immanior videri
cœpit, eoque magis eius lacrymæ se afflixerunt et in pœnitentiam
compulerunt. Iam et sensus conscientiæ in animo suo cooriri cœpit,
neminem hunc mundum linquere audere posse, dum in eo tanta muliebris
pulchritudo floreret; ac nunc iam quadragena minuta ultima horæ vitæ
suæ libenter donaturus esset, si sua crudeliter dicta indicta reddere
posset.
Subito e profunda caliginosaque valle procul sub fenestris raucus ac
lacer galli cantus aures iuvenum perstrinxit. At hic altum noctis
silentium perfringens ac perstrepens sonitus erat lucis instar in
tenebris, qui eos e suis meditationibus suscitavit.
“Euge,” fatur ipsa suspiciens, “quidquamne tui gratia præstare
possum?”
“Mea Domnicella,” respondit Dionysius omnino præter rem,” siquid
dixerim quo animum tuum offendissem, crede mihi, tua id causa, non
mea factum.”
Ipsa oculis lacrymantibus gratias ei egit.
“Status tuus,” prosequitur ipse, “mihi dolenter clare constat. Mundus
se erga te durum et atrocem præbuit. Patruus tuus dedecus generis
humani est. Crede mihi, Domnicella mea, nullum iuvenem ingenuum in
omni Francia dari, quin meo loco paratus sit in servitio vel
brevissimo tibi præstando mori.”
“Fortem te atque generosum esse mihi iam bene notum,” respondit illa.
Unum tantum est quod me doceri cupio, utrum ego tibi prodesse possim
— nunc, aut postea,” subiunxit illa tremula.
“Ut quum maxime,” respondit ipse in eam renidens. “Sine, quæso, ut
iuxta te considam, acsi essem amicus, loco stulti advenæ inviti;
tenta sis oblivisci qui sit noster status ad invicem; fac ut extrema
vitæ meæ momenta placide defluant; hunc in modum maxime iucunda mihi
servitia præstiteris.”
“Virum te probas perquam fortem,” subiunxit illa etiam profundiori
mœstitiá... “perquam fortem... et hoc me non parum affligit. Sed
accede sis propius, si ita videtur; atque siquid habeas quod mihi
dicendum putes, reperies duntaxat gratissimas aures. A, Domnicelle de
Beaulieu,” in hæc verba erupit — “a, Domnicelle de Beaulieu, quínam
vultum tuum digna intuear?” His verbis iterum lacrymæ ei obortæ sunt,
acerbissimeque flere cœpit.
“Domnicella mea,” refert Dionysius, manu eius suá utraque apprehensá,
“perpende modo exiguum quod mihi superest tempus, summamque
amaritudinem in quam contemplatio tui infortunii me præcipitavit.
Arce a me supremis his vitæ meæ momentis conspectum eius, quod ne
pretio vitæ meæ quidem sanare par sim.”
“Atqui ego mei studiosissima sum,” respondet Blanca. “Fortior ero, mi
Domnicelle de Beaulieu, tui gratia. Sed recole modo tecum utrum non
imposterum quid grati tibi facere queam — utrum amicos non habeas, ad
quos tuum ultimum vale perferre queam. Grava me quantum possis;
quodque onus vel tantillum levabit sensum grati animi quo me tibi
obstrictam sentio. Fac ut possim aliquid plus tibi prodesse quam te
deflendo.
“Mater mea iterum nupsit, habetque proles minores quarum curam gerat.
Mea prædia fiduciaria frater meus Gichardus hæreditate accipiet;
atque, ni fallar, ob meam mortem id eum satis compensabit. Vita vapor
est tenuissimus, qui cito evanescit, ut ii nos docent qui sacris
ordinibus initiati sunt. Rebus secundis, quum quis omnes vitæ semitas
coram se patere videt, se in aliquo numero in orbe terrarum esse
facile sibi persuadebit. Equus suus hinnitu eum excipit; quum
copiarum suarum dux clangore tubarum oppidum intrat, cunctæ puellæ e
fenestris prospectant; multa illi offeruntur honoris atque fiduciæ
testimonia — alias litteris per veredarium — alias coram, optimatibus
eum amplexantibus. Nihil mirum siquando, pro tempore, caput eius
vertatur. Primum tamen ac moritur, fuerit licet fortis atque
Hercules, sapiens atque Salomon, memoriá protinus excidit. Ne decem
quidem anni sunt ex quo pater meus cum equitibus compluribus circa
eum in pugna ferocissima cecidit, et tamen ego minime puto non modo
nomina eorum, verum ne certamen quidem ipsum quemquam amplius
meminisse. Ita vero, mea Domnicella, quo propius ad mortem
accesseris, eo clarius intelligis angulum caliginosum ac
pulverulentum eam esse, ubi quis sepulcrum suum intrat, quo facto,
ianua pone eum usque ad extremum diem Iudicii obseratur. Paucis ego
glorior modo amicis, mortuus habebo nullos.”
“A, mi Domnicelle de Beaulieu!” interpellat ipsa, “Blancæ de
Malétroit tu oblivisceris.”
“Tu profecto, mea Domnicella, suavi es animo, prohinc vel exiguum
servitium pluris quam valeat facis.”
“Non de eo agitur,” respondet ipsa. “Haud recte de me existimas, si
me re mea tantum teneri putes. Sic dico, quoniam te omnium, quos me
convenisse contigit, nobilissimum censeo; quod animum in te agnosco,
qui vel humillimum quemquam ex plebe in clarissimum huius regni
evexisset.”
“Et tamen hic, in muscipula,[15] moriar — haud maiori tumultu, quam
meo proprio mintritu,” refert ille.
Umbra doloris vultum puellæ obsedebat, ac paulisper conticuit. Mox
tamen lux oculos eius illustrare videbatur, ac subridens iterum fari
cœpit.
“Ferre non possum ut propugnator meus se parvi faciat. Quisquis vitam
suam pro altero tradit, ei in Paradiso omnes præcones angelique
Domini Dei obviam eunt. At tu nulla huiusmodi re teneris. Nam ...
obsecro, venustamne me existimas?” quærit ipsa cum rubore.
“Ita, profecto, existimo, mea Domnicella,” ait ipse.
“Id me valde delectat,” ex corde respondit. “Existimasne multos in
Francia esse, quibus venustæ puellæ sese in connubium obtulerint — et
hoc propriis labiis — quæque ab iis propalam tulerint repulsam?[16]
Non ignoro vos viros idgenus triumphum fere despecturos; at mihi
crede, nos mulieres longe accuratius intelligimus, quid in amore
pretio æstimandum sit. Nihil est quod quemquam in sua ipsius opinione
in altius fastigium evehat æstimationis; nos vero mulieres nihil
pluris faceremus.”
“Revera tu humanissima es,” ait ille; “facere tamen non poteris ut
obliviscar mihi oblationem ex misericordia, non ex amore factam
esse.”
“Id plane non constat,” fatur ipsa luminibus demissis. “Ausculta
modo, Domnicelle de Beaulieu, dum finiam. Quanto despectui me habere
te necesse sit, haud ignoro; ius tuum non in dubium voco; creatura
nimis misella ego sum quominus locum vel unius cogitationum tuarum
usurpem, quamvis, pro dolor, causa mei iam hoc mane moriendum tibi
sit. Verumtamen, quum te rogavi ut me in uxorem duceres, id ideo
feci, quia te veneratione atque admiratione prosequebar, amavique te
ex omni corde meo inde ab eo temporis momento, quo me adversum
patruum meum propugnabas. Si tute tunc vidisses, quam nobilem te
exhibebas, miserereris mei potius quam me aspernareris. Nunc vero,”
pergebat ipsa dum manu eum refrænabat, quamquam omnem seposui
verecundiam, tamque clare tibi locuta sum, ne te fefelleris, nam quid
de me sentias, est iam mihi plane notum. Ex nobili prosapia quum sim,
mihi crede, ad assensum mihi præbendum importunis verbis te nunquam
fatigarem. Namque et mihi est quo meo modo superbiam: iuroque tibi
coram Beata Virgine, Matre Dei, si nunc, postquam mihi fidem dedisti,
me falleres, tam parum tibi nubere vellem, quam agasoni[17] patrui
mei.”
Dionysius paullo amarius subridebat.
“Ieiunus amor ille est, quem vel modica superbia refellit.”
Ipsa nihil respondit, licet quod cogitaret et ipsa habuerit.
“Veni modo ad fenestram,” fatur ille cum suspirio. “En auroram.”
Ac, revera, aurora iam dilucescere cœperat. Cœli convexum iam lumine
diei complebatur, clarum, absque colore; infra autem vallis subalbido
lumine reverberato profluebat. Aliquot vellera vaporum profusa
fluitabant circa sylvarum latera, secundumque fluminis decursum.
Aspectus regionis silentii altitudinem miro effectu referebat, quod
prorsus nihil rumpebat, donec galli ex suis latibulis iam iterum
canere inciperent. Idem fortasse ipse nebulo, qui vel dimidia hora
ante tam tætro cantu silentia ruperat, nunc iam lata acclamatione
appropinquantem diem salutabat. Leniora interim flabra percurrebant
arborum comas infra, sub fenestris. Tamen e diluculo in oriente lux
diei pedetentim evolvebatur, quæ sensim gliscere, et fulgidior fieri
cœpit, coruscum illum atque candentem globum, solem orientem mox
paritura.
Dionysius hæc omnia non sine tremore intuebatur. Puellæ manum in suam
sumpsit, eamque vix conscius tenebat.
“Anne dies iam ortus est?” quærebat ipsa; tum vix sibi consistenter:
“nox tam fuit diuturna! Eheu, quid nuntiabimus patruo meo reversuro?”
quæsivit.
“Quidquid tibi videtur,” respondet Dionysius, digitis puellæ arctius
pressis.
Ipsa silebat.
“Blanca,” fatur denique ipse celeri, incerto verborum impetu, “iam
vidisti utrum mortem reformidem. Perinde necesse est constare tibi,
me eodem æquo animo paratum esse ex hac fenestra in inane infra
præcipitem dare, quam vel digito te invita te contrectare. Attamen,
si mihi cupis vel maxime, noli sinere ut vitam ex errore amittam; nam
te plus quam universum mundum amo; atque, tametsi gratia tui libenter
mortem oppetam, nihilo secius omnibus Paradisi voluptatibus me frui
existimarem, si mihi pervivere, cæteramque vitam meam in tuo servitio
exigere daretur.”
Uti fari desiit, campanula in penetralibus insonuit; tum strepitus
armaturæ in ambitu indicabat mercenarios in sua loca munerum
revertisse, atque duas horas iam ad finem vergere.
“Posteane omnia quæ audivisti?” susurrabat ipsa, labiis oculisque
pansis in Dionysium proclinata.
“Audivi vero nihil,” ipse respondit.
“Nomen centurionis fuit Florimundus de Champdivers,” ipsa in aures
eius susurrabat.
“Non audivi,” ille refert, molle ac tenerum corpus eius amplexatus,
osculisque eam obruens.
A tergo sonorus pipitus exaudiebatur, insecuto leni risu, ac dein vox
Domni de Malétroit novo suo nepoti sospes ac faustum mane precabatur.
Finis.
1. Equestellus, -i, vocabulum cusum e Romano equester, quia ex
\ eques nihil derivari potest. Significare autem per id volo
\ ordinem Medii Ævi socialem, quem Neo Latini etiam longe
\ ineptius ex caballo conabantur deducere, velut caballero,
\ cavallero, chavallier, chevalier, equester, hoc autem Ordo
\ Equitum Romanorum significabatur ut tum vigebat in Europa, aut
\ etiam alios quoslibet optimates, aut etiam alios, ex plebe,
\ qui aut Equitum more se gerebant, et eandem æstimationem
\ publicam meruerunt, aut saltem affectabant; hi omnes etiamnum
\ cavalleri, aut chevalieres vulgo appellantur.
2. Catulaster, sive catlaster, est Romanum, valetque idem atque
\ hircitallio; deductum a catulo, quo parvuli leones, tigrides
\ aliæque bestiæ designantur; iuveni viro applicitum idem
\ sonabit quod in linguis modernis leo, i. e., iuvenculus suas
\ virtutes jactans, ad captandam apud mulieres gratiam.
3. Fulcimenta lapidea murorum, præsertim templorum, ornamenti
\ potius quam utilitatis causa adiecta.
4. Pars fenestræ, imaginis, speculi, lignea, aut metallica quæ
\ vitrum, aut imaginem, complectitur ac tuetur, sæpe inaurata.
5. Candelæ ex cera, ut in aris hodiedum adhibentur.
6. Quod in apicem excurrit, acuminatum, cuspidatum.
7. Est plerumque spira, sive filum, aut talea chalybeia, retorta,
\ quæ quum se erigere, aut in locum recellere conatur, rem
\ aliquam impellit, et in motum agit, uti in horologio.
8. Plerumque abbreviatur in Cl. V., vel C. V., V. C., quod apud
\ Romanos titulus laudis fuit, sed V. C. etiam idem valebat ac
\ Vir Consularis, titulus statús et dignitatis. Ævo tamen Medio
\ titulus hic factus est formalis ordinis, nobilitatis, iunctim
\ cum de, et Ablativo loci eius in quo rex viro nobilitato
\ fundos, aut latifundia concessit, sic factus est iste titulus
\ formalis, Clarissimus Vir de Malétroit, quod Latine idem
\ sonaret ac “de male angusto.”
9. Vocabulum dominus, quod Romanis proprietarium domús
\ significabat, mox de possessore cuiuscunque rei accipi
\ solebat, dein de tyrannis et usurpatoribus, tum de amasiis,
\ denique de ignotis ac peregrinis accipiebatur, postremo,
\ Christiani, more Iudæorum, Deum Adonaj appellantium, Deo id
\ attribuerunt. Ævo Medio verbum id, eliso i, ut Domnus, in
\ titulum formalem abiit, scribebatur autem per abbreviaturam,
\ uti et hodie, Dn̄us, aut Dn̄. aut vero Dom et Don.
10. Etiam titulus formalis iuvenis viri ingenui, loco Domniculi,
\ vel Domnuli, qui apud Valachos est in usu. Mulieres iuvenes,
\ pari modo, Domnicellæ titulum obtinent, qui apud Francos
\ denique in Demoiselle detritus viget.
11. Domna Nostra, Donna Nostra, Nostra Domna, Notre Dame, Domna
\ Mea, Mea Donna, Ma Donna, Madonna, sunt Italorum et Francorum
\ formæ detortæ, quibus Beatam Mariam Virginem appellant.
12. Capellanus, linguá Ecclesiasticá est partim sacerdos, qui
\ capellam curat, vel in exercitu servit, partim adiutor est
\ parochi alicuius cœtús. Capella Romanis est capra parva; in
\ idiomate tamen Christiano templum privatum, in aulis principum
\ ac procerum, aut quodlibet templum parvum, quod filiale
\ vocant. Derivatur autem vocabulum a cappa, fortasse in
\ similitudinem nominis litteræ k Græcum, sed origo debetur
\ vocabulo caput, unde capedulum, atque capitium, utrumque
\ tegumentum capitis. Posterius corruptum est in caputium, et
\ capucium, quod Romano sermone vocabatur cucullus, estque pars
\ vestimenti, sive habitús, monachorum, quæ retro ex humeris
\ pendet, potestque in caput induci. Capitium est etiam genus
\ pallii, quod Ecclesiastici modo superpelliceum vocitant, ita
\ autem appellabant eapropter, quod per caput humeris
\ iniiciebatur. Ista autem cappa celebritatem a Sancto Martino
\ ducit, Episcopo Turonum, in Gallia, qui Sabariæ, oppido
\ Pannoniæ, modo pars Hungariæ, intra annos 300-mum, atque
\ 400-imum fertur natus esse. Is in annalibus Ecclesiæ gloriá
\ cluet sanctitatis, et ut reliquiæ eius cappa, sive palliolum,
\ in sacello cathedralis conservata esse dicitur. Ab ea veste
\ ipsum sacellum, et inde omnia alia sacella capellæ, sacerdos
\ eius capellanus, choragus autem, sive director musicæ, a
\ Germanis Capellmeister appellatur. Denique sacellum Romanis
\ fuit area septa, alicui Deo sacra, cuius ara in medio stare
\ solebat, ut ibi sub dio, sive libero cœlo, ei sacrificaretur;
\ apud Christianos tamen est parvum templum, sive capella, ut
\ supra.
13. Est virgo nupturiens, desponsata, sponsa quam vir,
\ paranymphus, sibi in matrimonium accipit, ambo in ornatu, ante
\ aram et sacerdotem stantes.
14. Non mera res theatrica, ut ex auctoribus Romanis in scholis
\ inculcatur, sed pars indumenti virilis, pedem tibiasque fere
\ genuum tenus tegens, fitque ex corio, priscis temporibus
\ rubro, flavo, purpureo, aurato, aut quolibet alio colore, et
\ si eques gesserit, etiam calcaribus instructa. Nostris
\ temporibus tantum ornamenti causa geruntur cothurni, a
\ nobilibus, in Europa Mediana, sive Centrali, sed ex corio
\ nigro ex plebe etiam plurimi, atque equitatus.
15. Muscipula est apparatus ad mures capiendos; tendicula,
\ pedica, insidiæ, musculi autem non loquuntur, sed mintriunt.
16. Repulsam ferre, est repudiari, reiici, non accipi in uxorem,
\ vel maritum.
17. Agáso, est adiutor aurigæ, stabularius, equíso.