Suppetiarium[1] Mergularum

Spissiores nebulas, quam eo mane ad Pulvinos[2] Grandes sum expertus,

vidi nunquam. Hæ lenunculum[3] circumcluserunt usque eo dum omnem

meam conscientiam, me partem huius mundi esse deleverunt, feceruntque

ut me solam micam extorrem huius canæ universitatis fluctuum ac

vaporum esse sentirem. Hattie Rebecca non procul aberat. Illa

lenunculos prima luce dimisit, ipsa tamen in propinquo iacens mansit,

ut signum tubæ, si res postularet, a quocunque nostrum excipere

posset; at vero, semel ab eius latere digressus, nebulisque haustus,

mihi quidem in chao solus esse parebam, quæ quidem vera est conditio

quoad magnam vitæ partem his in Grandibus Pulvinis. Si piscium copia

detur, tu autem occupatus sis, solitudo nulla est; verum si pisces

escam vitent, tu autem otieris, solitudo ingenti onere te opprimit.

Quum talia me superveniunt otia, auscultare soleo — ita auscultare,

acsi de vita mea ageretur. Etenim hi Pulvini Grandes commeatuum

commercii orbis frequentissimorum unus est. Londinum Parisiique ex

una parte iter trium dierum absunt. Neo Eborácum atque Bostonium iter

trium dierum in adversam partem, magnæ autem vaporariæ, quæ merces

totius orbis vectant, has nebulas, locaque piscatoria, tractuum

expeditorum instar percurrunt. Nemo nostrum est, qui vel per aliquod

tempus piscationem hic exercuerit, quin hæc spectra viderit meteorum

ingentium, e nebulis emergentium, iterumque evanescentium — et id

totum intra minutum, quæque nihil post se relinquunt nisi validum

turgorem, paucis minutis residentem, atque habitum auscultandi, ad

finem vitæ usque perdurantem.

Hoc mane nebula præter morem erat densa. Pisces satis abundanter

obversabantur, tamen ego auscultabam. Primo mane me clangorem dissiti

machinamenti marini audisse existimabam, sed erravi, quandoquidem

sonitus subito cessavit, machinamenta autem marina in Pulvinis

cessare non solent. Notio tamen ista semel suscitata, non me

deserebat, et mox post alios sonitus percipere cœpi. Quandoque sonum

putabam me audisse aquarum crepidini illidentium, alias, denique,

voces percepi — passim tantum incidentes, dissitas, non agnoscibiles

— tamen voces, probeque notum indicium morbi Pulvinorum, —

auscultationis.

Circa horam undecimam dies paulatim clarescere cœpit. Visus iam ultra

lenunculum penetrabat, itaque aciem in superficie aquæ ulterius

intendens, non multum ultra retia quæ curabam, lagena fluitans mihi

sub oculos cecidit. Nauculam eá impuli, lagenam ex aqua sustuli, et

in ea schédulam in hunc tenorem inscriptam reperi:

In Germanica incursoria,[4] Albi.

In Pulvinis sumus. Si notula hæc in manus classis piscatoriæ

\ inciderit, magistratus confestim edocebitis. Albis uno fumario

\ est instructa, quod nunc nigro est pictum. Ipsa duos fert

\ malos, quisque cum antennis ante et post, cum cánaba[5]

\ stegaria parva, nec prora nec puppi aquæ impendenti, et octo

\ tormentis est instructa.

Fert autem Albis prope ducentos captivos, de navibus ab Albi

\ mersis coactos. Notula hæc scripta est a Magistro Alixis Mac,

\ Glascoviensi, Haliface Liverpool tendentis, hesterno mane

\ depressæ. Navim hanc ex aliqua re laborare arbitror,

\ videturque mihi Albim penuria lithanthracum[6] detineri.

\ Machinamenta ex summo mane hodierno stant, quum duo nautæ

\ dromone[7] minori in terram dimissi sunt.

Alexander Carey.

Me solum esse iam non amplius sensi. Primum id solum cogitabam, quí

magistratus edoceam, tum, postquam rerum statum pensaveram, mirari

cœpi quid nuntium meum valeret. Quo die notula edita esset, non

constabat, nec ego de incursoria Albi unquam audivi. Alix Mac mihi

notissima erat — vetus velifera trium malorum, per multos annos

vectoria mercium Provintiarum Maritimarum, quæ, nisi propter

exigentias belli, iam pridem inter obsoletas relegari potuisset. Mea

ignoratio Albis, utique, parum referebat, quandoquidem nos portum iam

dudum reliquimus, et inter navigandum nova nobis parcissime ad

notitiam pervenerunt. Cæterum lagena poterat a vectore aliquo faceto

de stega protelariæ[8] cuiusdam fluctibus committi, cuius conceptus

iocandi e studio constabat alios in errorem inducendi. Quin etiam, si

notula genuina ac vera esset, poterat iam nullius esse pretii, quum

sciri, quam diu in aquis iactata esset, plane non posset — et tum, ut

ibi sedebam speculabundus, nebula paullo iterum plus rarescebat,

licebatque mihi, obscure dumtaxat, in medio cœcæ caliginis speciem

cernere vaporariæ cum prærupta prora atque puppi, canábula in stega,

uno fumario, binis malis, antennis ante et post. Figuras sive in

stega, sive in catasta,[9] nullius hominis dignoscere ullo pacto

poteram, licet rite intellexerim acerrimas excubias non deesse, atque

ubi ego videre possem, me quoque vicissim videri. Quapropter post

primum intuitum me ab ea navi averti, totumque animum in retia mea

defixi, et hoc lente, data opera, ac prorsus sine omni superfluo

gestu. Dum hoc agebam, nebulæ me iterum circumcluserunt, iterumque

mersus vaporibus eram — at non iam solus. Ante dimidiam horam in

vasta illa nebula ita eram ab omni societate humana segregatus, ut

quasi nullum nexum cum cætero mundo habere, nec partem in eo ullam

efficere me mihi viderer, nunc vero, subito, et absque omni

præmonitione, partem honoris in hac mundi tragœdia mihi delatam

sensi. Res quidem parebat acsi gentes terrarum, quæ me ne exsistere

quidem scivissent, modo suspenso spiritu, quid statuturus essem,

exspectarent — acsi Historia ipsa meum auctoramentum litteris

mandasset: Scitote me speciali fiducia in hoc iuvene posita, illi

vitas fortunasque multorum concredidisse.

Iam erat meridies quum ad Hattie Rebeccam perveni. Tres iam lenunculi

eo prosperá captura reverterunt, duo usque desiderabantur. Quinque

nautæ in mica[10] prandebant quum ego intrabam, meaque nova narrabam

— nos prope intra ictum tormentorum incursoriæ Albis iacere, ducentos

captivos Anglicos intra auditum vocum nostrarum teneri, ac, denique,

si Germanis ita visum esset, posse eos horum numerum augere, quod vel

minimus sonitus, uti stridor nostrarum trochlearum[11] eorum

velites[12] adversum nos allectare posset. In propatulo esse ne signa

quidem duobus lenunculis absentibus edi debere; itaque duo nautæ

dimittebantur ad eos arcessendos, interea autem tempus nobis

sumpsimus ad deliberandum quid potissimum facto opus esset.

Alterutrum, ut videbatur, nobis assequendum erat — unum, ut

incursoria aut deprimatur, aut capiatur; alterum, modo id fieri

possit, ut captivi liberentur. De impetu in hostem directa fronte, ne

somniandum quidem erat — nos enim nimis pauci, Germani vero tum nimis

multi, tum optime armati erant. Casu quodam habebamus in Hattie

Rebecca aliquot corticulos[13] dynamis[14] copiamque tortilis[15]

septati,[16] aliqui autem nostrum putabant noctu effici posse ut

dynamis scapo[17] Albis clam subigatur. Ad hoc efficiendum opus non

esse ut lenunculus nimis prope ad navim accedat. Posse lenunculum

plura centena pedum distare, dynamis autem cubulis ligneis imposita

posse ad navim pelli, quum dexter quis natator scapo rite aptaret.

Huic proposito unum repugnabat præter exilem spem successús, salus

nempe captivorum, qui simul cum navi interituri essent.

Apparatum aerographicum in nostra navi nullum habebamus, fieri tamen

posse parebat ut navim, quæ apparatum idgenus secum gereret, in

Pulvinis reperire possemus, et in hunc modum cum Anglicis navibus

circitricibus, quæ in Septemtrionali Atlantico circabant, in

communicationem venire. Verum obices nec hic deerant. Balsora quidem

ex oppido Provincetown, ut nobis cognitum erat, habebat quidem talem

apparatum, nec eam a nobis procul ad Orientem abesse sciebamus, sed

situm eius declarare vix erat in nostra potestate; insuper,

verosimile non videbatur eam tali codicillo signorum fuisse

instructam, quo nuntium nostrum ad circitrices tali perferre posset

claritate, ut nostros conatus simul etiam Albi non revelaret; omnes

nos etiam putabamus Albim quamvis penuria laboraret lithanthracum,

satis habere sibi reliquum, quo capturam suam in nebula difficilem

redderet.

Ad hanc disceptationem, quæ subinde satis vivax exarserat, magister

ne verbum quidem protulit. Ipse prandere perrexit, nulla ullius

nostri habita ratione. Hoc peracto, in sella reclinatus, auscultabat

paulisper — tum patiná suá gestu alacri retrusá, cubitis suis mensæ

applicitis, eo fari cœpit modo, qui, nisi eum novissemus, index iræ

videri poterat.

“Ex mea quidem,” inquit, “sententia, ille Alexander ad Matrem

\ Carey deberet reverti. Ipse enim certe eius pullus est. Cette

\ — num creditis eum scire ubi versetur? Anne credit ipse Hunnos

\ ad circandum parvulum dromonem in medio Atlanti dimittere, an

\ vero scitne ipse se hicce in vicinia littorum iacere?”

“Nos nimirum a tramite vaporariorum haud paucillum absumus, non

\ secus atque illa incursoria, ut eam vocatis, et hoc bene

\ memineritis. Plurima quæ disseruistis licebit vobis oblivisci,

\ sed quod ego vos moneo, memoriá teneatis — vos ex tramite

\ pulchre exesse. Quidnam Hunnus iste huc accessit — ad

\ comparandos lithanthraces? Putatisne eos duos nautas

\ lithanthraces dromone suo advecturos, an vero creditis eos

\ fingere esse futurum ut Gubernium Newfoundland indulgeat

\ conductionem onerariæ, qua lithanthraces in mare evehant? Illi

\ quidem lurcones non insaniunt, nec, profecto, etiam

\ supplodimenta[18] hic serunt, quod fluxus eis adversatur;

\ cæterum supplodimenta hic utique non serent. Cur ea navis hic

\ sit, satis est clarum, nec renuo id vobis dicere, si res ipsa

\ vobis non illuxit. Ipsa hic est cum mergularum suppetiis — ob

\ id ea hic est — et in itinere etiam aliquantum negotii

\ perfecit, nihilo tamen minus huc pervenit, nunc vero aliquam

\ piscatoriam quæritat nauculam, quæ parata sit vehem

\ oleacei[19] atque torpedinum[20] suscipere, eamque in aliquo

\ idoneo loco in littore abdere, ubi qui iis egerent, facile

\ reperirent. Nunc vero aliquid plusculi addam. Illi duo data

\ opera in littus dimissi sunt, quod ii scirent, quemadmodum

\ nauculæ piscatoriæ nuntia mitti possint, eamque docere, quí ad

\ Albim accedendum esset. Verosimile est Albim littori propius

\ accessuram, et id sive hac nocte, sive nocte crastina

\ perfecturam, sed nos eam antequam transvecturam fecisset,

\ turbare nolumus. Summum nostrum negotium non adeo illud est ut

\ eam capiamus, aut captivos liberemus, sed potius ut

\ comperiamus ubi et quomodo suppetiæ in littore dispositæ sint,

\ et ut U-nauculas,[21] quæ eas quæsitum venerint,

\ intercipiamus.”

“Georgius Canby hic invenit lagenam, conspicatusque est navim.

\ Licebit nunc ei dromonem ingredi, littus petere cum Vilhelmo

\ Peters, et nuntium in officinam Adiutoris Ducalis in oppido

\ Sancti Ioannis deferre — et monebis eum Georgi, ne pisces

\ deturbet. Illi interim per signa æque facile nuntiare possunt

\ cuncta prospere, aut cuncta perperam, geri, at nemo capietur,

\ nisi significatio in bonam partem fuerit. Nunc vero procede,

\ et nihil nos cures. Nos Sanctum Ioannem navigabimus simul ac

\ nauculæ advenerint, ventumque nacti fuerimus.”

Iam erat prima cum dimidia quum dromone discessimus, quum et

lenunculi adventabant. Per horam et dimidiam remigavimus, ne vel

sonus machinamenti nostri in Albi perciperetur, prohinc haud magnum

iter emensi sumus ad horam usque tertiam pomeridianam — tribus horis

cum dimidia postea quam vaporariam[22] conspexeram. Media erat nox

antequam oram attigimus, ac tum nesciebamus ubi essemus. Nox autem

ita erat tenebrosa ac nubibus obsessa, ut phari in Promontorio Race

lumen ne conspicere quidem exspectabamus, ego tamen sperabam me

sirenem auditurum; itaque quum nos prope littora versari sensissemus,

quin eam audissemus, ad Meridiem nos vertimus. Post ulteriores

denique tres horas, fortuná magis quam consilio, portum invenimus, in

quem incurrimus — verosimiliter plenis duodecim horis postea quam

dromo Albis, littus attigisset.

Portum agnovimus intrantes, prohinc crepidinem sine temporis iactura

reperimus, et, postquam dromonem destinavimus, prætergredientes

piscatorum gurgustia, denique ad tabernam pervenimus.

Una tantum nobis via cum Sancti Ioannis communicandi patebat — per

telephonum — ea autem communicandi via periculum minabatur nuntii mei

divulgandi; etenim et tabernarius, et operator telephoni in officina

mediana[23] necessario testes dictorum meorum futuri essent.

Verumtamen mora magis periculosa erat quam ipsa in publicum

enuntiatio; insuper ego tabernarium optime novi tamquam civem, cuius

fides omnino præter dubium esset, atque hominem non sine nativa

quadam vafritie. De operatore telephoni utique scire nihil poteram.

Tum cogitatio mihi incidit qua effici posse credebam, ut nuntium meum

secreto transmitterem per puncta atque lineolas, ad morem alphabeti

telegraphici, exceptorium[24] telephoni manipulando — sumens aliquem

in officio militari Sancti Ioannis alphabetum idgenus legere posse,

operatorem autem telephoni non posse. Utut sit, statui meum nuntium

periculo magistratus transmittere.

Igitur tabernarium suscitavi, et quum me intromisisset, quæsivi ab

eo, utrum liceret mihi sui telephoni usum capere in re per quam

gravi, de qua nihil divulgandum esset, et, imprimis, utrum suus

apparatus partiarius?[25] esset.

“Non est;” respondit ille, “tuto ages. Prorsus nemo te

subauscultabit.”

Dimidiam horam insumpsisse mihi videbar antequam iuncturam cum

officio militari efficere poteram; sed quum semel proprium in adverso

fine nactus sum hominem, reperi illic statum rerum optime citoque

intellectum fuisse, perinde atque grato animo nuntium receptum et

consilium celeriter captum.

“Operator telephoni omni fide dignus est. Perge narrare.” “Tum,”

\ respondi ego, “hæc sunt facta. Germanica incursoria, Albis,

\ prope ad littora vestra iacet in nebula. Eam heri meridie

\ vidi; notula autem, quam in lagena ab uno captivorum in navi

\ proiecta inveni, narrat Albim ex hesterno mane immotam ibi

\ iacuisse, quum ab ea duo nautæ dromone dimissi sunt — ut

\ credibile est, ad littus. Navarchus Eben Carter navis Hattie

\ Rebecca me cum alio suæ catervæ membro ad te de his rebus

\ certiorem reddendum suo dromone delegavit et ad nuntiandum

\ tibi, videri sibi Albi in proposito esse suppetias ad usum

\ mergularum in littus convectare, ope, verosimiliter, alicuius

\ lenunculi piscatorii; insuper, ipse me singulari cura tibi

\ dicere iussit, ut pisces deturbare nolles. Da operam ut

\ suppetiarium mergularum reperias, si possis, capiasque

\ mergulam cui eo venire contingat, antequam circitrices

\ edoceas, hæ autem Albim abigant.”

Officialis post hæc quæsivit nostra nomina, et ubi reperiri possemus;

item nonnulla particularia quoad tempus, distantias atque plagas, tum

subiunxit:

“Tu, sociusque tuus, munus vestrum probe obivistis. Navarcho Carter,

suisque, renuntiabis eos officio publico rite functos esse. Rem totam

nobis diligenti curæ futuram.”

Nunc iam quarta erat diei hora. Ego et Peters somnum nunc iam fere

viginti quatuor horis non cepimus, itaque hospitalem tabernarii

invitationem grati accepimus, camisque[26] ab eo nobis oblatis

libenter nos commisimus. Postridie circa nonam horam surreximus.

Tempus usque erat nebulosum, sed vapores depressius iacebant, flabra

autem a mari ad terram versus ferebantur, dum, interea, in sublimi

aer clarescere, sol vero nubila iam perrumpere videbatur. Ante

tabernam, in porticu, aliquis sedebat, et quum ego paulisper

circumspexissem, atque introiturus essem, is sic me affatur:

“Tune modo a Pulvinis?”

“Equidem,” refero ego, “longiúscule ab hinc in ora habito, et heri

postmeridiem horsum veni, sed nebula ita erat densa, ut sero tantum

appulissem.”

“Ita, sane,” ait ille, “primo mane te audisse mihi videbar. Naucula

tua mihi paret tamquam alicuius Pulvinariorum.”

“Hem,” respondi ego, “si tu eam iam hoc mane videris, plus quam ego

vidisti. Num tu aliquem Pulvinariorum quæris?”

“Haud ego quæro,” refert ille. “Relatum audivi heri in Sinu Trepassy,

Alicem Mac desedisse, et quum te audissem heri vesperi introvenire,

mirabar utrum non eius naucula huc advenisset.”

Hoc, profecto, erat aliquid novi, quandoquidem ego Alicem Mac nulli

memoraveram. Nova poterant e tortili telephonico in subreptum esse

derivata; operator poterat nuntium effutiisse; fides alicubi poterat

esse prodita; at relata nullo idgenus modo poterat explicari. Nec

ego, nec Peters nomen eius navis memoravimus, nec facto allusimus eam

navim ab Albi depressam fuisse. Tabernarius novit nihil plus quam

quod me per telephonum enuntiare audiverat, nunc vero nova manifeste

iam e Sinu Trepassy spargebantur. Est certe aliquis qui id scit,

cogitabam mecum — sed cur ait ille navim desedisse? Id verum non est

— me ad confitendum tentat, an vero casu quodam in indicium incidi

quod ad reperiendum Albis dromonem ducat in Sinu Trepassy? Ænigmata

hæc erant quæ solertem curam exigebant, unde verbis suis hac

quæstione respondi:

“Fuitne Alix Mac Pulvinaria?”

“De ea re nihil comperti habeo,” respondit, “idgenus aliquid audivi,

sed exitum non exspectavi, nec plus de ea re cogitavi, donec tua

naucula heri vesperi huc incurrerat. Cum Pulvinariis parum mihi

commercii est. Ego secundum littora piscari soleo; mea naucula non

satis magna est ad longe errandum.”

Interea iam tempus adesse ratus ut ientarem, introivi, et a

tabernario sciscitabar de homine in porticu sedenti.

“Nos,” respondit ille, “eum Ioannem tantum Kneebone appellamus.

\ Is e regione Brunonis Vici advena est, ac, ni fallor, in

\ fodinis circa Sidney solitus est laborare. Binos circiter

\ annos hic victitavit, et ut ipse recte fassus est — naucula

\ sua non satis est magna, hinc secundum littora piscari solet.

\ Siquid famigerationis audire cupis circa res quæ in hac insula

\ circumferuntur, ab eo cuncta audies. Ipse hoc mane introvenit

\ rete et aliquantum nicotianæ emptum. Ex more suo ibi sedebit

\ ubi modo est, fortasse usque dum nebulæ aliquantulum

\ solvantur. Tum cum filio suo prodit in sua naucula, cras

\ autem, ut fere solet, si eum convenies, quæ se absente gesta

\ sint, tibi narrabit.”

Quo hæc omnia tenderent, capere non poteram, dum interim caffam

sorbillabam, et cum ænigmate in cubiculo postico luctabar, quum

Vilhelmus Peters intravit.

“Heus, tu,” me inclamat Peters, postquam ei eventus narravi,

\ hodie Sanctum Ioannem non navigabimus. Fortasse senex illic

\ est, sed exspectandum ei erit donec nobis potiatur. Circa

\ Sinum Trepassy geretur aliquid hac vespera, aut vespera

\ crastina, aut non geretur, sin minus ibi, tunc hic geretur.

\ Exspectabimus.”

Proinde binos dies solidos illic exspectavimus. Tempus interea

nebulosum permansit, et sic multi lenunculi piscatorii sese in portu

continuerunt. Negotia in taberna prospere agebantur, adventores erant

multi, diversisque diei horis varii otiosi ad disceptandum de novis,

quæ huc de impetu Fœderatorum a fronte circa Sámaram[27] casu

emanarunt — de mergulis Germanorum — materia substrata nautis

classiculæ piscatoriæ perquam grata, et cum his novis iunctim et nova

loci satis avide iactabantur. Quædam ex his loquelis cum nostra

conscientia præsentiæ Albis haud procul ab insulæ littore, mihi atque

Peters suadere videbantur Sinui Trepassy, Sanctæ Mariæ diligenti cura

ac discretione invigilari, sed quoad nos comperire poteramus, quin

quidquam repertum fuisset. Nihil prorsus gerebatur in Sinu Trepassy,

nihil fiebat Sanctæ Mariæ, in parvulo autem portu, ubi nos tam

impatienti curiositate exspectabamus, tanta erat quies, quanta ante

magnam illam Agoniam, diebus priscis, regnare solebat.

Ita revera parebat acsi nubes caligoque cum hoste fœdus pepigissent,

quoniam tempestas magis idonea ad convectandas ad littus suppetias

optari haud poterat. Potentissima classe Angliæ in pelagus dominante

omnino difficile erat suppetiarias in littora dimittere, sed siqua

suppetiaria semel prodiit, eratque in vicinia littorum Newfoundland,

omnes onerosi labores huius tragici ludi latibulandi in confusionem

ac frustrationem quærentis conversi sunt. Oræ Newfoundland longæ

sunt, multis laceratæ sinibus, consertæque insulis. Ii, quibus muneri

datum erat suppetias Albis littori committere, nihil nisi uni, in

antecessum selecto idoneo loco in tam longe lateque distentas oras

debebant invigilare, quum, contra, præsidiis, custodia omnium locorum

omni tempore demandata erat, — munus, ut status rerum se hoc biduo

habebat, tam mihi, quam Peters, humanas vires excedere videbatur.

Præterea, Albis, tam periculoso situ, prope a littoribus, propeque ad

tramitem excubantium circitricum, diu exspectare non poterat. Ipsa

enim ad munus speciale venit, quod moram non ferebat, ad exsequendum

id munus occasionem iam habuit. Ego et Peters existimabamus opus id

iam perfectum, suppetias iam deditas fuisse.

Dies denique tertius clarus ac serenus illuxit. Super aquas usque

pendebant fluitantes globi nebularum, qui ad Ortum atque Austrum

minores erant, horizontem clarum relinquentes, sed ad Septemtriones

grandiores, longioribus relictis apertis aquarum spatiis. Nulla

amplius supererat causa cur ego et Peters in parvulo portu ulterius

exspectaremus, multæ autem causæ suaserunt ut ad Hattie Rebeccam in

Sancti Ioannis primum quam possemus regrederemur. Id effecturis

consultum videbatur ut inter eundum diligenti cura observaremus

indicia secundum littora, quæ locum suppetiarii mergularum prodere

possent. Satis enim clarum erat Germanos oras Americanas mergulis

experiri. Mergula enim mercatoria, sic vocata, nomine Deutschland,

non pridem Norfolk visitavit. Altera, Brema, dicebatur iter huc

habere. Mergula bellica aliquot navigia in aquis Americanis

torpedinibus revera mersit; proinde, si commeatus, aliæque suppetiæ

subministrari possent, paullo post plures mitterentur. Fieri poterat

ut quoad Angliam hæc fuisset crux belli, atque ut hic, in littoribus

Newfoundland, ternis milliariorum millibus ab acie ad Sámaram

prœliantium, salus magnorum exercituum, Imperium Anglicum tuentium,

alacritati ac fidei paucorum inniteretur. Status igitur rerum moram

non patiebatur. Suppetiæ, antequam quis iis indiguerit, missæ haud

erant. His semel eo collocatis ubi reperiri possent, mergulæ quovis

momento exspectandæ erant. Circa Sinum Trepassy, atque Sanctæ Mariæ,

littora verosimiliter caute erant custodita; et ut ego et Peters in

rem sermonibus disquirebamus varia coniectantes, notio subiit animos

nostros eventa quædam, quæ suspiciones eo direxerant, data opera esse

gesta. Si hæc vera fuerint, satis causæ erat quare putaremus littora,

quæ profecto custodia egerent, in contrario esse sita, scilicet

adversum Sancti Ioannis, non ad Sinum Trepassy. Atqui hoc ipsum erat

quo nos eramus ituri, atque pretium operæ nobis videbatur ut inter

eundum alacri animo vigilaremus.

Eo claro mane mature nos viæ dedimus; et ut deorsum ad crepidines

itabamus, Vilhelmulus quietior solito erat, ac profundius meditari

videbatur. Dromonem in ordinem redegimus, labrum oleaceo replevimus,

et ut machillam[28] calefaciebamus, Vilhelmulus sic me affabatur:

“Mi Georgi, — via pedestris præclara est — mihi pedibus ire consultum

videtur.”

Sancti Ioannis satis distabat, haud tamen plus quam quod ille facile

emetiri par erat — mutatio consilii tamen subita erat, quam ego

minime capiebam.

“Num tu,” respondit Vilhelmus, quum causam requirebam, “non

perspicis, quam parum ex naucula spectando in littore observare

possis, et quod quum indicia quærimus, ea verosimillime in littore

reperienda sint? Tu unam sequeris viam, ego alteram, et sic videbimus

quidquid videri possit, modo adversum loca spectemus propria. En,

Ioannes Kneebone, cum grandi suo filio retia sua sarcit — cur non

ipse antehac prodiit?”

“Si tibi pedibus ire libet, utique per me licebit,” retuli ego,

“quamquam nullam veram eius rei causam, cur ita facias, video.”

“De hoc non laboro,” inquit Vilhelmulus, “sed quoniam rem tam arcte

prosequor, nolo ut ea me fallat. Latibulum in littore, ubi solida

vehes naucularum recondantur, est veluti siquis de homine loquatur in

fumario, — difficulter eum invenias, sed semel invento, nullum ei est

effugium. Ego vero eo venatum.”

Vilhelmulus itaque ire perrexit, ego autem ad dromonem redambulavi,

eoque adversum Sancti Ioannis iter carpsi. Ioannes Kneebone, quantum

mihi parebat, retia sua, dum ego ab ostio portús ad Septemtrionem

cursum flectebam, non reliquit. Quin, profecto, vix de eo cogitavi,

nec Vilhelmuli quæstio memoriæ meæ incidit usque eo dum in alto

navigabam, littora inter eundum observans, quum sonitum animadverti

dromonis, a puppi haud procul. Is celeriuscule appropinquabat, ego

vero, quamvis littoribus invigilando omnis essem mersus, non poteram

quin mirarer quis ille esset, quoque tenderet. Hæc quidem primum res

erat meræ curiositatis, sed haud multo post in quæstionem accrevit ut

plane personalis esse videretur, quandoquidem dromo ad me propius

accessit, proinde scire cupiebam, quo consilio illi duo in puppi

sedentes ducerentur. Tam enim prope appulerunt ut futurum exspectarem

ut illi me alloquerentur, sed illi mox prodiderunt sibi non mecum

negotium esse, namque se procul continebant atque altum versus

tendebant, — non tamen ita procul ut eos non agnoscerem. Quoad meam

agnitionem nullum dubium superesse poterat. Isti enim Ioannes

Kneebone, eiusque filius fuerunt.

Vix propriis meis oculis credidi. Lenunculus piscatorius Ioannis

Kneebone erat parvus, ut in oris Insulæ per generationes solebant

esse. Undenam iste dromo oriundus erat? Nullus talis in portu

habebatur, nec erat hic eiusmodi, quali piscatores Newfoundland

utebantur. Tota res parebat tamquam evulgatio alicuius rei, quæ

hactenus in secreto tenebatur. Dromo ante oculos meos erat dromo

Albis — nullus alius esse poterat. Id si Germanicum vexillum

gessisset, clarius esse non poterat — ita mihi dumtaxat videbatur —

ac tum — ubinam servabatur? E portu certe non prodivit. Necesse

itaque est eum alicubi in littore abditum fuisse, nunc vero, plena

diei luce productum in celeri itinere adversum Sancti Ioannis esse,

acsi a Furiis ageretur. Aliquid improvisi, ut putabam, sublatere

debet, aliquid nempe improvisi, quod antea quam ego et Vilhelmus hoc

mane pagum reliqueramus littora ad Septemtriones observaturi, alter,

non exstiterat. Instinctus Vilhelmuli nunc opportunus esse parebat.

Nunc iam quædam indicia docebant posse homines in camino fumigari.

Dromo Albis in apricum prodiit, nec spes deerat fore ut propositum

quoque mox proderet.

Quo consilio hæc excursio suscepta fuisset, haud obscure coniectare

poteram.

Kneebone cum filio monitum alicui conabatur nuntiare, quod itinere

terrestri deferri non poterat, alioquin ita detulisset, nec dromonem

propalasset. Proinde, qui monendi existimabantur, in mari erant. At

si Kneebone Albim petiturus esset, modo non littora sequeretur.

Itaque aut aliquos consocios in quodam lenunculo piscatorio ex aliquo

portu Newfoundland quæritabat, aut vero nihil minus quam ipsas

mergulas. Consocios eum quæritare minus erat probabile. Post hoc

facinus nec Kneebone, nec suus filius, unquam amplius poterant solum

Insulæ pedibus contrectare, lenunculi autem piscatorii effugium iis

nullo pacto præstare. Necesse ergo erat eos ipsas quærere mergulas.

Atque hæc erat mea sola illatio, et quo magis hæc mecum revolvitabam,

tanto videbatur verosimilior. Summo mane, antequam ego et Vilhelmulus

Peters iter Sancti Ioannis versus carpseramus, necesse erat signa ad

mergulas dimissa esse, fortasse aerographemate, quod si factum est, —

mergulæ, nuntio accepto, sibi accessum patere, se sine mora

mergerent, littoraque peterent. Si vero hoc factum esset, nulla

amplius communicatio cum iis fieri posset.

Confusio itaque Ioannis Kneebone, quum eo mane me atque Peters

prodire vidisset, fingi facile potest. Videre ei licebat nos rectá eo

tendere ubi mergulæ illæ littora assecuturæ erant, ipse vero omnino

ignarus erat limitum nostrarum cognitionum atque consiliorum. Nos

multo pluris conscios esse, ac plane nimii, ex omni motu nostro sibi

colligere poterat. Aliquo improviso, et incomprehensibili modo nos

dromonem Albis littora versus prosecuti eramus, acsi oculi nostri

nebulas Pulvinorum densissimas penetrassent, nunc autem plena diei

luce in via essemus ad mergulis occurrendum accedentibus, acsi nos

codicem privatorum signorum suorum legissemus. Introitus mergularum

in portum periculosus erat ipsis mergulis, periculosus erat

lenunculis, et etiam magis periculosus erat suis sociis in littore.

Insuper res moram non ferebat. Kneebone, eiusque filius mergulas

necessario consequi, easque monere debebant, et effugium sibi ab his

exspectandum erat. Hæc saltem mea erat e rebus illatio.

Tantum post aliquod tempus dromone meo nebulam invasi, sed tam

spissam eam reperi, ut causa salutis meæ a littore deflectendum

iudicarem cursumque a littore paullo longius dirigerem. Ubi tunc

situs fuerim coniectare tantum quivi, tamen noveram me a Turbine —

caverna nempe perquam insueta, in quam fluctus omni sua vi irruere

solent, unde factum esse videtur ut eius penetralia prorsus exesa

essent, quippe quum Insulæ frons rectá obversa esset violentiæ

tempestatum Septemtrionalis Oceani Atlantici, omnis impetus fluctuum

huc collimaret, unde genus camini effossum est, per quod aqua,

tamquam ex ingenti silano, in sublime evomitur, ita ut per milliaria

in circuitu cerni possit.

Interim sonitum aquarum secundum littora diligenter auscultabam,

subinde ad melius audiendum machinulam relaxabam, quoniam dum ea

usque pulsabat, eius echum a nebulis reverberatum me audisse mihi

videbar. Sonus procul aberat. Nec capio quí sonum vel maxime, meá

machiná strepente, exaudire potuerim; sed nunc iterum auscultabam in

nebula, sed modo me non errare certum erat. Strepitus sine dubio

aderat, et nunc eum omnibus artubus meis percipiebam. Nebula repente

omni frigore me corripiebat, acsi ventus per fluitantes glacies

perverrisset. Kneebone prosequebar. Vicissim Kneebone, eiusque

filius, mihi insidiabantur, ac per nebulam occasionem nacti suam

sunt. Præter cultrum nauticum in balteo meo prorsus eram inermis.

Audito echo, machillam meam extemplo stiti ac brevi post, — subito —

echo quoque stitit. Non iterum concitus, immotus sedebam. Me nebulam

solum ingressum esse nunc utique palam erat me errasse; sed quum per

totum diem huic prosecutioni me dedissem fieri posse ut hi ambo me

adoriri possent, nunquam mihi in mentem incidit. Si ipsis nihil nisi

desiderium effugiendi in animo fuisset, aut mergulæ admonendæ, nulla

profecto iis causa suberat quare moram mei gratia facerent, — nisi

fortasse casu eos ad finem sui effugii secutus sim, nec sibi aliud ad

eligendum reliquerim.

Nihilo tamen secius ipsi mantabant. Quin, profecto, et conversi sunt,

meque præstolabantur. Tum, cogitabam mecum, status rei sese explicat

— sumus — ambo dromones sunt — in loco stato. Germani venient; ego

vero mirari cœpi quid Vilhelmulus Peters nunc agitaret. Certe eo mane

quo iter carpsit necesse erat eum audisse dromonem Albis. Erat enim

hic toto die in conspectu. Nemo enim qui meum observasset dromonem,

potuisset Albis dromonem non animadvertere. Peters utique homines in

dromone agnoscere nequivit, si sint semel æquor assecuti, sed

credibile erat eos proficiscentes vidisse, aut certe conspectus

dromonis dubium in eius animo concitare poterat, unde ille venisset,

et quo tenderet.

Data assumptione, quod dromo suam attentionem cepit, in littore

facile poterat quoddam vehiculum invenire, ex quo utrumque dromonem

oculis sequi posset, quod quidem ego ex totis præcordiis exoptabam,

namque si id fecisset, firmiter credebam futurum ut ad reperiendum

suppetiarium mergularum rectá deductus fuisset. Nullum enim mihi

prorsus suberat dubium, quin hoc prope illic alicubi lateret, ubi mea

naucula tunc staret; atque nisi Peters id iam reperisset, certe ego

eram solus, qui eius situm cognovisset, ego autem eram in nebula

solus, arbitrio horum duorum relictus, quin quod repereram, alteri

cuiquam revelare possem. Machillam meam in motum agere, quin

Kneebone, ubi sim, prodam, nequivi. Vel motus remi, aut scalmi,[29]

eos in me allicere posset. Spes effugii haud erat talis, ut gratia

eius operæ pretium esset id tentare; prohinc illic sedere perrexi,

tumentibus undis oscillans, adversus littora vergens, flabris a

Pulvinis pulsus, intentis in nebulam oculis, acsi eam acie penetrare

possem, sed nihil attentavi.

Quamquam illi hic præsto erant, videre eos non poteram. Pone illud

canum velum vaporum alicubi latebant, quibus nebula haud exspectatam

occasionem præbuit. Hæc rerum conditio ignorari nequibat. Solo

certamine ea inter nos dirimenda erat. Ut vero fixis oculis

observabam, nebula speciem quandam induit, speciem vultús, paullo

supra labra nauculæ cuiusdam, primo quidem haud clare, sed mox

clarius et clarius, dein in tantum accrescere animadverti, ut vix

humanus esse videretur. Sed sive magnus sive parvus, is Ioannes erat

Kneebone. Dextra sua pone tergum aliquid tenebat, ut genibus reptans,

aut proclinatus, ita agebat acsi in me, si nauculæ satis prope

convenirent, insilire videretur. Eius habitus non erat hominis qui

sclopellum[30] minaretur, atque eotenus æquales eramus. Verum ipsi

erant duo, ego autem solus. Iuvenis Kneebone in puppi stabat, remo in

manu, quo nauculam sine labore et omni silentio prorsum pellebat.

Quum eorum propositum esse videretur lateratim me convenire, more

Kneebone et ego in fundo dromonis mei quadrupedavi, et quum me satis

prope esse existimabam, machillam in summum concitavi, tum clavum

converti, ita ut dromone prorsum currente, eorum dromonem a puppi

oblique perstringerem, remo, qui in suo scalmo firmiter fixus erat,

percusso, iuvenem in aquam elisit. Hoc facto, res inter nos iam nunc

ab initio plus quam æquatæ erant.

Unicum nunc iam propositum meum erat cum Ioanne manum conserere,

etenim si huius voti compos futurus essem, occasio illi filium

servandi eriperetur. Quapropter eum non præterivi, sed nauculam rectá

reflexi, meáque nauculá suo dromoni appressá, qui sic mecum moveri

cœperat, filium, qui neutram nauculam assequi poterat, solum

reliquimus. Si clavum paucis minutis ante mittere potuissem, homine

meo potitus essem, et æquum certamen cum eo inivissem, verum ut ego

manum porrexeram, ipse se declinavit, machillamque dromonis Albis

incitavit. Si ipsi a me evadere datum esset, hominemque ex aqua

sublevare valuisset, ultima mea occasio me fefellisset. Res itaque

moram non patiebatur. Apprehendi itaque labra dromonis, calcibus quam

poteram maxima vi machillam meam percussi, me in labrum nauculæ usque

attraxi, donec in fundum dromonis Kneebone lateratim devolverer.

Una tantum cogitatio mihi nunc obversabatur — iuvenem, siquo modo

possem, devitare, et cum patre solo rem dirimere. Dromo meus

derelictus iuveni utique necessario sola erat salus. Nauculam facile

consequi poterat, sed non mihi in proposito fuit ut ea potitus, patri

in certamine adesset, proin, si machilla mea diruta esset, nihil mihi

ab eo timendum foret.

Contra, machilla Kneebone in cursu erat, et in quocunque eventu in

cursu servari debebat. Interim eniti me oportebat ut ipse inter

Kneebone eiusque machillam essem, quidquid eveniret. Quem cursum

dromo secuturus esset, dum certamen sæviret — recti bonique faciendum

mihi esset, sperandumque a fortuna, ne aut filius eum conscenderet,

aut in Turbine capi posset.

Kneebone interim ad servandum filium proruit, quum ille in aquam

elisus erat, et quum manus ad capiendum eum porrexisset, casu culter

sibi excidit. Hunc cultrum in suam nauculam incidens animadverti,

verum Kneebone, antequam sive eum tollere, sive meum protrahere

potuissem, mihi insiliit, meaque gula prehensa, toto suo pondere me

supinum oppressit. Dromone in turgido oscillante, nos huc et illuc

volutabamur, ut iactatio dromonis ferebat, ego situm subinde nactus,

quo cubitorum usu Kneebone adegi, ut læva sua sedili fortiter

inniteretur dum me premeret. Crura quidem mihi soluta erant, iis

tamen me suffulcire, quin caput meum infra sessibulum in latere

nauculæ retruderem, nequibam. Manu firma eram constrictus, sed

pedetentim et ipse Kneebone tantis videbatur esse in angustiis, in

quantis ego, quamvis, fortasse non in tanto incommodo. Ut me feriat,

seque liberet, non ei dabatur, nec utraque manu ad gulam meam

comprimendam uti audebat. Attamen licebat ei manum lævam a transtro

amoliri, seque in crate fundi fulcire. Interim dum fulcimentum suum

mutabat, sensi eum disquirere cultrum, quem uterque nostrum probe

novit inibi occultari. Iam erat uterque nostrum viribus fere

exhaustus, halitus sibi, æque ac mihi, hæsitabat, nec locum suum se

facile sustinere posse videbatur. Subito, quum naucula solito plus

subsiliret, ipse lævum brachium a latere suo, ad se arctius

fulciendum adversus cratem protenderet, ego rectum brachium meum

subter axillam eius ac per scapulam ad vultum usque eius protrusi,

palmoque meo maxillam eius prehendens, caput eius retro pressi,

occluso eius spiritu. Ut vero ipse mihi se eripere conabatur in genu

se erigens, nacta copia me circumvolvendi, ego quoque me erexi. Dein,

ut ipse se iterum levabat, ego me simul cum eo levavi, recto meo

crure summa qua par eram vi distento, ita ut quum ambo caderemus,

ipse in labrum nauculæ sic incidit, ut caput eius supra aquam

penderet. Casus is fuit vehemens, cum pondere meo illi addito, et

ambo maxima vi labro nauculæ impulsi, quantum ego pro viribus meis

impellere poteram, quum subito animadverti totum corpus Kneebone esse

lentum.

Naucula per totum id tempus adversum littus tendebat. Clivi iam in

pleno conspectu erant dum ego cum Ioanne Kneebone in complexu eram,

quos etiamsi vidissem, nihil me attinere rebar. Omnes meæ facultates

in ea lucta erant defixæ. Tamen non multo postea quam Ioannes

ceciderat, et prius quam ego sensus meos colligere potueram, factum

est ut naucula rupibus violenter illideretur, dum ego usque

vertiginosus, meique impos, excessi, viamque mihi in loco elatiori,

ab aspergine tuto quæsivi, ubi consedi ut conquiescerem, animumque

disiectum recolligerem.

Aliquanto illic quam in aqua, calidius erat, verumtamen non prorsus

calidum, ego vero e longo certamine usque æstuans sudore manabam,

unde mox sensi me aliquá latebrá indigere, quamobrem inter rupes

altius repsi, ubi denique subter tegmen eminentis rupis suffugium

reperi. Naucula, quantum ego cernere poteram, inter rupes in unum

latus inclinata et aquæ plena esse videbatur. Utrum Kneebone lapsu

occisus fuerit, an vero intermortuus sit, nescio; quoniam tamen

naucula deversa stabat, caput eius infra superficiem aquæ tenebatur,

dextrá suá subter se, læva autem cum aqua sursum deorsumque

iactabatur, ut undæ super cadaver suum prorsum retrorsumque

volvebantur. Utrum naucula reparari posset necne, dicere nequeo,

consilium enim eo ad disquirendum regrediendi, mihi repugnabat.

Locus, ubi sedebam, erat omnino tranquillus. Ex campis supra me

cantilenas avium mihi exaudire licebat, subinde et odores terrestres

ad me vergentes percepi, quamquam flabra usque ex Ortu ferebantur.

Interea exoptabam ut Peters compareret, ipse tamen non venit; proinde

post horæ quietem surrexi, meque viæ adversum Sancti Ioannis pedibus

commisi, quo quum perveni, eadem vespera Adiutori Ducali de rebus

meis gestis retuli. Postridie Hattie Rebeccam in portu reperi, ac

post biduum, postmeridiem, vela ad Pulvinos reversuri vento dedimus.

Fateor me Sancti Ioannis spe frustratum reliquisse. Vilhelmulus

Peters haud erravit quum asseruit nos nimis prope accessisse ad

revelandum aliquid permagni, quam ut id infectum deseramus — et tamen

id uterque nostrum deseruit. Unum tamen inde solatium retulimus,

nempe quod pares nos præstitimus viam Gubernio ostendere, quo

præsertim modo certamen contra mergulas gerendum esset. Ad Gubernium

potius quam ad me et Peters attinebat singularia eius generis

certaminis cognoscere, viamque ad id prosequendum reperire; nihilo

tamen secius ingenue fateor quod quum paullo ante quam a Sancti

Ioannis solvissemus, et quidam officialis Gubernii in stegam nostram

venisset, Navarchum Carter admonitum, novam aream prohibitam adversum

Austrum a Sancti Ioannis esse decretam, et ego et Peters dimidio

tantum eramus cognitione contenti, quum laborem nostrum fructum

ferre, nobis tamen non indigeri, intellexissemus.

“Ni fallor,” inquit Peters, “aliquod genus tendiculæ modo illic

collocatum habent. Quidnam tibi id videtur?”

Nos, ut iam monui, portum Sancti Ioannis postmeridiem reliquimus

longe procurrentes in alto, antequam cursum in Meridiem vertissemus.

Rupes in pleno conspectu erant, ut se adversum solem occumbentem

erigebant, dum ego et Peters prope ad cancellos stabamus oculos in

oris circumferentes, quas paullo ante præternavigavimus. Pagos

domosque singulas commode discernere valebamus. Novimus distincte ubi

dromo Albis relictus erat, quum Peters subito exclamavit:

“At illud certe non est Turbo — videsne illam aquæ columnam? Turbo

ulterius ad Aquilonem est!”

Ad intendendum animum in aquæ columnam suasione opus non erat. Nemo

prorsus in navi erat quin eam vidisset, et existimo etiam quemque

post punctum temporis rem intellexisse, quoniam omnes stabant

silentes. Non dubito fateri quin mihi observanti sanguis in venis

celerius pulsaret, et alios quoque haud aliter sensisse, cuius rei

gratia Navarchus Carter sustulit capedulum, quem cæteri omnes imitati

sunt.

Aquæ columna lumine occumbentis solis collustrata scintillans et

fulgida in sublime erigebatur, ac mox concidit. Sursumvolans aqua sub

tali angulo lumini incidit, ut eo illustrata flammam concepisse

videretur, ac medulla columnæ silani flagrare momento temporis, et

quum eadem concidisset, ipse sol simul extinctus esse parebat, quod

et horizon in umbram vespertinam propere involvebatur.

Nec quidquam plus de suppetiario mergularum scio. Diu optavi scire

quid de Navarcho Carey factum esset, item quo captivi Albis

devenissent. Profligato bello fortasse sciemus. Interea hoc unum

certum est — operationes mergularum in aquis Americanis tam subito

cessasse, quam incepissent. Hactenus denûm mensium securitas viguit,

atque si tumultus recrudescat, novo gaudemus fœderis socio, quo

firmati ei occurramus.

Finis.

1.

Quandoquidem novellula hæc in rebus versatur non modo modernis,

\ verum prorsus hodiernis, ego autem quum puritatis dictionis

\ Romanæ cultor atque vindex sim, mihi nec ad vocabula peregrina

\ licet, aut lubet recidere, iisque orationem Latinam

\ contaminare; et vagas circumlocutiones abhorreo, nihil

\ supererat nisi ut terminis technicis modernis, qui quum utique

\ pæne omnino e thesaurario Latino-Græco inepte derivati sint,

\ aliis, ex iisdem fontibus, ad normam dictionis Romanæ probe

\ formatis, plena fronte occurrerem. Sunto itaque:

Suppetiarium, -ii, e nomine substantivo suppetiæ, -arum, omnibus

\ noto formatum, quo locum indico, ubi suppetiæ ad bellum navale

\ necessariæ, ad usum copiarum nauticarum asserventur. Moderni

\ idgenus locum basin, ipsa natura vocabuli repugnante,

\ vocitant.

Mergula-, æ, a verbo mergo, -ere, si-, -sum, ex quo sequentia

\ nomina substantiva derivantur: mergus, -i, homo, qui se ad

\ perficiendos labores in fundo aquarum mergit, qui alioquin

\ proprio vocabulo urinator audit; tum etiam avis aquatica, alio

\ nomine larus, diversa a fúlica; dein, mergæ, -arum, est furca;

\ merges, -itis, f., manipulus frumenti cum stramine colligatus,

\ quod ei mergas immergimus; denique est mergulus, -i,

\ ellychnium candelæ, aut lucernæ, quod in sebo, vel oleo mersum

\ ardet. Huius fœminino utor ad significandas nauculas, quæ ad

\ arbitrium in aquis mergi, et inde emergi possunt. Moderni

\ idgenus nauculam sub-marinam vocitant, quæ quidem vix vel

\ subaquanea vocari possit, quandoquidem nunquam est sub mari,

\ ibi enim nihil præter fundum est, atque plus in, et in

\ superficie aquæ est quam secus.

2. Pulvinus, -i, præter sensum ordinarium et consuetum et in

\ lingua nautica adhibetur ad significandos magnos cumulos et

\ strues sabulonum, et glareæ, quos mare prope ad littora

\ converrit, perinde ac nebulas atque nubes eodem modo coactas,

\ et littora obruentes, uti in regionibus Newfoundland.

3. Parvus lembus, scapha piscatoria.

4. E verbo incurso, in fines vicinæ gentis animo hostili sæpe

\ incurro, quo sensu auctores Romani verbum adhibent. Ex hoc

\ nomen adiectivum finxi incursorius, -a, -um, ad significandas

\ naves, quæ in oris maritimis hostium idem faciunt. Albis est

\ nomen fluminis in Germania, vulgo Elbe.

5. Cánaba, æ, est domuncula, casula. Stegarium, quod est in

\ stega, vel constrato, navis.

6. Lithanthrax, -cis, m., lapis ardens, id quod loco lignorum in

\ fornacibus ad calefaciendum urimus.

7. Quibus potissimum nominibus, Romanis usitatis, varia genera

\ nostrarum navium appellem, vix revera refert, quando quidem

\ Græco-Romana nomina æque parum definiunt speciem et naturam

\ navium eius ætatis, quam nostra huius ætatis. Utor itaque

\ terminis, qui mihi maxime verosimiles esse parent. Hæc fere

\ erant nomina frequentissima: triremis, longa, oneraria,

\ tabellaria, speculatoria, corbíta, lembus, linter, scapha,

\ actuaria, barca, celox, pristix, phaselus, dromo. Postremo

\ horum designo nauculam levem et velocem, quæ vi agitur partim

\ vaporaria, partim autem, et fere plerumque, naphtha, aut

\ oleaceo in machinula combusto. Quoniam tamen Græcis drómos

\ cursum significat, hoc nomen ob celeritatem suasam, potius

\ habendum putavi, et etiam moderno nomini præstare, quod a

\ lancea, nimis longe, petitur.

8. Protelaria, scilicet, navis; quo verbo significare volo naves

\ grandes, quæ statis temporibus, una post alteram, oneratæ

\ mercibus, atque magno vectorum numero, tamquam fluitantia

\ palatia, inter statos portus, maxima celeritate commeant.

\ Imago sumpta a protelo (-um, -i), quod tractum significat

\ boum, singillatim, unius post alterum iugatorum, ad prorsum

\ vectanda onera, a verbo protelo, -are, -vi, -tum, proprie

\ “prorsum veho,” dein etiam “differo,” vel “procrastino,” a

\ verbo Græco téle, longe, procul. Moderni has naves vocabulo

\ etiam longius petito, nempe a lino, ac denique a linea

\ vocitant.

9. Catasta, -æ, est podium, locus in navi editior, ubi navarchus

\ stare solet; alioquin alius quilibet locus editus, veluti unde

\ oratores suos alloqui solent auditores; moderni suis linguis

\ pontem vocant.

10. Mica, -æ, præter ordinarium et consuetum sensum, ac, fortasse

\ propter eum sensum, parvum cœnaculum, sive triclinium,

\ cubiculum exiguum se cibo reficiendo præparatum et adaptatum,

\ significat.

11. Trochlea, -æ, est rotula, vel plures rotulæ, in modiolo

\ firmatæ, quibus funes inserti sunt, quorum ope maxima etiam

\ onera minima vi in sublime attolli, aut in ima demitti solent.

12. Veles, -itis, m., est miles, aut nauta, fere semper numero

\ plurali, propter rei naturam, quia velitum est hostes extra

\ ordinem atque aciem, disquirere, eos aggredi, et ad prœlium

\ provocare atque cogere, sive lacessere.

13. Cortex, -icis, m., proprie exterius tegumentum arborum,

\ latiori sensu, cuiuscunque rei, uti putamina fructuum, dein,

\ quidquid his simile est. Forma eius diminutiva, corticulus,

\ hic adhibetur ad designandum id, quod Franci a charta

\ deducunt, per chartago, chartage, cartage, cartouche, quod,

\ denique Angli additis et mutatis aliquot litteris, in

\ cartridge, detorserunt. Est itaque vaginula, olim ex charta,

\ sed nunc iam ex aurichalco, aut ex cupro, quæ pulveribus

\ pyriis, aut alia materia chemica displosiva completur,

\ efficitque onus sclopetorum, tormentorum.

14. Dynamis, -is, f., non dynamitis; vocabulum sequioris

\ Latinitatis, in qua copiam, abundantiam significat, eo sensu

\ ut vis; tum potentiam numerorum, uti radicis quadrati aut

\ cubi. Hic sensu moderno, aliquantum extento accipitur, nempe

\ virium, potentiæ. Est ex verbo Græco, dünamai, valeo viribus,

\ potestate, possum, multum possum, unde et Romanis dynastés,

\ homo potens, præpotens, unde dynasta, -æ, princeps, rex, atque

\ dynastia, -æ, familia regnans. Dynamis, igitur est condimentum

\ chemicum ingentis potentiæ, quod quum sese succensum

\ distendere satagit, quidquid impedimento sibi est, in rudera,

\ micas atque pulverem diruit, haud aliter quam fulmen.

15. Tortile, -is, n., a nomine adiectivo tortilis, -e, quod

\ torqueri potest, aut quod ex torsione producitur. Ut nomen

\ substantivum Romanis non usitatum, quantum sciam, sed effinxi

\ ad designanda fila metallica, e quibus funes, oræ, in levandis

\ magnis oneribus, in ductandis navigiis adhibitæ nentur,

\ variæque telæ texuntur.

16. Septatus, -a, -um, Romanum, a septus, -a, -um, a sepio, -ire,

\ -ivi, -ptum, circumdo, incirculo, circumcludo, circumnecto.

\ Significo autem hoc vocabulo sepimentum, tegumentum subinde

\ sericeum, alias ex gummi, quo fila idgenus conteguntur, ne

\ manibus nudis, aut aqua contingantur.

17. Scapus, -i, est lignum, ferrum, chalybs, aut quælibet

\ materia, in speciem perticæ, vel pali, estque teres, sive

\ stans ad perpendiculum, sive iacens ad planum, uti stirps

\ arboris, candelabri; est axis navis vaporariæ, cuius

\ extremitati turbines affixi sunt, qui in aqua versantes, navim

\ impellunt ac propellunt.

18. Supplodimentum, -i, a verbo plaudo, cuius composita sunt

\ ad-plaudo, applaudo, complodo, displodo, explodo, supplodo, h.

\ e., sub-plaudo, quod proprie manuum concussarum sonum imitatur

\ aut pedum tripudium in solo; tum quemlibet sonum subitum,

\ concussionem quamcunque; ita iam et Romanis. Nomen

\ substantivum a me formatum ad exempla aliorum similium, uti

\ impedimentum, emolumentum, et plurima alia. Significari autem

\ eo volo apparatum bellicum aquis mersum, cui si carina navis

\ ex improviso se impingat, concussio eum succendit, ac

\ supplodens, navim diruit. Moderni eundem apparatum a minio,

\ quod pigmentum rubrum significat, quo vocabulo fodinam volunt

\ designare, quod minium e fodinis obtinetur, proinde veluti

\ fodinam subaquaneam, vocitant, quod certe a longinquissimo est

\ petitum.

19. Oleaceum, -i, materies ita vocari potest ex oleo fossili,

\ vulgo petroleo, sive oleo saxeo, elixata; est spiritus olei,

\ gas enim est vulgaris forma Germanici vocabuli geist, Anglis

\ ghost, quod spiramen, spiritum audit, vultque id dicere quod

\ nos Latine “spiritum oleaceum” appellamus, aut uno verbo,

\ oleaceum.

20. Torpedo, -inis, f, est vocabulum Romanum, a torpeo, -ére,

\ torpor, -is, torpidus, -a, -um, torpesco, -ere, quod totum

\ languorem, lassitudinem in agendo denotat; sed et piscem

\ significat alicuius generis electricum, hinc est nomen istud

\ in mechanicis derivatum.

21. Mergulas, Germanis ducibus, in usum venit U-nauculas

\ appellare, ut vulgo creditur, a Germanico nomine Unterseeboot,

\ i. e., submarina naucula.

22. Navis subauditur.

23. Idem quod vulgo “centralis.”

24. Ita voco, quia eo excipimus nuntium, locutionem.

25. Divaricatus, non privatus.

26. Cama, -æ, lectulus est uti in navibus, quilibet lectus imus,

\ parvus, speciali usui accommodatus.

27. Sámara, -æ, nomen fluminis in Gallia Belgica, Ambianorum

\ (Amiens), quam regionem Cæsar Sámarobrívam (B. G., Lib. V.,

\ 24, 47, 53) appellat. Inscriptiones autem Sámarabrívam, sed

\ flumen non memorat. Ævo Medio eius nomen erat Sómena, mox post

\ Súmena, hodie autem Somme.

28. Machilla, -æ, est correpta forma abbreviatæ machinulæ, ex

\ “máchina.”

29. Scalmus, i, est retinaculum remi, thole, row-lock.

30. Instrumentum iaculatorium minus, quod in vaginula coriacea,

\ aut vero in sacculo geritur.

E-book notes

Transcriber’s footnotes

1. «interciperetur."» → «interciperetur.»

2. “perseverarare” → “perseverare”

3. «egeo.’» → «egeo."»

4. “similtudinem” → “similitudinem”

5. «dapina» → «"dapina»

6. “presonabat” → “personabat”

7. “humili ter” (2 lines) → “humiliter”

8. “Avrei” → “Aurei”

9. “quasilo” → “quasillo”

10. “attolit” → “attulit”

11. “une” → “una”

12. «sed» → «"sed»

13. “postratus” → “prostratus”

14. “retorsum” → “retrorsum”

15. “repæsentabit” → “repræsentabit”

16. “insicio” → “inscio”

17. This should probably be “areolam” instead of “areolem".

18. “Itam” → “Item”

19. “quædem” → “quædam”

20. “quarere” → “quærere”

21. “appellamus” → “appellamus.”

22. “cogitione” → “cognitione”

23. “perviveres” → “perviveres.”

24. “examplar” → “exemplar”

25. “pecurrebat” → “percurrebat”

26. “cumu- orum” (2 lines) → “cumulorum”

27. “ad versum” (2 lines) → “adversum”

28. “acclerato” → “accelerato”

29. “silentiam” → “silentium”

30. «mentiris;» → «mentiris;"»

31. “ceperat” → “cœperat”

32. “audiuvet” → “adiuvet”

33. “trifoliroum” → “trifoliorum”

34. «vereor» → «"vereor»

35. “obtularam” → “obtuleram”

36. “patientá” → “patientiá”

37. “perhorescere” → “perhorrescere”

38. «a,» → «"a,»

39. “nobillissimum” → “nobilissimum”

40. “tibi,” → “tibi”

41. 'Nomen' → '"Nomen'

42. Unclear if typo (instead of “certe") or indeed the rather

\ rare word “cette” (an old form of the verb “cedo").

43. “momendi” → “monendi”

44. “colliger” → “colligere”

Mons Spes, et novellæ aliæ · 第 11 / 12 题