Ipsa una erat ex illis venustis ac scitulis fœmellis, quæ subinde
veluti ex fatorum errore, in actariorum[1] familia nascuntur. Dote
ipsa nullá erat prædita, nullis exspectationibus, nullis adminiculis
fulta, per quæ alicui innotescere, ab aliquo adamari, ab aliquo
opulentiori viro duci posset; quamobrem passa est ut a quodam exili
in Administerio Educationis Publicæ actario duceretur.
Vestium ornatu planiori utebatur, quod sumptuosiori nequibat, sed ob
id tam infelicem se sentiebat, acsi de altiori vitæ statu esset
revera delapsa; quandoquidem animo muliebri nullus est hominum ordo
segrex, nullus primoratus; atque pulchritudo, venustas, et illecebræ
formæ vices agunt generis ac prosapiæ. Naturalis subtilitas,
instinctus innatus cognoscendi quid elegans sit, atque tractabilitas
ingenii sola sunt hierarchia quæ mulieres etiam tenuissimæ sortis,
pares efficit matronis ordinis optimatum.
Quoniam se ad omnes delitias luxumque natam arbitrabatur, nunquam non
dolore afficiebatur. Dolorem capiebat e paupertate sui habitaculi, e
misera parietum inanitate, e trito aspectu sellarum, e turpi
simplicitate sipariorum.[2] Cuncta horum, quæ animum vix alterius
mulieris suæ sortis subivissent, hanc immaniter vexabant, et in iram
concitabant. Aspectus rusticulæ Britannicæ, quæ humile opus suum
domesticum perficere solebat, suscitabat in animo eius desideria, quæ
erant ad desperandum, erantque somnia delirantis. Ipsa de atriis
somniabat Persicis tapetibus superbientibus, luminaribus, celsisque
candelabris æreis illustribus, item de duobus caculis[3] genuum tenus
braccatis, qui in grandibus artiselliis, calore diætæ furno subterno
formidæ sopiti dormitarent. De spatiosis exedris, antiquá sericá
undique pendenti decoris ipsa somniabat, item de delicata
supellectili podiisque artium curiositates, supra omne pretium,
ostentatibus, atque de recessibus, ad colloquendum cum selectis
amicis horá quintá adaptatis, viris nempe celebribus, multumque
optatis, qui invidiam omnium mulierum excitarent, et quorum notitiam
omnes concupiscerent.
Quum mensæ rotundæ, linteo per triduum non mutato opertæ, e regione
mariti accumberet, qui operculo catini sublato veluti fascinatus
exclamabat, “En præclaram bubulam liquaminatam! Nihil equidem hoc
præstantius novi,” ipsa delicatas epulas, micantia argentea, tapetes,
quæ figuris hominum antiquorum parietes circum complerent, atque
avium insolitarum, in fabulosis sylvis circumvolitantium,
meditabatur; item de dapibus cogitabat, in ferculis lancibusque miris
supportatis, atque de lepidis susurris, qui vultu sphingato subrisu
silenti excipitur, dum interea carnem manduces punicatam tructæ, aut
alas coturnicis.
Ipsa ornatu indumentorum ac monilium prorsus carebat. Atqui ipsa hæc
sola, nihil aliud in pretio habebat; se ita natam existimabat.
Quantopere etenim cupiebat placere, invideri, fascinare, appeti.
Habebat quandam amicam, suam quondam in conventu nonnarum
condiscipulam, quæ opulenta erat, quam tamen iam non solebat visere,
quod ab ea redux semper acerbum egestatis dolorem concipiebat.
Aliquo tamen vespere maritus suus triumphali quodam aspectu domum
venit, involucrum[4] grandiusculum manu gestans.
“En,” fatur ille, “tibi aliquid.”
Ipsa chartam avide carpit, eximitque schedulam impressam, quæ
sequentia verba ferebat:
“Administer Educationis Publicæ, uxorque sua Georgia Ramponneau,
societate Heri Heræque Loisel, in palatio Administerii, die Lunæ
vesperi, duodevigesimo Ianuarii, cohonestari flagitant.”
Loco magnopere lætandi, ut maritus exspectabat, invitationem
contemptim in mensam mussitans deiecit:
“Quid me vis ea re facere?”
“Quin, mea chara, ego tibi gratum futurum existimavi. Etenim tu raro
prodis, prohinc istud perquam opportune advenit. Summo id labore
effeci. Nemo est quin eo ire cupiat; turba selectissima est, nec
invitationes idgenus in actarios effundunt. Omnis officialium mundus
intererit.”
Ipsa eum oculis contuetur irritatis, minusque patienter fatur:
“Et quanam re me amiciam vis?”
Hac de re non se cogitasse fassus, ait:
“Ehem, indumento, quo induta theatrum visere soles. Mihi quidem
præclarum paret.”
Uxorem flentem quum conspexisset, desperatus conticuit. Duæ
lacrymarum guttæ largiores ex angulis oculorum adversum angulos oris
lente cadebant. Ipse balbutiebat:
“Quid rei? Quidnam rei est?”
Magno denique conatu dolorem repressit, et genas detergens madidas,
voce placida respondit:
“Nihil. Attamen indumento careo, prohinc ballistia[5] ea adire
nequeo. Dona schedulam tuam collegarum alicui, cuius uxor melius quam
tua ornatu instructa est.”
Ipse prope desperabat. Tamen prosequitur:
“Ausculta modo, Mathilda, rem perpendamus. Quantinam constaret
amictus idoneus, cuius et aliis occasionibus usum capere posses,
aliquid minime sumptuosi?”
Uxor pauca momenta rem reputabat, simul etiam secum ratiocinata, quam
summam posset memorare quin subitaneam repulsam ferret,
perterritamque exclamationem parci ærarii eliceret.
Tandem dubitabunda respondit:
“Nescio pro certo, existimo tamen me quadringentis centussibus rem
componere posse.”
Ipse paululum expalluit, quod ipsam eam summam comparcatam habebat,
qua sclopetum[6] sibi emeret, æstateque secutura, in planitie
Nanterrena cum aliquot amicis, qui nuperno die Solis ad iaculandas
alaudas eo excurrerant, oblectationem venandi pararet.
Tamen sic respondit:
“Esto. Dabo tibi quadringentos centusses. Conare scitulum indumentum
præstinare.”
Dies ballistiorum interea appropinquabat. Hera autem Loisel tristis,
sollicita, pendensque animi esse videbatur. Attamen indumentum suum
erat paratum. Maritus eius quadam vespera sic eam affatur:
“Quidnam, rogo, rei est? Tam insolitam te hoc triduo præbuisti?”
Ipsa respondit:
“Molesto fero me omni omnino monili destitui, ne unum quidem lapidem
pretiosum possideo, quo me ornem. Miserum aspectum præbebo. Vel ne
participare quidem malim.”
Prosequitur ipse:
“Licebit floribus naturalibus tibi te ornare. Hoc anni tempore
admodum moris est iis uti. Denis centussibus ternas quaternas rosas
commode tibi comparabis.”
Ipsa minime erat persuasa.
“Nequaquam; nihil est indignius quam speciem prodere paupertatis in
medio aliarum mulierum, quæ divites sunt.”
Maritus tamen exclamat:
“Quam stultam te præbes! I, vise amicam tuam, Heram Forestier,
rogaque eam ut aliquot lapides pretiosos tibi commodet. Satis arcta
inter vos necessitudo intercedit, ut hoc ab ea impetres.”
Leta exclamat illa:
“Vera memoras. De hoc ne cogitavi quidem.”
Postridie amicam adit, eique suam patefacit egestatem.
Hera Forestier ad armarium cum valvis vitreis accessit, indeque
largiorem dactylothecam retulit, pandit eam, sic Heram Loisel affata:
“Selige tibi, mea chara.”
Primum armillas aliquot in ea conspexit, tum monile unionum[7] dein
crucem Veneticam auream cum gemmis faberrime factam. Ornamenta prius
ante speculum sibi aptare tentabat, hærens dubitabunda, nec sibi
persuadere poterat ut ea deponeret ac redderet. Interea dictitabat:
“Nihilne plus habes?”
“Quin et alia habeo. Videdum. Nescio quid malis.”
Subito in capsula nigra holosericea eximium monile speculabatur
adamantum, protinusque cor suum febricitare aviditate cœpit. Manus
sibi id attrectanti tremebant. Gulæ suæ idem celeriter circumligat
extra collare indumenti, atque sic, admirationi diu immersa
perseveravit.
Tum dubitabunda, angoreque inquieta, quæsivit:
“Poterisne id solum mihi commodare?”
“Utique potero.”
Hoc audito ipsa in brachia amicæ suæ se coniecit, eam flagranter
deosculata thesauro suo domum avolavit.
Dies denique ballistiorum advenit. Hera Loisel ingentem successús
triumphum reportavit. Venustate cæteras omnes superavit, elegans,
gratiá nitens, ore renidens, felicitate prope dementata. Viri cuncti
eam mirabantur, nomen sciscitabantur, eique sisti cupiebant. Nulli
non legativi[8] Administerii cum ea saltitare conabantur. Ipsi adeo
Administro innotuit.
Saltabat autem ipsa tamquam voluptate ebria, affectibus abrepta,
gaudiis temulenta, in triumpho suæ pulchritudinis, in gloria sui
successús, veluti nube beatitudinis, ex omni hac assentatione,
admiratione, suscitatis desideriis, ac denique, e conscientia gloriæ
agnitæ victoriæ, omni cordi muliebri tam chara ac pretiosa, prorsus
suffusa et obruta, omnium rerum erat immemor.
Sub horam circiter quartam matutinam tantum discessit. Maritus suus
inde a media nocte in quodam cubiculo inani dormiebat, iuxta cum
aliis tribus viris, quorum uxores interea lautitiis frui perrexerunt.
Ipse denique evocatus, amictum, satis humilioris generis vitæ
quotidianæ, domo allatum, humeris uxoris circumiecit, aspectus tamen
vilior eius vestis non parum adversabatur novitati indumenti ad hæc
solemnia præstinati. Eam hoc non præterivit, quapropter et conabatur
aspectum cæterarum mulierum, quæ pretiosis pelliceis sese amiciebant,
ne animadverterent, evadere.
Loisel eam demorabatur.
“Exspectadum paulisper. Foris frigus contrahes. Iam accersam pilentum
meritorium.[9]
Ipsa tamen nihil pensi faciens per gradus celeriter decucurrit. In
via circumspectantes, nulla vehicula viderunt; itaque anquirere
cœperunt, clamore insectati pilentarium e longinquo prætereuntem.
Deorsum Sequanam versus itabant, frigore trementes. Tandem ad
crepidines repererunt exemplar antiqui pilenti noctambuli, quod genus
revera sic agebat, quasi miseram suam speciem interdiu se prodere
puderet, nec circa Lutetiam ante solis occasum se ostentare auderet.
Pilentum eos ad ostium usque suum devexit. Viá Martyrum, ubi, iterum
domi, scalas solitas tristes conscenderunt. Uxor hinc cuncta vitæ
oblectamenta deleta sensit. Vir autem, quoad se, satis meminit sibi
in Administri officina horá decimá adesse oportere.
Ipsa ante speculum, postremo, vel semel suam gloriam lustratura,
amictum, quo tegebatur, exuere cœpit. At subito clamorem edidit. Iam
monile non erat circum collum!
Maritus iam semi-exutus severiori voce quærit:
“Quidnam rei tecum est?”
Ipsa succensa, se ad eum vertit:
“Pro! ego — ego — ego, inquam monile Heræ Forestier amisi.”
“Quid! — quínam? Esse non potest!”
Dispexerunt quærentes in sinu indumenti, in sinu amictús, in
sacculis, ubique. Nusquam repererunt.
Maritus sciscitabatur:
“Certene tibi constat monile te usque gessisse quum finem saltando
fecisses?”
“Ita, sane, ex ipso vestibulo palatii egrediens me id usque habere
sensi.”
“Sed si in via cecidisset, sonum cadentis audissemus. Oportet id in
pilento esse.”
“Ita verosimile est. Numerumne eius notasti?”
“Non feci. Et quid tu, tune notasti?”
“Nec ego.”
Quasi fulmine icti stabant, invicem aspectantes. Denique Loisel se
induit.
“Ego,” inquit, “per pedes totam viam redibo, per quam domum
vehebamur, perscrutaturus, si quo modo monile invenire possim.”
Hoc dicto prodiit. Interea ipsa in novo suo indumento in sella
præstolabunda sedebat, cubitum ire viribus impar, calamitate obruta,
sine foco, inops consilii.
Maritus circa horam septimam rediit. Reperit nihil.
Peragravit Decuriam Lictorum, officinas diurnorum, ad præmia
offerenda; adivit officinas pilentarias — quaquaversum, ubicunque vel
umbram spei suspicari quivit.
Ipsa totum diem eodem in statu, ob tam trucem calamitatem metu sævo
lacerata exegit.
Loisel sera vespera vultu pallido et enervato domum venit; nusquam
reperit quidquam.
“Scribas oportet,” inquit uxori, “amicæ tuæ, dicesque fibulam monilis
te casu fregisse, et nunc eam reparari curare. Tempus eo modo
nanciscemur, quo nos circumvertere queamus.”
Sic scripsit ipsa, marito dictante.
Exacta una septimana, omnem spem deposuerunt.
Loisel autem, qui interim quinos annos consenuit, sic denique ait:
“Videndum nobis est, quí monile illud alio compensemus.”
Postridie itaque sumpta capsa quæ monile ferebat, adiverunt
gemmarium, cuius nomen in ea reperiebatur. Hic suos libros
consultabat.
“Non ego, mea Hera,” ait ille, “monile vendidi; me capsam tantum
suppeditasse verosimile est.”
Dehinc ab uno gemmario ad alium peregrinabantur monile quærentes
alteri simile, memorias suas consulentes, ambo ægri indignatione et
angore.
Tandem repererunt in gemmaria quadam in Palais Royal, fasciam
adamantum, quæ simillima deperditæ esse ipsis videbatur, qualem
quærebant. Hæc autem valebat quadraginta millia centussium.
Præstinari tamen poterat sex et triginta millibus.
Rogarunt itaque gemmarium, ne eam intra triduum venderet. Præterea et
impetrarunt ab eo sponsionem, ut si alterum monile ante exitum
Februarii reperissent, quatuor et triginta millibus suum redimeret.
Habebat Loisel duodeviginti millia centussium, quæ a patre in
hæreditatem acceperat. Reliquam summam in mutuum accepturus erat.
Petivit profecto in mutuum mille centusses ab uno, quincentusses ab
altero, quinos ludoviceos hic, ternos alias. Syngraphos edidit, onera
assumpsit intoleranda, egit cum fœneratoribus, et omnigenis
fœnerariis. Totam reliquam vitam suam aleæ commisit, obligationes
periclitabatur incertus utrum eas etiam unquam redimere posset;
territus porro angustiis modo secuturis ex tæterrima indigentia, quæ
eum assecutura erat, ex egestate materiali exspectanda, perinde atque
ex angustiis et angoribus animi, quos supervenire necesse erat,
gemmarium denique adivit monile præstinatum, denumeratis in pluteo
gemmarii sex et triginta centussium millibus.
Quum Hera Loisel monile Heræ Forestier retulit, ipsa frigide
regessit:
“Longe ante decebat te reddere, egere enim eo poteram.”
Capsulam non aperuit, quod sua amica adeo verebatur. Quid enim ipsa
cogitasset? quidque dixisset, si alterum monile suo suppositum
animadvertisset? Annon Heram Loisel furti ream existimasset?
Hera Loisel modo miseram sortem egentium iam intelligere cœpit. Ipsa,
insuper, suam partem improvisam ac subitam forti animo accepit.
Debitum illud terribile solvendum est. Etiam solutura ipsa est.
Famulam dimiserunt; habitaculum mutaverunt; subteglinum[10]
conduxerunt.
Didicit interea quid ardui labores domestici essent, quid sordidæ
curæ culinæ. Ipsa lavabat vasa cibaria, propriis rosaceis unguibus ad
purgandas ollas sartaginesque pinguedine squalidos adhibitis. Ipsa
lavabat vestes sordidas, subuculas,[11] sábana, manutergia, quæ in
funiculo siccavit; quoque mane colluviem in incile[12] deportavit,
aquamque supportavit, quoque graduum fastigio spiritum haustum
subsistens. Induta præterea plebeio more, ipsa tabernas frequentavit
olerarias, victuarias, macella, quasillum in brachio gestans,
arilata[13] ubique, nec raro contumeliis lacessita, suam pecuniam
libellatim[14] tuebatur.
Quoque mense aliquot syngraphæ tegendæ, aliæ novandæ erant, atque
novi termini impetrandi.
Maritus vespertinis temporibus transcribendis libris rationalibus
mercatorum occupabatur, seris autem noctibus manuscripta aliorum
denario paginatim transcribere consuevit.
Istud autem vitæ genus denos annos duravit.
Exacto decennio cuncta ad teruncium solverunt, cuncta cum fœnore,
atque cum anatocismo.[15]
Hera Loisel nunc iam senex erat aspectu. Mulier facta est domestica
familiæ egentis — fortis, dura ac rudis, comá incompta, supparo[16]
obliquato, manibus rubris, voce elata et aspera locuta dum tabulatum
magnis aquæ sibilis lavabat. Alias, quum maritus in officina
fungebatur, ad fenestram subinde consedit, in mentem sibi revocabat
memoriam illius hilaris et iucundæ noctis dudum præteritæ
ballistiorum, in quibus ipsa tam pulchra fuit, tamque celebrata.
Quidnam evenisset si monile illud non amisisset? Quis dixerit? quis
tandem dixerit? En quam singularis, quamque mutabilis vita est! Quam
parum causæ sufficit ad nos perdendos aut servandos!
Quodam vero die Solis, quum ad vires suas, post exantlatos septimanæ
labores reficiendas, ambulatum in Campum Elysium prodivisset, subito
mulierem prolem suam secum ductantem, animadvertit. Hera Forestier ea
erat, usque iuvenilis, usque venusta ac scitula.
Hera Loisel animo mota est. Anne eam alloquatur? Prorsus sic. Nunc,
postquam pretium monilis exsolutum est, id totum ei narrabit. Ut quid
non?
Accessit ad eam.
“Salve, mea Ioannula.”
Illa prorsus stupens, quod mulier tam plana, tamque domestica, se ita
familiariter affata esset, igitur contuita eam est, nec agnovit,
proin sic balbutiebat:
“At — Hera mea! ego non te novi — Errasse te oportet.”
“Neutiquam. Mathildæ Loisel mihi nomen est.”
Illa mirabunda exclamavit.
“O, mea misella Mathilda! Quantopere mutata es!”
“Ita, profecto, tempora certe ardua pertuli ex quo te ultimo conveni,
tempora sane miserrima — et hæc propter te!”
“Propter mene? Ecquí?”
“Meministine monile illud adamantinum, quod tu mihi ad gerendum in
ballistiis Administri commodaveras?”
“Sic. Tum?”
“Ego id amisi.”
“Quid innuis? Tamen id domum retulisti.”
“Aliud retuli, illi simillimum. Huius pretium usque modo minutatim
solvebamus. Ut facile intelliges, id factu nobis, quippe qui nihil
habebamus, haud erat facile. Denique perfecimus, et nunc gaudeo
admodum.”
Hera Forestier constitit.
“Aisne tu monile adamantinum vos in locum mei emisse?”
“Sic fecimus. Proinde tu id nunquam animadvertisti! Illa enim inter
se perquam similia erant.”
Et ipsa subrisit cum voluptate, quæ superbiam iuxta ac puerilem
animum prodebat.
Hera Forestier, animo vehementer mota, ambas eius manus prehendit:
“O, misellam meam Mathildam! Atqui monile meum ex pasta vitrea erat.
Valebat autem, ad summum, quingentos centusses!”
Finis.
1. Actarius potius scribendum quam actuarius, ut inter duo
\ vocabula discrimen statuatur: prius enim scribam qui acta
\ scribit, posterius autem navim denotat.
2. Vela reticulata fenestrarum.
3. Cacula, -æ, m., est famulus a persona domini.
4. Est operculum, quo litteras obtegimus, atque cui titulum
\ inscribimus.
5. Ballistia, -orum, est actus ballandi, saltandi, choræarum.
6. Arma ignifica, iaculatoria sive militaria, sive venatica.
7. Margaritæ solitariæ.
8. Legativus, -a, -um, quod ad Legationem pertinet. Latinitate
\ Diplomatica, ad nostra usque tempora viros diplomaticos
\ Legationum “Adlatus,” indeclinabiliter, atque "Adiunctos”
\ appellare soliti sunt, unde Franci suum “ad taché,” attaché,
\ cuderunt.
9. Utrumque Romanum. Vehiculum leve, pretio conductum quo domum
\ veherentur.
10. Habitaculum sub tegulis tecti.
11. Subucula, -æ, vestis lintea virorum interior, quæ sæpe lavari
\ solet. Sábanum, quo vultum, manutérgium, quo manus tergemus.
12. Incile est extra tramitem, in via, ubi aquæ in cloacam
\ decurrunt.
13. Arilor, cum mercatore de pretio discepto.
14. Libella, est una centesima unius libræ argenti, quocunque
\ genere pecuniæ ultima et minima unitas, minimus nummus.
15. Usura usuræ.
16. Vestis mulierum a lumbis ad calces.