Caput V.
Quemadmodum parvulus Glück iter ad Aureum Rivum susceperit, et quam
prospere illic res gesserit; cum aliis rebus scitu dignis.
Quum Glück post diuturnam exspectationem intellexit Schwartz
reversurum non esse, animo admodum contristatus est, nec quid sibi
facto opus esset scivit. Iam nunc pecuniam habebat nullam,
necessarium igitur iudicabat ad aurifabrum iterum redire, seque
auctorare. Hic eum durius habuit, laboribusque, exiguá datá pecuniá,
obruit. Itaque post unum mensem vel duos, hoc labore nimis arduo
pertæsus, statuit fortunam suam cum Aureo Rivo tentare. “Parvulus
ille rex,” cogitabat secum Glück, “valde benignus erga me videbatur.
Nec mihi persuadere possum futurum ut me in lapidem nigrum
convertat.” Proinde adivit suum parochum qui illi primum quam
petivit, aquam benedictam impertivit. Tum Glück aliquantum panis,
lagenamque aquæ canistello imposuit, ac postridie prima luce iter
aggressus est.
Quodsi fluentum glaciale fratribus suis ingenti obstaculo fuit, huic
etiam vicies tantum incommodi obiecit, quippe qui nec viribus par
illis erat, neque versando in montibus adeo erat exercitatus. Eo in
itinere Glück sæpius male lapsus concidit, etiam canistellum amisit,
atque sonitus quoque aquarum sub glacie ruentium magno timore eum
affecit. Adversa ripá potitus, in gramine illic decubuit, longamque
cepit quietem, ac tunc demum in clivo sursum serpere inchoavit, quum
et fervor diei molestissimus esse cœpit. Spatium unius horæ emensus
est scandendo quum sitis eum vehementer urgere cœpit, atque iam
bibere paravit, quum pappum quemdam in semita ante se deorsum itare
animadvertit, isque sibi admodum debilis lassusque videbatur, ut erat
baculo innixus. “Filiole,” affatur eum senecio, “siti confectus
langueo, da mihi pauxillum ex ea aqua.” Conversis in eum oculis, quum
Glück intelligeret eum fessum esse ac pallore perfusum videret,
lagenulam his verbis ei porrexit: “Modo, te obsecro, cave totum
hauseris.” At senecio magnos duxit haustus, atque lagena reddita duas
tertias erat vacua. Pappus multa gratiá persolutá felix ac prosperum
ei precatus est iter; tum Glück lætus viam prosequitur. Dehinc semita
pedibus suis minus aspera esse videbatur, quin et binæ ternæque herbæ
quoque sub oculos inciderunt, atque a latere tumuli etiam cicadæ
cantillare audiebantur, et Glück tam lætam cantilenam se nunquam
antea audivisse existimabat.
Interea iam etiam alteram horam itando explevit, quum sitis iterum
ingravescere minitabatur, ita ut iam denique sibi bibendum
existimaret. Vix tamen lagenam ad labia attulit, quum ecce iuxta viam
pusillum animadvertit puellum siti halitantem, ac pro aqua
suppliciter flagitantem. Animo non parum perturbato Glück paulisper
anceps hæsit, tamen cogitabat secum sitim se paulisper ferre usque
posse; itaque lagenulam labellis pueri applicat, et puellus præter
paucas guttas totam aquam hausit. Potu refectus pusio lætus in eum
renidebat, tum surgens, redditá gratiá, per semitam deorsum cucurrit.
Glück eum oculis sequebatur, dum ille diminui, ac tam exiguus cœpit
fieri quam minutula stella; tum conversus iter suum lætus
prosequebatur. Deinceps in rupibus varia genera fragrantium florum
comparere videbantur, muscus virens cum stellatis flosculis punicei
coloris, gentianæ cum campanulis mollibus, ac magis cæruleæ quam
cœlum quum maxime cæruleum, ac, denique, pura et pellucida lilia
candida arida saxa vestire cœperunt. Cæterum papiliones coccinei ac
purpurei huc et illuc volitabant, cœlum vero tam purum lumen
diffundebat, ut Glück se magis beatum quam unquam in sua vita
arbitraretur.
Attamen quum iterum aliam horam itando expendisset, sitis tantopere
eum molestavit, ut iam non toleranda videretur; quum vero lagenulam
contueretur, vidit in ea vix senas guttulas contineri, nec bibere
audebat. Ut vero lagenulam iterum appenderat cingulo suo, conspicatur
in rupe caniculum auram captantem, — prorsus eodem modo quo Hans hic
ascendens eundem viderat. Glück substitit ut eum propius contueretur,
unde et Aureum Rivum, vix quingentas abs se ulnas dissitum, lustrare
poterat, ex celso supra se, leni murmure cadentem. Nunc in mentem ei
venerunt verba pumilionis, ‘neminem successurum nisi primo
tentamine,’ proinde tentabat canem præterire, sed ille tam misere
gemebat, ut Glück iterum consisteret. “Misellum animalculum!” inquit
Glück, “extinctum id reperero reversurus, nisi nunc illi subveniam.”
Hinc accuratius caniculum contuetur, quum oculi eius tantá mœstitiá
in se erant conversi, ut diutius ferre non posset. “Dii perdant et
regem et aurum eius,” fatur Glück, quibus dictis lagenulam aperit, et
totam quæ supererat aquam, ori eius infudit.
Canis confestim consurgit, se in posteriora crura erigit. Cauda eius
evanescere, aures plus et plus elongari, sericeæ, aureæ fieri; nasus
rubescere, oculi micare; in tribus minutis secundis canis evanuit,
coramque Glück priscus amicus, rex Aurei Rivi stetit,
“Gratiam tibi habeo!” fatur monarcha: “noli terreri, probe se habent
omnia;” nam Glück suum terrorem celare non poterat, audito ad sua
postrema verba responso. “Quare non ante venisti?” prosequitur
pumilus, “loco tuos scordalos mittendi fratres, locoque molestiæ
illos in lapides vertendi? Cæterum illi, profecto, materies fuerunt
durissimorum lapidum.”
“Quin, obsecro,” refert Glück, “reverane tam crudelis fuisti?”
“Crudelis?” quæritat pumilus, “illi aquam non benedictam amni meo
iniecerunt; num tu existimas me id concessurum?”
“At,” inquit Glück, “mi here, vel potius, tua Maiestas, pro certo
scio e baptisterio ecclesiæ eos aquam obtinuisse.”
“Verosimile est,” ait rex: “verum,” severiori vultu prosequitur,
“aqua, quæ lassis moribundisque flagitantibus negata est, profana
habetur, etiamsi omnes sancti, qui cœlum incolunt, ei benedixissent,
ea autem, quam sacrum misericordiæ vas continet, etiamsi cadavera eam
polluissent, sacra habenda est.”
His dictis pumilus proclinat, liliumque quod ad pedes eius e solo
crevit decerpit. In foliis huius candidis tres guttæ purissimi roris
micabant. Pumilus has guttas in lagenam quam Glück in manu tenebat
incussit. “Has fluvio iniicies,” inquit, “ac tum ex adverso montium
latere in Vallem Thesaurorum descendes. Itaque bene ambula!”
Figura pumili usque loquentis evanida fieri cœpit. Clari tunicæ eius
colores in languidum ac roscidum vaporem, adinstar Iridis, pedetentim
dissolvebantur. Sic paulisper stabat his, instar amplis laciniis
arcus cœlestis obvolutus et amictus. Colores interea sensim
dissipabantur, vapores pedetentim in sublimem aerem ascendebant, ac,
tandem, monarcha penitus evanuit.
Post hæc Glück ascendit in pinnaculum Aurei Rivi, cuius undæ
crystallinæ erant claritatis, et tamquam sol fulgebant. Quum ipse
tres roris guttas fluctibus iniecit, eo loco quo hæ inciderant
modicus gurges oriri cœpit, quo aquæ undique confluere, dulcique
modulamine influere cœperunt.
Glück aliquamdiu illic observabundus stabat, spe perquam deceptus,
quod non modo aquæ in aurum non mutabantur, verum etiam sensim
decreverunt. Verumtamen dicto pumilionis, amici sui, audiens, ex
adverso montis latere Vallem Thesaurariam versus lente descendit.
Inter eundum audire sibi videbatur quemadmodum aquæ subter pedes suos
in cavernas terræ viam sibi patefacerent. Quum vero in conspectum
Vallis Thesaurorum venerat, ecce, novus rivus, Aureo Rivo similis, e
cavo, supra se, manabat atque innumeris scaturiginibus in medio
cumulorum arenæ rubentis decurrebat.
Adspectante Glück novæ herbæ, novum gramen, novaque vineta secundum
novas scaturigines germinare ac pullulare et in diversas partes per
solum repere cœperunt. Secundum ripas fluvii, haud aliter quam stellæ
crepusculo augescente, subito recentes flosculi emerserunt, tum
myrtorum virgulta, surculi et pampini vitis umbris suis crescentibus
vallem sensim obdere inchoarunt. Sic itaque Vallis Thesaurorum
pedetentim in hortum mutabatur, atque patrimonium, quod crudelitate
amissum erat, charitate reparabatur.
Proinde Glück processit in vallem, ibique sedes fixit, nec egentes
unquam a foribus eius vacui recesserunt abacti. Itaque granaria sua
pedetentim frumentis, domus thesauris compleri cœperunt. Atque sic,
quemadmodum pumilus promiserat, amnis, sibi dumtaxat, Aureus Rivus
factus est.
Ad nostra usque tempora incolæ eius vallis ostentant eum locum ubi
tres illæ sacræ roris guttæ in profluvium iactæ sunt, perinde atque
cursum Aurei Rivi subterraneum, ubi is in apricum prorumpit in Vallem
Thesaurorum. Ad caput autem cataractæ Aurei Rivi duo Lapides Nigri
usque visuntur, circum quos aquæ quovis occasu solis sævo murmure
præterlabuntur, atque hi lapides ab incolis eius vallis usque
vocantur