NIGRUM LAPIDEM.

Caput IV.

Quemadmodum Herus Schwartz iter ad Aureum Rivum susceperit, et quam

prospere ibidem res gesserit.

Misellus Glück parvulus solus domi perquam sollicitus reditum Hans

præstolabatur. Quum eum nequaquam redivisse intelligeret, maximo

terrore percitus ad carcerem cucurrit remque omnem fratri suo

Schwartz patefecit. Hæ res Schwarz nimium quam multum placuerunt,

dixitque fratrem Hans absque dubio in nigrum esse versum lapidem,

futurumque ut ipse omni auro potiretur. Verum Glück interitum fratris

summo mœrore lugebat, totamque noctem planctu explebat. Mane

illucescente nullus in domo reperiebatur panis, nulla pecunia. Igitur

Glück domo discessit, seque in servitium alterius aurifabri

auctoravit, et ita sedulo atque affabre laboravit, totosque dies

solidos satagendo exigere solitus erat, ut paullo post satis pecuniæ

mereret, qua fratris mulctam persolveret, eumque e vinculis

redimeret. Oblatam a fratre pecuniam Schwartz lætus accepit,

spoponditque ei aliquantum auri quod ex amne esset accepturus. At

Glück id unum ab eo petivit ut proficisceretur videretque quid de

Hans factum esset.

Nunc, ubi audivisset Schwartz fratrem suum Hans aquam benedictam

furto sibi comparasse, ipse quoque putabat hunc modum res

administrandi regi Aurei Rivi haud omnino placere potuisse, statuit

se aliam, magis probam, secuturum comparandi rationem. Pecunia igitur

a Glück ulterius obtenta, adivit quemdam sacerdotem improbum, qui

illi aquam benedictam ultro erga pecuniam permutavit. Schwartz iam

minime dubitavit rem se rite administravisse. Postridie itaque

Schwartz prima luce surrexit, canistellum pane vinoque instruxit,

aquam benedictam lagenæ infudit, seque itineri montes versus propere

commisit. Perinde ac fratri, sibi quoque mirum videbatur fluentum

glaciale in itinere offendere, atque canistello etiam cis fluentum

relicto, id nonnisi maximo nisu arduoque labore transfretare quibat.

Cœlum quidem nullis nubibus erat obrutum, omnino sudum tamen non

erat, nam leves vapores purpurei suspensi videbantur, regionique

impendére, unde caligo quædam colles obscurabat; atque ut Schwartz

arduam semitam per saxa superare conabatur, sitis ei, ut fratri ante,

suboriri cœpit, et quam levatá ad labra lagenulá extinguere pergebat.

Tum puellum flavis comis in rupe prostratum prope se animadvertit,

qui flens et gemens aquam ab eo flagitavit.

“Aquamne? sane quidem,” respondit illi Schwartz, “quum ne dimidio

quidem satis vel pro ipso me habeam!” ac processit.

Inter eundum radii solis sibi sensim languescere videbantur; et sub

idem tempus ex occasu solis atram nubem emergere cernebat. Dein iter

per alteram horam prosequitur, ubi iterum sitis eum urgere inciperet,

iterumque iam lagenulam ad labra levaverat, quum senem trans semitam

suam iacentem et aquam flagitantem offendit. “Aquamne? ais tu? quum

ne dimidio quidem satis mihi ipsi habeam,” ei respondit et ire

perrexit.

Tum lumen ante oculos suos obscurari sibi videbatur; levat oculos,

et, ecce vapores sanguinei coloris solem obnubilabant, moles autem

nubium atrarum in summam altitudinem subvolvebantur, quarum extremæ

oræ tamquam fluctus turbulenti maris fluctuare, et inter se pugnare

videbantur. Umbræ earum diffusæ semitam Schwartz lugubribus tenebris

obruebant.

Porro alteram horam Schwartz sursum repebat, quum fratrem suum Hans,

transversum semitam suam iacentem et exhaustum sibi videre videbatur;

atque ut prostratum eius corpus contuebatur, is ambo brachia ad se

tollebat, et aquam supplex flagitabat. “Ha, ha,” risit Schwartz,

“tune illic es? Memineris vincula, mi puer? Aquamne revera? Num tu

aquam me ex tanta longinquitate gratia tui supportasse arbitraris?”

His verbis prostratum corpus transgreditur; tamen, ut progreditur

respectat, et circa labia huius indicium singulare tamquam ludibrii

se vidisse autumabat. Itaque, quum iam aliquot ulnas profectus esset,

respexit, nec figura sui fratris amplius ibi videbatur.

Denique subitaneus horror supervenit Schwartz, rationem cuius rei

atque causam nesciebat; tamen fames auri metum eius superavit, ac

progredi perrexit. Tum convoluta moles atrarum nubium in medium cœlum

se attolit, quæ mox spiralia fulgura eructari cœpit, interque horum

emicationes undæ caliginis per universum cœlum consurgere, atque huc

et illuc ferri videbantur. Locus autem cœli ubi sol occumbebat, in

planitiem erat divexus, speciemque lacús sanguinei referebat. Interim

etiam ventus vehemens ex ea cœli plaga exoriebatur, qui oras nubium

coccineas in floccos discerpebat, et in cœcam caliginem dispellebat.

Quum vero Schwartz in pinnaculo Aurei Rivi consistebat, undæ huius

erant atræ tamquam tempestuosæ fulgurantesque nubes, spumæ vero

tamquam prunæ. Quum vero ipse lagenulam fluvii iniecit, simul mugitus

aquarum ex imo, boatus autem tonitruum desuper in unum concurrerunt.

Vix ipse hoc perfecerat, quum fulgur ante oculos eius coruscabat; tum

terra fatiscit sub pedibus eius, atque aquæ eiulatum eius

deglutiverunt. Tum gemitus amnis in noctem sæve accrevit, ut eædem

persultabant

Mons Spes, et novellæ aliæ · 第 6 / 12 题