HERVS AFRICVS

Caput II.

Quid duo Fratres post visitationem heri Africi gesserint; et

quemadmodum parvus Glück regem Aurei Rivi ad colloquendum convenerit.

Herus Africus ipse, perinde ac sua verba, sibi prorsus consistebat.

Post visitationem momentosam, quam supra retulimus, Vallem

Thesaurariam nunquam amplius ingressus est; quod vero hoc etiam peius

erat, apud suos cognatos Vulturnium atque Zephyrum, multum poterat,

et ita usus est hac potestate ut hi quoque haud aliter sibi agendum

putarent. Proinde ab initio anni ad finem usque in ea regione prorsus

nulla pluvia erat. Itaque, quamvis in regione campestri in ima

planitie omnia læte virerent, ac florerent, patrimonium Trium Fratrum

solitudo deserta facta est. Solum, quod hactenus fertilissimum totius

regni erat, in rufas mobilesque arenas prorsus steriles versum est;

atque fratres, quum colluctari cum cœli asperitate et inclementia

amplius non valerent, ad victum sibi merendum, deserto suo

patrimonio, in vallem commigrarunt, societatemque humanam in urbibus

locisque campestribus quæsiverunt.

“Quid si artem aurifabrilem tentaverimus?” quæritat Schwartz ab Hans,

ubi frequentem quamdam urbem appropinquarunt.

“Ars egregia fraudatorum est: liceret enim in ea copiam auri admixta

mole cupri pulchre adulterare, quin id ulli mortalium unquam

innotesceret.”

Placuit propositum, convenitque inter illos, prohinc clibanum

conduxerunt, atque fratres aurifabri facti sunt. Duo tantum

prosperitati suæ artis obstabant: alterum, quod adventoribus suis

cupreatum aurum minus placebat; alterum, quod quum eis quidquam

vendere contigisset, parvum Glück solum ad clibanum administrandum

relinquere soliti essent, ipsi autem in proxima caupona quidquid

meruissent, in potanda sabaia prodigere consuevissent. Itaque totum

quod auri habebant liquaverunt, et quum non haberent unde novas

suppetias emerent, quum pretium perpotavissent, tandem eo ventum est

ut capidem, quam patruus donaverat parvulo Glück, et quam hic perquam

in pretio habebat, nec iacturam eius pro universo mundo facere

vellet, etiamsi nihil unquam ex ea nisi aquam aut lac bibisset,

concupiscerent. Capis ista etiam aspectu erat admodum curiosa. Ansula

eius e cirris capillorum aureorum geminatis erat efficta, tanta arte

texta, ut fibræ potius e serica quam e filis metallicis formatæ esse

viderentur. Textura ea defluebat miscebaturque cum barba, operis

faberrimi, quod vultum humanum delicatissime conformatum ex auro

purissimo, omniumque maxime furvo, exprimebat sed paullo severiorem

atque iracundum. Supra, in vultu humano, in anteriore parte capidis,

par oculorum videbatur, quorum imperio ac dominationi tota vasis

superficies subesse parebat. Nemo autem ex hac capide bibere poterat

quin oculi hi in oculos potantis acriter defigerentur; unde Schwartz

ut factum indubitatum narrabat hos oculos, postquam capidem, vini

Rhenani plenam, decies et septies hausisset, in se nictasse. Quum

denique fratres decrevissent e capide cochlearia fabricari, dolor ex

rei conscientia tantum quod corculum parvi Glück non contrivit. At

sui fratres nihil nisi riserunt eum, et capidem in ærariam

coniecerunt; quo facto, ipsi in contiguam cauponam iam titubantes

digressi sunt, et eum, more suo, solum reliquerunt ut aurum, quum

omnia ad id parata essent, in lateres conflaret.

Post eorum discessum Glück dilectæ suæ capidi in æraria iacenti

ultimo obtutu valedixit. Textura crinium iam evanuit, rubens tantum

nasus scintillantesque oculi modo supererant, qui usque petulantes

prospectabant. “Nec mirum,” secum cogitabat Glück, “quum hunc in

modum tractentur.” Inde nunc ad fenestram exspes perambulabat, et ibi

ad captandam, serotinam auram, post tantum caloris a clibano perlatum

consedit. Ex hacce fenestra latissimus in iuga montium prospectus

patebat, quæ, ut iam antea monui, Valli Thesaurariæ impendebant,

præsertim autem in verticem, unde Aureus Rivus decurrebat. Dies iam

nunc ad finem vergebat. Glück, ut ad fenestram resedit, oculos in

longinquis rupibus pascere cœpit, viditque cacumina earum iubare

occumbentis solis inaurata et inflammata, ut nonnullæ nubium linguæ

circumpendentes veluti flagrare videbantur; item torrens, qui cæteris

etiam magis fulgidus undarum puri auri instar atque ardentis columnæ

ex uno præcipitio deorsum in alterum cadebat, quum interim arcus

cœlestis purpureus latus in transversum illi impendebat, nunc

coloribus in sua aspergine vividius inflammatis, nunc vero

languescentibus.

“Ah!” fatur Glück elata voce, postquam oculos diu ea visione

pavisset, “utinam torrens ille revera solidum aurum esset, quam foret

iucundum!”

“Non foret, profecto, mi Glück!” interloquitur quædam vox clara et

metallica, a suis auribus haud procul.

“Dii boni, quidnam est hoc?” clamitat Glück in pedes subsiliens.

Nemo in conspectu erat. Circumspectat in cubiculo, dispectat subter

mensam, identidem respectat pone se et iuxta se, at certe neminem

vidit, proinde iterum resedit ad fenestram. Nunc iam nihil locutus

meditabatur, nec a priori cogitationum cursu sibi temperare poterat,

iterumque ratum ei videbatur desiderium, si quo casu rivus ille in

solidum aurum mutaretur.

“Non foret, mi puerule;” fatur eadem vox etiam firmius.

“Quidnam, Ædepol, hoc est?” iterum quærit Glück. Iterum inspectat

calicularium, omnes cubiculi angulos, et quaquaversum, ut in medio

cubiculo stans, se versabat, continuo suspicatus aliquem pone se

latitare, quum eadem identidem vox cantilando in auribus suis

perstrepuit, “La-la-lira-la,” nullis quidem verbis, sed sono tantum

lenem melodiam profundebat; susurro ferventis in lebete aquæ haud

multum dissimilem. Dein Glück per fenestras foras spectabat. At vero

vox non foris, sed intus sonabat: sive sursum in diæta, sive vero

subtus in pedepláno. Neutiquam; id in isto ipso cubiculo sonuisse

necesse est; et cantilena iam iterum personabat, sed iam voce

firmiori, et numeris celerioribus quam ante “La-la-lira-la.” Tum

animo Glück incessit suspicio sonum hunc acriorem e regione ærariæ

manare. Eo itaque currit, levat operculum, inspicit, et recte sibi

videtur se speculatum fuisse, nam cantilenam non modo ex æraria,

verum plane e capide manare certum erat. Tollit igitur operculum, et

protinus fugit, terrore pavitans: certe etenim capis cantilabat!

Tantum in adverso angulo consistere ausus est, labiis apertis,

manibus per pauca tantum momenta sublatis, quum cantilena demum

cessavit, vox autem magis sonora facta est, quin etiam sic fari

cœpit:

“Heus!” clamat vox ad eum.

Glück nullum reddit responsum.

“Heus, mi puellule, Glück!” fatur capis iterum.

Omni igitur sua fortitudine fultus Glück ad clibanum accedit,

catillum, sive crucibulum, inde eximit atque introspectat. Aurum

totum erat fusum, eiusque omnis superficies tam erat lævis ac polita

quam fluvii; attamen loco vultum Glück repercutiendi introspectantis,

conspicatur subtus massam auri imaginem rubri nasi scintillantiumque

oculorum dilectæ suæ capidis, vel millies magis rubentem nasum

micantioresque ocellos quam unquam antea viderat.

“Age mi puerule Glück,” fatur iterum vox e capide, “ego prorsus

salvus sum, fac me effundas.”

At Glück pavore longe arctius tenebatur, quam ut idgenus facinus

tentare auderet.

“Age, effunde me, inquam!” rudiuscule repetit eadem vox.

Tamen Glück se movere usque non est ausus.

“Quin tu non perges me effundere?” iratus pergit vox. “At ego iam

nimis caleo.”

Viribus omnium artuum concitatis, Glück tandem crucibulum

apprehendit, id ad unum latus vertit, ut omne aurum efflueret.

Verumtamen loco auri liquidi primum venustum par crurum flavorum, tum

laciniæ tunicæ, dein duo brachia coxim posita, ac, postremo,

notissimum caput amici sui capidis prodibant, quæ omnia, ut in

apricum excesserant, in solum evolvendo sibi coaluerunt, ac solo

contacto, pumilio in pedes se erexit altitudinis vix sesquipedalis.

“Factum bene!” fatur pumilio, prius crura, tum brachia, mox artus

omnes, denique caput porrectans collumque, quoad licuit, fere quinque

minuta circumquaque versans, eo scilicet proposito ut cognosceret

utrum membra sua probe composita essent, et utrum quæque proprie

moverentur, dum Glück non sine hilari lepore miratus adstabat.

Indutus autem pumilus erat tunicellá e filis aureis texta tam

subtilibus, ut quasi intexti iricolores velut conchæ micarent. Super

hanc tunicellam fulgidam ad dimidiam fere corporis altitudinem in

cincinnum demissa barba defluebat, nec Glück discernere poterat ubi

desineret, sed in aere ei diffluere videbatur. Lineamenta tamen

vultus eius non tam delicatæ subtilitatis erant, quin potius rudiora

videbantur, colorque faciei cupreo erat similior, atque indolem

pusilli huius pertinaciorem magisque intractabilem prodebat. Finito

sui examine pumilio acutos suos ocellos rectá in Glück sublevavit,

eumque per minutum, aut plusculum, acriter contuebatur. “Haud ita

foret, Glück, mi puelle!” ait homunculus.

Hoc abruptum, et certe sine nexu, erat alloquendi genus. Poterat

quidem id ad fluxum cogitationum Glück referri, quem priora verba

pumili e catino excitarant; sed quocunque demum referendum sit, Glück

minime putabat sibi de ea re disceptandum.

“Non ergo esset, mi here?” quærit Glück humiliter et leniter.

“Non ita!” iudicis gravitate respondet pumilio; “nequaquam foret.”

Hoc dicto pumilus cucullionem suum superciliorum tenus deorsum

vulsit, duosque circuitus trium pedum longitudinis in cubiculo fecit,

pedibus suis altissime quam poterat sublatis, tum violenter demissis.

Hoc temporis intervallo Glück ad cogitationes suas colligendas usus

est; et quum nullam graviorem causam perciperet quare a pusillo suo

hospite sibi metuendum existimaret, ac, porro, quum stuporem suum

curiositate superari sentiret, quæstionem delicatiorem ponere non

dubitavit.

“Obsecro, mi here,” sumpto animo quærit Glück; “nonne tu capis mea

paullo ante fuisti?”

Audito hoc, homullus alacri motu se vertit, ad Glück accedit, ad

summam se proceritatem suam attollit, atque: “Ego,” inquit, “rex sum

Aurei Rivi.” Hoc dicto iterum se vertit, iterumque duos circuitus

senum pedum longitudinis perambulat, tempore concesso ut Glück

interea stuporem ex auditis conceptum perpendere ac digerere posset.

Deinde iterum reversus, ante Glück se stitit ut audiret quid Glück de

effatis suis sibi existimandum putaret.

Glück aliquid respondendum sibi duxit, quilibet sit rerum eventus.

“Maiestatem tuam,” inquit, “bene valere spero.”

“Audidum!” refert homunculus, urbanam quæstionem nihil dignatus, “Ego

sum rex eius quod vos mortales Aureum Rivum vocitatis. Species, in

qua me videras, sceleri cuiusdam potentioris regis debetur, a fascino

cuius, tu hoc temporis momento me liberavisti. Ob ea omnia quæ ex te

tuisque rebus, cum fratribus tuis sceleratis gestis, ad servitia

præstanda paratum me sentio. Quamobrem animum ad ea quæ dicam

adverte. Quiscunque conscenderit culmen eius montis ex quo Aureum

Rivum scatere cernis, atque, quiscunque scatebræ ad ipsum caput et

fontem tres guttas aquæ benedictæ iniecerit, eius in gratiam, et eius

solius tantum, rivus in aurum convertetur. At nemo semel frustratus

tentamen cum successu repetet; siquis vero aquam non benedictam amni

iniiciet, aquis eius obruetur, ipse autem in saxum nigrum mutabitur.”

Sic fatus rex Aurei Rivi se vertit, atque rectá candentissimas

flammas clibani invasit. Statura eius pedetentim incaluit, tum

irrubuit, mox candere, pellucida fieri, coruscare — fulgor fieri

impensissimus — dein levari, tremere, evanescere. Rex Aurei Rivi

evanuit.

“Va!” clamat Glück misellus, dum interim currit subter caminum

profugum persecuturus. “Dii boni!” meam en capidem! Meam capidem!

Meam capidem!”

Caput III.

Quemadmodum Herus Hans expeditionem ad Aureum Rivum susceperit, et

quemadmodum ibi prosperavit.

Vix rex aurei rivi tam singulari modo, ut in superiori capitulo

narravimus, e medio discesserat, Hans et Schwartz, immani modo ebrii,

domum boantes intraverunt. Quum paullo post comperissent ultimam

etiam laminam auri se penitus amisisse, saltem usque eo sobriefacti

sunt ut in Glück se præcipitarent, eumque per solidum quadrantem horæ

caiarent ac mulcarent; quo peracto se in sellas propinquas

coniecerunt, copiamque sese purgandi ei dederunt, quid scilicet ad

extenuandum suum scelus allegare posset. Glück itaque quid sibi

evenerit ex ordine enarravit, e quibus narratis ipsi utique ne verbum

quidem crediderunt. Itaque eum iterum fustigarunt, donec brachia

lassa conciderent, ac tum demum titubantes dormitum iverunt.

Postridie tamen, quum Glück in relatis constanter perseveraret, apud

eos quandam fidem meruit. Primus huius fidei eventus fuit dissidium

inter fratres, diuturnaque contentio, uter eorum prior rei periculum

facturus esset; quocirca strictis gladiis inter se certarunt.

Vociferatio inde exorta atque strepitus vicinos in terrorem

coniecerunt; qui quum certantes in gratiam conciliare non valerent,

rem ad magistratum detulerunt, unde lictor est missus qui rixam vi

sopiret.

Ea de re certior factus Hans arte effecit ut clam evaderet, seque

absconderet; verum Schwartz raptus ad magistratum est, atque iudex

eum ad servandam pacem mulctavit; quoniam tamen pridie vesperi omnem

suam pecuniam ad ultimam libellam perpotaverat, nec solvendo esset,

usque eo dum solvere posset, in vincula est coniectus.

Ut Hans hoc inaudivit valde est gavisus, statuitque iter ad Aureum

Rivum sine mora ingredi. Id unum modo quærebatur, quo potissimum modo

aquam benedictam sibi comparare posset. Adiit itaque parochum; at

parochus aquam benedictam homini tam perdito impertiri plane

recusavit. Postero igitur die, qui fuit Dominicus, Vesperis interesse

statuit, totá suá vitá primum; qua usus occasione, sub specie se aquá

benedictá lustrandi, scypho pleno furto sustulit, eamque secum domum

cum triumpho reportavit.

Postridie iam ante solem surrexit, aquam benedictam lagenulæ solidæ

infudit, duas lagenas vini, et aliquantum carnis assæ cum pane

quasillo imposuit, hoc autem humeris suspenso, sumptoque baculo

alpino, iter iugum montis versus ingressus est.

Eo itinere e suo pago carcerem oportebat eum præterire. Inspectando

fenestras quemnam putabimus ei sub oculos cecidisse, nisi ipsum

Schwartz inter clathra prospectantem, qui admodum pendens erat animi.

“Salve mi frater!” affatur eum Hans; “quidquamne habes quod regi

Aurei Rivi nuntiare velis?”

Schwartz præ furore dentibus frendebat, clathraque omnibus viribus

quassabat, sed Hans tantum irridebat illum, suasitque ei, ut usque eo

dum ipse reverteretur, iucunde læteque tempus degeret, tum quasillo

sublato, lagenuláque aquæ benedictæ ante oculos Schwartz ostentatá,

ut labiá huius rabie fere spumarent, iter suum susceptum animo

perquam erecto prosequebatur.

Dies profecto illuxit talis, qualis quempiam, etiam Aureum Rivum non

præ oculis ferentem, voluptate beare poterat. Infra, per longitudinem

vallis strata roscidarum nebularum iacebant, e quibus montes in

excelsa erupebant; humiliores eorum vertices opacis obtegebantur

umbris, vixque a fluitantibus vaporibus discernendi, sed leni ascensu

sursum vergentes in lumina solis eluctabantur, quæ acriori colore

rutilo percurrebant celsiores cautes angulares, tum in lineas planas

strati, per fimbrias conicarum pinuum transvolabant. His multo

altius, in longinquo, præceps cernitur rubicunda rupes, ruderum mole

obruta, castellique in speciem fissa et fracta, innumerisque

fragmentis ac ruderibus constrata, ac formas nonnisi in somniis

fictas referens, caput suum in excelsum erigebat, cuius in

anfractibus passim venæ nivium sole collustratæ, tamquam cornuta ac

ramosa fulgura, quaquaversum repebant; sed et his longe celsius ac

superius, nubeculá matutiná languidius, ac purius et immutabile, in

cærulo summum quiescebat, sempiternis nivibus opertum, culmen et

fastigium.

Aureus Rivus, qui ex una summitate humiliori, nec nive operta,

emanabat, iam prope umbris erat obrutus, præter summum asperginis

rorem, qui supra variabiles cataractæ oras levis fumi instar in altum

surgebat, ac veluti tenella velorum strata fluitabat in matutinis

flabris.

Oculi Hans in hac una et unica re erant defixi; immemor

longinquitatis superandæ, iter suum tam immoderata celeritate

perficere conabatur, ut antequam vel priores vertices humiliorum

collium virentium superasset, iam viribus exhaustus esset. Præterea,

quum iam hos colles superasset, quamquam situs naturæque horum

montium longá experientiá haud erat ignarus, admodum mirabatur se in

fluentum glaciale incidisse, quod ipsi omnino ignotum erat, et quod

se ab Aureo Rivo seiungebat. Itaque summá monticolæ audaciá illud

intrare non dubitavit; mox tamen sensit se nunquam antea in omni vita

tam insolitum, tamque perniciosum glaciale transire tentavisse.

Glacies admodum erat lubrica, et ex omnibus eius hiatibus sonitus

audiebatur ruentium aquarum, nec hoc unisonum murmur, sed variabilis

et elata, subindeque efferata melodia, sive ruptus singultus et

eiulatio petila, non raro in speciem humanæ vocis quiritantis.

Glacies in millena fragmenta nullius formæ erat comminuta, sed tamen,

ex opinione Hans, nequaquam in consuetam speciem glaciei aculeatim

fissæ. Lineamenta fragmentorum istorum curioso quodam modo certas

quasdam figuras præ se ferre videbantur, — perpetuo enim figuras

vivorum vultuum ex odio vel simultate torvorum exprimebant. Millena

umbrarum fallentium luminumque luridorum circum se fluitabant ac

versabantur, item in cærulocandidis glaciei pinnaculis, oculisque

viatoris corusco fulgore officiebant, dum, interea, aures ei

hebescebant caput autem vertigine, ab aquis subtus cum fragore ac

boatu ruentibus, rapiebatur. Eadem qua progrediebatur ratione hæc

molestissima incommoda augebantur. Glacies circa pedes eius passim in

nova fragmenta non sine fragore rumpebatur, novi oriebantur hiatus,

novique scopuli se erigebant ac nutabant utrimque, aliquot etiam ante

se corruebant. Tametsi hæc, similiaque discrimina, ipse iam antea in

aliis glacialibus maxime horribilibus sæpius expertus est, atque

pessimis tempestatibus, nunc, nihilo secius, novo quodam terrore

Panico oppressus transsiliebat ultimum hiatum, quo perfecto, viribus

ad extremum exhaustis, omnibusque artubus tremens, sese in cæspitem

ad latus montis loco tuto proiecit.

Quandoquidem in discrimine fluentum glaciale transeundi canistrum

cibariorum magno sibi incommodo futurum erat, id sibi necessario in

adversa ripa relinquendum censuit, et sic, præter frustula glaciei,

quibus se reficeret, habebat nihil. Ita sitim quidem restinxit, atque

quies etiam unius horæ corpus suum arduis exercitatum laboribus

recreavit, atque animus indomitá avaritiá accensus, eum ad iter

prosequendum incitavit.

Via eum nunc per dorsa sterilium ducebat rubentium saxorum sursum

abrupte vergentium, absque vel unica herba ad molliendos gressus, vel

absque unius digiti pinnis, quæ contra æstum solis australis umbram

præberent. Iam meridies erat, atque fervor solis callem ingenti

urebat æstu, dum omnis aura plane stare caloreque fervere videbatur.

Lassitudini, qua Hans nunc iam laborare incipiebat, sitis quoque

accessit, quæ eum iam admodum urgere cœpit. Semel iterumque

despectavit in lagunculam aquæ e cingulo pendentem. “Vel tres

sufficient guttæ,” secum dictitabat, “modo labra iis refrigerem.”

Sublevat lagenulam, eamque apertam labris applicat, quum illi prope

ad se aliquid, quod sibi moveri videbatur, sub oculos cadit.

Caniculus erat, et, uti parebat, mortis in luctamine. Lingua eius

extrusa pendebat, maxillæ arefactæ, immoti artus porrecti erant,

atque examen nigrarum formicarum circa labia faucemque eius scatebat.

Oculos ad lagenulam, quam Hans manu tenebat, avidus levabat. Is

lagunculam ad propria labia admovit, canem iacentem sprevit, pede a

via retrusit, iterque prosecutus est. Interea, nec sciebat quonam

modo, tamen umbram quamdam cærulam insolitam necopinato supervenire

sibi videre videbatur.

Semita interim magis magisque ardua et confragosa fieri cœpit, aura

autem montana non modo eum non allevavit, ut erat exspectandum, verum

etiam ingravescebat, ita ut sanguinem febri incenderet. Torrentum

cataractæ veluti ludibria auribus suis sonabant; omnes longe aberant,

sua autem sitis sensim augescere cœpit. Iterum alia elapsa est hora,

iterumque in lagenulam e latere pendentem usque adhuc ad medietatem

plenam despectabat, quæ tamen plus quam tres ferebat guttas. Ad eam

itaque aperiendam iterum constitit, et dum huic operam dat, aliquid

prope se moveri iterum animadvertit. Puellus flavis comis in scopulo

iacebat in sua semita, pectore præ siti anhelo, oculis clausis,

labiisque ardentibus, propeque mortuus. Hans oculis in puellum

defixis statum eius cognovit, ast, potu sumpto, incurius discessit.

Tum atra nubes solem supervenit, atque longæ umbræ, veluti colubri,

in acclivibus montis lateribus sursum serpere cœperunt. Hans ulterius

itare pergit. Iam sol occasum versus declinabat, nullum tamen attulit

refrigerium. Onus fere plumbeum aeris immoti illi incumbebat, ac pene

cor eius obruebat, meta tamen iam erat prope. Iamque conspexit

cataractam Aurei Rivi, vix quingentis pedibus supra se e latere

montis scaturientis. Paululum ad spiritum ducendum constitit, tum

novo conatu enititur ad opus conficiendum.

Hoc puncto temporis languida vox in aures suas incidit. Vertit se,

cernitque senem canis capillis in rupe prostratum. Oculi eius in

cavis erant mersi, vultus veluti cadaveris pallebat, eratque ad

loquendum ex desperatione intentus. “Aquam!” deprecabatur Hans

brachiis ad eum sublatis; “præbe mihi aquam, siti emorior.”

“Nullam habeo,” respondit Hans, “tu enim tuam sortitus es vitæ

portionem.” His dictis transgresso senis prostrato corpore iter suum

prosequitur. Tum ex orientali cœlo fulgur cæruleum emicabat in

similitudinem gladii, ter totam cœli superficiem percucurrit,

cœlumque totum contremuit, et omnem eius faciem densa caligo obruit.

Eodem tempore sol horizontem occiduum attigit, et tamquam ingens

orbis igneus in ima mergere cœpit.

Boatus Aurei Rivi nunc primum aures Hans percussit. In ora stabat

præcipitii, quod torrens percurrebat. Fluctus eius gloriá solis

occumbentis coruscabat; undæ cristas suas, tamquam linguas flammeas

agitabant, spuma autem undis iactata sanguineo lumine refulgebant.

Sonitus fluctuum sensim augeri, et mugitum circum se immani modo

accrescere sentiebat; undis tonantibus pedetentim vertigo eum

incessit. Formidine tremens lagenulam de cingulo suo deprompsit,

eamque in medium torrentem proiecit. Dum hoc molitur, veluti

scintilla glacialis omnes artus eius periaculatur: vagitum edit,

titubat, præceps ruit. Fluctus obruunt vagitum eius, et gemitus

fluctuum in sævum boatum augescebant, ut in multam noctem

præterruebant

Mons Spes, et novellæ aliæ · 第 5 / 12 题