Mons Spes.
Avum meum non novisse mihi semper dolori fuit. Habemus quidem
effigiem eius, iam vitá ipsius ad finem vergente pictam, quæ vultum
eius exhibet rasum, aspectum severiorem, ore tenacis propositi
indice, fronte ampla, lineamentis fortitudinem referentibus — quæ
quidem mihi vera eius imago videtur, siquidem litteræ scriptaque avi
mei perinde imago sunt, nec ego vultum, quem effigies exhibet
indignum eo viro iudico, quem sua scripta produnt. Ipse quidem filius
sacrorum ministri fuit, sed iam ab adolescentia studio negotii
navicularii ducebatur, ex cuius exercitatione subsidia vitæ satis
fructuosa comparavit. Ego tamen suspicor eum sibi persuasum habuisse
se ex vita mercatoria haud eas animi delitias carpsisse quas cursum
vitæ sibi laturum speraverat, quandoquidem haud facilem planumque
videbatur filiis viam sternere, qua hi sua vestigia ingrederentur,
quin potius nutu ac suggestu animos eorum ad amplectendas
professiones quaslibet flectere nitebatur. Nihil sibi iucundius visum
esset quam si filii professionem sui patris secuti essent, seseque
sacrorum ministerio addixissent; et quotiescunque recolo mecum summam
illius in hos auctoritatem, magnopere miror cur hi id non fecerint.
Uterque filius collegium frequentavit, ac per annos quatuor, ratione
illorum temporum vitam scholasticam duxit, quæ vix aliud quam sui ad
sacrorum ministerium adaptatio videri poterat; neuter tamen collegio
absoluto ita prodivit veluti cui theologia tantopere, quam scientiae
naturales cordi esset. Meus pater collegium anno millesimo
septingentesimo quinquagesimo octavo absolvit, frater autem eius
maior natu biennio ante.
Sub idem fere tempus quo patruus meus collegium reliquit, iuvenis
quidam vir e Scotia, Doctor Philippus Home, Colcestriæ, in
Connecticut, ubi avus meus tum vivebat, sedes fixit, qui quidem
eventus magnas pro nobis sequelas secum tulit, quod apud nos famam
diffudit mirifici scientiæ medicæ in Scientiarum Universitate
Edenburgica progressús, præsertim prælectionum Doctoris Vilhelmi
Cullen, quæ relata animos duorum iuvenum desiderio Edenburgum
proficiscendi, studioque medicinæ sub Doctore Cullen sese applicandi
miro modo succenderunt.
Huic honorificæ ambitioni iuvenum avus meus facile adstipulabatur.
Pro iis temporibus avus meus satis peregrinatus erat, nec fuit Angliæ
ignarus, iam et Edenburgum viserat. Consilium non temere captum est —
ad rem deliberandam satis otii suppetebat — nihilo tamen secius
exitus rei fuit patrui mei anno post absolutum collegium Edenburgum
profectio, quem et pater meus anno proximo secutus est, proinde Neo
Eboraco solvit mense Iulio anni millesimi septingentesimi
duodesexagesimi.
Hoc tempore factum est ut avus ad patrem meum litteras daret consilia
ei impertiens, quæ litteræ in nostra familia hodiedum magna pollent
auctoritate, quæque indolem incolarum Novæ Angliæ luculenter produnt,
et ut eædem a seris posteris in pretio habeantur iure merentur. Quam
vim, ex mente avi, monita in formanda sui filii indole exercere
valuerint, iam scire nequimus: sed quo zelo, quantoque animi
diligentis affectu monita impertire conatus sit, quæ vel iuventutis
temeritatem regere ac moderari possent, e solemnitate gravitateque
sententiarum suarum fit manifesta.
Colcestriæ, 7° Iulii, 1758.
Gardiner,
Dilecte mi Fili!
In eo iam res est ut tecta paterna etiam tuam patriam, gratiá
\ exterorum, peregrinæque terræ, primum relicturus sis.
\ Perpende, velim, prærogativas quibus frueris ordinarias haud
\ esse, quin magna sui abnegatione tuorum esse præstinatas, nec
\ proinde dimidia emolumenta aut manca, partialiaque
\ melioramenta abs te vicissim exspectari. Tu, fraterque tuus,
\ peregri haud exiguo sumptu sustinendi alendique estis, et hos
\ sumptus dispendio pecuniæ non hereditariæ sed meritæ
\ tolerandos esse.
Sumptibus his, quoad iidem necessarii ad tua studia provehenda,
\ quin et æqua tua oblectamenta, videantur, libentissime
\ occurretur; verumtamen quum intellectús morumque emendatio
\ atque augmentum non sint commoditates, utpote quæ arduo tantum
\ labore comparentur, reperies has in obversa ratione esse cum
\ ipsis sumptibus.
Rerum status circum te prorsus novus erit: tum incentiva ad
\ otiandum et licentiam, tum etiam ad te scientiis, moribus ac
\ virtutibus augendum et amplificandum. Arenam liber ac solutus
\ ingrederis; prohinc fructus quos relaturus es testimonium tuæ
\ fortitudinis ac virtutis animi, conscientiæ atque iudicii tui
\ perhibebunt. Haud paucis sensuum illecebris obiicieris. Illa
\ ipsa instituta, quæ plus quam quidquam aliud tuam patriam
\ commendarunt, ex magna parte negligi quin et derideri atque
\ condemnari experieris. Quum continentem Europæ viseris
\ comperies Diem Domini potius lautitiis agi quam Eius servitiis
\ sacrari, qui horas diei illius Suas esse appellat. Multa
\ reperies talia iniqua quæ ex iisdem fontibus manant, quamvis
\ nominibus novis donata. At fili mi, noli errare: Deus non
\ irridetur, quæ enim seminaveris hæc et metes. Leges Eius nemo
\ impunis violat. Omniscius et omnipræsens Deus Ipse est, fuit
\ Ipse Deus patrum tuorum per generationes ultra quas nulla
\ hominum memoria in contrarium se protendit. Ille Ipse Deus est
\ qui fuit heri, qui est hodie, qui futurus est in sæcula, nec
\ sine Eius provida cura vivere potes. Implora igitur hanc ab
\ Eo, et impetratam humiliter agnoscas. Ab Eo hanc implorare
\ viro indignum prorsus nunquam erit, usquedum indignum fuerit
\ Eius favorem accipere.
Profana ac vulgaria haud raro audies — ubi enim non audis? Testis
\ eris ebrietatum, videbis aleatores, at, mi fili, cave ne in
\ suas vias incideris. Pedes talium in mortem descendunt, atque
\ gressus ad inferos penetrant. Quum peccatores te lactaverint,
\ ne acquiescas eis, sed audi disciplinam patris tui, et ne
\ dimittas legem matris tuæ.
Persuadere tibi conabuntur hæc ordinaria esse vitæ oblectamenta,
\ moresque societatis politæ. Num vero hi melius sapiunt, aut
\ vero minus quam tui parentes sua quærunt? Num ex tua re fore
\ arbitraris pretio fiduciæ parentum consilia eorum amplecti, an
\ et illi te recipient in æterna tabernacula? Mihi crede, semitæ
\ longo usu tritæ, solæ sunt tutæ atque tales, in quibus solis
\ requiem animæ tuæ invenies.
Sermone, obsecro, profano et impuro uti noli, atque etiam
\ societatem eo utentium vitare memento, nam ingenuum perinde
\ atque Christianum nemo se sine cordis puritate atque
\ mansuetudine præstiterit, nec prohinc tibi quisquam
\ venerabilis videri debet qui neutra se præditum ipse fateatur.
Nec fraudem, nec ullam speciosam causam tibi prætexeris. Hæc enim
\ non modo iniqua verum etiam turpia ac spernenda sunt. Quin
\ enitere ut in omnibus quæ dicas te candidum, veracem, ingenuum
\ et apertum, atque in omnibus quæ feceris simplicem te præstes.
\ Simplicitas morum est diadema, si probitati propositi
\ innitatur, certaque felicitas successus vitæ atque honor.
E sociis itineris aliisque eos tantum inter notos amicosque
\ annumerabis quos iudicium mensque tua recti conscia
\ commendaverint; affabilem cunctis te præstabis, at in
\ seligendis amicis esto parcus. Haud parum emolumenti e nexu
\ sociali derivari solet, nec commercium bonorum posthabere
\ cuiquam saluti esse potest.
Unus vestrum, sive tu, sive frater, litteras domum quaque
\ septimana reddet. Nos, vicissim, singulis litteris vobis
\ respondebimus. Litteræ sive ad te, sive ad eum inscribentur,
\ ambos enim vos respicient, hinc alterutri licebit eas aperire,
\ iisque respondere. In nostra familia arcana nulla habemus, nec
\ habere volumus.
Observatio totius vitæ, iam haud breviusculæ, parentum tuorum
\ sententiam confirmavit felicitatem a vita utiliter occupata
\ nunquam esse seiunctam, neque honestatem atque industriam, si
\ integritati morum atque parsimoniæ innitantur, separabiles
\ esse. Verosimile existimes, Deo propitio, sat commodum te
\ heredium subiturum, perinde atque indolem principiis modo
\ memoratis insistentem. Hic ipse status multa abs te exiget, ut
\ a tuis exigebat parentibus — da operam nequid tuæ fidei
\ commissum detrimentum acceperit.
Ex nostra parte præsentibus Harwood sumptibus sustinendis nihil
\ obstat, atque cursum quem ipse sequebatur uterque vestrum
\ prosequi poterit, dummodo vos otii opportunitatisque vestræ
\ solertissimum capturi sitis usum. Exhibebis has litteras
\ fratri Harwood, ut eæ et ipsi et tibi documento sint, et ambo
\ scietis amoris, spei precumque nostrarum vos æquam partem
\ sortiri, ut ubicunque sitis, sub umbra commoremini
\ Omnipotentis.
Tuus, dilecte mi fili,
sum cum omni affectione paterna,
Gardiner H. Hardee.”
Patruus meus Edenburgi tres annos impendit, gradumque doctoratus e
medicina meruit, quo impetrato Colcestriæ consedit, uxorem duxit,
ibique in avitis sedibus post mortem avi mei atque aviæ permansit.
Pater meus studia sua anno millesimo septingentesimo sexagesimo primo
tanta laude absolvit ut munus instructoris in Universitate
Scientiarum ei delatum esset, quod et accepit, eo, ut mihi verosimile
paret, haud parum cordis affectu adductus, — qua quidem in re quia
litteræ paternæ nullam ei viam ostenderant, relictus est temeritati
iuventutis duci — annoque secuto uxorem duxit. Ego quarto Februarii
anni millesimi septingentesimi sexagesimi quarti natus sum, nomenque
patris — Gardiner Hardee — sortitus sum.
Patri meo nunquam fuit in animo vitam totam peregri degere, quod ipse
non modo natus in America verum, fere dixerim, naturá et genere,
Yankee erat. Attamen Fortunæ obsides dederat; sua enim cum omnibus
Scientiarum Universitatis Edenburgicæ sociis coniunctio genialis
erat, ipsa autem schola medica optimis in Europa annumerabatur
scholis. Sic itaque rerum cursus vergebat, nec ipse de remigrando in
Americam secum consilia volvebat, donec querelæ inter colonias
matremque ingravescerent, quæstioque fidelitatis atque officii civium
in medium prolata esset. Interea temporis patruus meus Colcestriæ
satis firmas sedes fixerat, pater vero consultissimum putabat alicubi
inter communitates novas, quæ iam passim prosperare cœperant, sedes
figere.
Hoc itaque consilio in Americam remigraturus, vere anni millesimi
septingentesimi septuagesimi quinti solvit, pollicitus se primum quam
nos commodo tecto excipere posset, me matremque accersurum. Sub eadem
tempora haud pauci incolarum Connecticut quæstu novarum sedium ducti,
in regiones, quæ modo Vermont appellantur, commigrare cœperunt, atque
autumno anni, quo pater a nobis discesserat, nuntiavit nobis futurum
ut Septemtriones versus migraret. Mox post per litteras nos docuit se
locum reperisse putare paullo ad Meridiem a Williamstown, in Comitatu
Berkshire, in Civitate Massachusetts, suis sedibus idoneum, seque ad
radicem Montis Ærumnæ, secundum viam ad Hancock, sive Iericho, ut tum
vocabatur, a Meridiana Williamstown ducentem, præstinavisse. Sibi in
animo esse aiebat ibidem sine mora domum commodam cum horreo ac
stabulis condere, et ad uxorem prolemque excipiendas secuturo anno se
paratum futurum.
Seiuncti ut tunc eramus, tempora ea tamen cunctis nobis perquam erant
felicia. Litteræ patris spei atque fiduciæ plenæ erant. Williamstown,
regioque in circuitu tota, colonis undique eo confluentibus frequens
fieri cœpit, qui omnes ex optima Novæ Angliæ stirpe oriundi erant,
unde haud modica erat exspectatio, quandoquidem in pago Williamstown
schola publica gratuita erat condenda, unde pater autumabat lapsu
temporis occasiones propitias orituras, e quibus haud parva commoda
in accolas loci redundarent. Post aliquantum temporis pater nos per
litteras certiores fecit se in ædificandis domo horreisque tantum
profecisse ut et iam adiutorem sibi Abner Cutler uxoremque eius Saram
Cutler mercede conduxisset, qui iam etiam in domum patris
commigrassent, ut domum prædiumque patris administrarent.
Pulchritudinem loci circumque regionis pater in singulis suis
litteris memoravit. “Est hic collis editus, quem necessario video nec
tamen transpicere queo,” scripsit pater in quibusdam litteris suis,
“qui mihi ceu quotidianus labor imminet. Non hic collis est qui
primus lucem excipit matutinam, sed alius ad Aquilonem tumulus, in
adversa ripa fluvii. Collis celsus obtegit solem dum tumulus eum
opperitur, hinc tumulum Spem appello.” Quid id innueret, ut mater,
ego quoque intellexi, licet ipsa hoc nesciebat, sicque dehinc quoties
ipsa litteras patris mihi prælegerat, hunc memorari ab eo exspectare
consuevi. “Vitam dego Spem inter et Ærumnam,” pater alias scripsit,
“sed sic ædificare conor ut ærumnam in perpetuum pone omnes nos
collocem, spes autem omni mane mihi ob oculos versetur. Iam id prope
esse mihi videtur.”
Difficultates interim colonias inter et matrem in dies magis
invalescebant. Mense Ianuario anni millesimi septingentesimi
septuagesimi sexti Nea Hannonia decretum sanxit, quod libertati
vindicatæ æquipollebat. Mense Iulio secuto fœderatæ coloniæ exemplum
secutæ sunt, quum pater per litteras matrem appellavit ut veníret,
meque secum ferret, sed litteræ ad nos, nisi mense Augusto, non
pervenerunt, quum mater in Franciam transfretavit, atque illinc, ex
Havre, undevigesimo Septembris, navi Harvest Queen, oppidi New
Bedford, Neo Eboracum versus solvimus,
Mater mea eo itinere absumpta est. Si in longos eos dies quos cum ea
in stega exigere consuevi respicio, ipsa mihi suum statum longe antea
perspexisse videtur quam quisquam eam ægrotare suspicatus esset. Una
eam sollicitudo tenebat, felicitas patris mei, et quí ego eidem
prodesse possem. “Amor,” ipsa me quondam monebat, “aquæ est similis —
deorsum fluit, a parente ad prolem. Cupio ut Patrem qui in cœlo est,
diligas, amor enim iste qui Eum assequitur, ad parentes, qui in
terris sunt, assurget.”
“Ego et tu,” aiebat quodam die, “soli sumus pares qui novas sedes ita
ædificemus ut spes quoque mane oculis patris obversetur. Pater cum
animo loquitur, quia nostra eget opera. Existimasne te usque eo dum
intelligas posse id meminisse?”
Quodam mane mater e lecto non surrexit. Medicus in navi nullus fuit;
ego vero matri nulla ope nisi ab ipsa nacta prodesse poteram. Ipsa se
parum curabat. “Patre tantum tuo,” inquibat, “indigeo — ipse meus
medicus est — nullo egeo alio.” Vectores amicissimi fuerunt. Una
præsertim, quædam hera Butler e Stockbridge, in curanda matre
indefessa erat, mater autem, ex quo audiverat Stockbridge a montibus
patris, viaque Hancock, non multum abesse, heram Butler continuo
circa se habere cupiebat. Quæque in dies circa ægram evenerunt,
optimo quem novi medico alias narravi. Cum eodem heram Butler adivi
quippe quæ de ægritudine matris multo plura explicare valebat, quam
puer intelligere posset, unde et beneficio cognoscendi sententiam
medici afficiebar, cognovisse, nullum nempe medicum plus ei prodesse
potuisse quam cura atque nutricatio illi profuerunt. Hoc non exiguum
mihi fuit beneficium, maius tamen existimo quod e verbis matris,
paullo ante diem supremum percepi. “Fili mi,” aiebat “amor non est
instar aquæ, aqua enim sursumversum non fluit.” Sic itaque mater
mortem oppetivit, et in mari sepulta est.
Navis Harvest Queen aquas Americanas circa finem Octobris assecuta
est, quum inibi a navarcho cuiusdam navigii, quem noster navarchus
per signa allocutus erat, nova quædam gravioris momenti percepimus.
Retulit is haud procul a Neo Eboraco acriter pugnatum fuisse, ubi et
amplius pugnatum iri exspectabatur. Prohinc navarcho nostro satius
videbatur portum Neo Londinensem petere, ubi itaque primo Novembris,
anni millesimi septingentesimi septuagesimi sexti solus, puer
duodenarius, primum littora Novi Orbis pedibus attrectavi.
Quid sine hera Butler de me factum esset, dicere nequeo. Ex universis
enim vectoribus ipsa fuit sola quæ regionem peteret usquam vicinam ei
loco quo ego tendebam, namque Stockbridge pagus in via est quæ me in
Williamstown ducebat. Huius rei conscia sui muneris esse duxit
tutelam mei suscipere. Mulierculam misellam! Et ipsa suis laborabat
obicibus, nam Stockbridge Neo Londino iter durum trium fere
septimanarum aberat. Vereor etiam ne meum captum consilium nihil
quidquam e sarcinis matris deserendi eius molestias haud parum
auxerit. Quod ad me attinuit animum meum una tantum affectio
occupabat, ardens videndi patris desiderium, eique curam,
qualiscunque ea fuerit, qua matrem in sua ægritudine prosequebar,
narrandi. Si hac mea ætate affectiones meas iuventutis probe in
memoriam revocare queo, gravatum tunc me sensi ineluctabili
obligatione — acsi thesaurum infiniti pretii meæ fidei commissum
gessissem, qui tamen nunc amissus esset. Ab eo sensu rationum
reddendarum levari ac liberari nunquam exspectavi. Nulla potestas
factam iacturam infectam reddere par erat; patris tamen sententiam
super ratione me gerendi, meque probe egisse cupivi audire. Suffugio
sui amoris frui cupiebam, non tamen iudicium amoris super cura a me
matri præstita appetivi; nec ante sententiam sensús mei intimi, quod
æquum existimandum esset, consistere valui, si ullam etiam rem, cui
nexus aliquis cum eius memoria esset, pone me reliquissem.
Heram Butler mulierem cordis tenerrimarum affectionum fuisse
oportebat, alioquin mentem puerilem, ut fecerat, haudquaquam
perspicere potuisset; verumtamen quum meas affectiones consiliumque
perspexisset, probavit, proinde sarcinæ matris, meæque res pusillæ
Stockbridge pervehebantur, ac post brevem moram illinc in pagum
Williamstown perlatæ sunt.
Quodam postmeridiem, septimana ante Diem Supplicationum, qui eo anno
undecimo Decembris celebrabatur, factum est ut a Lanesborough in
Meridianam Williamstown transvecti essemus, quum in quadriviis de
domo patris mei sciscitati sumus, tumque indicia secuti, in viam
Hancock versus defleximus. Patris domus e descriptionibus suis iam
fere nota mihi erat simulac milliario ulterius eadem sub oculos meos
cecidit. Ego et mater in animo iam illic habitavimus, peragrantes
cubicula, exteriora, solaria, agros — — et ecce iam cuncta ante me
palam stabant, utique non eo quo finxi modo, tamen ita ut commode
agnovissem Aurigam facile docui quo se verteret, et quo in loco
riscos deponeret, dum ego intro currebam Saram rogatum ubi patrem
offendere possem.
Quod patrem in solario adventum nostrum exspectantem non reperi,
indubitato præsagio mihi erat certæ, sed inexploratæ, calamitatis.
Quare eum illic me conspecturum existimaverim, aut quare sua absentia
me sollicitudine perculerit — haud scio, fortasse mea eius videndi
cupido sola in causa erat. Conspectum vultús eius exspectavi eiusque
solatium, sed veritus sum primam eius quæstionem; itaque quum eum non
vidissem, tractim domum ingressus sum, transivi vestibulum
notissimum, illinc autem in culinam. Ibi mulier intra ianuam stabat
penuariæ, lancem de pegmate depromens. Audito meo gressu ipsa se
convertit:
“Tune Sara es?” sciscitor ego.
“Sum, utique, ephebule,” respondit ipsa, “quidquamne a me vis?”
Habitu tam domestico atque affabili erat, ut aspectum eius, meaque
conscientia me domi meæ esse, in fletum erumpere me coegerunt.
“Volo, profecto,” per lacrymas respondi, “patrem meum reperire —
ubinam ipse est?”
Sara aliquantum anceps stabat, acsi non intelligeret, tum subito
proclinata, ambobus brachiis me complexum deosculata est.
“Tu itaque Gardiner es,” inquit, “et quam diu nos te exspectavimus!”
Labore suo confestim intermisso, nec parum satagens, manus inter
eundum præcinctorio detersit, meque ad ianuam deduxit, ubi risci in
solario iam dispositi stabant.
“Verum,” fatur Sara ut cumulum sarcinarum conspexit, “ubi est mater
tua? Nonne in diætam non ascendit?”
“Nequaquam, Sara,” respondi susurrans, “mater mortua est. Mortua ipsa
est sex ab hinc septimanis. In navi id contigit; sed ego patrem opto
videre.”
“Pusio mi dilecte,” inquit Sara, “pater vero tuus ad navim
conveniendam Neo Eboracum est profectus, nec tu eum convenisti?”
“Minime, Sara, nos enim Neo Eboracum non attigimus, sed Neo Londoni
egressi sumus.”
Et hic fuit meus domi meæ adventus. Paullo ante horam sextam Abner de
agris, finito opere arandi, domum venit, moxque cum eo atque Sara in
culina cœnavi.
Inter cœnandum paulatim animadverti tum Abner, tum Saram de salute
patris haud parum sollicitari, præsertim nunc ubi intellexerunt navim
nostram iam ante mensem appulisse. Ad pagum White Plains postremis
diebus Octobris acre prœlium commissum erat, unde rerum status circa
Neo Eboracum admodum fuit turbatus, nec a patre, ex quo prædium
reliquerat, ullum nuntium perceptum est.
“Ipse profecto non scribet,” fatur Abner, animum meum sedare conatus,
“quum sciat, etiamsi litteras scriberet, eas nullo pacto expediri
posse. Alter alterum in utroque fine cursús exspectamus, quod quidem
indubitatum dixeris exemplum exspectationis alicuius rei quam cernere
non possis, cernendique quod nequeas exspectare. Tamen debemus, utut
sit — velut illa anus quæ moriendo acquievit — nec est cur dubites
patrem tuum salvum esse.”
Solatio itaque aliquantum acquiescens cubitum ivi. Docui Saram quod
cubiculum esset meum, quod matris, nec sine gaudio comperi riscos
matris, ut par erat, in suum cubiculum esse collocatos, post quæ meum
cubiculum, matris cubiculo contiguum, intravi.
Octava iam erat hora matutina postero die quum evigilavi, et tum
maxima quam poteram quiete patris cubiculum petivi collem celsum ut
viderem, quem, ut scripserat, aspicere potuit, non tamen transpicere,
atque ut specularer utrum mihi se ostentaret spes aliqua pusilla
lucem solis longinqua captans. Illic profecto erant — ambo venusti
colles — et ut e fenestra in collem celsiorem prospectabam
intelligere cœpi non adeo diei labores esse, quam potius angores qui
transpici nequirent; proinde, postquam me induissem, et in pedeplanum
descendissem, quæsivi e Sara qui potissimus labor a me suscipiendus
esset.
“Iam sane tu virum te præbes germanum, præclarumque Yankee,” Sara
probans respondebat, dein consilium solans subiunxit: “Opera egemus
ad augenda melioramenta, quæ quum pater advenisset cerni possent.”
Sic itaque contigit ut ego ad labores me accingerem. Pedetentim
moribus prædialibus assuefactus sum, uti cibandorum iumentorum,
quemadmodum equi nostri loris indui solerent, quique tractari,
surrexi cum Abner prima luce, opusculis operam dare consuevi,
antequam magis arduos diei labores aggressi essemus. Hæc omnia primum
perquam dura erant, sed quum hyems exacta esset absque nuntio a
patre, quoddam levamen animi ab ea cogitatione gratus accepi, quæ
simul maxima mea erat spes, pariter atque sollicitudo ingravescens.
Ineunte vere labores mei duriores fiebant, quandoquidem dies solidos
in agris exegi, alias, dum Abner arabat, ego equos agendo, alias
sursum- deorsumque per agrum occam insequens vadendo, alias denique
toto die genibus insistens areolas horti runcavi.
His temporibus maximæ oblectationi mihi fuit cura gregis ovium mihi
commissarum, quas plerumque in pascuo, prope ad fontes in occiduo
declivi maioris collis, qui a nobis Mons Australis nominabatur,
continui. Oves bis in die furfure aut avená, paucillo mais intermixto
cibare solebam, easque vesperi, securitatis causa, in ovile reducere;
quando autem labores in prædio nimis onerosi exstiterunt, aut vero
mea sollicitudo nimis me obruebat, iuvabat in declive placidum eius
collis, ubi oves pascere consuevi, transire, ibique continuo
variantes ac mutantes in montibus umbras observare.
Eo in loco sera quadam pomeridiana hora contigit ut Indum Americanum
conspicerem, nec parum sum exterritus. In pedes haud cunctanter me
coniecissem nisi ipse inter me callemque ad viam ducentem stetisset,
quod loca aperta derelinquere metuebam; nam in phantasia mea sylvas
subito barbaris scatere mihi finxi. At Indus formidinem meam
confestim sopivit, non enim me curare videbatur, et, quoniam evadere
haud poteram, præsentiæ eius mox assuefactus, curiosus exspectavi
quid acturus esset.
Ipse prorsus otiosus esse parebat. Habebat quidem sclopetum sed certe
non venabatur, quin sine notabili proposito in agro vagabatur, donec
tandem cultrum exprompsisset, abscissoque largiori cortice betulæ,
prope me in gramine consedit, pusillamque nauculam effingere cœpit —
prima naucula e betulæ cortice quæ mihi sub oculos ceciderat. Tanta
admiratione illius nauculæ capiebar, ut vel ultimum metús vestigium
ex animo meo deletum sentirem, proinde ad eum accessi, ac loco
substiti, unde omnes manús eius motus speculari possem, ac denique
prope eum in gramine desedi. Ipse post aliquod tempus subito surrexit
et in sylvam recessit, prope finita naucula mihi donata. Hoc mense
Iunio contigit, ego tamen pro reliqua æstate pascuum illud
frequentavi. Indum subinde conveni, qui nonnunquam ludimenta pro me
fecit, aliquo autem die epigros[1] pro subucula e silice fulgido,
quodam in fonte invento — quem ipse Fontem Muscosum vocavit — sed
conventiculi nostri eodem exitu quo primus semper terminabantur. Ludi
semper subito cessaverunt, ludimenta quæ parabat semper mihi
donabantur, Indus vero semper in sylvam evanuit.
Hæc eo anno quo ad Bennington pugnatum est evenerunt.
Cuncta ista quinquaginta annis ab hinc gesta sunt, ego tamen diem
eventaque eorum temporum tam clare memini quam lumen solare tam
lucidum, ut ab ortu in vallem nostram collibus superatis
diffundebatur, perinde atque umbras tam opacas, ut eædem per
declivitates collium occiduorum tam mature pone prædium nostrum
descendere solebant. Mirum tamen dictu est pugnam eam ex mea parte in
lumine solari, non in umbris locum tenere. Namque ipsa mihi non
vultum obvertit grandis illius Terroris, quem cæteris me adultioribus
exhibuit, quin etiam quodammodo iuncta etiam erat cum ea magna Spe,
quæ iuventutis tam sæpe e tribulationibus redemptrix esse solet.
Nunc mihi cuncta hæc recolenti ita parent acsi descensus Burgoyne
secundum Lacum Champlain annos duravisset — quod me seniores tantum
de eo eventu narrare audivi. Idem revera non diu duravit, sed vita
fuit aspera, diesque lente fluxerunt, mihique hostes vix quidquam
difficilius secum ferre videbantur quam asperitatem vitæ meæ inter
ignotos et peregrinos, atque molestum opus insueti laboris. Ac,
denique, cuncta hæc subito ad finem venerunt.
Quodam die vehem avenæ ex agris domum vectabam, dum Abner antecessit,
quum Saram conspexi illi obviam venientem. Prope horreum stantes
colloquebantur, et ut ego appropinquabam, Abner quieto suo more se ad
me convertit, atque, “Puerule mi,” fatur, me allocutus, “Hassii viam
habent versus Bennington, qui quidem magis quam avenæ triturá egent —
velis modo ephippium equæ imponere, amabo” — verba potius ad
erigendam Saram, quam ex animi levitate prolata, quæ tamen me nihilo
minus ad improvisum sensum sobrietatis, si non solemnitatis,
concitarunt. Hunc in modum discessit Abner.
Ipse nunquam festinavit, nec se unquam propere movere videbatur,
quidquid tamen egit, mora caruit. Ita et nunc. Vix enim iugum in
stabulum deduxeram, equos deiunxeram et ephippium equæ applicueram,
quum Abner e domo adfuit cum sclopeto in manu ad iter paratus,
equamque statim conscendit et abequitavit, dum ego et Sara in porta
sepium stantes eum oculis prosequebamur, usquedum se visui nostro
subduxisset.
Iuvenis ut eram intellexi quæ cogitata Sara secum versaret, et licet
de modo tantum cogitabam quo et ego discedere eosque sequi possem,
qui, ut Abner, ex omni regione circa nos iam in itinere Bennington
versus erant, silentium tamen ego rumpere nolui, nec loco moveri,
donec Sara se vertisset.
Eodem loco quo tunc stetimus, in porta, dum Abner eos orientales
colles versus sole illustres abequitabat, dum umbræ in agris pone nos
sensim opacabantur factum est, ut hæc vitæ meæ phasis finem
acciperet. Pugna ea haud paucos propria umbra obtexit, quæ umbra
complures casas in gremio collium obumbravit, et fortunas gentium
affecit, mea tamen semita solem versus vergebat.
“Euge, ephebe mi,” fatur Sara denique, domum versus conversa, “Abner
muneri suo satisfaciet, nos quoque nostro. Nonne putas iam tempus ad
oves reducendas advenisse?”
Occasio Abner sequendi, tum dumtaxat, mihi non admodum videbatur
propitia, putoque gressus meos quum viam transibam fontes sub
radicibus Montis Australis petens, aliquantum tardavisse. Pinetum eo
prorsus loco attigi ubi via tanta declivitate descendit ad
transcendendum rivulum Hancock, quum aliquid medio arborum paullo
superius in adversa ripa moveri animadverti. Motus ille celerrimus
fuit, et antequam contuitus essem, iam evanuit, statim tamen
intellexi Indum id fuisse. Dehinc pedes mei non tardarunt. Rivulum
nullo labore transivi, arduam et dissitiorem ripam adversam celeriter
ascendi, ac per pascuum longum in sylvam circa fontes perveni. Eo
potitus loco lentius itavi oves compellans ut pascuum ovile
pertransibam, et prætergressus fraxinum, viam Fontem Bullientem
versus secutus sum. Locus is amœnissimus est, unde prospectus
iucundus patet in longa collium occidentalium iuga, dissitusque visus
inter montes adversum Aquilonem prorsus usque ad Montem Antonium.
Illic, ut exspectavi, prope ad oram sylvæ, solito suo loco, sedebat
Indus. Me appropinquante minime se movit, nec mihi salutanti
respondit, morem tamen suum minime hostilem iudicavi, prohinc prope
eum in gramine consedi. Hic quasi aditum ad futuras opportunitates
mihi patere arbitrabar. E suis necopinatis huc et illuc
peregrinationibus iste mihi iam pridem speculator esse videbatur —
sed ex utra parte belligerantium, divinare nequibam. Quod pridie
luctæ advenisset, me in ea suspitione confirmavit, modus autem suus
tranquille sedendi, oculosque suos in amplo prospectu pascendi, eum
fortasse signum opperiri videbatur suadere. Impatiens moræ, desiderio
ardebam aliquid dicendi, sed quid nesciebam, proin exspectavi dum
Indus silentium rumperet:
“Multi bellatores,” inquit, “eunt pugnatum.”
“Sane, plurimi,” respondi. “Tum hodie eunt, tum heri undique ex his
viciniis, item ex pagis Pittsfield, Cestria, atque Ashford iverunt.
Haud pauci e Lebanon atque Hancock domum nostram prætereuntes
constiterunt, nosque allocuti sunt. Viri hi in pago Williamstown
congregantur, illinc autem Bennington progredientur.”
Indus hæc omnia tenere videbatur nec verbum proferens, quod post
paululum temporis capite tantum annuit. Deinde, ut ego suspicabar,
fidem meam tentaturus fatus est:
“Puer albus non est bellator. Pugnare non valet.”
“Quin pugnare valeo,” respondi ei, “habeo sclopetum, item iaculari
scio, ire tamen vetor.”
Indus iterum annuit, sed verbum non protulit, tamque diu siluit ut
vererer ne amplius non loqueretur. Tamen denique fatur:
“Puer albus par esset litteras bellatoribus tradere domumque reverti.
Puer enim albus impar pugnando est.”
“Sic, sane,” cito respondi, “revera litteras ad milites deferre
valeo, — cede sis, protinus curram.”
Oves interea e memoria mihi plane exciderunt, perinde ac munia quæ
Sara mihi tantá fiduciá commendaverat. Præter viros in pago
Williamstown aggregantes ac Bennington tendentes de nulla re cogitare
quivi.
“Illæ itaque litteræ,” repeto ego, “facdum eas mihi tradas.”
Indus lente caput quassabat, interim tamen promit schedulam plicatam,
eam evolvit, mihique tradit.
“Bellatores videre non possunt,” inquit. “Puer albus observare debet
et narrare.”
Quid dicere voluerit, aut quare bellatores videre non potuerint,
haudquaquam perspexi, sed litteras e manu eius cito exemi et legi:
“Præfecto Militiæ, Williamstown.
“A duobus Americanis, heri apud Iericho e Libanonicis Toriis
\ captis nuntiatum accepimus futurum ut copiæ Anglicæ paullo ad
\ occidentem a Bennington pedes figant, atque per Vallem
\ Berolinensem copias Toriorum missuri sint, quæ Americanos sive
\ circumveniant, sive vero, si expeditio Anglorum minus
\ successerit, omnem apparatum militarem ad Bennington, antequam
\ Americani ad eum tuendum eo reverti queant, flammis aboleant.”
“Auctores huius nuntii viri nobis notissimi sunt — alter eorum
\ præfectus maior est copiarum Nea Hannoniensium, alter autem e
\ Comitatu Berkshire est, uterque erat captivus Neo Eboraci ex
\ tempore prœlii ad White Plains, ac nuper tantum uterque
\ evasit. Quod nuntiant fide dignum est quod vel eo etiam
\ confirmatur, quia copiæ Toriorum modo apud Wyomanock
\ conglobantur. Si hæ copiæ iter suum Septemtrionem versus per
\ Vallem Berolinensem flexerint, per signum de Monte Ærumna hoc
\ postmeridiem prodetur. Si vero iter ultra Berolinum prosecutæ
\ fuerint, de monte, qui Mac’s Pattin vocatur, paullo tardius
\ altero signo nuntiabitur.”
Antequam legendo finem feceram in pedes exsilii. Res tota palam
\ erat. Torii cohibendi erant, sed id nemo nisi viri qui hoc
\ postmeridiem ex Williamstown profecturi erant, perficere
\ poterat.
“Litteras ego deferam,” inquam, “ego eos assequi valeo. Necdum
\ enim procul progressi sunt.”
Indus nihil se movit. “Puero albo exspectandum est,” quiete
\ monebat, “item prospiciendum ut narrare possit.”
Illico intellexi. Signum ex Williamstown videri non potuit. Hoc enim
ex Monte Ærumna dari debebat, nec usque dum id datum sit quidquam
dici potuit. Quare iterum consedi in gramine, celsique collis
verticem observabam, oculosque ad Septemtrionem, Montem Antonium
versus circumferebam, ubi copiæ iam congregari cœperant, et quoversus
iter suscipere adeo flagravi. Ibi mihi sedenti collis admodum
dissitus videbatur; simul etiam in aere indicia adventantis
tempestatis sese prodebant, quin et nox impendebat, quod sol deorsum
vergens iam cacumina occiduorum collium attigerat, ut vero radii eius
inter frondes arborum vertices collium tegentium percolabantur iam
sub horizontem mersuri, miro fulgore scintillabant.
Denique etiam occubuerat, quum subito in summo vertice senis Ærumnæ
emicuit fulgor talis qualem speculum, vel specula possent edere quum
ad excipiendum ac reverberandum solis splendorem vertuntur qui fulgor
in eum locum ubi nos sedebamus erat collimatus. Lumen haud erat acre.
Etiam dubito utrum quispiam non prope nos animadvertere potuisset;
erat tamen indubitandus. Confestim in pedes consilui, Indumque
aspexi. Ipse prorsus ita sedebat ut quum eum conveni, sed oculi in
montem erant defixi. Mox alter successit fulgor ...
“Visne curram?” quæro ego. “Visne curram?”
Nullum dedit responsum. Interim tertius emicuit fulgor.
“I,” inquit. “Puero albo currendum est. Litteras debebit præfecto
albo tradere.”
Me ante finitam eius sententiam dilapsum esse existimo, procurrens
rectá præter fraxinum, deorsum de colle semitam versus secundum
rivulum per sylvam ducentem, quem rivulum exinde Indicum appellari
apud nos usu venit, verum etiam eunti mihi sensus subrepsit, quin
tamen rei conscius vultum retro vertissem, Indum non esse in sylvam
reversum, sed brevi spatio me secutum, rectisque angulis versum, viam
sursum Montem Australem Orientem versus ingressum. Sensus, quo Indum
mihi invigilare putabam ita erat firmus ut pæne certitudinem æquaret.
Tum primum mecum causam coniectare cœpi, quare litteras ipse in
Williamstown non detulisset. Manifestum erat etenim eum hoc proposito
venisse. Verosimile erat eum has litteras alicubi prope Lebanon aut
Wymanock accepisse. Ea in regione plurimi erant Torii, et ut omnibus
constabat, nulli in Williamstown. Quidnam causæ intercessit quare
Indus litteras per loca periculosa pertulisset, spatium haud minus
quindenûm milliariorum, tum mihi dedisset, quum in tuta regione, a
meta sua vix quina milliaria abfuisset? Quæstio ista sua gravitate
animo meo magis magisque insedere cœpit, meque per sylvas properantem
plus et plus urgere. Factum causa haud caret, causá carere non
potuit, causa insuper alia esse non potest, mecum cogitabam, quam
quod regio non tuta est. Ille idem sensus me subito iterum incessit
quo antea tenebar, nempe aliquem mihi invigilare, ac modo quidem non
solum Indum verum et aliquos alios. Quum itaque traiectis sylvis ad
extremos limites pratorum pervenissem, unde Meridianam Williamstown
prope conspexissem, quasi instinctu adactus, ubi via se ad
transcendendum rivulum Hancock ad Occasum versus deflectit, recessi,
ibi transversum agros rectá pagum versus cursum direxi. Actus hic
magis impulsus animi quam consilii erat, quod agri saxis, vacerris,
deciduisque arborum truncis erant asperi, paludis autem omnino eram
immemor donec eam transvadere cœpissem, non raro fere lumborum tenus
mersus. Necesse videtur me, viam Pittsfield paullo infra Meridianam
Williamstown appropinquantem, aspectum perquam concitatum ac
profligatum præbuisse, et etiam existimo me tunc demum primum
gravitatem mei cœpti veram intelligere ac perspicere cœpisse, quum
prope sepes duos viros me appropinquantem observantes et agros
percurrentem, stantes animadverti.
Extraneos et ignotos eos esse statim perspexi. Eorum alter procerior
erat, neuter barbatus, et alter tantum, e duobus humilior, gerebat
sclopetum. Cursum itaque meum paululum ab eo loco ubi illi stabant ad
Septemtrionem deflexi, ut supra illos in viam evergerem, sed illi e
loco lento motu discesserunt, ita ut quum ego viam attigissem, hi
illinc iuxta sepem stetissent. Ubi vero pedem, sepem transcensurus,
in longurium posuissem, procerior eorum manum humero meo imposuit:
“Quidquamne te, puerule mi, perterruit?” amice me affatur.
Ego protinus ipsum me esse sensi. Antea enim quam quæstionem
posuisset perterritus eram, sed nunc me nimis humaniter tractabat,
quæstioque sua directo ad Indum mihi videbatur referre. Hinc
perspectam difficultatem mihi imminere sensi, non ignotam rem me
terrere, atque præsens rerum status ad sobrietatem me revocavit.
“Perterritus quidem non sum,” respondi, “sed prœlium imminet, atque
domum me conferre cupio.”
Brevior eorum ridere cœpit. “Potius domi te satius erat manere,”
fatur ille, tum: “Quid moliebaris in sylva?”
“Oves mihi erant curandæ,” retuli. Quaque nocte ego oves occludo. Et
nunc me domum ire oportet.”
Manum suam alter de humero meo retraxit, quo facto nihil morabar
sepem transcendere.
“In his vicinis sylvis Indi delitescunt,” monuit ille brevior.
“Vidistine quemdam Indum quum oves tuas occludebas?”
Ea quæstio verum rerum statum satis mihi explicuit, quin etiam plus
explicuit. Etenim siquid dubii in animo meo de consiliis horum usque
superfuisset, subito dissipatum est, et pariter dissipata est molesta
incertitudo circa genuinam veritatem mei nuntii. Eo enim consilio hi
circumerrabant ut nuntium, quod ego mecum gerebam, interciperent,
proinde monitum dignum videri debebat quod interciperetur.
“Nemo in sylva procul videre potest,” refero ego, “sed quum in pascuo
versabar vidi aliquem procul in agris pone viam Hancock in angusta
Berlin ducentem.”
Hoc dicto in fugam me verti, sed ventus pileum mihi eripuit, et quum
ad eum tollendum recurrissem, brevior ille me ad se vocavit.
“Euge, puerule,” inquit, “tu nimium æstuas ac properas. Indos tu
minus curare videris, proin tutiorem te apud nos existimes, velim,
quam ut isto tuo modo solus vageris — itaque velis modo huc redire,
nobisque sociari!”
“Atqui rogo, mi Here,” flagitabam, “opuscula obire necesse habeo. Iam
utique sero est.”
At nunc iam nugas misit. “Nostro in medio incedes,” inquit breviter,
“ac modo semel tentes te eripere, iam te quietabo.”
Procerior ille strictim se vertit. “Iacobelle,” affatur socium, “tu
nimis facilem te præbes, non sic ego. Enimvero nos non puerum
sectamur” — tum subiungit: “Interim, si eum capi necessarium putas,
cape eum.”
“Capiam profecto,” respondit Iacobellus, “nec nos eius rei pœnitebit.
Quid? Quid dæmonis instar post occasum ad opuscula facienda cursare!
Adde quod si ita et ulterius cucurrisset, Williamstown pervenisset.
Sic, Hercle, puerum, bona tua venia, Amos, detinebo.”
Hi interea sermocinantes celeri gradu itabant, ita ut ego, æquum
servaturus passum, subinde tolutim incederem. Quomodocunque tamen
festinabamus, procerior ille, Amos, paululum nobis semper
antecedebat, atque progressus admodum erat difficilis, quod non viam
tenebamus, sed infra Meridianam Williamstown ad Orientem nos
verteramus, rivulum Ashford traiecimus laboriosam aggressi viam
sursum acclines colles, et Aquilonem versus cum Oriente tendebamus.
Haudquaquam me pœnitebat nos horsum tendere, quod quisque gressus nos
propius Williamstown ferebat, et quod iter nostrum in conspectu
Montis Kidder ducebat, quem iis temporibus Mac’s Pattin vocitabamus,
et quem ego signum secundum exspectans diligenter observabam.
Postquam succisam sylvæ partem ad oram superiorem usque traieceramus,
circiter milliarium sylvam penetravimus; sed quum caligo sylvam magis
magisque obrueret, lentius progrediebamur, tamen ubi versaremur, et
quo tenderent ipsi, utrique homini erat notum, nec multum temporis
erat absumptum. Tandem in clarum egressi sumus, sub radicibus ipsius
adeo Montis Spei, et agrum quemdam transire cœperamus qui ad
Aquilonem leniter declinis erat, ubi ego iterum in pleno conspectu
Montis Kidder, quin etiam totius iugi collium ad Occidentem, quorum
verticem sese in occidentali cœlo clare describebant, versabar. Causa
properandi hic subito cessare videbatur.
“Hem, Amos,” fatur Iacobellus, “quid nunc?”
“Equidem, ut puto,” respondit Amos, “nihil aliud nisi exspectandum.
Fortasse ceperunt barbarum, fortasse non, sed venient, at nobis in
summo colle, præter saxum exspectandum est.”
Ager admodum asper erat ac silicosus; et quamvis nunc, mense Augusto,
aridus, maiori tamen anni parte manifestum erat palustrem esse, quod
tumulis cespitum scatebat, inter quos, iam tenebrascente, nimium
quantum cespitabamus. Quum denique oram saxeam summi collis
attigimus, Amos sic fatur:
“Si tibi revera in animo est puellum a perficiendis opusculis suis
cohibere, Iacobelle, me iudice, consultius feceris si eum ad illam
arborem deligabis. Nam hic morari, eique invigilare nequimus, quin
etiam ipse puer probus est, et opuscula sua revera perficere vult.”
Ulmus exilior prope ad saxum stabat eius profecto crassitiei ut quum
manus meæ pone me ei circumdarentur, vix paucis unciis inter se
distarent. Iacobellus igitur manus meas istum in modum colligavit tam
firmiter et satis arcte, ut mihi incommodo esset, etiamsi non
doleret.
“Sic, sane, mi Amos, vera de eo puero memoras,” fatur Iacobellus per
sarcasmum, postquam opus consummatum est. “Probus ille puellus est,
omnino probus, nam et se perquam libenter apud nos perseverare velle
ait, nec nos de se sollicitari oportere sibi invigilando, ac licere
nobis pro amicis longe lateque pro arbitrio circumspectare.”
Hic itaque duo, quum de me rite cautum esse sensissent, in agros
descenderunt, ut siquis ex iis partibus unde nos veneramus, horsum
appropinquasset, facile animadverterent, quin ego oculos suos
fallerem.
Mei ego prorsus eram inops. Funiculus adhibitus erat brevis et tamen
multo crassior quam ut ego rumpere valerem, tamque arcte colligatus,
ut carpum in laqueo ne vertere quidem par essem. Interea nihil nisi
Montem Kidder observare poteram atque de copiis hostilibus per Vallem
Berolinensem Septemtrionem versus iter facientibus cogitare, item de
nostris copiis e Williamstown, quas rectá Aquiloniam Petropolim
progredi oportebat, quæ tamen, si meum nuntium redditum non esset,
periculi ignaræ per Pownal aut Aquiloniam Pownal, Septemtrionem
versus Bennington proficiscerentur. Signum fortasse de Monte Kidder
interea datum erat dum ego per sylvas ducebar, hoc tamen, quamvis de
eo cogitans exterrerer, quum iterum perpendissem, probabile mihi non
parebat.
Verosimile existimabam ut ii, qui tantum sapivissent, ut signum de
Ærumna ederetur, fecissent ut signum maturrime quam fieri posset post
Toriorum iter initum accenderetur. Proinde, ut ego ratiocinabar,
signum edi debebat antequam Torii ad Aquiloniam Stephentown
pervenissent.
Locus ille a Berolino sena, aut paullo plus, milliaria abest. Quantum
ego coniectare poteram, locus ubi ego arbori deligatus eram a
Fontibus Indicis trium milliariorum spatio seiungebatur ad summum,
etiam brevissimá quam nos prosecuti sumus viá, et mihi æque persuasum
erat nec homines in Valle Berolinensi iter facientes nobis celeriores
fuisse.
Interea et Amos et Iacobellus se sollicitari satis clare prodiderunt.
Longius in agros digressi ut eos quos exspectare parebant
specularentur, me, utpote quem satis in tuto esse intelligerent,
minus ac minus sibi curæ esse existimaverunt. Paullo post loco ad me
redeundi mihique invigilandi, me clamore, utrum in officio usque
essem, tentaverunt. Primum tamen non respondi. Inde Iacobellus retro
ad me cucurrit, et quum reperisset me eo quo reliquerat loco ac modo
arbori alligatum et securum usque esse, sæve me percussit sic fatus:
“En, ephebe, habes nunc quo admonearis de tenera tui amicorum cura,
ut alias vocatus ab illis scias tui eorum sollicitudine dignum
reddere responsum.” Post hæc vocatus diligenter respondi.
Quam diu ad arborem deligatus steterim, haud scio — dimidiam noctem
ibi exegisse mihi videbar, revera tamen uná horá vix plus, quum
subito fulgidior de vertice Montis Kidder flamma emicuit. Flamma e
levioris generis fomento orta esse parebat, quia ut cito crevit ita
et resedit. Amos Iacobellusque longiuscule in agris aberant. Uterque
me inclamavit, ego autem continuo respondi. Eodem temporis momento
funiculus pone me discissus est, et ut ego in fugam me dedi, Indum in
arboreto secedere vidi.
Erat in summo colle arboretum acernum cum umbra spissa, fere tamen
dumeti vacuum. Hoc arboretum persultavi donec ad declivitatem
aquiloniam collis attigissem. Hic iam abietes fagique crebrescebant,
dumique densiores fiebant, ita ut in tenebris plane nihil cernerem,
nec cursum tenere nisi palpando quibam. Paullo ulterius, in loco ad
cœlum aperto perveni, per quem via fruticetis mori nigræ erat
impedita. Substiti paulisper deliberaturus quorsum me potius
verterem, quum repente voces excepi hominum me persequentium, viamque
sibi per dumetum non procul pone me aperire tentantium.
“Putasne eum hac profectum esse?” quærit Amos vix quinisdenis ab eo
quo ego stabam loco pedibus, sed adverso latere luci abietum
adolescentium.
“Hac necesse est eum profugisse,” inquit Iacobellus. “Opuscula quæ
facere volebat, hac, sursumversus esse oportebat. Quem Dii omnes...”
mussabat dumetum moreti irruens.
Nihil morabar, sed quietissime quam poteram lævorsum me verti eaque
qua veneram via parumper recessi, illinc autem rectá ad rivum. Collis
hic loci admodum erat præceps, sed pro bona fortuna callem reperi
labidum siliculis herbisque aridis, tamque arduus quam scala,
verumtamen callis ad cœlum erat apertus, ita ut hic multo celerius
quam in opacis sempervivis progredi possem. Semel planitiem nactus,
iterum ad Septemtrionem me verti rivum secutus usque ad superatas
cataractas, ubi rivum traieci, rectaque Williamstown versus
properavi, semitam per mediam planitiem fluvio contiguam, minime
impeditam, ingressus. Hæc semita etiam maxime erat me persequentibus
accommodata, ac profecto ambigebam utrum non me iam antevertissent.
Cæteroquin fieri etiam poterat ut mihi a tergo essent, nec absimile
vero putabam eos me usque in sylva quæritare, nisi ad verticem collis
rediverint, ut quos exspectassent, illic convenirent. Utut res
fuerit, quid mihi facto opus esset, rite intellexi. Eventus hi me
tantopere demorati sunt ut dubitarem utrum, si etiam cuncta quæ pro
viribus possem tentarem, copias assequi possem. Poterant eæ utique a
Williamstown discessuræ detineri. Quin et eas usque illic agentes
reperire poteram, sed iactura temporis nunc perniciei tam plena erat
quam ipsa mei captura, proinde in semita perseveravi, cucurrique ut
pedes me ferre poterant, deinde ad trahendum spiritum cursum tardavi,
iterumque in cursum me concitavi.
Octo mensium in prædio acta vita facultates meas perquam exacuit.
Bina in die cum ovibus itinera in pascuum, frequens collium per
hyemem cum trahis lignatoribus ascensus, sursum deorsumque in agris
deambulatio equos inter arandum occandumque per dies solidos
sequendo, me parem currendo effecerunt, cui cursui modo tantæ res
innitebantur, interea tamen priusquam Indum convenissem, iam laboris
unius diei æquum præstiti: calceos paludes pervadendo madefeci,
Rivulum Ashford atque Fluvium Viridem pedibus pertransivi, et pedes
mei modo iam pustulis horrere cœperunt. Si modo equum invenirem,
cogitabam mecum, siquis obviam fieret qui mihi adiumento esse posset,
fortasse necdum sero quidem venirem, verum ego ne subsistere quidem
ad opem flagitandam ausus sum et quum denique Williamstown attigeram
responsum mihi est copias iam ante horam abscessisse.
Dictum mihi est incolas pagi supplicatum convenisse, ut victoriam
copiis divinitus largiendam efflagitarent. Rui in conventiculum.
“Torii adventant,” denuntiavi ego, “nuntiumque Præfecto militiæ
Williamstown fero.”
“At Præfectus militiæ hinc iam abscessit,” responsum mihi est. “Iam
per hoc tempus oportet milites Pownal pervenisse.”
“Fortasse necdum sero est,” instabam ego, “fortasse revertentur.”
“Imo,” fatur quidam senex, “nondum sero est. Iter etenim per
Aquiloniam Pownal carpent. Ostende modo nuntium.”
Litteras ei tradidi, quas ipse surgens, elata voce prælegit.
“Litteræ verum nuntiant,” addidi ego. “Per totam viam cucurri, atque
etiam signa de montibus rite edita sunt.”
Res interim facundius pro me loquebantur quam ipse ego poteram.
Cognitum etiam vulgo erat in Lebanon plurimos esse Torios, satisque
cunctis constabat futurum ut si copiæ a Bennington decessissent,
oppidum copiis hostium, quæ e regione Berolini venirent, prædæ
militibus obiiceretur.
Nulli igitur dubitationi locus cedebatur. Equum itaque mihi
comparaverunt, quo vectus iter Pownal versus sine mora laxatis frænis
ingressus sum.
Nunc iam et urceatim pluere incepit, et densa caligo regionem
obruere, ut summo tantum conatu iter discernere tenereque valerem. In
vico quidem lumina fenestrarum viam mihi indicarunt; verum ubi
relicto vico Collem Caurinum[2] scandere cœpissem, quamquam viam non
facile discernebam, tamen arborum vertices observando adversum cœlum
erectos, aut vero situm rerum passim fulguribus emicantibus
collustratum, satis commode prosequebar. Nactus fastigium collis, via
per milliarium circiter ac dimidium satis apta usus sum, unde
aliquantum temporis lucrabar, sed ex parte Pownal via acclinis,
labida atque caliginosa erat, ubi summa tantum cautelá proficere
valui. A radice collis pars viæ iterum satis erat idonea secundum
Fluvium Hoosac, ubi iterum licuit mihi frænis solutis progredi.
Verumtamen Pownal usque sero perveni — copiæ dimidiá horá ante
discesserunt, iter tamen Aquilonariam Pownal versus flexerunt, ut
senex ille prædixerat, loco rectá Bennington proficiscendi. Denique
copias ad Aquilonariam Pownal assecutus, nuntium Præfecto copiarum
dedidi.
“Torii, mi Here,” inquam, “adventant; ego vero litteras tibi tuli.”
Ob meum serium agendi modum leniter in me renidens Præfectus litteras
accepit, easque sago suo contra pluviam tuitus, dum unus militum
lumen lanternæ advertebat, eas admodum lente legit.
“Euge, mi Gardiner!” affatur me Abner, ut lumen lanternæ in vultum
meum incidit, “Ubinam has accepisti?”
“Ab Indo,” respondi, “"qui fontes sub Monte Australi frequentare
solebat.”
“Factum præstanter,” probat Præfectus militum, “præclare fecisti. Nec
quæstionibus te urgebo. Petropolim proficiscemur.”
Tota ea nocte pluebat. Quum Aquilonariam Petropolim perveneramus
præmissus est unus qui in rem inquireret, qui brevi reversus retulit
nullas copias ea vespera pagum transivisse. Quapropter ingressi sumus
viam Bennington versus, atque luminibus restinctis, trans viam atque
ex uno latere eius aciem instruximus. Illic in caligine ac pluvia
excubantes, hostes usque ad horam fere secundam matutinam
exspectavimus.
Diu humi iacebamus silentes et absque luminibus, et, ut opinor, etiam
sopore opprimebar, quandoquidem adventús hostium prorsus fui ignarus,
donec tonantium armorum strepitu expergefactus conterritusque
fuissem. Caput de solo erigere non audebam, nec circumspicere quidem
ad videndum quid circa me gereretur, donec brevi post Torii se
dedidissent.
Quum denique circumspexeram, complures conspexi humi iacentes, alios
autem lanternis inter eos circumeuntes, qui partim saucios curabant,
partim vero mortuos de via submoverunt. Caligo erat densissima;
lanternæ parum luminis fundebant etiam intra ipsum angustius spatium
quo lumen cadebat. Nihilo tamen secius lux mihi satis clarebat ad
cernendum chirurgum, in hominem humi iacentem proclinatum. Manifestum
erat alium chirurgum nullum interfuisse, quod undique eius opem eodem
tempore expetiverunt. Oculos meos ab eo avertere haud poteram, ac,
postremo, quum amplius perdurare non possem, quiete ad eum accessi,
genibus ad latus unius militum insistentem, unoque brachio eum
amplexus sum.
“Euge, mi chare pater,” alloquor eum, “tantopere gaudeo te reperisse,
et quam te domi nostræ egeo.”
1. Epigri, -orum, vocabulum Romanum, sunt claviculi e quacumque
\ materia, hic e lapillis siliceis. Subúcula, -æ, est vestis
\ lintea alba, interior, quæ corpus superius tegit, quæque
\ sæpissime lavari solet. Subucula, a fronte aperta est, et in
\ collo, in pectore atque in carpis ope epigrorum sive ex
\ argento, sive ex auro contineri solet, epigri autem pectorales
\ aliquando adamantibus fulgent. Licet hos epigros subuculares
\ moderna Latinitate appellare.
2. Caurus: -i, est nomen venti, qui ex Occidente cum Septemtrione
\ flat, hinc ea plaga cœli, sive regio, unde ille flat, etiam
\ ita appellatur. Hic nomen loci est quo collem a pago
\ Williamstown, sive Vilhelmopoli, ad Caurum est, Collem
\ Caurinum vocant.
Rex Aurei Rivi sive Fratres Nigri
Caput I.
Quemadmodum Herus Africus rationi Fratrum Nigrorum agros colendi sese
ingesserit.
Olim in quadam Styriæ seclusa et confragosa regione fuit vallis, quæ
luxuriosa ac mira claruit fertilitate. Eam undique montes prærupti
saxosique cingebant, qui iuga sua, perpetuis nivibus tecta, passim in
altissima fastigia culminaque extulerunt, unde plurimi torrentes per
crebras cataractas decurrebant. Una harum occidentem versus, deorsum
scopulum tam excelsum labebatur, ut quum iam sol e conspectu omnium
occubuisset, cunctaque infra in tenebris essent, radii eius hanc
cataractam lumine ita perfunderent, ut similitudinem imbris aurei ea
præ se ferret. Ob eam rem incolæ eius regionis hunc torrentem Aureum
Rivum appellarunt. Res curiosa erat quod nullus horum amnium in ipsam
vallem decucurrit. Quin cuncti per adversum latus montis defluxerunt,
ac per patentes campos, propeque frequentes urbes per circuitus
volvebantur. At nubes, a verticibus attractæ, tam crebro illic
colligebantur, vallique ita globosæ impendebant, ut temporibus æstús
siccitatumque, quum omnia in circuitu languerent et exarescerent,
parva vallis pluviis usque rigaretur, adeoque esset fertilis, fœnum
adeo procerum, mala adeo rubicunda, uvæ adeo glaucæ, vinumque adeo
generosum, mella adeo dulcia, ut quibuscunque hæc sub oculos
cecidissent stuperent, ac mirarentur, et ob id locus vulgo Vallis
Thesauraria appellaretur.
Tota ista vallicula trium erat fratrum, nomine Schwartz, Hans, atque
Glück. Schwartz et Hans, duo fratres maiores, viri erant admodum
turpes aspectu, propendentibus superciliis, minutisque ocellis,
plerumque semiclausis, ita ut nunquam in eos inspexeris, sed ipsi
sibi persuadebant se in te profundissime inspicere posse. Victum sibi
merebant Vallem Thesaurariam colendo, fueruntque cultores
præstantissimi. Quidquid enim victum sibi quoquo modo ipsi non
merebatur, hi enecuerunt. Iaculati sunt merulas, quod fructus rostris
læderent; occiderunt erinaceos, quod lac vaccarum exsugerent; veneno
escarunt gryllos, quod micas in culina devorarent; cicadas quoque
oppresserunt, quod totam æstatem tiliis insidentes perstreperent.
Famulos suos, nullá solutá mercede, laboribus solebant obruere, usque
dum vires deficerent, nec laborando pares essent, quum iurgia cum iis
ciere consueverunt, eosque e domibus suis, sine omni mercede, exigere
soliti sunt. Prorsus inauditum certe fuisset, si ex eiusmodi prædiis,
et huiuscemodi ratione agricolandi magnas sibi divitias non
conflavissent; at conflaverunt. Quodam molimine plerumque effecerunt,
ut frumenta in granariis continerent donec pretia augerentur, ac tum
plus dupli quam alias venderent. Itaque constabat eos in tabulato
cumulos auri iacentes habere; nunquam tamen memoriæ proditum est eos
vel teruncium, aut micam, egentibus in stipem dedisse; nunquam missæ
interfuisse; decimas nunquam sine murmure persolvisse; in summa, ita
crudeles, et naturá tenaces fuerunt, ut ab iis, quibuscum negotia eis
agitare contigisset, per opprobrium, nomen “Fratrum Nigrorum” inditum
esset.
Horum minor natu, Glück, tam externa specie, quam moribus, a suis
fratribus natu maioribus adeo fuit dispar ac diversus, ut quisquam
sibi fingere, aut vel optare posset. Ætatem duodecim annorum vix
excesserat, fuitque comis flavis, oculis cæsiis, atque animo
humanissimo ac benigno erga animantia cuncta. Mirum utique non est,
si cum fratribus suis non semper fuerit unanimis. Plerumque munus
honoris veru versandi, quum quid ad assandum erat, quod haud sæpe
contigit, huic delatum est; nam ut erga fratres iusti simus, fatendum
nobis est eos erga se haud minus quam erga alios parcos fuisse.
Cæterum alias istius fuit calceos repurgare, tabulatum, non raro et
vasa cibaria, eluere et elutrire, subinde etiam sua erat portio
quidquid in patinis relictum reperit, tamquam virtutum incitamentum,
et, insuper, educationis gratia, liberalia verbera.
Interim res in hunc modum satis longo tempore progrediebantur.
Denique æstas venit admodum humida, resque in ea regione omnes in
contrarium currere videbantur. Vix fœnum cæsum coacervatumque fuerat,
quum metæ integræ fluctibus abreptæ, ac mare versus flutare cœperunt;
vites grando depavit; frumentum omne nigra lue erat deletum;
verumtamen in Valle Thesauraria, more solito, cuncta erant salva. Ut
enim ista semper abundabat pluvia, quum alias carebant, ita nec lumen
solis illi unquam defuit, si usquam alias desiderabatur. Omnes
undique emptores ad frumenta præstinanda ad hoc prædium confluxerunt,
discesserunt autem maledicta in Fratres Nigros late spargentes.
Pretia enim ad arbitrium exegerunt acceperuntque, præterquam ab
egenis, qui nihil nisi flagitare possent, quorum haud pauci præ
foribus eorum fame periverunt, quin ulla eorum notitia aut ratio
habita esset.
Iam hyems frigoraque appropinquabant, quum die quodam illi duo
fratres foras prodiverunt, solo parvo Glück cum consueto monitu
relicto, ne, dum ipse versando veru operam daret, quemquam aut intro
mitteret, aut quidquam foras ederet. Glück itaque proxime quam
poterat igni consedit, quandoquidem foris imbres sæviebant, nec
parietes culinæ satis sicci prorsus tutum præbebant suffugium.
Interim veru satis sedulo versabat, atque assatura pulchre fuscari
cœpit. “Pro dolor!” cogitabat secum Glück, “fratres mei neminem
unquam ad secum prandendum invitant. Quum tam præclarum frustum
vervecinæ sibi suppetat, dum prope nemo vel aridum crustum panis
affatim habet, pro certo scio iis delectamento cordis esse futurum,
si haberent, qui se socios mense præberent.”
Vix hæc secum elocutus est, quum ianua gemino pulsu personat, pulsus
tamen tam surdum et grave sonabat, acsi pulsatorium pannis obligatum
esset, atque ianua tundi, potius quam pulsari dicenda erat.
“Nullo dubio ventus est,” fatur secum Glück, “quis enim sibi
præsumeret nostram ianuam gemino pulsu temerare?”
Nequaquam; non ventus id fuit, nam pulsus repetitur, et acriter
quidem, et, quod etiam magis erat stupendum, pulsator urgeri ac
properare videbatur, nec sequelas pensi habere. Glück ad fenestram
accessit, caputque, visum quisnam is esset, exseruit.
Vir is erat statura tam pusillus, forma habituque corporis tam
singularis, ut eius similem vidisset nunquam. Nasus eius erat præter
morem magnus, et haud parum cuprei coloris; genæ erant admodum tumidæ
et inflatæ, tamque rubræ, ut haud esset absurdum sibi fingere eum
duodequinquagenarum horarum spatio ignem refractarium oris flatu
fovisse; ocelli e ciliis longis, sericam referentibus, lepide
micabant; mystaces eius exturaculi[3] instar in utraque oris
extremitate bis erant retortæ; crines vero, colore canastri, in
humeros longius devolvebantur. Altitudo eius quaternos pedes cum
senis digitis haud excedebat; et cucullionem conicum gerebat pæne
eiusdem altitudinis, cum pluma nigra in ornamentum insuper, fere
trium pedum altitudinis. Tunica eius a tergo elongata erat in
similitudinem admodum exaggeratam geminarum caudarum, quas ab
hirundinibus appellant, sed hæ a tortuosissimo sinu rugisque ingentis
nigri fulgidique pallii obumbrabantur. Pallium istud serena
tempestate nimis longum videbatur, siquidem ventus, circum vetustam
domunculam sibilo flans, id inde ab humeris in quaternam circiter
hominis longitudinem eripiebat.
Glück ita prorsus obstupuit aspectu sui hospitis, ut nec loco moveri,
nec vel verbum proferre posset, donec senecio iterato acriorique
edito pulsu circumverteretur, laciniisque sui pallii modum poneret.
Dum oras pallii sui sese versando sibi obvolvitat, animadvertit
flavum Glück caput per fenestram extrusum, ore oculisque perquam
hiantibus et patulis.
“Heus, ephebule,” affatur eum homuncio, “istene tuus est ianuam
aperiendi modus? Ego, profecto, admodum madeo, admitte me!”
Verum si fatendum sit, homunculus certe madore stillabat. Pluma illi
flaccida inter crura sua pendebat, tamquam cauda caniculi profligati,
et instar umbellæ udæ, veluti scatebrá, manabat, de extremis autem
mystacibus aqua in sacculos colobii sui, tamquam rivulus molaris,
decurrebat.
“Ignosce, mi here,” respondit Glück, “quod postulas, facere fas mihi
non esse, valde doleo.”
“Quid non est fas?” quærit senecio.
“Te huc intromittere mihi fas non est; revera, non possum; si id
tentarem, fratres mei ad cædem usque me verberarent. Cæterum quid a
me vis?”
“Quidnam velim?” petulanter quæritat senecio. “Utique ignem ac
suffugium volo. En tuas ingentes flammas, ut eæ exsultant, crepant
atque rubent, parietes calefaciunt, utitur autem earum calore nemo.
Intromitte me, inquam; nihil nisi me refocillare volo.”
Glück interea caput suum tam diu extra fenestram porrectum habebat,
ut iam satis exploratum haberet quam algidum foris esset, quidque
alsius ventus ac pluvia foris possent. Quum autem se verteret
cerneretque iucundas flammas ut eæ flagrarent et crepitarent,
earumque subinde linguæ in caminum subsultarent, item pernam
vervecinam tam suaviter redolentem lingulis lamberent, cor sibi
mollescere, ac perspicere cœpit quid eædem nullius beneficio, et
incassum consumerentur. “Ipse certe admodum madet,” ait sibi parvulus
Glück, “tamen intromittam eum ad summum ad quadrantem horæ.”
Circuivit igitur ad ostium, idque adaperuit; et ut homunculus
intrabat, flabra venti tanta irruebant vi, ut fumarium vetus tremeret
et nutaret.
“Factum præstanter, puerule mi!” fatur homunculus. “Fratres fac
minime cures. Cum iis iam ipse agam ego.”
“Quin, here, obsecro, nihil eiusmodi tentes,” inquit Glück. “Usque eo
dum illi venerint te hic morari non sinam; actum etenim de me esset.”
“Dii melius vertant!” fatur senex mirabundus. “Ægre id audio. Usque
quo sines me morari?”
“Usque dum vervecinam paratam habuero; iam etiam est satis fuscula.”
Tunc senecio otiose progreditur in culinam, ibi in pinnaculo muri
lateralis foci considet, apice sui cucullionis, quod eius vertex
altitudinem culinæ excedebat, in caminum promisso.
“Vestes tuæ, mi here,” inquit Glück, “ibi mox exsiccabuntur;” quibus
dictis, ad versandum veru iterum consedit. At vestes senis minime
siccabantur, quin guttæ cadere nequaquam cessarunt, sed defluere in
favillas pergebant, ignis autem sibilare ac sputare cœpit, et
pedetentim nigrescere, atque tristiorem aspectum induere; pallium
istiusmodi nunquam antea visum est: quæque eius ruga imbricis more
aquam fundebat.
“Here mi, obsecro,” ait tandem Glück, postquam per quadrantem horæ
observabat aquam de pallio fluentem, atque instar fili hydrargyri per
medium pavimentum manantem; “visne ut tibi pallium in loco sicco
pendam?”
“Habeo tibi gratiam, filiole, sed id minime expedit;” respondet
senecio haud omnino lepide.
“At, mi here — revera doleo,” instat Glück invitus, “equidem vereor,
hercule, ne mihi ignem restinguas.”
“Nihil refert, tanto diutius durabit vervecinam assare,” retulit
senecio minime turbatus.
Glück multum stupuit, miratusque est mores sui hospitis, nec illi
plane liquebat utrum ii mores collecti magis fuerint an humiliores.
Vultum igitur avertens, veru per ulteriora quinque minuta versare
perrexit.
“Aspectus vervecinæ illius certe præclarus est,” denique fatur
senecio. “Nonne posses mihi offam ex ea præbere?”
“Nullo pacto, here mi!” refert Glück.
“Admodum esurio,” prosequitur homunculus. “Nec heri, nec hodie
quidquam ad gustandum habui. Certe micam ex articulo fœmoris fratres
tui haud iacturæ loco haberent.”
Senecio voce adeo mœsta loquebatur, ut corculum Glück prorsus
liquesceret. “Fratres mei segmentulum eius mihi in hodiernum diem
promiserunt,” inquit, “hinc licere me existimo id tibi dare, mi here,
sed ne micam quidem plus.”
“En puerum probum!” laudat eum hospes.
Tum Glück patinam calefecit, cultrumque acuit. “Nec curo si ob hoc
vapulem,” cogitat secum. Ipso momento temporis, ubi frustulum e
vervecina desecuerat, vehemens pulsus ianuæ exaudiebatur. Senecio
desiliit de pinna, quasi iam nimium illic caleret. Glück reposuit
frustulum resectum ut loco hæreret, interim autem ad ianuam
aperiendam cucurrit.
“Quid nos tantum temporis in pluvia detines ac demoraris?” increpitat
eum Schwartz, ut ingressus umbellam detentam ei in vultum iniecit;
sic sane, furcifer parve,” subiungit Hans, superaddito circa
auriculam educatorio pugni ictu, ubi is post fratrem in culinam
ingressus est.
“Dii nobis propitii sunto!” fatur Schwartz, ut ianuam intrat.
“Faxint Dii” obsecundat homuncio, sublato cucullione, dum interim se
in media sistit culina, maximaque celeritate se proclinat.
“Quisnam ille est?” quærit Schwartz, prehenso volgiolo
placentario,[1] et vultu admodum torvo.
“Equidem ego nescio, frater mi,” refert Glück perterritus.
“Equí est nactus ingressum?” vagit Schwartz.
“Adeo scilicet pluviá madebat, mi frater,” deprecabatur Glück.
Iam volgiolus in caput Glück descensurus erat, quum senecio
cucullionem suum interposuit, qui ictum excipiebat tanta succussione,
ut aspergo per totum cubiculum dissiliret. At hoc erat maxime mirum
quod volgiolus non antea attigerit cucullionem, quam etiam e manu
Schwartz elisus sit, ingentique verticillo, tamquam stramen in
turbine, circumferri cœperit, ac, tandem, in adverso cubiculi angulo
deciderit.
“Quis es tu?” ad senem conversus Schwartz scire postulat.
“Quid tuum est negotium?” canino hirritu Hans quærit.
“Misellus senecio sum, here mi,” humili ac modesto more homunculus
explicare pergit; “viso nempe per fenestram igne, eius lumine
inductus, suffugium vel ad quadrantem horæ hic quærere statui.”
“Velis itaque iam hinc abire,” fatur Schwartz, satis enim aquæ iam in
culina habemus, quin tu eam siccatoriam facias.”
“Tempus nimis algidum uvidumque est, nec senem convenit tam
impropitia tempestate tecto evertere; vide sis canos meos.” Hi enim,
ut iam antea dictum erat, in humeros eius dependebant.
“Hem, ad te operiendum habes eorum satis,” refert Hans, “abi!”
“At ego admodum esurio, mi here, numquid non vobis superest frustulum
panis, quo famem expleam, antequam abeam?”
“Panis? ais tu?” quærit Schwartz, “an tu existimas nullum nos pro
pane locum et usum reperire posse, nisi ut rubro-nasonibus, tui
similibus, eum dispertiamus?”
“Ut quid non vendis pennam tuam?” irridens quærit Hans. “Iam hinc
facesse!”
“Paulisper!’ ” instat senecio.
“Apage!” clamat Schwartz.
“Rogo vos, ingenui viri —”
“I in malam crucem!” inclamat eum Hans per collare comprehensum.
Simul tamen atque collare senis attrectarat, volgioli fata eum
supervenerunt: gyrabat enim ac versabatur eodem modo, ac, denique, in
angulo super eundem concidit. Ira tunc multum incensus eius frater
Schwartz, ad eiiciendum homunculum, eum adoritur. Verumtamen et ipse,
primum quam senem contrectavit, abactus ruit non aliter quam Hans,
atque volgiolus, caputque in angulo corruens parieti illisit. Sic
itaque omnes tres illic in cumulo iacuerunt.
Tum senecio veloci gyratu sese in adversam partem cubiculi contulit,
gyrabatque usque eo dum laciniæ pallii sui circum corpus nitide
colligerentur; dein, cucullione arctius capiti impresso, quippe qui
hactenus ad latus dependulus erat, non enim erigi poterat quin
lacunar perfoderet, mystacibus etiam ulterius intortis, omnino
compositus, sereno fatur animo: “Heri mei, faustum felixque vobis
precor mane. Horá duodecimá hac nocte iterum vos visitabo; nec post
tam invitam hospitalitatem, quá me excepistis mirari debebitis, si
post hanc apud vos experientiam, amplius vos non visitaturus sim.”
“Si unquam te hic offendero,” mutiebat Schwartz, ut satis perterritus
ex angulo proserpebat, — verum antequam sententiæ finem facere
potuisset, senecio ianuam domus magno strepitu post se obdidit; atque
eodem temporis momento ante fenestram tractus nubis lacer
prætervehebatur, unde deorsum in vallem in omnes species convolutus
ruebat, in aere iterum iterumque circumversatus, donec edito denso
imbre, evanuit.
“Egregium sane negotium, here Glück!” affatur eum Schwartz, “dapina
sis vervecinam. Si te in eiusmodi molimine iterum deprehendero — at,
Hercle, assatura excisa est!”
“Quin tu, frater, nonne mihi offam promisisti?” obtestatur parvulus
Glück.
“A! et ob eam rem tu vervecinam semiassam, ut plus succi caperes,
carpsisti. Diu tibi exspectandum erit, mihi crede, donec tibi
talequid pollicear. Effer te nunc ex isto cubiculo, et usque eo dum
te accersero, in cellario lithanthrácino[2] moráberis.”
Glück satis mœstus cubiculum reliquit. Duo fratres tantum vervecinæ
voraverunt quantum collibitum est, quod vero eius supererat in
caliculario recondiderunt, deinde, sic pransi, se ebrios
compotaverunt.
Verum enimvero, qualis nox supervenit! Furentes venti, cataractæque
imbrium tota nocte non cessarunt. Fratribus haud plus quam satis
sobrietatis supererat ad fenestram tabulis claudendam, et ad januam
duplici claustro muniendam antequam cubitum ivissent. Plerumque in
eodem cubiculo soliti sunt dormire. Horologio duodecim sonante,
immani strepitu suscitabantur. Ianua sua tam violento ictu ac boatu
intrusa est, ut domus tota, a summo ad ima, concussa nutaret.
“Quid hoc est?” terrore perculsus clamat Schwartz.
“Nihil, nisi ego!” respondit homuncio.
Duo fratres in cervicalibus erecti cœcutiebant. Cubiculum aqua
operiebat, atque lumine nebulosi radii lunæ, qui per foramen in
tabulato fenestræ irrepebat, ingentem globum spumæ in mediis aquis
speculari poterant, ut ea ad instar suberis huc et illuc, sursum
deorsumque fluitabat, super quam, ceu in commodissimo pulvillo,
senecio, cum cucullione, cæterisque rebus uná, reclinis, sedebat.
Satis nunc spatii pro cucullione, siquidem tectum prorsus aberat.
“Pœnitet me vobis incommodo esse,” fatur hospes cum ironia. “Existimo
etiam vestros lectos parumper madere; satius fortasse vobis erit
fratris cubiculum petere: ibi enim tectum salvum reliqui.”
Monitum secundum minime exspectandum rati, in cubiculum Glück
cucurrerunt, madidi ut erant terroreque exsangues.
“Chartulam, nomen meum ferentem, in mensa reperietis culinaria,”
clamat post eos senecio. “Memineritis me ultimo vos visisse.”
“Faxint Dii ut ita sit!” tremens respondet Schwartz. Interim globus
spumeus evanuit.
Denique dies illucescere cœpit, quum duo fratres e parvula fenestella
Glück prospectabant. Vallis Thesauraria omnino eversa ac desolata
iacuit. Diluvio arbores, segetes, iumentaque prorsus delevit, eorum
autem in loco solitudinem sabulone rufam, lutoque inviam, reliquit.
Duo fratres e frigore tremuli, horroreque rigentes, intraverunt
culinam. Aquæ totum pedeplánum merserunt: frumentum, pecunia, pæneque
cuncta mobilia abrepta erant, nec quidquam nisi chartula alba in
mensa culinaria repertum erat. In ea maiusculis, dilatatis, ac veluti
ventosis litteris inscriptum legerunt: —