Iulia itaque sumpsit suum velum, oculis interim haud amicis in

Godfrey coniectis. Matrona velata denique ad me se vertit, manusque

tetendit:

“Gratiam tibi habeo, mi Here, Lester,” inquit, “pro tua in me

voluntate. Veni, Iulia!” hisque dictis utraque ad fores accessit,

quas Rogers illis propere pandit.

Herus Hornblower nutu capitis salutans, eas secutus excessit, ego

autem cum Godfrey solus sum relictus.

Uterque nostrum silens consedit, quique suis cogitatis intentus.

“Hem,” fatur denique Godfrey. “Hem, quam præclaram hæc omnia

præberent historiam! Et en, iis uti nequeo! Acerbum hoc est scitu, mi

Lester!”

“Historia ista columnas societatis certe concuteret,” assensus dixi.

“Imo et ego ipse concussus sum.”

“Non secus atque ego! Primum me nusquam esse sensi — quum te atque

matronam velatam de occulto forulo disserentes audiveram, elinguisque

stupui — vidique te in me renidentem! At totam rei historiam necdum

scio. Quínam id factum est ut illa ad te veniret?”

Enarravi igitur ei adventum ad me heri Hornblower, historiam ab eo

mihi narratam, levemque cum eo disceptationem. Intellectis eventibus,

Godfrey audita capitis nutu probavit.

“Historia ista utique recta et proba est,” tandem fatur, “Hornblower

enim nihil unquam quod fraudem redoleret, susciperet. Insuper

matronam ego agnovi, ut, procul dubio, et tu.”

“Et ego sane; vidi eius effigies. Probavi etiam eius fortitudinem

veli relevandi.”

“Non secus et ego. Inde a die nuptiarum, mi Lester, ipsa haud parum

mutata est — tum enim ipsa puella erat lævi facie! Trium annorum cum

Duce suo convictus vestigia in ea reliquit!”

Mox conticuit, et meditans oculos in tapetas defixos gerebat. Denique

cum subito tremore ad se rediit.

“Historia autem ancillæ certe auditu iucunda fuit,” inquit. “Nihilo

tamen secius plura in ea sunt quæ mihi minime liquent.”

“Est unum in his, quod ne mihi quidem est clarum,” respondi ego. “Ne

somniavi quidem hanc esse arcam veram et genuinam. Nescivi quí id

esse posset.”

“Rem acu tetigisti. Quínam id factum est, quum matrona velata Armand

et Fils Parisiis adivisset, et ab iis ad Philippum Vantine missa

esset? Ut sua ipsius narratio fert, ipse hanc arcam non præstinavit;

hanc antea nunquam conspexit; credibile est istam ex errore esse

missam; Armand et Fils remulcant tibi errorem esse commissum; et

tamen Vantine memorant eius arcæ præstinatorem. Aliquid alicubi

distortum esse constat.

“Illa re admoneor vices agentem Armand nondum me visisse. Haud est

dubium quin is difficultatem dirimere possit.”

“Utique non oberit eius narrationem audire,” putabat Godfrey.

“Videamus nunc illum forulum.”

Forulus usque erat apertus eo quo eum reliqueramus modo, sed Godfrey

eum in locum repressit, ostentabatque mihi configurationem vafram,

quemadmodum per crusta, opusque musivum forma locusque eius

dissimulatus fuerit. Dein operari circa choragium cœpit, ansa in

locum recidit, forulumque iterum evulsit quod evelli poterat,

seduloque exploravit.

“Homullus qui hunc effinxit, summi fuit ingenii,” fatur miratus, et

forulum iterum in situm repressit. “Miror admodum quid hic inde a

temporibus heræ de Montespan ad hanc usque ætatem celaverit! Litteras

amatorias plerumque, ut mea fert opinio, quoniam eæ sunt præsertim

res quæ maxime celari debeant. Nonne aves utinam, mi Lester, forulus

hic sua secreta tibi prodere posset?”

“Est unum quod hunc forulum prodere vellem, si modo posset,”

respondi. “Vellem hic fateretur quis Philippum Vantine occidisset.

Nisi fallor iam mecum agnosces bellulam theoriam nostram hac vice

pulchre esse elisam.”

“Nonne iam ita paret?”

“Forulus nullo certo mechanismate nititur — hoc plane constat,”

censebam ego.

“Certe nullo nunc, nullo unquam,” assentitur Godfrey.

“Atque hoc nos nuspiam relinquit, et nunc nusquam sumus; nonne idem

putas? Hoc ergo factum totam rem tanto magis in ambagibus reliquit.

Capere non possum,” et his verbis etiam magis confusus frontem

fricans resedi. Saltem pro momento temporis mente mihi prorsus

cœcutire videbar. “Tamen unum certum est,” subiunxi, “necem, quæque

eius causa aut modus fuerit, factam in conclavi, non autem hic

fuisse.”

“Quid te ad ita credendum permovit?”

“Nos existimamus Drouet ad facultatem a Vantine foruli aperiendi,

litterisque potiundi impetrandam acsi vices dominæ gereret, huc

venisse.”

“Bene te existimasse arbitror,” fatur Godfrey cogitabundus.

“Ex nostra igitur opinione, postquam Drouet in conclave intromissus

erat, conspicatus est arcam, tentavit forulum evellere, idque

moliendo fuisse occisum. At satis planum est nunc nihil prorsus circa

forulum esse quod cuiquam nocere possit.”

“Hoc certe manifestum est, ut mihi quidem videtur,” probat Godfrey.

“Si vero forulum evulsisset, litteras profecto exemisset, siquidem

obstabat nihil. Quandoquidem eas non exemit, nonne sequitur necesse

est eum antequam forulo potitus esset, fuisse occisum? Quin,

fortasse, arcam ne vidit quidem. Eum illic in conclavi cæsum fuisse,

paullo post quam Parks eum reliquerat oportet.”

“Quid tum de Vantine?” quærit Godfrey.

“Prorsus nescio,” respondi spe deiectus. “Ipse litteras non curavit —

si forulum vel maxime tentaverit, ad summum, curiositate ductus id

egit, ut operandi modum eius experiretur. Attamen, utique idem quod

occidit Drouet, et eum occidit. Prorsus ita — et nunc, quod de ea re

cogito, æque certum est ne eum quidem aperuisse forulum.”

“Quínam tibi constat id certum esse?”

“Scilicet si forulum evulsisset,” docebam, “idque moliendo cæsus

esset, forulus apertus mansisset. Existimabam prius, fortasse forulum

per se clausum fuisse, sed ut vides, id factum non est. Forulus enim

manu debet claudi, eius ansa in locum reprimi.”

“Vera memoras,” ait Godfrey, “nec hoc infitias iri patitur. Si enim

id de Vantine valet, de Drouet quoque valebit. Sequitur inde forulum

a neutro fuisse apertum. At quid tum?”

“Prorsus ignoro,” sine spe respondi. “Nihil inde sequi videtur.”

“Est tertia res in medio,” suggerit Godfrey.

“Quænam ea est?” quæro.

“Manus quæ Drouet et Vantine occiderat, potuit et forulum claudere,”

respondit Godfrey, oculis in me levatis.

“Et litteras tamen ibi reliquit?” quæro ego. “Nequaquam.”

Auditis his, vultum ad fenestram tabulatam convertit, unde intellexi

cui eas manus attribuendas putaret.

“Præterea,” insto ego, “quonam modo ipse huc penetraret? Quonam modo

evaderet? Quidnam ipse moliretur, si litteras non sustulisset?”

Tandem admodum fessus surrexi. “Iam tempus est,” inquam, “ut ad

officinam redeam. Hodie dies Saturni est, officinam horá secundá

claudimus. Veniesne mecum?”

“Non ibo,” respondit; “si per te licet, aliquantum longius hic

morabor, mi Lester, has res ultro mecum reputaturus. Fortasse in

veritatem casu quodam fortuito incidam!”

Caput XVII.

Herus Armand Comparet.

Reversus in officinam reperi herum Felicem Armand, ex consortio

Armand et Fils ibidem comparuisse, sed quum ego alias egissem

pagellam pro me reliquisse cum notitia graphide scripta, qua me

docebat se futuro die Lunæ antemeridiem iterum venturum. Alius quoque

salutator advenerat, qui me reversum opperiebatur — vir quidam

procerus et robustus, longis mystacibus, qui se mihi sistens aibat se

Simonem W. Morgan vocari, incolamque esse Osage City, Iowa.

“Proximus miselli Philippi Vantine vivus agnatus, Here mi,” se

sistens fatur. “Veni primum quam poteram.”

“Probe ac pie statuisti,” laudo pietatem eius. “Funebria cras, horá

decimá matutiná, in ædibus demortui celebrabuntur.”

“Accepistine meum telegraphema?”

“Accepi,” inquam.

Paulisper in sella sua haud commode vacillabat.

Non ignorabam quid erat dicturus, sed ad iuvandum eum nihil expedire

existimavi.

“Recte fortasse divino testamentum eum reliquisse?” quærit tandem.

“Divinasti bene; iam etiam ad idem die Lunæ probandum quæ usui sint,

apparavimus. Si tum inspicere volueris, licebit.”

“Tune iam id inspexisti?”

“Leges eius mihi notissimæ sunt. Hic in officina fuit scripto

mandatum.”

Mystaces suas nervose tortabat.

“Patruelis Philippus perquam fuit opulentus, ut proditum audivi,”

cœpit ambire.

“Quodammodo opulentus. Sortes securitatesque eius valore unam

millionem cum quadrante attingebant, præter quædam immobilia — et,

utique, ædes, quas incolebat. Insuper magnum apparatum productorum

artis — tabularum pictarum, supellectilis domesticæ, tapetarum,

cæterarumque rerum idgenus circum se congestum habebat; quæ omnia

quantum valeant fortasse nunquam rescietur.”

“Eccur non?” quærit ille.

“Quoniam hæredem omnium rerum Museum Artium Metropolitanum

constituit. Præterquam pauca legata suis veteranis famulis adscripta,

cuncta quæ sua erant eidem Instituto reliquit.”

Fortasse iusto rudius hæc ob oculos ei posui, sed intervisui[1] finem

facere statui.

Herus Morgan toto vultu valde erubuit.

“Siccine?” clamat. “Va — eccum; famá audivi eum haud parum

insanivisse.”

“Imo vero æque sanum eum cognovi quam mortalium ullum,” aridule

respondi. Huius verba mihi in animum revocarunt dubia quæ mihi eo die

quo Vantine arcam Boulé palpare cœperat, suboriebantur. Dubia tamen

hæc reticenda iudicavi.

“Hem — enimvero his de rebus alias videbimus!” fatur salutator meus

minitabundus.

“Fac prorsus ita statueris, Here Morgan,” e corde respondi. “Si ulla

tibi dubia intersint, indagare ne intermiseris. Nunc autem, quoniam

permulta negotia me urgent, ignosces mihi, etiam maturius hodie

officium claudemus.”

Denique in pedes surrexit, tractim foras ivit; nec unquam amplius

mihi sub oculos venit. Ut ego puto, legumperitum quempiam adiit, ab

eo edoctus fuit casum suum nulla spe niti, et sic, rebus infectis,

tractu[2] primo quo poterat, in Osage City profectus est. Ne funus

quidem exspectandum censuit.

Pauci, profecto, molestiam in funere participandi subeundum

censuerunt. Fuerunt inter hos aliquot familiæ iunctiores, aliqui

vices musei, institutorum beneficentiæ quondam a Vantine adiutorum

agentes, aliqui amici et necessarii, nec plures. Ex magno mundi

theatro ita excessit et excidit, ut vel superficiem aquæ, ut ita

dicam, lenissimá undulá succussá, turbare videretur; e cunctis sibi

iunctis, dicere non dubito, fidum Parks ægerrime eius mortem laturum.

Vantine enim, quodam sensu, homo fuit solitarius; pauci in Platea

ambulantes nutu toties quemquam salutarunt, tamen haud multi sunt

toties soli pransi; tantum enim in eo fuit abstinentiæ, ut amicitiam

cum eo intimam verecundia deterreret. In summa, Vantine homo fuit, ut

sui similes multi, qui plurimos in toto orbe numerarat notos, amicos

nusquam.

Ea nocte domi meæ sedens hæc mecum aliquantum contristatus reputabam,

nec sine inquisitione in proprium ipsius mei in mundo, societatisque

humanæ locum atque statum. Procul dubio plerique nostrum haud parum

contristantur quum perspicere incipiunt quam exigui sint in mundo

momenti. Plurimi nostrum, si postridie suæ sepulturæ inter vivos

redire possent, sine dubitatione haud parum cohorrerent quum

perspicerent quam læte mundus usque satagendo cursaret! Scio enim

mundum me evanuisse haud plus percepturum quam Vantine morte

extinctum. Cogitatio hæc mihi haud grata fuit, quod ea aliquo defectu

laborare me coarguit.

Insuper et mors Vantine animum meum mœrore affecit. Usque eo dum ad

hunc tristem eventum explicandum modus aliquis atque spes suppetebat

et affulgebat, causa declarari, factumque explicari poterat; at nunc

theorema meum omnino erat eversum; in tenebris sum relictus, unde

nullo pacto poteram eluctari. Nunquam antea ullo mysterio sensi me

adeo obcœcatum, meique impotem, quam hoc, et sensus hic ita me obruit

ut postquam cubitum ivissem, diu me insomnem et irrequietum iactaret.

Arcano quodam modo vires meas cum superiori aliqua potestate mihi

conserere videbar, minaci et terribili potestate, quæ me vel versione

carpi contundere et comminuere posse parabat.

Testamentum Vantine secuto die Lunæ probatum est. Legibus eius cautum

erat ut tota congeries productorum artis in museum deveheretur, domus

autem, eæque in ea res quibus museum non egeret, beneficio musei

venirent. Herum Caspar Purdon Clark de legibus testamenti iam

certiorem feci, atque advocatus musei testamento legendo interfuit.

Is retulit sibi demandatum esse ut me ad res uná duabusve septimanis,

donec eædem avehi possent, administrandas rogando induceret. Oportere

etiam asseruit inventarium rerum Vantine congestarum ut fieret, ad

quam sine mora suscipiendam vicarius musei director delegatus est.

His conditionibus æquo animo acquievi; sed in officinam reversus

animi certe pendentem me sensi. Artium congeries Vantine mihi nunquam

non pars sui ipsius videbatur; quin etiam plus domus ipsius pars, in

qua eadem coacervata erat. Eædem res in museo, in longitudinem

parietum rigide dispositæ ac digestæ tessellisque discretæ, summam

iacturam decoris et pulchritudinis laturæ erant; unde cogitatio

animum mihi subivit quanto præstantius id futurum pro urbe Neo

Eboracena, si domus ista vetus, cunctaque in eius penetralibus, sarta

tecta intemerataque normæ instar conservarentur, ut inde minor ista

nervoseque proruens generatio digniorem vitæ modum, disciplinam

maiestatemque illius veterioris sub oculis videret; eo circiter modo

quo vetustæ ac venustæ ædes Plantin-Moretanæ Antverpiæ monumentum

reprehensionis est adversum nostrorum temporum librarios, qui

litteras mercium mensurá æstimant iuxta saponem atque caseum.

Id, utique, iam effectui dari nequit; impetus mercaturæ in Plateam

ultimam hanc obicem e medio tollet; unicum istud prisci rerum ordinis

monumentum delebitur; intra annum aut biennium immanis chalybeia et

lapidea strues loco potietur, ubi tres Vantine generationes vitam

exegerunt; congeries autem artis thesaurorum tam concinna et una, cui

cogendæ ultimus Vantine vitam impenderat, immergetur vastæ congeriei

a museo corrasæ, ibique evanescet. Tristis certe exitus.

“Vir, Here, te convenire cupit,” affatur me ministellus ad

scriptoriam considentem, ac paullo post herus Felix Armand inductus

se stitit.

Oculos modo habeo claudere ut imaginem tam extraordinarii viri mihi

repræsentem, nam Felix Armand vir erat maxime eximius, quem unquam me

convenisse gratulari mihi possem. Vultu rubicundus, claris oculis,

plena barba atra, comá fere pice nigriori — capillis pone auriculas

ita cincinnis, ut minus quam fascinatorium appellare haud ausim —

speciem præbebat immensæ et incredibilis virilitatis. Nec aberat in

habitu eius indicium haud ignorandum culturæ; gestus, totaque hominis

externa species prodebant eum multum peregrinatum, multa vidisse,

consuetudinem multorum, a summo ad imum expertum esse, hominem

denique hæc omnia arguebant, quem in nulla hominum societate alienum

dixeris. Nullis profecto verbis meis propriam eius vividæ personæ

imaginem describere ac prodere possum; atque ingenue fateor me a

primo aspectús eius momento ab eo affectum atque fascinatum fuisse.

Cæterum etiamnum sum ita affectus; fortasse etiam magis quam antea,

nunc ubi tota historia mihi palam est — at modo scies.

“Anglice perinepte calleo, Here mi,” considens me affatur. “Si tu

scis Francice . . .”

“Ne dimidio quidem tantum, quantum tu Anglice,” renidens respondi.

“Hoc iam primá tuá sententiá clarum est.”

“Si sic res se habeat, tentabo ut possum,” fatur subridens,

“erroribusque ignosces. Primum igitur, Here Lester, ex parte Armand

et Fils rogatum te esse velim, ut errorem tam gravem condones.”

“Reverane per errorem id factum est?” quæro.

“Per errorem, nobis admodum incommodum. Nec quí id factum sit scimus.

Mihi crede, mi Here Lester, non esse nostrum errores committere;

nomine ita claremus, ut iuste liceat nobis superbire; verum arca quam

herus Vantine præstinaverat, in promptuario nostro est relicta, illi

autem hæc alia est convasata ac permissa. Rem severissimæ indagini

subiecimus.”

“Ergo arca heri Vantine usque Parisiis est?”

“Non est, Here Lester; errorem iam ante aliquot dies rescivimus,

proinde arcam, quæ heri Vantine est, ad me huc miserunt. Eadem

proximo die Mercurii, per La Provence huc perveniet. Ipse ego eam

excipiam, heroque Vantine sistam.”

“Herus Vantine mortuus est,” doceo eum. “Num id nescisti?”

Aliquamdiu, acsi non caperet, stupens sedebat.

“Rectene te intellexi herum Vantine mortuum esse dixisse?”

balbutiebat.

Quantum de tristi eventu scivi ei narravi, dum ipse me quasi

stupefactus aspectabat.

“Mirum est,” inquam “te nihil ex his in diurnis ea re scatentibus

vidisse.”

“Ad amicos visitandos Quebec abfui,” explicabat. “Nuntium domús

nostræ me huc conferre iubens illic mihi redditum est. Illinc sine

mora viam huc ingressus sum, dieque Saturni hic perveni. A statione

rectá huc vectus ægre reperi te abesse.”

“Doleo tanto tibi incommodo fuisse,” dixi in excusationem.

“At, mi Here Lester, nostrum est incommoda subire,” obtestatur ipse.

“Tantum errorem dedecus existimamus. Pater meus ex antiquiori genere

admodum ob id perturbatus est. Verum mors ista heri Vantine —

molestissime me afficit. Sæpe numero eum conveni. Ipse verus rerum

æstimator fuit — in eo patronum, quem maximi feceramus, amisimus. Eum

domi suæ mortuum repertum memoravisti?”

“Recte meministi, mortuus autem est e minutis in manu geminis

vulneribus, in quæ maxime lethale virus erat instillatum.”

“Mira narras. Et quem in modum ea vulnera erant inflicta?”

“Id nescimus. Mihi visum erat . . .”

“Itane, revera?” quærit fulgentibus ex incitamento oculis.

“Paucis horis ante alius quis eodem modo occisus repertus est in

eodem cubiculo.”

“Aliquis alius?”

“Peregrinus aliquis, qui herum Vantine visum venerat. Mihi tunc visum

erat tum hunc peregrinum, tum herum Vantine occultum quemdam forulum,

qui in arca Boulé latebat, temerantes, mortem oppetivisse. Quidquamne

tibi, Here Armand, de historia eius arca cognitum est?”

“Arcam hanc pro Matrona de Montespan ab ipso hero Boulé factam esse

credimus,” respondit ipse. “Hæc est prima et originaria eius quæ nunc

in Louvre est, de qua satis constat Ludovici Magni fuisse.”

“Ita et Vantine credidit,” affirmo ego. “Unde id deduxerit, nescio —”

“Herus Vantine rei peritus fuit,” herus Armand compositus respondit.

“Sunt enim circa eam indicia, quæ nemo peritus ignoraverit.”

“Ista arcæ historia, ab eo coniectata,” inquam, “mihi ad credendum

ansam præbuit arcam, quæ pro Matrona de Montespan parata esset,

forulo occulto utique non carituram; et, quoniam hæc temporibus

Brinvillier, atque La Voisin fiebat, quid magis moribus iis

consentaneum esse poterat, quam quod præsidio machinationis venenosæ

muniretur?”

“Quid profecto iis moribus magis consentaneum?” repetit salutator

meus, dum ego eum maiori etiam nisu erga me ferri ex oculis eius

videri posse putabam. “Ratiocinaris optime, mi Here Lester.”

“Ratiocinatio hæc,” retuli ego, “statum rerum, haud aliter

perspicuum, declarare videtur. Adde etiam quod novitate rei

delectat.”

“Res ista certe insueta est,” avide assentitur, æstuque animi oculi

eius ceu geminæ prunæ candebant. “Ego vero inde a tenellis

unguiculis,” subiungit, quum intuitum meum animadverteret,

“admiratione mysteriosi omnis tenebar. Fabulæ de rebus occultis vim

in me exserunt, quam declarare non possum; aliquid mihi in sanguine

latet, quod nutui earum obtemperat. Subinde persuadeo mihi optimum

potuisse speculatorem me evasisse — aut insignem malefactorem. Loco

horum mercator tantum sum rerum curiosarum. Hinc intelliges quare

historiis huius generis insolitis adeo capiar.”

“Adiumento nobis fortasse fieri poteris,” suadeo illi, “meum enim

theorema omnino refutatum fuit.”

“Refutatum? Quonam modo?” quærit.

“Forulus occultus repertus est . . .”

“Quid?” clamat voce præ stupore acuta. “Repertus? Forulus occultus

fuit repertus?”

“Fuit, nec tamen ullum machinationis venenatæ tutamentum.”

Halitu graviori paulisper spirabat; se dein recollecto leniter

ridebat.

“Revera,” in excusationem respondit, “haud me decet mihi tantum

indulgere. Est hoc certum genus ebrietatis. At tu ais forulum fuisse

repertum, nullum tamen venenum. Fuitne forulus vacuus?”

“Non fuit; manipulus litterarum in eo inventus est.”

“Præstanter! Certissime litteræ amatoriæ! Pagellæ dulciolæ a magno

Ludovico, ad heram fortasse Montespan?”

“Non ita; prò dolor! multo recentiorum temporum erant. Restitutæ

eædem sunt possessori. Te quoque probaturum hoc factum esse

arbitror.”

Aliquantum accuratius residebat me speculatus, dum me sollicitari

sensi, quod quum ipse accurate sciret a quo arca empta esset, interea

secum tacite historiam in integritatem magis scite texere par esset

quam mihi consultum videretur.

“Quandoquidem litteræ restitutæ sunt,” tandem fatur aridiuscule, “de

re amplius disceptare vanum esset. Verum, absque dubio, si rem

integram cognoscerem, approbarem. Præsertim si id bono matronæ

cessisset.”

“Ita cessit,” probo ego, eumque rem perspexisse e vultu eius cognovi.

“Tum fecisti bene,” respondit. “Nullone alio modo causa mortis heri

Vantine illiusque peregrini reperiri poterat?”

“Nullo, quantum sciam. Mortuarius cras in causam inquiret. Causam

cognoscendam is consulto distulit ea spe ut nova reperirentur forte

testimonia.”

“Nec ulla sunt reperta?”

“De nullis equidem audivi.”

“Ne novisti quidem quis peregrinus ille fuisset?”

“Iam hoc repertum est. Fuit aliquis nullius pretii, nomine Drouet.”

“Francusne?”

“Francus, cuius domicilium subteglinum erat Parisiis, Rue de la

Huchette.”

Herus Armand animo intentus me intuebatur, sed nunc relaxatus, et ut

mihi persuaseram, longo suspirio, ut homo gravi levatus onere.

Interim in imo animi mei recessu umbratilis vagaque suspitio suboriri

cœpit — suspitio scilicet, acsi herus Armand hac in re longe plus

cognitum haberet quam hactenus prodidisset.

“Num tu casu aliquo eum novisti?” incurius quæro.

“Non novi; haud puto. Est tamen unum, Here Lester, quod non capio, et

ideo indulgentiam tuam ob meam flagitem temeritatem. Non enim

perspicio quid iste, quem vocas Drouet, domi heri Vantine negotii

habuerit.”

“Litteras eas volebat in suam redigere potestatem,” dixi.

“A, id itaque moliebatur!” et salutator meus caput quassabat. “Et hoc

tentando fuit interemptus?”

“Ita, sane. At, mi here Armand, id nos præsertim latet quemadmodum

ipse cæsus fuerit. Quis, vel quid eum occiderit? Quínam venenum illud

illatum fuerit? Quidquamne ad id declarandum afferre potes?”

Pauca momenta per fenestram prospectans meditabatur.

“Ænigma præclarum est,” tandem ait, “perquam scitum. Iam ego mecum

perpendam, Here Lester. Forte aliquid suadere par ero. Nec scio.

Vertumamen proximo die Mercurii te visam. Si ita videbitur, domi heri

Vantine, ad emutandas arcas conveniemus.”

“Quotá horá?”

“Pro certo dicere nequeo. Aliquantum moræ intercedere poterit dum

arcam a navi avehi curaverimus. Satius forte esset si inter eundum te

viserem.”

“Placet,” respondi.

“Velis, obsecro, mihi iterum indulgere ut errorem a nostris commissum

ignoscere abs te flagitem. Nos, revera, cautissimi esse solemus;

attamen et nos famuli subinde fallunt incurii. Gravissime fero quod

ab ipso hero Vantine indulgentiam flagitare et veniam culpæ impetrare

in persona nequeo. Ergo ad diem Mercurii usque, Here Lester.”

“Ad diem Mercurii usque,” repetivi verba, oculisque prosequebar

staturam eius erectam et ad optimam normam ornatam, dum per fores

discedebat. Vir certe admirabilis et venustissimus, ad scriptoriam

rediens mecum dictitabam, talis nempe, quem magis intime novisse

cuperem; vir, qui arcanis criminum delectari, ac veluti equo

arundinaceo equitare in delitiis habeat, et cui me hac in re morum

similitudo colliget; et risi etiam quum recolerem quantopere captus

esset quum casum geminæ mortis me referentem auscultasset. Quam porro

insons fassus etiam est intimam mentis cogitationem, qua sibi

insignis speculator — aut vero clarissimus malefactor fieri, si datum

esset, sibi licuisset, quum reapse mercator communis rerum curiosarum

modo esset. Cæterum ego quoque, nec semel, iis delectabar, consiliis

— et ecce me, leguleium factum, nec e celeberrimis. Igitur ego et

herus Armand complura habemus communia.

1. Intervisus, -ús, ut nomen substantivum Romanis fortasse non

\ usitatum, saltem ostendere nequeo; verbum tamen interviso,3

\ -si,- sum satis frequens et in Plauto, et in Cicerone ac

\ Suetonio, sensu a nostro parum diverso, nempe aliquem

\ clanculum observare, furtim videre, speculari quid aliquis

\ agat, aut vero aliquem subinde visum et ad colloquendum adire.

\ Satis aptum proposito nostro vocabulum.

2. Tractus, -ús, quod trahitur, quod se trahit, eodem fere sensu

\ apud Romanos quo apud nos. Nostræ enim ferroviæ, compluresque

\ carri velut in catenam copulati nihil aliud sunt quam novus

\ modus, loco antiqui, onera vectandi; et perinde atque Anglice

\ utimur vocabulo coach ad denotandos carros munere coach

\ fungentes, sic et ego adhibui antiqua vocabula Latina ad

\ designandum antiquum opus, licet novo modo effectum. Atque si

\ mihi sumpsi pro locomotive novum procudere vocabulum Latinum

\ cietrum, monito sum tantum Horatii obsecutus dicentis, “Licuit

\ semperque licebit — procudere nomen.”

Caput XVIII.

Ego et Arca Boulé Separamur.

Quæstionem mortis mortuarius postero die habuit, quum quod ego

suspicabar, facta comprobarunt. Decuria lictoria nihil quod momenti

fuisset in testimonium reperit; certe nihil eius rei quæ causæ mortis

Philippi Vantine, atque Drouet, novum lumen affundere potuisset.

Testium quisque eodem fere modo quo ego hic eventus narravit, iuratos

autem manifestum erat in ænigmatum ambagibus deperditos fuisse.

Magno mihi fuit levamento quod sine me declaratum est quis Drouet

fuisset. Bulgá, quam in crepidine reliquerat, decuriá lictorum

postulante apertá, in ea cistellula pagellarum suo nomine

inscriptarum reperta est. Quare aliam quam suam Vantine submiserit,

quidque negotii cum Vantine habuerit, decuria nullam submittere

quivit sententiam, nec ego id explicare negotii esse duxi mei,

quandoquidem arcanum eius mortis neutro in eventu clarius futurum

erat.

Haud irridiculus inquisitionis eventus erat tentamen heri Goldberger,

ut credibile est a Grady profectum, Godfrey carpendi.

“Postridie tristis eius eventús,” suaviter fatur Goldberger, “tu in

Record evulgasti effigiem, quam tu eius mulieris esse voluisti, quæ

pridie vesperi Vantine viserat, quæque ultima creditur fuisse omnium

qui eum vivum vidissent. Unde eam effigiem obtinuisti?”

“Exemplar fuit eius quam Drouet in pagmento horologioli gestavit,”

respondit Godfrey.

“Exinde,” pergit Goldberger, “huius portionis casús nullam fecisti

mentionem. Licet inde arguere te erravisse?”

“Imo contra, etiam probavi me verum dixisse.”

Vultus Goldberger rubescere cœpit, nec aspectu fuit iucundus.

“Nonne potius agens[1] vocabulum est ‘probare?’ ” quærit.

“At rectum vocabulum.”

“Quinam fuit mulieris cum homine illo Drouet nexus?”

“Amica eius fuit.”

“Nimia id fiducia dicis,” inquit Goldberger labiis convolventibus.

“Tamen, postremo, id nihil nisi hariolatio est, nonne?”

“Fiduciá loquor, ratione ductus,” compositus regerit Godfrey,

“quandoquidem mulier me coram tantundem fassa est.”

Goldberger iterum erubuit.

“Ni fallor etiam fassa est ipsam se fuisse quæ Vantine viserat?”

cavillabatur.

“Ipsa non modo id fassa est,” refert Godfrey etiam magis compositus,

“verum et singula narravit quid eo tempore gestum fuisset.”

“Fassio ista utique tibi soli facta est?” voce consulto ludibriosa

quærit Goldberger.

Godfrey verbis his aliquantum rubescebat, tamen probe sibi

temperavit.

“Minime vero,” inquit. “Coram hero Lester, atque alio spectabili

iurisperito id evenit, cuius nomen enuntiare fas mihi non est.”

Goldberger sibi aliquid in fauce hærere sensit, acsi alapam

accepisset. Certe idgenus quid sensit, nec asserere dubito iure ita

sensisse quasi accepisset!

“Num ista mulier Neo Eboraci est?”

“Ita credo.”

“Quidnam vocatur, et ubi habitat?”

“Fas non duco respondere.”

Goldberger stupens eum contuetur.

“Faxo ut respondeas,” vagit, “alioquin ob spretam curiam in vincula

te coniiciam.”

“Feceris ut voles,” refert subridens. “Per me licebit. Tuo tamen in

loco rem perpenderem. Herus Lester confirmabit mulierem nullo modo in

mortem sivie Drouet, sive Vantine implicatam fuisse.”

Goldberger profecto perpendit; periculum punire tentandi diurnum

tantæ auctoritatis ut Record, ac porro fassionem Godfrey in

attenuandam eius respondendi negationem denique accipiendam

iudicavit.

“Hoc unum tantum est particularium quod Delectum Grady fefellerat,”

suaviter subiungit Godfrey.

“Hæc quidem hactenus,” interpellat Goldberger. Godfrey autem de podio

descendit.

Ego dein ad narrata confirmanda revocatus sum. Utique et ego renui

nomen mulieris prodere causam hero Goldberger allegans me id

exercenda professione rescivisse, me cæteroquin pro certo scire eam

nullum scelus perpetrasse, et, denique, id evulgare mulieri insonti

maximo incommodo cedere posse. Nihil itaque supererat, nisi ut

inquisitor auditis se contentum esse fateretur.

Grady in podium citatus non fuit; ne inquisitioni quidem interfuit.

Quin inde a primo die, iunctim hoc casu, in publicum nequaquam

prodiit; unde suspicari cœpi se cum arcano, cuius solutio nulla fieri

posse videbatur, et unde nulla gloria in se redundare posset,

ingestum esse nolle. Summa totius casús manibus Simmonds est

concredita, perinde et ipse ex parte decuriæ lictorum testimonium

perhibuit, ingenue fassus rem omnino nusquam esse. Se ædes Vantine

summa cum cura exploravisse aiebat, præsertim conclave ubi cadavera

reperta essent, prorsus nihil tamen reperisse quod ad arcanum

resolvendum lumen afferre posset. Fuisse in eo aliquid dæmoniaci

aliquid quod rerum naturam pæne superaret. Se spem necdum deposuisse,

et usque in ea re eniti; tamen, si arcanum unquam patefieret, se sibi

persuasum habere, haud aliter quam casu quodam fortuito, aut

confessione ipsius rei id solutum iri.

Herum Goldberger tribulari vel inde palam erat quod mystaces suas

nervose rodebat, verum nec ipsi plus quam decuriæ constabat; nec

præterea vel mica evidentiæ allata est qua scelus, eiusque reatus in

quemquam infligi posset; itaque exitus inquisitionis fuit sententia

iuratorum Philippum Vantine, atque Georgium Drouet mortuos veneno

esse, ab aliquo ignoto, vel aliquibus ignotis, dato.

Mihi foras eunti Godfrey se adiunxit, unaque gradus descendimus.

“Audire Simmonds dicentem decuriam lictorum nusquam esse, gratum mihi

fuit,” fatur. “Utique Grady conatur ex hoc toto exesse, culpamque

alteri cuiquam dare — faxo tamen ne ipse evadat. Dabo operam ut ipsi

Simmonds mensura ex æquo fiat — vetus ut scis ipse mihi amicus est.”

“Scio, utique,” respondi, “at vero, nonne, et nos ipsi nusquam

sumus.”

“Saltem pro præsentia,” risit Godfrey, “fluctus nos habent. Nonne

tamen, mi Lester, nos in sempiternum illic futuros non exspectas?”

“Ex quo meum de arca Boulé displosum est theorema, omnis spes me

deseruit. Cæterum arcam cras domino suo restituam.”

“Domino suo?” repetit verba oculis contractioribus. “Revera, ut de eo

cogito, suspicabar eum venturum, non tamen tam cito adfuturum putavi.

Quisnam casu ipse est, mi Lester?”

“Quin,” fere impatiens respondi, “tu haud minus me scis arcam ad

Armand et Fils spectare.”

“Tum tu eorum vices agentem convenisti?” quærit paululum ex

incitamento suffusus rubore, quod quidem intelligere non poteram.

“Ipse heri me visum venit. Oppido velim ut eum convenias, Godfrey. Is

Felix Armand est, ‘filius’ consortii, estque vir omnibus numeris

absolutissimus, quem unquam mihi convenisse contigit.”

“Libenter eum convenirem,” ait Godfrey peculiari modo subridens.

“Aliquando, fortasse; ita spero quidem. Quínam autem, mi Lester,

errorem explicuit?”

“Quodam modo arcam impropriam Vantine miserunt. Propria cras per La

Provence adveniet;” tum recitavi eventum ex ordine, ut Felix Armand

narraverat. “Ipse admodum fuit de ea re conturbatus,” addidi.

“Excusatio sua fuit fere abiectissima.”

“Hæc omnia Godfrey intentissimus audivit, rebusque narratis annuit.

“Totum id perquam mirum,” subdit ut interpretamentum. “Casu

memoravitne herus Armand ubi nunc moraretur?”

“Non memoravit; sed si eum reperire velis, haud erit difficile. In

uno vel altero diversoriorum grandiorum — ut suspicor in Plaza, aut

St. Regis, diversatur. Leo[2] perquam est, quominus in stabulo[3]

tenuioris sortis se divertat.”

“Quo tempore cras eum exspectas?”

“Aliquando postmeridiem. Simul atque arcam Vantine a navi devexerit,

adveniet. Heri, mi Godfrey,” subiunxi, “cum eo collocutus suspicari

cœpi ei plus de his rebus cognitum esse quam enuntiare vellet. Clare

percipere poteram eum ipso momento divinasse cuius illæ litteræ

essent, quisque earum tenor esset. Expedirene putas ut arcam paullo

longius detineam? Ad id faciendum quamdam causam facile comminisci

possem.”

“Quid attinet? Auferat arcam suam,” respondet Godfrey alacritate

quadam mihi quidem mira. “Si tua de eadem sententia iam est explosa,

quid attinet ei ulterius hærescere?”

“Nec ego id expedire puto,” affirmavi, “nisi quod te eam amplius

explorare velle existimabam.”

“Iam ex sententia eam rimatus sum,” respondit Godfrey, unde mecum

reputare cœpi nunc primum se victum confessum esse.

“Sensus quidam intimus mihi suadere videtur,” explico illi, “unicum

nos Ariadnes filum, quod ex his ambagibus nos educere posset, arcá

traditá dedituros. Eo nostram cladem agnoscimus.”

“Minime gentium,” obtestatur Godfrey. “Si de arca nihil amplius

superest quod exploremus, cui bono detinebimus? Habeat herus Armand

quod suum est. Fortasse cras te conveniam,” subiunxit, et in cornu

proximo alter alteri valediximus.

At postridie non me convenit. Toto mane libens exspectavi fore ut me

evocet, sed quum id non fieret, pro certo putabam me eum in ædibus

Vantine cum hero Armand præstolaturum. Non tamen ibi erat; quum vero

a Parks sciscitarer reperi eum ex pridie eum illic non fuisse.

Mens Godfrey erga arcam mutata, fateor, mihi admodum mira videbatur;

præterea etiam existimavi eum enixe cupere eximium hunc Francum

convenire velle. Is vero gratiis hodie etiam magis abundabat quam die

Lunæ, et me mox illi plane subactum sensi. In arca a navi devehenda

etiam minus moræ reperit quam anticipaverat, nec ullæ in portoria

obices positæ eum retardarunt, proinde ne tertia quidem erat hora

quum ad domum Vantine advenimus.

“Herum Godfrey non vidi,” quærenti mihi Parks respondit, “at sunt hic

alii quos hic conspexisse magno tuli dolore.”

His dictis musicarium digito indicavit, quo quum accessi, inventarium

confici vidi. Factorum præfectus capite me salutavit, sed ego non

intravi, res enim visu mihi perquam erat ingrata.

“Arca in cubiculo trans ambitum est,” alloquor herum Armand, atque

antegressus eum per conclave in contiguum cubiculum deduxi.

Interim Parks lumina nobis provertit, quum comes meus oculos in foros

fenestræ ligneos emiratus convertit.

“Nos gratia tutelæ eos apposuimus,” docui eum. “Fieri enim posse

putavimus ut aliquis ingressum tentaret. Quodam vesperi nos revera

reperimus tortile, quod excitabulum prædonium iungit, præcisum,

postea autem vidimus etiam aliquem illic per foramen nos speculari.”

“Quid ais?” herus Armand cito quærit.

“Num hominem agnosceres si eum iterum videres?”

“Nullo pacto; ut vides foramen est tam exiguum. Nihil profecto

videbatur nisi par oculorum. Et tamen possem agnoscere si eos iterum

viderem; nam tales oculos nunquam antea videram — tam lucidi tamque

flagrantes erant. Ea vespera id evenit qua ego et Godfrey tentabamus

forulum occultum reperire, illi autem oculi micabant tamquam ignis,

dum nobis elaborantibus erant infixi.”

Herus Armand, ut parebat, verbis meis parum attentus, arcam

speculabatur.

“At nunc forulum occultum,” ait tandem. “Volesne, Here Lester, quí is

tractandus sit ostendere? Admodum aveo videre.”

Manum plano arcæ imposui, tria illa loca, ut matrona velata

ostenderat, pressi. Primum ab ordine erravi, altero tamen tentamine

ansula prorsum decidit clangens, quo facto forulum evulsi.

“Ecce forulum,” exclamo. “Videsne quam dextere effictus est. Et quam

accurate opus occultatur. Quisnam hic de forulo somniaverit?”

Ipse magno studio opus circumspectabat; forulum in locum repulit, tum

ipse aperuit.

“Nihil prorsus est dexterius,” ait. “Nunquam antehac vidi forulum tam

scite celatum. Ipse autem conceptus per certum molimentum aperiendi

novus ac felicissimus est. Plerique foruli occulti nomine tantum sunt

occulti; exigua indagine reperias; verum iste . . .”

Forulum iterum repulit, et opus musivum circa speculabatur.

“Ego et amicus arcam maximá curá pertractavimus, nec forulum

reperimus,” eum docui.

“Tuus amicus — recte si memini, nomen eius memoravisti?”

“Sic puto — nomen ei est Godfrey.”

“Iurisperitus ut tu?”

“Haudquaquam; diurnarius[4] est. Antea tamen membrum fuit cohortis

speculatoriæ. Ipse præter modum alacer est, ut si quisquam forulum

reperire debuerit, eum hunc fuisse necessarium videretur. Hæ tamen

technæ eum eluserunt.”

Post hæc herus Armand forulum cum strepitu retrusit.

“Tamen forulum repertum esse,” inquit, “mihi pergratum est. Nolo te,

Here Lester, ignarum esse hanc rem arcæ valorem augere.”

“Quantumnam valet?” quæro ab eo. “Herus Vantine me eam pro se emere

iussit, atque summam, quæ fere fidem excedat, velut limitem pretii

memoravit.”

“Revera,” herus Armand respondit, sumptá brevi deliberatione, “vix

ullam summam memorandam puto donec patrem consulam. Arca sane

singularis est — fortasse omnium quas herus Boulé fecerat

pulcherrima. Reperistine monogramma Matronæ de Montespan?”

“Non reperimus. Herus quidem Vantine existimabat id alicubi

delitescere; ego tamen et Godfrey non quæsivimus.”

Dein herus Armand pandit valvas quæ forulos medios tegebant.

“Ecce!” ait, dum digitis musivum, rectá sub fastigio, percurrebat,

“vide sis quam scite istud permixtum sit cum cæteris figuris. Atque

istic est emblema donantis.” Dehinc demonstravit pusillum aureum

solem, radiis ad fundum fastigii procurrentibus, paullo supra

monogramma: “Rex Sol.”

“Rex Sol,” repetivi ego. “Stulti nos fuimus id non animadvertisse.

Hoc totam prodit historiam rei, nonne ita? Quid rei est, Parks?”

sciscitor ab eo, in limine adstante.

“Petoritum[5] præ ostio adstat, mi Here,” respondit ille, “binique

operarii aliquid supellectilis evasare inceperunt. Ratumne est,

Here?”

“Est ratum,” respondi. “Fac ut id huc inferant. Deinde advoca sis

præfectum inventarii, paucis eum volo. Herus Vantine suam rerum

artefactarum congeriem Metropolitano Artium Museo testamento

reliquit,” explicabam rationem instituti mei hero Armand, “itaque

æquum arbitror vices Musei agentem huic emutationi interesse.”

“Rectissime statuisti,” probat ipse. “Æquum et ego censeo.”

Parks paullo post a duabus operis comitatus, rediit rem quamdam

involucro obvolutam baiulantibus, quos arcte secutus est vicarius

Musei Metropolitani.

“Nomen mihi Lester est,” præfectum docui, “exsecutor testamenti heri

Vantine, hic autem vir est herus Felix Armand, ex consortio Armand et

Fils, Parisiis. Corrigendo cuidam errori paullo ante mortem heri

Vantine commisso satagimus.[6] Illa arca ibi ex errore huc missa est

loco eius quam ipse præstinaverat. Herus Armand rectam ac veram

advehi curavit, eam autem quæ sua est, asportabit. Ego iam totam rem

advocato Musei narravi, consultum tamen duxi te emutationis testem

accersere.”

“Minime dubito, mi Here, rem æquam geri,” homo Musei respondit

protinus. “Tibi, haud ambigo, cognitio harum rerum est personalis.”

“Personalis est. Ab ipso hero Vantine teneo.”

“Ratum, itaque, mi Here,” oculos tamen cum voluptate in arca Boulé

pascebat. “Est supellex nitidissima. Doleo quod non Museo competit,”

in commentationem subiunxit.

“Forte licebit tibi ab hero Armand præstinare,” suasi ego, sed

curator ridens caput quassabat.

“Haud ita,” refert ille, “adiumenta nobis non suppetunt. Sed fortasse

Sir Caspar herum Morgan ad eam nostro beneficio præstinandam

permoveri posset — rem illi memorabo.”

Operæ illæ duæ, hero Armand administrante, involucra de altera arca

divellere cœperunt, eaque mox denudata in medio stabat. Ista quoque

aspectu gratissima erat supellex, attamen etiam mei oculi minime

periti hanc alteri oppido sequiorem esse facile perspexerunt.

“Multum nos delectaret si herus Morgan eam videre vellet,” subridens

respondet herus Armand. “Nolo dissimulare nos de eo iam antehac

cogitasse — quis enim negotiator, quam aliqua re insolita pulchraque

potitur, id non fecerit? Enitar ut ei sistar. Interea . . .”

“Interea,” interpello ego, “arca tua est.”

Tum, edito velut in deprecationem leni gestu, opus aggressus est

alteram arcam involucris novæ detractis summá curá obvolvere. Adstans

non sine dolore vidi eam tegetibus obdi rudibus, quod oculi mei iam

satis erant eius venustatis gnari. Præterea mecum iterum conquerebar

quod eá sublatá, omnis spes nobis causæ mortis Philippi Vantine

indagandæ tollitur. Ratio mea quomodocunque repugnabat, vagus me

instinctus urgebat ut crederem istam arcam Boulé quodammodo funesto

eo eventu nexam esse.

Arca denique convasata stetit, tum herus Armand ad me versus manum

porrigit.

“Sperabo, Here Lester, quondam futurum ut te iterum conveniam,” fatur

tam suaviter ut eum fore adulari mihi putarem, “et priscam gratamque

amicitiam nostram refoveam. Siquando Parisiis esse tibi contigerit,

ea de re me certiorem facere ne graveris. Numero bonæ fortunæ habebo

si mihi datum fuerit quasdam urbis nostræ pulchritudines, non

quibusque notas, tibi revelare.”

“Habeo tibi insignem gratiam,” respondi, “invitationis huius certe

nunquam ero immemor. Interim quum tu hic, Neo Eboraci, sis . . .”

“Humanissimum tu te mihi præbes,” interpellat ille, “et ipse ego

sperabam posse nos saltem una prandere. At mihi hac ipsa vespera

adhuc Bostonium proficisci oportebit, illinc autem me Quebec

conferam. Utrum huc, Neo Eboracum, reversus fuero, necdum scio — quod

multum ab animo heri Morgan pendebit; negotium adeo subtile proxenetæ

haud concrederemus. Si mihi redire contingat, certiorem te faciam.”

“Age id feceris,” ab eo petivi. “Maximæ equidem mihi erit voluptati.

Insuper usque spero quandam huius mysterii solutionem tibi

occurrere.”

Leni risu nutabat.

“Nimis arduum opus pro novitio, mei simili,” respondit. “Vires meas

oppido superat. Si tamen solutio eiusmodi fiat, spero te de ea re me

edocturum. Mirificam eam futuram certum est.”

“Sic faciam,” in responsum promisi, manusque iterum tetendimus.

Denique signo dato, duæ operæ arcam levarunt, ipse suam manum in

tutamentum arcæ imposuit, ut e conclavi in ambitum, hinc per ostium

deorsum gradus ad petoritum, quod tramiti appulsum erat, delatam ei

imposuerunt. Eo allata arca singulari cura in petoritum sublevata,

ibique disposita est, duo tum baiuli conscendentes eam utrimque

tenuerunt, denique equis ab auriga concitatis petoritum leni motu per

iter secundum Plateam volvi cœpit.

Herus Armand paulisper oculis secutus, pilentum meritorium ibi eum

opperiens conscendit, manuque ultimum vale edens, petoritum

subsecutus est. Nos e fastigio graduum discedentes intuebamur, usque

dum ad primum viæ transversæ angulum iter suum flexerunt.

“Herus Godfrey extorris nunc negotio est,” leni risu notat Parks.

“Ternis quaternisque his diebus tantum quod non cum arca illa

habitavit. Hesterna nocte diu hic moratus est.”

“Quid ais? Vesperi hesterno?” stupens quæro. “Ego vero certissime

putabam eum hodie hic futurum,” cogitabundus subiunxi, quod Godfrey

poterat secum statuere ultimum intueri arcam. “Quodammodo pollicitus

est se huc venturum, sed et evenire poterat ut graviori quodam

negotio detentus esset.”

Momento post, celeritate qua pedes me ferre poterant, deorsum gradus

rui, quod pilentum meritorium deorsum Plateam prætervehi, et in eo

duos viros sedentes conspexi, eosque itidem iter sequi quod

petoritum, et in proximo angulo inflecti.

Eodem autem momento quo pilentum in cornu evanescebat, vectorum alter

se ad me convertit manuque signum dabat — eumque Iacobellum Godfrey

agnovi.

1. Agens, -tis, Participium Præsentis, verbum Ciceronianum,

\ valens, potens, efficax.

2. Leo, -nis, sequiori Latinitate “militem gloriosum,” heroem

\ putativum, idolum muliercularum, “hominem bellum,” trossulum,

\ catulum, catulastrum significat, qui aut sibi ipse nimium

\ tribuit, aut vulgus eum extollit, aut etiam qui singulari

\ virilitate revera pollet, ut hic accipitur.

3. Stabulum, -i, locus ubi quis stat, moratur, aut habitat,

\ saltem pro tempore. Nescio quam ob causam lexicographi

\ Germanici simulent vocabulo hoc iumentorum (equorum, boum,

\ asinorum, mulorum) habitacula non designari, saltem eum sensum

\ silentio premunt, nec nisi insulas ac diversoria hominum,

\ nidos avium, cellas apium eo significari insimulent, quum

\ tamen id Virgilius in Georgicis adhibeat. Hic, utique, de

\ humana habitatione, sive diversorio, accipitur.

4. Diurnárius, -ii, vocabulum Romanum, iuridicum, scribam

\ significat, qui acta curiæ iudicum quotidie litteris

\ consignare consuevit. Hic relatores, perinde atque

\ conscriptores eventuum, item concinnatores diurnorum

\ (ephemeridum, periodicorum) significat.

5. Petóritum, -i, est genus vehiculi, currus gravior, tamquam

\ sarrácum, nostris tamen temporibus illud genus sic appellamus,

\ quo suppellectilem domesticam vectamus.

6. _Sátago,3 -égi, -actum, præter solitum ac litteralem sensum

\ plerumque adhibetur ad designandam sedulam ac diligentem

\ operam, aliquid celeriter, perniciter agere, natinari.

Caput XIX.

“Mors.”

Præsumendum erat futurum ut pedes mei, absque conscio nisu meo, me

sursum Plateam currentem, ad angulum viæ conferrent, ubi pilentum

Godfrey vehens, et iter in transversam viam flectens assequerer; nec

tamen sine ægritudine animi reputabam me sic cursare, quod nempe

conscius eram Godfrey mecum non omnino palam et aperte egisse.

Constat, profecto, se Armand sequi velle, nullo verbo prodidisse;

causam tamen ipse mihi finxi id inde fieri potuisse, quod monitionem

omnem, in eiusmodi rerum statu, supervacaneam existimasset. Etiam

æquum erat a me divinari eum, etiamsi ipse se minus iam curare videri

vellet, passurum, ut arca sibi ita eriperetur, haud esse; quod vero

ratum existimasset ut ego arcam hero Armand dederem inde fieri sensi,

quod post deditam arcam alia inde eventa secutura speraret.

At nunc demum et mihi lumen animo subivit et reminisci cœpi me quoque

latére quo tandem arca deveheretur! Id ab hero Armand percontari non

mihi in mentem venit, nec ipse quidquam mihi de suis consiliis

prodidit.

Dehinc cursum contentior prosequebar, ratus Godfrey manu haud mihi

significaturum fuisse, nisi me interesse voluisset. Cornu igitur in

tempore attigi, vidique petoritum in Platea Sexta versus

septemtrionem iter flexisse. Igitur, primum quam petoritum et

subsequentia pilenta visui meo se subduxissent, maximo quam par eram

cursu in tramite me concito, perveniensque in cornu, lætus vidi

vehicula a loco, ubi tum stabam, haud multum abesse. Quandoquidem

frequentia hic admodum erat densa, petoritum haud multum proficere

poterat, et ego haud magno labore gressu id adæquare poteram, quin me

in tanta turba suspectum redderem cursu anhelus. Quin etiam satius

duxi me in turba aliquantum retrahendo celare in tramite, ne Armand

circumspectans me clanculum eum insectari conspicaretur.

Idem animadverti et Godfrey atque Simmonds vereri, nam vidi pilentum

ad incile deversum consistere seque continere tantisper dum petoritum

aliquantum progrederetur. Viá denique Sedecimá se iterum ad

occidentem deflexit, inde autem iter in Platea Septima prosecutum

est.

Quidnam herus Armand hac in parte urbis sibi agendum putat? a me ipso

quæro. Estne sibi in animo hanc pretiosissimam arcam in ista ærumnosa

urbis parte relinquere? Hic subito constiti, et in angiportum

secessi, quod petoritum non admodum procul ante me substitit, et ad

tramitem reversum se propulit.

Caute prospectans vidi et pilentum Armand ibidem subsistere, illum

excedere, aurigæque vecturam persolvere. Pilentum alterum satis

celeri cursu iter in Platea prosequi vidi. Baiuli duo arcam e

petorito evexerunt, atque Armand præeunte, in domum ante cuius ostium

constiterant, invexerunt.

Quina circiter minuta hi aberant, unde licebat coniectare se arcam in

superiorem baiulasse contignationem; tum iterum comparuerunt, hero

Armand comitante. Ipse his, perinde atque aurigæ, corollarium

dilargitus est. Baiuli tum petoritum conscenderunt, quod cum illis

strepens se e medio sustulit.

Pauca momenta Armand stans in gradu, in Platea sursum deorsumque

circumspexit, dein ingressus visui se subduxit.

Vix momento post conspexi Godfrey et alterum quemdam, quem agnovi

Simmonds fuisse, e taberna, in adverso vico, egredientes viam

transcurrere, et domui, in quam arca invexa erat, irruere. Quum ego

adveni, isti usque in limine stabant.

Domuncula hæc squalida et sordida erat, vicinitati sordidæ congrua.

Pedeplanum lavatrina explebat, quam inscriptio in fronte Francicam

esse satis declaravit; hæc autem magná collustrata fenestrá totam

frontem occupabat, si ianuam demas quæ, ut erat verosimile, ad

gradus, per hos vero in superiores contignationes ducebat.

Vultus Godfrey ex concitatione erat inflammatus dum ansam huius ianuæ

leniter — leniter tentabat. Erat obserata. Proclinans, per foramen

clavis speculabatur.

“Clavis in foramine hæret,” susurrat.

Simmonds e sacculo forcipillam gracillimam producit eamque tradit.

Interim Godfrey in Platea dispectat, sed eo tempore nemo suspectus

oculis obversabatur, inserit igitur foramini forcipillam, oram clavis

apprehendit, sensimque vertit.

“Sic!” quod ubi dixit, ianuam simul caute pandit, et furtim intrat.

Ego eum secutus sum, Simmonds autem ceu umbra post me venit,

ianuamque post se clausit.

Nunc omnes substitimus, sed ego saltem cor in faucibus hærescere

sensi, nam alicunde e sublimi vox hominis animo concitato loquentis

exaudiebatur.

Etiam in semiopaco satis videre poteram aspectum in vultu Godfrey

stupentem et turbatum, ut pro momento immobilis stabat vocemque eam

excipiebat. Ego quoque auribus intentis steti, sed ex iis quæ

dicebantur prorsus nihil capere poteram; ac nunc demum deprehendere

cœpi sermonem Francicum esse. Attamen vox non fuit Armand — id mihi

prorsus certum erat.

Ante nos gradus angusti patebant, qui ad contignationem proximam

ducebant. Post memoratum dubitationis intervallum Godfrey in infimo

gradu desedit, calceos exuit, et nos idem facere iussit. Simmonds ut

automaton paruit, sed meæ manus tam nervose tremebant, ut formido me

caperet, ne calceus mihi ex una manu excideret; sed tamen satis

prospero eventu rem gessi, exutosque absque strepitu in tabulato

prope imum gradum seposui.

Quum denique angoribus allevatus caput erexeram, Godfrey et Simmonds

per gradus, quisque sclopello in manu, sursum repere animadverti. Ego

sequebar, sed ut verum fatear, genua mihi vacillabant, erat enim in

ea voce usque fluente aliquid sinistri et formidolosi. Simillima ea

erat voci hominis furiosi, mihi quidem partim ferociam, partim

triumphum sonabat . . .

In fastigio graduum Godfrey paulisper substitit, auresque intendit;

tum caute versus ianuam apertam, unde vox profluere videbatur

progressus, manu nos ad manendum ubi essemus, significavit. Ut vero

genibus insistens, sudoreque manans, auscultabam, unum verbum sæpius

repetitum audivi:

“Vindicta! Vindicta! Vindicta!”

Tum audivi vocem quasi concidere, iterumque fluere veluti submissum

hirritum instar canis prædæ intenti, atque sonum percepi tamquam telæ

laceratæ.

Godfrey genibus manibusque insistens in cubiculum inspectabat. Dein

se retracto, motu manús nos accersivit.

Spectaculum, quod visui meo per angulum ianuæ et intra postem

speculantis obtulit, dies mihi nunquam delebit.

Cubiculum quod inspectabam eo solo lumine erat collustratum quod

inter foros clausos fenestræ penetrabat. In medio tabulato stabat

arca Boulé, anteque eam, tergo ad ianuam verso, homo quidam

occupabatur involucrum revellendo ac lacerando, quo ea obvoluta erat,

interea furens secum veluti per cantum mussans atque grunniens,

subinde sistens, ut oculos in manipulum convolutum ad latus adversi

parietis in constrato iacentem convertere posset. Quodgenus ille

manipulus esset aliquantisper divinare nequibam; denique oculis magis

intentis reperi id corpus esse hominis tamquam in fascem involuti.

Ut vero eum intuebar, fulgorem oculorum eius percepi intuentis

hominem, qui arcæ denudandæ dabat operam — fulgorem, qui non dignosci

haud poterat — illum ipsum fulgorem, qui me iam antea semel

exterruerat . . .

Godfrey me manu firma revulsit, meumque locum subivit. Ego vero me ad

gradus recepi, ibique considens frontem nervose tersitavi, tentavique

cogitare et intelligere. Quisnam ille fuit? Quid ibi ad parietem

agitabat? Quidnam totum hoc spectaculum sibi volebat . . .?

Nunc mihi cor prosilire ac rumpi parabat, quod Godfrey cato prorupit

vagitu, “Siste!” atque in cubiculum irruit, Simmonds insequente.

Duo, ut existimo, minuta elapsa sunt secunda[1] antequam ego limen

attigi, et illic constiti stupens, parietemque ut me sustinerem

attrectans.

Spectaculum hoc ita in memoria mihi depictum est, ut ad ea cuncta

revocanda oculos modo claudere satis sit.

Ibi stabat arca integumentis discerptis ac detritis; verum figura

hominis a tabulato evanuit, atque ante ingressum in alterum cubiculum

stabat vir, vir quidem staturæ giganteæ, manibus supra caput

sublatis, vultu pavore furoreque torvo, dum Godfrey, labiis in

derisionem convolutis, sclopellum pectori eius intentum tenebat.

Dum vero ego ibi stabam obstupidus, aliquid in aere micare vidi supra

caput hominis, qui cate vagiebat:

“Mors!” quiritans “Mors!”

Alterum usque terribile momentum ibi immotus perstabat, manibus adhuc

sublatis, oculis horribili modo micantibus; postremo, strangulato

eiulatu, gravi lapsu ad pedes Godfrey concidit.

1. Minutum secundum: ex quo horologia mechanica in usum venerunt,

\ astronomi horam in minuta, minutum (subaudi tempus) in minuta

\ secunda dispertiverunt. Minutum itaque prius, h. e.

\ sexagesimam horæ partem, minutum primum, huius autem partem

\ sexagesimam minutum secundum, vel uno verbo, secundum

\ appellarunt. Romanis nihil horum notum; brevissimum et

\ incertum tempus ipsi momentum (quasi movimentum) temporis,

\ item, punctum temporis, ictum oculi, vocitarunt.

Caput XX.

Effugium.

Quemadmodum Godfrey paulisper supra cadaver inclinaverit, idque

stupens aspexerit, et tum subito cato vagitu per apertam illam ianuam

proruperit, confuse tantum memini. Alicubi ianua magno sonitu impulsa

precrepuit, strepitus pedum currentium audiebatur, et antequam sive

ego sive Simmonds quid evenisset intellexissemus, Godfrey iam iterum

in cubiculum reversus, id uno saltu pervolavit, ad ianuam procucurrit

in ambitum ducentem paullo ante impulsam.

Vidi eum acerbissimo conatu ansam tentare, tum duos gressus recedere,

seque omnibus viribus in ianuam præcipitare. Hæc tamen impetum

firmiter sustinuit, quum ex ambitu foris cachinnus audiebatur

derisorius, quo mihi fere sanguis riguit.

“Huc venite, fatui!” vagit dentibus pressis Godfrey. “Nonne videtis

eum effugere?”

Simmonds me celerior erat; nunc simul ianuæ irruunt. Illa stridebat

quidem, sed usque sustinuit; tentaverunt iterum, et nunc a summo ad

imum fissa est. Godfrey calcibus diffregit eam ex utraque parte, et

egressum nactus erepsit, Simmonds sequente.

Mei fere impos denique et ego me eo contuli, ac post pauca momenta

cœcutiens et palpans, iterum foris, in ambitu me reperi. Ad caput

graduum perveni, unde videre poteram Godfrey ostium tentantem, tum in

ambitu, in pedeplano retro euntem ad posticam domum. Intra momentum

temporis eiulatum quiritantium mulierum audivi, ut fere capilli mihi

erecti starent.

Quemadmodum gradus traiecerim, haud memini; sed in pedeplano ego

quoque retrorsum ivi et exspectavi quoque momento me nescio in quem

horrorem illapsurum. Perveni ad ianuam patulam, ingressusque per eam,

in lavatrina me stantem reperi, grege perterritarum indignantiumque

mulierum circumdatus, quæ vagitu et eiulatione me exceperunt.

Ulterius ire quum nequirem, in cistulam obviam languidus consedi,

indeque eas spectavi.

Non diffiteor ridiculum me præbuisse spectaculum, quod et e vagitu in

submissos cachinnos mutato satis intellexi; at meam figuram prorsus

nihil pensi habui, nec qualis inspectantibus apparerem prorsus

curavi. Ego usque ibi sedebam quum Godfrey anhelus rediit oculis irá

flagrantibus. Operæ lavatrinæ, haud ignaræ eventum aliquem extra

rerum ordinem tumultu significari, eum circumfluxerunt, sed ipse viam

per turbam aperuit, ut ad institorem perveniret.

“In contignatione superiori scelus est perpetratum infandum,” affatur

eum. “Vir hic iuxta me adstans e decuria speculatorum est,” quo dicto

Simmonds suum insigne exhibuit. “Res nobis ad decuriam referenda

est,” pergit Godfrey, “proin tibi suadeo ut mulieres tuas in negotiis

suis contineas. Non enim existimo te huic rei implicari velle.”

“Absit,” continuo respondit institor, ac dum Simmonds ad edocendam

decuriam ad telephonum accessit, institor e sessibulo suo descendit,

ad mulieres accessit, easque ad munia sua regredi iussit.

Godfrey interim ad me veniens manum humero imposuit, et,

“Va, Lester,” inquit, “tu aspectum præbes quasi sis in ultimis.”

“Sum etenim,” respondi. “Nisi res hæ finem accipiant, collabar. Ne tu

quidem admodum floridam præbes speciem.”

“Nec profecto floreo. Etenim sivi ut ille nebulo hominem coram me

occideret — sub oculis revera meis! — et ut evaderet!”

“Ut hominem occideret?” repeto. “Aisne revera?”

“Ascende in eam contignationem, cerneque dextram manum cadaveris ibi

iacentis,” breviter refert Godfrey, “tum scies quid dicam!”

Stupens ibi sedi, nec credere quivi me recte audivisse; nec credere

valebam Godfrey ea verba revera protulisse . . . manum dextram

hominis illic iacentis . . . id unum tantum significare poterat . . .

Simmonds torvo risu in labiis nobis se adiunxit, sed et ipse haud

parum concussus mihi videbatur.

“In Grady incidi,” ait, “eumque quid hic accidisset, docui. Respondit

se negotiis nimis detentum quominus ipse advenire posset, meque has

res administrare iussit.”

Godfrey in lenem risum erupit.

“Grady Cannas suas sibi impendere sentit!” ait. “Nec clades sua longe

abesse paret. Sed tui gratia, Simmonds, gaudeo — futurum sentio ut ex

hac re haud parum gloriæ in te redundet!”

“Equidem libenter vellem credere,” respondet Simmonds fulgentibus pro

momento oculis. “Arcera brevi aderit,” subiunxit. “Nunc vero iuvabit

calceos nostros induere, et in contignationem superiorem redire,

videreque utrum quid adiumento illi misello esse possit.”

“Nihil adiumenti illi afferri posse arbitror,” ait Godfrey

lassitudine confectus; “sed tamen tutum ac ratum duco ut eum

aspiciamus,” quibus dictis nobis in ambitum prodeuntibus præiit.

Nec memini donec Simmonds loqui cœpit, me discalceatum esse. Itaque

iuxta Godfrey desedi, ac laboriose calceos meos induxi, quo facto eum

atque Simmonds gradus ascendentes subsecutus sum.

Quid Godfrey in animo volvitaret scire me putabam; ipse enim sibi

vitio vertebat hanc novissimam calamitatem; eam se prævidere et

avertere potuisse sibi dictitabat; nam sibi moris erat, si res in

contrarium currebant sese culpare — et tum in causa esse se quare

homicida sibi quasi e manibus effugeret! Fingere in animo mihi

poteram gravem animi offensionem, quæ suam fiduciam sui concusserat!

Novissima victima in tabulato ante ianuam in cubiculum interius

ducentem, ubi corruerat, iacebat. Simmonds ad fenestram accessit,

foros patefecit, atque uberrimum solis pomeridiani lumen immisit.

Inde ad cadaver progressus in genua se demisit, manumque dextram

flexilem cadaveris ad ostendendum nobis levavit.

Parum supra digitorum iuncturas pusillæ erant puncturæ duæ, paucis

guttulis sanguinis inde manantibus, caro autem in circuitu erat

tumida et decolor!

“Novi ego statim quum clamavit ‘Mors,’ ” ait Godfrey presse, “quid id

significaret. Ipse quoque novit simul atque ictum sensit. Palam est

eum id iam antea vidisse, aut de eo audivisse, scivitque id

subitaneam nuntiare mortem.”

Consedi itaque oculis in mortuum defixis, volebamque animum

colligere. Ergo iste malefactor, Orci progenies, qui veneno sic

cædit, in ædibus delitescebat Vantine, ac primum Drouet feriit,

deinde ipsum ædium dominum! At cur — curnam! Id credi nequibat,

facinus præter fidem, mens mihi in vertiginem agebatur ipsa

cogitatione. Et tamen hoc verum esse oportet.

Respexi iterum in tertiam victimam, vidique hominem rudi vestitu,

uberrime nigro comatum, confusaque barba conspicuum; erat autem homo

prope gigantea statura, qui viribus necessario ingentibus pollebat —

et tamen hæ contra minutulas acu læsuras in manu prorsus nihil

profecerunt.

Tum subita cogitatio me ad pedes concitavit.

“At vero Armand!” clamo ego. “Ubinam est Armand?”

Godfrey veluti commiseratus mei, subridens me aspexit.

“Eheu, Lester!” alloquitur me, “ne hunc quidem capis? Tuus ille

admirabilis Armand hoc perpetravit,” digito cadaver demonstrans.

Acsi gravi ictu in capite percussus essem sensi, atrique ante oculos

meos circuli gyrare mihi videbantur . . .

“Accede sis eo, ad fenestram,” quasi imperiosa voce Godfrey me

affatur, “auramque pete recentem.”

Parui automati instar, stetique quadraturæ fenestræ applicitus,

oculos in frequenti pascens Platea dum turbæ populi sursum deorsumque

fluctuabant, facinoris tam prope ad se perpetrati prorsus ignaræ. Et

sic denique placida multitudinis tranquillitas, item conspectus mundi

cursum suum solito more perficientis partem dumtaxat fiduciæ mei

atque vires mihi restaurarunt. Verum ne nunc quidem satis intellexi.

“Fuitne is Armand?” quæro vultum in cubiculum revertens, “Armandne in

angulo iacebat?”

“Certissime is ipse fuit,” respondet Godfrey. “Quis alius id esse

poterat?”

“Godfrey,” subito clamavi, quum meminisse inciperem, “vidistine eius

oculos dum ibi iacens observabat hominem circa arcam occupatum?”

“Vidi; vidi eius oculos.”

“Hi iidem erant oculi . . .”

“Iidem oculi.”

“Risus autem — audivistine eum risum?”

“Audivi, profecto.”

“Ego hunc iam antea audivi,” asserui ego, “tu autem nervos meos esse

putavisti!”

Paululum conticui, quod memoriá eius rei cohorrui.

“Eccur iacebat illic Armand tam quiete?” denique rogavi. “Fuitne

saucius?”

Godfrey leni motu cornu indicabat.

“I, vide tu ipse,” respondit.

Aliquid iuxta parietem iacebat eo in loco ubi eam figuram videram, et

ut proclinans specto, magnum animadverto rete, subtiliter textum, sed

validissimum.

“Istud rete,” inquit Godfrey, “per gradus ascendenti Armand capiti

iniectum est, aut vero cubiculum intranti circumiectum. Tum hic, qui

modo mortuus iacet, se in eum præcipitavit, funeque eum obvolvit et

colligavit.”

Retibus retrusis, parvum in tabulato cumulum animadverti serilium

discissorum.

“Prorsus ita,” assentior ego, “certe is viribus ad id moliendum par

erat. Nonne, Godfrey, staturæ magnitudinem huius animadvertisti?

Gigas enim fere fuit!”

“Tamen nisi Armand id voluisset, hic id nullo pacto perficere

potuisset,” refert Godfrey breviter. “Ut vidisti, ipse nullo prorsus

labore se eripuit,” explicat Godfrey, reti sublato, magnas in eo

fissuras ostentans. “Viam sibi, dum ibi iacebat, rete discindendo

aperuit — quod me præscire decebat — scire me decebat eum vinctum non

fuisse — tempus tantum eum opperiri — sed ista omnia tam subito erant

peracta . . .”

Rete interim irá ac tædio in tabulatum abiecit. Dein ante arcam Boulé

constitit, eamque bono animo speculabatur, et post pauca minuta

vultus eius clarescere cœpit.

Operimentum fere omnino erat avulsum ac discerptum, atque arca, quasi

etiam plus audax et petulans sua pulchritudine in medio stabat, ut

mihi quidem parebat, lumine solis offusa, cuius iubar singulæ musivi

operis particulæ fulgentes ac resplendentes reverberabant.

“Capiemus tamen eum, mi Simmonds,” ait Godfrey in eum renidens.

“Quin, profecto, iam etiam tenemus eum. Nihil nisi tempus opperiemur,

et ipse sua sponte nobis occurret. Age, Simmonds, asportato hanc

arcam, recondasque eam in fortissimam ac munitissimam cellam in

vestræ decuriæ statione; clavim autem tu ipse fer.”

“Quid ais? Obserari eam vis in cella?” quærit is stupens.

“Obserabis, profecto, eam,” refert Godfrey. “Ista sola nostra salus

est.” Vultus eius rubebat; iam iterum alacer ipsum se esse sensit, de

victoria confidens. “Nonne tu has res administras? Ergo in cella

forti hanc obserabis, nec cuiquam rationes reddes.”

“Id facile fiet,” ridebat Simmonds. “Nec rationes ullas habebo.”

“Imo vero habes,” inquit Godfrey, obtutum fere hypnoticum in eum

convertens. “Id tu statues, quoniam ego id sic statui volo, et

quoniam ego aio futurum, ut serius aut citius, si hanc arcam tutam

servaveris, ubi a nullo attrectari possit, is qui desideratur sua

sponte in manus nostras veniet. Quin, Simmonds, et plus tibi dicam:

si eum ceperimus, pulcherrimam quam unquam historiam habebo, tum

autem in omni orbe famá cluebis. Francia te, Simmonds, Equitem

creabit Honoris, bene memineris. Nonne putas vittulam in ocello

nodulario præstantem præbituram speciem?”

Simmonds disserentem, quasi subito mente captum spectabat. Quin et

ego haud obscure dubitare cœpi, utrum spe deiectum, exspectatione

deceptum ac delusum Godfrey non etiam sana mens uná deseruisset.

At ipse, nostras hariolatus sententias, in cachinnum erupit.

“Minime, equidem,” fatur dein magis serio, “ego vero non nugas ago.

Quin admodum serio te, Simmonds, moneo futurum, ut si istum

furciferum ceperimus, maximum ac præclarissimum facinus perficiemus.

Is enim temporum nostrorum omnium malefactorum princeps est — hoc

autem, Lester, repeto sine exceptione. Ac nunc tandem fortasse mecum

idem senties.”

Et nunc, quum Armand, tam politum, tam sui compotem, tamque moribus

distinctum ac probatum ex una parte in memoria haberem, ex altera

autem quum sub oculis cernerem cadaver novissimæ suæ victimæ, pendens

animi annui.

“Ast quisnam ipse est?” quæro. “Scisne quis ipse sit Godfrey.”

“En arceram,” interpellat Simmonds, et in ostio domús pulsus

percrepuit, ipse autem ad aperiendum deorsum properavit.

“Nunc vero age, Lester,” brachium suum meo iungens fatur Godfrey,

“discedamus. Nihil amplius hic est quod nos detineat. Ianuá posticá

exibimus. Satis superque concitationis experti sumus in præsentia

dumtaxat — nonne putas?”

“Ego certe satis,” assensus respondi, secutusque eum sum per ambitum

ad alios gradus, tum deorsum, denique foras per lavatrinam.

“Ast, Godfrey, quisnam ille homo est?” quæsivi iterum. “Cur illum

misellum supra occidit? Curnam occidit Drouet et Vantine? Quonam modo

penetravit ædes Vantine? Quid hæc omnia sibi volunt?

“A,” respondit ille, leni risu me contuitus, “ista ipsa est

quæstionis summa — circa quid hæc omnia versentur! Verum hæc, nunc in

via, haud dirimere possumus. Præterea et vellem cuncta hæc mecum per

quietem reputare, mi Lester, et te id perpendere volo. Interim, si

per otium licuerit, hac vespera ad te decurram, tunc licebit totum id

pertractare. Idne tibi placebit?”

“Vel maxime,” respondi, “per Deorum tamen fidem fallere me nolito.”

Caput XXI.

Godfrey Fabulam Poeticam Texit.

Vereri iam cœpi ne quum nox iam in serum vergeret, Godfrey, qui visum

me venturum se spoponderat, me falleret, quum denique gratum eius in

ianua pulsum audivi. Festinavi ad eum admittendum et mox intellexi e

suspirio allevationis, quo se in artisellium recidit, quam esset

viribus animoque defessus.

“Te subinde visere, tecumque, mi Lester, colloqui, me revera

reficit,” fatur interea dum oblatum convolvulum accipit. Et bono

animo in me renidens, pergit: “Et post exantlatos arduos diei labores

quietem mihi affert.”

“Non profecto capio,” excipio ego, “unde tantas vires haurias. Iste

unicus casus me tantum quod non omnino prostravit.”

“Equidem haud sæpe tam in laboriosum casum incidimus,” respondet in

sella reclinis. “Quin ut verum fatear, iam dudum nihil tractavi quod

huic comparandum esset. Circa plurima scelera nihil prorsus mysterii

est.”

“At hic casus certe mysteriorum plenus est,” notavi ego.

“Unum tantum est quod rem mysteriosam reddit,” explicat ille,

“absentia causæ efficientis. Simul enim atque causa intelligitur,

etiam perpetrator reperitur. Ubi vero causa erui nequit nihil

quisquam proficit.”

“Mihi vero secus videtur,” excipio ego. “Non enim sola causæ absentia

rem mysteriosam reddit, sed circa eam omnia. Namque ego nec cur, nec

quomodo res perpetrata sit, capio. Quum eam totam rem mecum recolo,

ita mihi paret, quasi in ambagibus verser, e quibus nullam excedendi

viam reperio.”

“Iam fiet, mi Lester, ut viam reperias,” solatur Godfrey quiete, “et

hoc mox.”

“Si habes quo rem declares, Godfrey,” obtestor ego, “fac per Deorum

fidem, declara! Noli me in his ambagibus vel momento, quam sit

necesse, longius constrictum tenere. Tantum enim istam rem in animo

revolvitavi, ut mens iam mea filis confusis sit simillima. Visne

innuere tibi totam rem iam exploratam esse?”

“ ‘Exploratam’ paullo nimis agens est verbum. Haud multum profecto in

isto mundo est quod exploratum habeamus. Fac dicamus admodum me

‘suspicari.’ ” Oculis ad laquear levatis paulisper conticuit. Tum,

“Memineris, mi Lester,” inquit, “te quondam me reprehendisse — etiam

vespera nuperna me somnia texere poetica; at nunc hæc somnia factis

sunt comprobata.”

“Omnia ea indicta esse velim,” humiliter obtestor.

“Ista colloquia alio quoque modo usui sunt,” pergit Godfrey fere per

circuitum, “nam ea et meas ideas repurgant. Vix credideris quantum

iuvet quum casum meum tibi propono, tu autem argumenta mihi obiectas.

Quum tu iurisprudentiá sis exercitatus, contraria facile deprehendis,

quocirca difficilius est iurisperitos quam homines communes

coarguere. Tu experientiá doctus es evidentias ponderare; proinde

nunquam sino me theoriis convinci, donec tu a me victus sis. Quin ne

tunc quidem semper,” subridens adiecit.

“Euge, gratum mihi est scire me subinde usui esse,” respondi “etiamsi

cos modo sim, qua iudicium tuum exacuas. Prohinc velis procedere,

plusque somniare. Dic mihi, sodes, primum quí id evenisset ut tu et

Simmonds Armand sequeremini.”

“Dictu haud difficile; quia reperi eum Armand non esse. Felix Armand

hoc temporis momento Parisiis est. Tute nimis credulum præbuisti,

Lester.”

“Va, quin mihi nullum dubium subiit eum Armand non esse,” balbutivi

ego. “Ipsi enim cognitum erat me remulcale misisse — novit et

responsum consortii . . .”

“Utique novit, quia remulcale tuum ad consortes Armand nunquam, sed

ad conductitium quemdam huius nebulonis pervenit; responsum autem

ille satelles tibi misit. Amicus noster iste ignotus utique prævidit

futurum ut simul atque cognitum esset errorem esse commissum,

remulcale ad Armand missum iri, et secundum id cavit.”

“Ergo tu usque credis arcam consulto fuisse Vantine missam, non

casu?”

“Credo firmissime. Arca ab Armand bona fide est missa, quia

crediderunt eam a Vantine præstinatam esse — quæ omnia a Magno illo

Ignoto rite fuerunt administrata.”

“Dic, sodes, Godfrey, quí hæc omnia tibi constant?”

“Hem, satis facile. Quum tu mihi heri de Armand narrabas, scivi, aut

scire me putavi, molimentum quoddam sublatere. Sed ut res certe

constaret, nostro homini Parisiis remulcavi ut in rem inquireret.

Noster homo statim adivit patrem Armand, ibique varia scitu digna

comperit. Unum erat, filium Felicem Armand Parisiis esse; alterum,

nullum consortii membrum de tuo remulcali aut de responso ad id,

quidquam scire; tertium, etiamsi remulcale accepissent, non

intellecturos fuisse, quoniam e libris Armand manifestum est eam

arcam a Vantine quindenis francorum millibus præstinatam esse.”

“Non istam!” obverto ego.

“Imo istam ipsam. Quin et eo pretio vilis existimanda est. Consortes

Armand utique de fabula circa Montespan nihil sciverunt — nihil nisi

lucro vendiderunt.”

“Capere plane non queo!” balbutio ego. “Vantine ipse mihi fassus est

se istam arcam non præstinasse.”

“Nec præstinavit. Sed alius quis eius nomine emit, et ad eum mitti

iussit.”

“Et solvit quindena francorum millia pro ea?”

“Prorsus ita — et solvit pro ea consortio Armand quindena francorum

millia.”

“Nonne munusculum sumptuosum?” timide quæro, quod caput meum iterum

gyrare cœpit.

“A, id non muneris loco habebatur. Emptori in animo erat eam sibi

vindicare — sed mors Vantine eum fefellit. Si id non accidisset — quæ

enim accidunt, nemo præsagire potest — omnia ex sententia evenissent,

nec quisquam unquam verum comperisset.”

“At quonam consilio id egit? Anne portorium voluit evitare?”

“Va, nihil tam exigui! Præterea ipse portorium Vantine rependere

debuisset. Tibine id rependit?”

“Minime,” inquam. “Nihil quod rependatur superesse putavi. Vantine

revera portorium ob arcam abs se emptam solvit; siquidem ea fuit quam

professio[1] sua ostenderat. Ille alius debebat solvere portorium ob

eam quam invexerat, proinde nihil reperi veluti quod substantiæ[2]

Vantine ab aliquo deberetur. Potest interim ærario aliquid deberi,

quandoquidem arca, quam Vantine importaverat multo plus valebat quam

quod professio sua exhibebat.”

“Nullum dubium; ac profecto illa alia arca est quam Vantine emerat.

Illa utique ad titulum istius nebulonis erat consignata,[3] Neo

Eboraci. Consilium eius profecto satis clarum est — adire Vantine

tamquam consortii Armand vices agens, aut vero ut dominus arcæ

Montespan, easque emutare. Mors Vantine consilia eius frustravit,

proinde id tecum perficiendum erat. Quin etiam tum facile id

effecturus erat, nisi mors Vantine atque Drouet incidens nostrum

animum ad arcam vertisset; nos secuti sumus eum, atque eventa

postmeridiana inciderunt.”

“Et hæc omnia per satellitem suum, conductitium quemdam consortii

Armand tu existimas eum perfecisse?”

“Quis hoc dubitet? Diribitor, qui putativum venum[4] hero Vantine

effecerat, mercedonium[5] ob id accepit, biduo hinc munere se

abdicavit — primum ac tuum remulcale acceperat, eique responderat.

Decuria lictorum Parisiaca desiderat eum, sed utrum reperiat, dubium

est.”

Ut rem comprehendam meditabundus tacui, tum impatiens,

“Cuncta hæc,” inquam, “satis clara. Arca, ut asseris, commutari

poterat — nec te falli puto — at ista omnia ad exitum non ducunt.

Curnam illæ commutabantur? Quidnam circa illam arcam Boulé est ut

iste ignotus cædem eius causá committere non dubitet? Num ille putat

litteras eas usque intus latere?”

“Nunc iam intelligit eas non ibi celari — tu enim illi patefecisti.

Antea de litteris nihil habebat comperti. Nam si scivisset, eas ante

missam arcam exemisset.”

“Quid ergo est?” quæro. “Atque præprimis, Godfrey, quid iste

scordalus delitescat domi Vantine, duosque homines occidat? An isti

ei in arca occupato supervenerunt?”

“Nulla ratio mihi suadet eum unquam intra domum Vantine fuisse,”

immotus ait Godfrey; “hoc est, usque eo dum tu ipse eum illuc hoc

postmeridiem induxisti.”

“At Godfrey,” obverto ego, “ista prorsus absurda sunt. Oportet eum

intrasse domum, quí enim alias poterat Vantine et Drouet occidere?”

“Quisnam asserit hunc eos occidisse?”

“Si ipse eos non occidit, quisnam id fecit?”

Godfrey binos ternosque haustus fumi efflavit interea meditatus, dum

ego fixis oculis mecum contemplabar.

“Equidem,” fari denique pergit, “iam nunc paulisper somnia poetica

effingere pergam. Mox ad mirum tuum amicum Armand, ut eum interea

etiam æque sic appellemus licet, revertemur. Iste certe homo præter

consuetum ordinem est.”

“Nihil de hoc dubito,” dixi assensus.

“Ego vero nihil nisi reptere, quæ iam ante dixi, queo — ut mea fert

opinio, ipse princeps est omnium huius ævi malefactorum.”

“Si ipse vel maxime malefactor est, certe est insignis,” assensus

respondi. “At difficile mihi creditu est eum malefactorem esse. Nam

hominum omnium, quem unquam conveni, is cultissimus est.”

“Est utique. Et ob id est perniciosus. Malefactor ignarus nunquam est

perniciosus — ergastula[6] his ignaris malefactoribus scatent. At

cultos et politos caveris. Ut quis malefactor insignis evadat,

facultatibus eniteat oportet, mi Lester.”

“Ast cur quisquam dotibus animi præditus malefactor evadat, quæro. Si

par sit quæstu honesto victum mereri, cur inhonestus fieri malit?”

“Præ omnibus aliis plerique malefactores e libera voluntate, non ex

necessitate fiunt malefactores; hominem cultum vitæ genus concitatum

eo allectat, ut plurimum. Unquamne, mi Lester, tecum reputavisti

quantus ludus sit societatem humanam ludere, et leges pedibus

calcare, item perspectum habere omnia tibi male ominari, et tamen

victor evadere? Tum etiam, ut puto, maximus quisque malefactor etiam

aliquantum insanit.”

“Vix dubito,” assentior.

“Perinde ut quisque probissimus modicum etiam insanit,” pergit cito

Godfrey. “Æque quisque novitatis propugnator, notionibusque novis

inflammatus, paullulum insanit. Sani sunt homines mediani ac

mediocres, qui satis probi sunt, et tamen opportune clanculum

mentiuntur, quique subinde a recto virtutum tramite seduci sinunt,

qui temporibus et locis cedunt, atque vitam commodam ac tranquillam

ducere tentant. Repetere, mi Lester, non dubito hunc homullum grandem

esse malefactorem, qui vitá fruatur longe uberiori quam sive ego sive

tu. Aveo speroque eum quondam convenire posse — non velificatione

pusilla, ut isthæc, sed in pugna, comminus. Ego utique devincerer a

fronte et ab alis, undique — tamen me oblectaret!” finit oculis in me

refulgentibus.

“Omnis assentior!” inquam, “sed age, prosequere tua somnia.”

“En habeto. Iste herus Armand malefactor est insignis, proin habet

asseclas, quibus, siquidem uno tempore uni tantum loco interesse

possit, in exsequendis quibusdam negotiis particularibus eum niti

necesse est. Ad hæc rite administranda eos nutui suo obtemperare

oportet. Hanc autem obedientiam abiectam et cœcam, uti apud

malefactores fere assolet, uno nonnisi modo inculcare potest —

timore. Obedientiam recusantibus una pœna tantum est — mors. Modus

autem infligendæ mortis tam certus est atque arcanus, ut fere super

naturam positus esse videatur. Quandoquidem repertum est rebelles et

proditores ineluctabili et immutabili modo, ex effectu pusilli

vulneris, manui rectæ, paullo supra iuncturam digitorum inflicti.”

Narrationi iam omnis fui intentus, ut facile credes, præsagire enim

cœpi quo ista somnia tenderent.

“Supremitatem et auctoritatem,” pergit Godfrey, “absolutam Armand hoc

secreto tuetur. Fit tamen subinde ut proditionis illecebris aliqui

capiantur. Armand hanc arcam in Americam mittit. Ipse non ignorat vim

proditionis illectandi fore etiam maiorem; proditionem timet,

machinationem comminiscitur in arca, quæ pœnam mortis infligat in

proditorem eo prorsus modo quo ipse eam infligere solitus sit — ictu

venenato in rectam manum inferendo. Terrorem quem hunc in modum suis

incusserit asseclis, facile tibi finxeris. Tempore proditionis ipse

nequaquam prope est, et proditor tamen moritur extemplo et

certissime! Mirum profecto se ulciscendi consilium istud est! Et hoc

omni arte summi ingenii effectui datum est.”

“Verumtamen,” quæro ego, “quemnam actum proditionis verebatur

Armand?”

“Actum aperiendi foruli occulti.”

“Tu ergo usque credis mechanisma venenatum?”

“Nihil magis. Funestus eventus novissimus coniecturam comprobat.”

“Mihi quidem haud liquet,” obverto exspes.

“Quin, Lester,” obtestatur Godfrey, “res luce solis clarior est.

Quisnam ille gigas barbatus fuit? Proditor, sine dubitatione.

Comperiemur mox eum ex asseclis Armand fuisse. Secutus ipse est

Armand in Americam, insidias ei tetendit, cepit eum reti, manus

pedesque eius vinxit. Num putas Armand hunc in illa domo interesse

ignoravisse? An etiam credis eum valuisse Armand capere et vincire

invitum?”

“Ego vero perspicere nequeo quemadmodum Armand, quum in eius

potestatem incideret, eluctari potuisset.”

“Non perspicis? Atqui tu ipse testis fuisti vidistique eum revera

vinctum non fuisse — nempe sese liberasse.”

“Id verum est,” meditabundus annui.

“Consummemus ergo historiam,” properat Godfrey narrare. “Proditor

invenit secretum arcæ; sequitur Armand Neo Eboracum, clam prosequitur

eum in domum Plateæ Septimæ, eum ibi præstolatur, capit et vincit

eum. Victoriá fere demens — insanam modulatur cantilenam circa

vindictam, vindictam, vindictam! Atque, ut victoria sua prorsus esset

plena, captivum suum non illico interfecit. Eum potius in angulum

provolvit, atque ad involucra arcæ revellenda se accingit. Summa

victoriæ futura est quum occultum forulum sub oculis ipsius Armand

evellere potuerit. Armand autem in angulo iacet oculis flagrantibus,

quoniam revera hæc potius sua victoria est futura!”

“Victoria futura?” quæro. “Quidnam eo verbo innuere vis?”

“Scilicet quod eodem momento quo proditor aperturus erat forulum,

mechanismate venenato feriendus erat! Hoc proposito Armand iners

exspectabat.”

Halitans præ stupore et admiratione in sella reclinavi. Quod hæc non

perspexi cœcum me esse oportuit! Armand enim commodum iacere poterat

et tempus opperiri dum ille in laqueum incidisset. Non igitur mirum

si ibi flagrantibus oculis iacuerit dum alter phrenesi agitatus arcam

rimaretur!

“Non usque eo quid futurum esset perspexi,” pergit Godfrey, “dum

proditor in arcam proclinatus choragia quæritans arcam palparet.

Nullum tempus moræ erat dandum — in cubiculum irrui. Armand puncto

temporis evanuit, et gigas perinde effugere tentabat, sed ego eum

ante ianuam intercepi. De eius pernicie tum ne somniavi quidem; de

Armand enim superstitando ne cogitandum quidem erat. Et tamen

superstitavit. Nunc demum, ubi tam sero est, rem intelligo.

Necessarium illi erat hunc occidere, nihil erat ambigui. Quantacunque

erant discrimina, occidi hunc oportebat.”

“Eccur?” quæro. “Quamobrem?”

“Ad occludendam linguam. Quid si eum cepissemus? Num tu secretum

Armand vel pro momento securum putas futurum? Sic itaque eum

occidendum iudicavit — occidendum unco venenato — et occidit eum,

quin, super, etiam evasit! Nunquam antea in mea vita tam fatuum

tamque delusum me sensi, quam quum ianuam ante oculos mihi obiici

percipiebam.”

“Fortasse et id e proviso fecit,” ausus sum timide suggerere paratus

iam omnia de isto singulari homine credere. “Novit fortasse per totum

id tempus nos adesse.”

“Præter omne dubium,” assentitur Godfrey amare. “Quare alioquin serra

recidiva in ianua esset exterius? Quam me pudet hoc me non

perspexisse! Quí poteram tam stultus mihi eum in viis Neo Eboraci, se

ignaro, insectari posse persuadere? Ipse inde ab initio novit futurum

ut nos eum insectaturi essemus non imparatum!”

“At hæc incredibilia videntur!” timide obtestor ego. “Fidem prorsus

excedit!”

“Nihil ei factu incredibile de eo existimaveris!”

“Sed discrimina — reputa modo discrimina quæ is incurreret.”

“Quid ipse discrimina curat? Is ea contemnit — et iuste. Nonne

effugit?”

“Etiam,” annuo, “pulchre effugit præter dubitationem.”

“Ergo hæc est istius pomeridianæ tragœdiæ historia, ut ego quidem

opinor,” prosequitur Godfrey magis compositus. “Nunc autem hinc me

auferam, ut res tu tecum reputare possis. Si eædem sibi minus

consistant, me docebis. At vero sibi consistent — ita debent — sunt

enim veræ!”

“Sed quid de Armand?” obtestor ego. “Numquid capere eum non tentabis?

Anne eum evadere sines?”

“Ipse vero non evadet!” ait Godfrey oculis iterum emicantibus. “Nihil

oportebit nos eum quærere; habemus enim tendiculam nostram, Lester,

cuius esca talis est, ut ei resistere nequeat — arcam Boulé!”

“At ipse novit tendiculam eam esse.”

“Sane, quam maxime!”

“Et tu revera putas eum in illam incursurum?” dubius quæro.

“Scio eum id facturum! Quodam die tentabit arcam e cella chalybeia

decuriæ Viæ Vigesimæ Tertiæ, in qua seris occlusa detinetur,

eripere.”

Ego caput quasso dubitans.

“Non ipse ita insanit,” inquam. “Nemo a sobrietate tam est alienus.

Potius eam deseret placidoque animo Parisios redibit.”

“Non faciet si ís sit quem eum esse arbitror,” ait Godfrey manu ansam

ianuæ tenens. “Eam ipse nunquam derelinquet! Exspecta modo, Lester;

uno alterove die sciemus uter nostrum vates fuerit probior. Unum

tantum vereor,” inquit vultu tristiori, “ne ipse nobis invitis arcam

subducat!”

His verbis secundum ambitum discessit, meque in eum respectantem

reliquit.

1. Professio, -onis, linguá negotiali atque iuridica Romanorum

\ significat rationes redditas, quas quæstores et publicani a

\ civibus exegerunt, sive occasione censús publici, sive

\ pendendis tributis ac vectigalibus, atque portoriis.

\ Profitendum nempe civi cuique erat quot iugera agrorum,

\ vinearum, haberet, quantum annonæ, proventus cuiuslibet,

\ quantum pecuniæ possideret, aut vero quid et quanto valore

\ importaret. Responsio, sive fassio ad hæc quæsita erat

\ professio.

2. Substantia, -æ, est summa omnium cuiusque civis bonorum, tam

\ immobilium quam mobilium, sive vivus ea possideat, sive

\ mortuus relinquat.

3. Cónsigno,1 -vi, -tum, signo, sigillo, litteris aliquid, cuius

\ id sit, declarare; litteris mandare, perscribere. Quum

\ titulus, sive insignaculum, cistæ, manipulo, inscribitur,

\ cuius id sit, quo quid mittendum, tradendum, devehendum sit,

\ consignare dicimus.

4. Putativus venus, -ús, est venditio rei ficta, falsa ex parte

\ venditoris, aut institoris, quum aliquid falsi in locum veri

\ subornat ac vendit, quin sive mercator, h. e. dominus tabernæ,

\ sive fabricator, sive vero emptor conscius rei sit: putant

\ enim et mercem veram esse, et venum sive venditionem germanam

\ et genuinam factam esse.

5. Mercedónium, -ii, vocabulum compositum ex mercem et dare, sive

\ donare; significat autem solutionem mercedis, item diem

\ solutionis mercedis, denique, etiam mercedem quam internuntiis

\ damus. Internuntius autem, inter alia, hominem significat qui

\ inter venditorem atque emptorem intercedit; is enim non semper

\ mercede conducitur, sed proprio nomine quærit emptores et

\ adventores, et hoc quæstu mercedonium meret.

6. Ergastulum, -i, vocabulum Græco-Latinum, significat autem

\ carcerem emendatorium, in quantum captivi illic arduis

\ laboribus exercitantur, quo fit aut opificium quoddam utile

\ addiscant, quo libertati restituti vitam utilem ac fructuosam

\ deinceps ducere queant.

Caput XXII.

Mysterium Arcae Boulé · 第 6 / 12 题